Caput XVI. Quomodo vano amore exhausto animus in Dei amore dilatatur.
Vis videre aquas Jordanis cursum figere, et in uno loco stare? Mihi autem, inquit, adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXXII). Vis videre aquas inferiores decurrere atque deficere? Renuit consolari anima mea (Psal. LXXXVI). Vis videre aquas superiores intumescere et sursum currere? Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI). Denique et tu non eas post concupiscentias tuas et fixisti aquas. Noli diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt: et defecerunt aquae inferiores quae deorsum currunt. Denique delectare in Domino, et videbis fixas stare in uno loco. Diligas Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et videbis aquas vehementer intumescere, et in magnam, nec mirum, molem consurgere. Puto te non invenire quo eas latius expandas, quam ut toto corde diffundas, et per totam animam extendas, et ex eis totam mentem repleas. O quam vehementer haec salutaris unda intumuerat in ejus pectore qui dicebat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo! (Philipp. VIII.) In hanc illud sententiam currit quod Propheta psallendo de seipso pronuntiavit: Defecit in salutare tuum anima mea (Psal. CXVIII). Sed qualis, quaeso, erat illa aquarum inundatio ubi pater exclamare cogitur pro parricida filio? Absalon fili mi, fili mi Absalon: quis mihi det ut ego moriar pro te, fili mi Absalon? (II Reg. XXIX.) Puto locum reperiri non posse, quo se possent latius expandere. Majorem siquidem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Sic et illa inundatio intumuit non modicum, de qua habemus Dominicum testimonium: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII). Quid mirum, quaeso, si procul apparebant quae multum tumuerant? Vultis nosse quam procul appareat illius dilectionis inundatio quae tantum aestuabat, quae se et usque ad pedum deosculationem unctionemque inclinabat: Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur, quod et haec fecit in memoriam ejus (Matth. XXVI). Vultis autem adhuc apertius nosse quam procul apparere possint, si tamen ad instar montis intumuerint? In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Quam longe, obsecro, apparet quod omnes cognoscere oportet? Sed necesse est, uti jam diximus, verae charitatis fluenta ad instar montis intumescere quae volunt tam procul apparere. Sed forte adhuc montem quaeris, ad cujus similitudinem aquas intumescere legis. Vide ne forte sit ille mons coagulatus, mons pinguis, mons domus Domini praeparatus in vertice montium, eo quod Dominus exaltaverit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genuflectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Ad instar hujus montis, ad similitudinem illius magnae mirabilisque dilectionis, qua animam suam posuit pro ovibus suis, aquas intumescere debere cognoscat qui eas procul apparere, et Dominicum praeceptum implere desiderat: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut ego dilexi vos (ibid.). Audi similitudinem et adhibe imitationem. Sicut dilexi vos, inquit. Similitudo dilectionis est instar montis. Quantum amavit nos, qui mortuus est propter nos? Nunquidnam hujus montis similitudinem in sua dilectione non tenuerunt qui pro Christo lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt? Idcirco, ut arbitror, in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum, ut apparerent procul, ut ab omnibus viderentur, et illos omnes imitarentur. Sed quid, quaeso, miramur si procul apparuerunt aquae, quae, sicut scriptum est: Usque ad Sartan intumuerunt? (Josue III.) Sartan interpretatur tribulatio eorum. Tribulatio autem eorum quid est aliud, secundum quod de Jordane jam diximus, nisi tribulatio tribulatorum? Tribulatio autem voluntaria cuique est sua. Quam enim quisque patienter seu etiam libenter suscipit, suam esse facit; quia suae eam utilitati deservire cogit. Sicut ergo descensio, descensio eorum est qui se sponte humiliant, sic et tribulatio, tribulatio eorum est qui pro Domino tribulationem amant. Illa itaque tribulatio est tribulatorum, quae tribulatis imputatur ad meritum. Vide ergo aquae illae quae superiores erant, quantum creverant, quantum tumuerant, quae se et usque ad Sartan extenderant. O fortis ut mors dilectio, quae et te usque ad Sartan extendis, et usque ad voluntariam tribulationem sinum tuum expandis? Qualis, quaeso, est ista dilectionis dilatatio, qualis est ista aquarum inundatio, cor suum extendere et dilatare usque ad voluntariam tribulationem, usque ad spontaneam passionem, usque ad votivam mortem? Ne dubites ergo se in id loci extendisse aquas superiores, quoties vides in tribulatione gaudentes, et suam propter Dominum tribulationem amantes, sicut ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
Chapter 16 of 52