Caput IX. De gemina imperfectione quas semper oportet prae oculis habere.
Sed nec illud quidem sermo divinus voluit tacite praeterire, quanto viae spatio debeat subsequentem turbam praeire. Sit, inquit, inter arcam spatium cubitorum duorum millium. Vis scire quid sit arcam cum turba esse, vel quid arcam turbam praeire? Cum quales per facta vel desideria sumus, diligenti contemplatione attendimus, arcam nostram nobiscum et quasi praesentem habemus. Cum vero quales nos esse oporteat subtiliter aspicimus, intelligentiae nostrae arcam ante faciem nostram praemittimus, ut quo tendere necesse sit non ignoremus. Quis, quaeso, gloriari potest, vel totum facere quod utiliter facere potest, vel totum posse quod fieri oporteret, si fieri potuisset? Sicut enim nec totum volunt, quod valent, sic nec totum valent, quod debent. Ergo ulterior est facultas quam voluntas, et necessitas longe remotior quam facultas. Praemittamus ergo arcam nostram, non solum usque ad considerationem nostrae possibilitatis, sed etiam usque ad speculationem necessariae utilitatis, ut attendamus non solum quid melius facere possemus quam facimus, verum etiam quid melius fieri oporteret quam possumus. Quasi ergo cubitos mille arcam suam ante faciem suam praemittit, qui diligenter attendit, qui frequenter aspicit, ubi per meritum esse potuisset, si de possibilibus sibi nihil negligeret. Sed usque ab duo millia cubitorum ulterius progreditur, qui non solum frequenter, sed pene indesinenter contemplatur, quam innumera non faciat, et quam innumera etiam non facere valeat, quae fieri oporteret si ad illa adimplenda sua virtus non succumberet. Cum aliquid fortiter agere volumus, cubitum nostrum extendimus, et ideo recte per cubitos virtutum exercitia intelligimus. Millenarius perfectionem significare solet, quia majorem numerum nostra computatio non habet. Duo ergo millia cubitorum, ut arbitror, geminam perfectionem designare videntur, integritatem videlicet voluntatis et plenitudinem fortitudinis. Sed quisquis necdum totum valet quod debet, sed nec totum quidem complet quod valet: utraque perfectione caret. Quid ergo est intelligentiae suae arcam usque ad duo millia cubitos ante seipsum praemittere, nisi prudenter praevidere quantum sibi desit de gemina perfectione, quarum neutrum necdum potest adimplere? Verum utique dicam quod sentio, illum solum hoc Dominicum praeceptum implevisse puto; solum illum, inquam, existimo, arcam suam de duobus millibus cubitis praemisisse, qui seipsum indicat geminae perfectionis, nec saltem exordia hucusque apprehendisse. Nam, si vel unum quidem cubitum de tanto spatio, ambulando, accedendo, properando praecideret, et consummatae perfectionis saltem sibi primordia arrogasset, duobus millibus cubitis retro post arcam seipsum remanere non vidisset. O virum perfectum, summaque humilitate fundatum, qui semper potest et festinando proficere, et proficiendo festinare, et hanc sibi semper humilitatem servare, ut semper in bono proficiat, et tamen semper nec perfectionis initia habere se credat! Grande spectaculum videre arcam praecedendo festinare, conspicere turbam subsequendo accelerare, et semper tamen tantae interstitionis modum ad invicem custodire. Quanto promovetur arca, tanto amplius festinat et turba; et quo turba sequens amplius properat, eo et arca praecedens iter suum accelerat. Sane perfectionis gratiam quanto melius agnoscimus, tanto ardentius et concupiscimus, et quo amplius accendimur ad amorem, eo perfectius illuminamur ad agnitionem. Semper inveniet vir justus quo possit eam ante se duobus millibus cubitis elongare, quia in hac vita nunquam possunt in unum concurrere velle, posse et debere. Hoc est futuri temporis, non vitae praesentis. Ibi sane, sicut totum volet quod juste valebit, sic totum poterit quod jure debebit. Hic autem et actionem superat agendi facultas, et faciendi possibilitatem excedit debiti necessitas. Constat autem unum ex altero crescere; quia, cum crescit nostrum velle, crescit et posse, et cum utriusque incremento crescit et debere. Quia quo ardentius bonum appetimus, eo facilius efficimus, et quo majora possumus, eo et majora debemus. Juxta hunc modum necesse est arcam semper in anteriora procedere, et subsequentem turbam post ipsam properare. Parum autem tibi esse debet qui ad terram properas promissionis, quod arcam tuam ante faciem tuam praemittas, nisi iter tuum duobus millibus cubitis praeveniat, et quo sequi debeas ostendat. Satage ergo in perfectionis tuae consideratione et contemplatione, eo usque in ulteriora penetrare, ut veraciter te credas ejus saltem primordia, seu per affectum, seu per effectum necdum attigisse.
Chapter 28 of 52