Skip to the text

Caput XIV Quod superfluus amor sui inter successus virtutum difficilius vincitur.

O felix anima quae digna es pro qua dignatur Dominus tam grande miraculum facere; cui liceat tale spectaculum videre, aquas quae inferiores sunt, et quaelibet desideriorum fluenta quae ad ima tendunt decurrere, atque deficere aquas quae desuper veniunt, desideria quae desursum sunt in una mole consistere, ita ut veraciter possit psallere: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI). O infelix anima quae tardas, quae non festinas, quae multum non anhelas currere et videre mirari, et obstupescere fluenta Jordanis primo cursum figere, in uno loco stare; et in uno aeternitatis desiderio immobiliter inhaerere, postea in inferioribus penitus deficere, et in superioribus paulatim crescere. Quid putas, obsecro, miraculi, quid esse prodigii Jordanem retroagi, et tantum fluminis impetum in superiora reverti, praesertim si tempore messis fiat, quo solet implere ripas alvei sui? Cum enim coeperit semen illud quod cecidit in terram bonam producere de se fructum, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum, solet nimirum eo tempore Jordanis unda altius intumescere, et ut est humani animi, magna de se aestimare, magnum se aliquem credere, cum viderit se multum fructum facere, et ad maturitatis messem pervenire. Tunc, non mirum, quo majora de seipso aestimat, eo majori dilectione dignum se esse judicat, magnumque est valde si non usque ad superfluitatis in ima effluat, et justae aequitatis metas utilitatisque ripas non excedat. Quantum ergo putas, quam magnum miraculum existimas tibi ipsi vilescere, tibi ipsi magis magisque displicere, eo praecipue tempore, cum incipis veraciter magnus esse, magnusque omnibus apparere? Solent sane, sed neque hoc mirum est, tempore glacialis frigoris, seu etiam aestivi fervoris siccitate Jordanis aquae minui atque decrescere: et quamlibet elata mens, inter malitiae frigus et nimios concupiscentiae aestus sibi ipsi vilescere, et, quamvis invita, infirmitatem suam recognoscere, et a sua de se aestimatione non modicum detumescere. Quis, quaeso, tam immane desipiat, qui sibi ipsi inter scelera et flagitia quandoque non displiceat? Sed illud magnum erit, si in tempore messis, et inter virtutum successus possit Jordanis undas intra alvei sui ripas includere, et amoris privati impetum intra modestiae metas cohibere. Magnum erit si non erumpat ad illicita, vel effluat ad inutilia. Magnum erit si nec seipsum diligit nisi quantum convenit, vel expedit. Jordanis autem, inquit Scriptura, ripas alvei sui tempore messis impleverat (Josue VIII). Impleverat inquit, non excesserat. Noxium ergo, ut puto, non erit ripas implere, sed ripas excedere.

Chapter 14 of 52