Skip to the text

Caput IV. Quomodo confessio laudis valeat ad promotionem boni.

Sed nunc illud consideremus, quomodo ad confessionem laudis soleat fieri conversio Jordanis. Sed hoc melius, ut arbitror, operando quam disputando discimus, hoc citius experiendo quam loquendo probamus. Denique satage et tu confiteri, mirari, venerari Dei potentiam, Dei sapientiam, Dei misericordiam, et certus sis quia, quanto plus laudabis, tanto ardentius amabis. Ne te ergo pigeat divinam gratiam multum laudare, ut multum ames; multum amare, ut multum desideres. Quanto enim vehementius desiderabis, tanto citius obtinebis quod multum concupiscis. Ama quod prius contemnebas, contemne quod prius amabas, et securus sis, quia conversus est Jordanis. Dilige Deum, despice mundum, et vere fatebor quia Jordanis conversus est retrorsum. Qualis, quaeso, ista est conversio Jordanis: quam mirabilis, quam laudabilis, quam amabilis, totum impetum amoris, totam inundationem dilectionis, totam affluentiam delectationis, magna cum festinatione currere non deorsum, sed sursum, quaerere quae sursum sunt, non quae super terram; ita ut veraciter profiteri possis, quia Jordanis conversus est retrorsum! Haec causa, ut arbitror, exstitit, cur Prophetam fieri Judaeum nec piguit, nec puduit, eo quod veraciter agnoverit quia Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime (Psal. XCI). Inde est illa firma professio et devota promissio: Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum (Psal. CVIII). Nonne Judaeum se esse voluit, cum dixit: Lauda, anima mea, Dominum? (Psal. CXLV.) Nonne aquam Jordanis deorsum fluere prohibuit cum animam suam blanda allocutione admonuit? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus (Psal. XLII). Nonne Jordanis fluenta converti desideravit, cum ait: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi (Psal. CXIV). Miror si hoc audies, et ipse non ambis fieri Judaeus, et confiteri Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus, et inveniaris dignus, cui dignetur Dominus ostendere tam grande miraculum, ut cum Propheta psallere possis; quia Jordanis conversus est retrorsum.

Chapter 4 of 52