Skip to the text

Caput III. Quomodo confessio criminis valeat ad exterminium mali.

Omnia namque in confessione lavantur: conscientia mundatur, amaritudo tollitur, mare fugatur, tranquillitas redit, spes reviviscit, animis hilarescit. Siquidem beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Quid est lugere, contristari, nisi maris tempestatibus agi? Et quid est gaudium consolationis, nisi fuga maris et absentatio doloris? Audi Judaeum crimina sua confitentem, et attende ante eum aquam maris fugientem: Dixi, inquit, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI). Iniquitatem confitebatur, et mare fugabatur, quia impietas remittebatur. Impietas enim mare est, dulcem siquidem aquam facere non potest; sed est aqua ejus salsa valde et multum amara, et amaritudo ejus amaritudo amarissima. Quid, quaeso, dulcedinis habet invidia? Quid, obsecro, dulcoris habet iracundia; quid suavitatis impatientia? Hujusmodi, ut arbitror, aquae quaelibet amarae sunt, et mare faciunt, quia nulli penitus sapere, nemini placere possunt. Vides ne ergo quale sit hujusmodi mare magnum, et spatiosum manibus quod potest appellari malitiae. Nam est et aliud quod potest dici miseriae habens et ipsum quidem minime dulcem aquam, sed minus tamen amaram. Sed felix qui dominatur a mari usque ad mare, ut nulli subjaceat culpae, nulli succumbat poenae, in tantum, ut non dominetur omnis ei iniquitas, nec eum opprimat ulla adversitas. Felix ante cujus conspectum mare fugit malitia recedit, miseria cedit, conscientia hilarescit. Nunquidnam qui ejusmodi est, fiducialiter psallere non potest? Quid est tibi, mare, quod fugisti? Si vis ergo et tu fac quemdam bonae professionis Judaeum; confitere ex corde peccatum tuum, ut possis et ipse videre tale spectaculum, tam grande miraculum, et psallere non dubites hujusmodi hymnum. Quid est tibi, mare, quod fugisti?

Chapter 3 of 52