Caput V. Quomodo post plenam correctionem sui, animus ad aeternorum contemplationem introducitur.
Nemo ergo debet hoc ipsum quod comprehendi valet de corruptionis suae consideratione negligere, neque hoc negligenter, et quasi in transitu videre; sed statim ad arcae ingressum intinctionemque pedum gressum figere, morasque innectere, donec aqua superior crescat, inferiorque deficiat populusque Hebraeorum totus pertranseat. Ut enim coeperimus vitam nostram retractare atque discutere, perscrutationisque nostrae pedes in aqua tingere, statim ut senserimus animum nostrum affici, et ad sui considerationem mirari et indignari, debemus in hoc admirationis nostrae spectaculo libenter immorari donec internorum amor intumescat, inferiorum autem omnino deficiat, totaque desideriorum nostrorum turba pertranseat, terramque promissionis spei suae certitudine tangat et teneat. Tunc demum, ut arbitror, tempus erit ut et ipsa intelligentiae nostrae arca promissionis terram intrare possit, cum votorum omnium voluntatumque plebem praemiserit. Prius enim necesse est bona Domini in terra viventium credere, sperare, diligere, multumque desiderare, quam detur nobis cognoscere et intelligere, facie ad faciem videre. Nisi, inquit, credideritis, non intelligetis (Isa. VII). Qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV). Manifestationem ergo praecedit dilectio, ut dilectionem sequatur manifestatio. Praecedat arcam affectionum turba, ut turbam subsequatur contemplationis arca. Prius oportet promissionis terram tenere per desiderium quam per intellectum. Puto quia Apostolus totam cogitationum affectionumque suarum multitudinem transegerat, cum dicebat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I). Quid enim sibi de hujus vitae desideriis reliquerat, qui nec ipsam vitam prae nimio Christi desiderio diligebat? Inde est, ut arbitror, quod praevaluit contemplationis suae arcam in terram lacte et melle manantem introducere, ut videret bona Hierusalem omnibus diebus vitae suae, et ex revelatione Domini disceret quod oculus non vidit et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit. Mentior, si ipse non gloriatur hujusmodi hominem raptum usque ad tertium coelum, et audisse ibi arcana verba, quae non licet homini loqui.
Chapter 24 of 52