Skip to the text

Caput VIII. Quod semper oportet per contemplationis studium praevidere quo debeamus per desiderium tendere.

Debet sane haec arca nec ubique sequi, nec semper praemitti. In loco horroris et vastae solitudinis turbam praecedat, in terram promissionis ingredienti turbae succedat. Praecedat ad nostra, subsequatur ad divina. Citra Jordanem, quae pertinent ad nos; ultra Jordanem, quae sunt supra nos. Hic jubemur discutere et approbare et postea tenere: Omnia, inquit Apostolus, probate, quod bonum est tenete (I Thess. V). Illic praecipimur credere, ut quandoque mereamur et intelligere: Nisi credideritis, inquit, non intelligetis (Isa. VII). Debemus ergo, quandiu adhuc in deserto sumus, quandiu per eremum iter agimus, arcam nostram ante nos praemittere, et subtiliter praevidere quo debeat virtutum familia per studium, vel per desiderium subsequendo tendere: Ut possitis, inquit Dominus, videre et nosse per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam (Josue III). Hinc illud Sapientis sententiae concinit, cum dicit: Et palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Prov. IV). Sed ad illa quae ultra Jordanem sunt, quae sensum nostrum excedunt, melius nitimur desiderio quam studio, affectu quam intellectu, eo quod jubemur turbam non arcam praemittere, meliusque sit in hac parte multum desiderare quam multum discutere, ut illuc mereamur introduci quo non valeamus virtute irrumpere. Qui enim scrutator est majestatis, opprimetur a gloria (Prov. XXV). Illic ergo praecedat, ut viam ostendat.

Chapter 27 of 52