Skip to the text

Caput VII. Quomodo quidam in hac etiam vita ad aeternorum contemplationem sublevantur.

Sed hoc quod de arcae transitu legitur etiam in hac vita secundum aliquem modum impleri posse videtur. Probat hoc apostolicum illud testimonium quod et superius protulimus, quem adhuc talia dicentem in hac corruptibili vita degere non dubitamus. Scio, inquit, hominem in Christo, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium coelum: et scio hujusmodi, quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII). Ecce ubi contemplationis suae arcam introduxerat, qui in tertii etiam coeli secreta intelligentiae oculum fixerat. Puto autem quia nec ipse Paulus usque in id loci arcam levasset, nisi totam illam desideriorum suorum familiam illuc praemisisset, intantum ut omnia arbitraretur ut stercora, ut Christum lucrifaceret. Multi, ut arbitror, hanc de qua loquimur promissionis terram per meritum possident, qui illuc arcam suam juxta Pauli similitudinem introducere non valent, eo quod adhuc aliquos de interna illa affectionum suarum familia extra hanc terram per desiderium retinent. Sed, cum haec omnis Hebraeorum turba Jordanem transierit, cum et ipsa foederis arca in terram promissionis subintroducta fuerit, quid, quaeso, jam oberit cursum suum repetere, et juxta morem in alveum suum refluere: dummodo congruae utilitatis justaeque necessitatis ripas non excedat, dummodo aequitatis modestiaeque alveum sequens ad superfluae libertatis campum non effluat? Quid enim est Hebraeorum turbam Jordanis alveum transisse, nisi coelestia desideria et ad futuram gloriam tendentia carnis appetitum eo usque perdomuisse, quo jam ulterius non possit ea irretire vel impedire? Et quidem antequam populus Domini cum Domini arca transeat, ne eorum transitum Jordanis unda praepediat, necesse est ejus decursum coercere, et carnis impetum frangere, et animum saepe etiam a necessaria concupiscentia avertere. Nunquam enim humanus affectus ad aeternitatis desiderium perfecte inflammatur, nunquam humanus intellectus ad aeternorum contemplationem plene acuitur, nisi carnis cura in rebus etiam licitis multumque necessariis frequenter fortiterque repellatur. Eo usque ergo oportet corpus castigare et in servitutem redigere, donec ulterius jam non possit meritorum profectum ullatenus impedire. Sed postquam praetereuntem turbam arcamque comitantem transmiserit, inquantum spiritualibus exercitiis obviare non poterit, utilitatis suae alveum sequi cuique licebit. Hinc est quod multos saepe jam vidimus mira prius abstinentia corpus afflixisse, morbosque graves, imo incurabiles incurrisse, eosdemque ipsos post edomitam concupiscentiam, post acceptam divinitus gratiam, rigoris pristini frena laxare, et corpori suo in cibo et potu, in sommo et vestitu, multo amplius quam custodita sanitas postulasset indulgere. Nam hoc saepe spiritalibus studiis militat, quod vir plenus gratia corporis vires, inquantum utiliter potest, custodit, aut reparat. Cavere tamen debet qui sibi jam secundum hanc licentiam indulget, ne aquas nimis relaxet, ne utilitatis suae alveum deserant, modestiaeque ripas excedant, fluant saltem ut ante consueverant, de quibus scriptum est quod alvei sui ripas impleverant. Hoc, ut arbitror, soli illi bene facere noverunt qui jam ea quae sursum sunt sapiunt, qui coelestium dulcedinem jam degustaverunt, qui terrena fastidiunt, qui arcam suam in illam promissionis terram jam introduxerunt. Non potest, ut arbitror, ad perfectum exteriorum bonorum fastigium pertingere, qui interiorum bonorum dulcedinem nondum meruit gustando sentire. Puto quia Propheta nisi prius gustasset quam suavis est Dominus, et quam magna multitudo dulcedinis domus ejus, puto quia nisi hoc per experimentum didicisset, illud omnino ex sententia dicere non posset: Renuit consolari anima mea (Psal. LXXVI). Ne ergo semper necesse sit Jordanis cursum cohibere, oportet arcam nostram in ejus ulteriora transponere; sed nec illud licet, nisi possimus omnem illam votorum nostrorum turbam praemittere.

Chapter 26 of 52