Caput III. Quod facilius est animum corrigere quam ejus intima penetrare.
Verum illud quanta putamus admiratione dignum, quantave jucunditate amplectendum, quod non vult Deus miraculum suum diutius differre, nec exspectationem nostram in longum protrahere, nec urget nos vel usque ad Jordanis ima descendere, et usque ad illud humani cordis inscrutabile profundum penetrare, antequam incipiat promissionem suam implere. Utique quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, non vult nos diutinae praestolationis mora suspendere, veraciter sciens quoniam pravum est cor hominis et inscrutabile. Quis enim digne comprehendat? quis explicare sufficiat quanta sit stultitia, quam infinita miseria, summa bona sponte deserere, infima bona avide quaerere, aeterna gaudia fastidire, transitoria ardenter concupiscere, et pro perituris praemia infinita perdere et mala aeterna incurrere? Hujus considerationis incomprehensibilitas causa esse videtur cur a Domino usque ad hoc immensitatis profundum penetrare non cogimur, ne a nobis non modo difficilia, sed et impossibilia exigere videretur. Sed quid ait Scriptura? Ingressis, inquit, sacerdotibus Jordanem, et pedibus eorum tinctis in parte aquae, steterunt aquae descendentes in uno loco et ad instar montis intumescentes apparuerunt procul (Josue III). Animadvertis, obsecro, quomodo statim ad primam intinctionem pedum Jordanis incipit cohibere cursum, et converti retrorsum? vix partem aquae, ut audis, attigerant, et jam Jordanis fluenta impetum suum in seipsa retorquebant.
Chapter 22 of 52