Caput IX. De utili et inutili contritione.
Consideremus et illud quomodo hic maris aqua, amaritudinis unda aliis sit extra viam, aliis in via. Quis dubitet hanc vitam esse viam ad vitam futuram? Alius dolet pro his quae sunt praesentis vitae, alius pro his quae sunt vitae futurae. Qui pro his dolet, quae sunt in hac vita, huic est mare in via. Qui pro illis dolet, quae sunt extra hanc vitam, illi est mare juxta viam. In hac vita, et bona et mala; in illa vita, aut sola bona, aut sola mala. Itaque quae nulla sunt, multum a se differunt, et nulla se similitudinis vicinitate contingunt, eo quod inter ea chaos magnum firmatum sit, in quibus aliqua consimilis qualitatis proportio reperiri non possit. Sed haec vita inter illa quae futurae vitae sunt, bona sed mala quasi media interjacet, eo quod ad utraque seu hinc seu inde aliqua similitudine appropinquet, quae bona et mala permista habet. Illius igitur vitae bonis bonorum suorum (quamvis umbratili similitudine jungitur, sicut et vitae illius malis, malorum suorum) imaginaria affinitate sociatur. Extra ergo hanc viam sunt, quae post hanc vitam occurrunt. Extra quidem, et juxta non solum qualitatis similitudine, sed temporis cohaesione. Statim ut ista deserimus in illa absque mora incidimus. Qui igitur pro his timet, dolet et plangit moeroris undam, amaritudinis affluentiam, quasi maris aquam juxta decursus sui viam effundit.
Chapter 9 of 52