Skip to the text

Caput XI. De vano vel vero mundi contemptu

Sed quid, quaeso, illud esse dicimus, quod usque hodie tam multos videamus Aegyptum deserere, qui non merentur tamen in maris effugio tam grande miraculum cernere? Si vere Aegyptum deserunt, si veri Hebraei sunt, eo quod de mundo transeant, et primum Hebraeorum transitum faciant, cur et primi saltem miraculi experimentum non capiant? An forte relinquunt saeculum professione, non autem et conversatione, habitu, non affectu? Si gloriari oportet, possum pro hac tantum parte gloriari. Si quidem Hebraei sunt, et ego. Sed videte ne forte non sufficiat nobis et vobis mutasse locum non animum, saeculum non animum mutant, qui trans mare currunt. Quid sic juvat transire et Hebraeum non facere? Absque dubio in exitu Israel de Aegypto profugium maris indicat, quam recte sibi quisque hujus vocabuli dignitatem vindicat.

Chapter 11 of 52