Caput II. Qomodo investigatio et retractatio salubrium valeat ad corrigendum animum.
Isti etenim sunt, ni fallor, arcae nostrae bajuli, quibus solet vel in alta sustolli, vel in anteriora deferri, ignotorum, scilicet investigatio et cognitorum retractatio. Sine his etenim cito aut deorsum labitur, aut retrorsum repellitur. Sine retractatione siquidem ab oblivionis lapsu non custoditur, et sine investigatione ad cognitionis profectum nunquam promovetur. Solet autem, ut omnes novimus, officium sacerdotum esse circa salutis custodiam, curamque animarum vigilare. Debet ergo investigatio nostra, debet et retractatio nostra circa salutaria, circa saluti obnoxia diligenter intendere, indesinenter insistere, ut sacerdotii dignitatem sibi meritis vindicent, et nominis honorem defensent. O quam digni sacerdotes! O quam idonei arcae portitores, investigatio salutarium, retractatio salubrium! Horum sacerdotum officio ad Jordanica fluenta arcam nostram deferimus, cum per investigationis et retractationis studium ad desideriorum nostrorum considerationem nostrae contemplationis oculum reflectimus. Ad horum itaque ingressum arcaeque accessum, videbis cursum Jordanis, imperiumque dissolutionis, primo lentescere, postmodum haerere, tandemque retrorsum redire. Absque dubio affectionis humanae profluxum quanto perfectius inspexeris, quanto plenius agnoveris, tanto profecto amplius miraberis, tanto vehementius detestaberis. Considera ergo frequenter, contemplare diligenter cordis tui luxum, desideriorumque profluvium. Vide ergo amorem tuum, unde quo currat, quo per desiderium tendat, vel unde per fastidium recedat, videbis quomodo de sublimibus ad ima labitur et de summis ad infima derivatur. Absque dubio cum haec coeperis diligenter inspicere, profundeque intelligere, incipies et pariter cum Propheta proclamare: Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? (Psal. LXXII.)
Chapter 21 of 52