Skip to the text

Caput VII. Quomodo per contemptum mundi fiat exterminium mali.

Vis apertius audire, plenius nosce quomodo ad primum transitum Hebraeorum, qualiter ad mundi contemptum fiat fuga maris, amaritudinis exterminium. Statim absque dubio ut Aegyptum deserueris, ut mundum post te totum rejeceris: perit causa timoris, causa doloris, radix amaritudinis (radix siquidem omnium malorum cupiditas). Cum enim poteris mundum plene evadere, cum coeperis nulla ejus prospera concupiscere, nulla ejus adversa pertimescere, quid jam erit quod tuam mentem poterit perturbare? Quid, quaeso, rectius in fuga maris accipimus, quam nullis fatigari perturbationibus? Denique non turbetur cor vestrum, neque formidet, et mare ante conspectum nostrum fugiens abiit et recessit. Puto quia mare non jam erit amplius quando absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, quando jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt. Quid enim est timor et tremor et moeror, nisi aquae maris amarae nimis, omnisque omnino expertes dulcedinis? Venit in altitudinem maris hujusmodi Propheta, ni fallor, cum diceret: Timor et tremor venerunt super me (Psal. LIV). Et illud: Tribulatio et angustia invenerunt me (Psal. CXVIII). Mare hujusmodi offendunt quotquot Aegyptum deserunt, desertum petunt, promissionis terram concupiscunt. Oportet enim nos per multas tribulationes transire in regnum Dei.

Chapter 7 of 52