Caput XIX. Cum qua cautela debeamus cordis perturbationes delere.
Notandum autem quomodo mare hoc debeat juxta aliquid permanere, et tamen secundum aliquid mortuum esse: nam semper necesse est de perpetratis malis poenitere, odio et detestatione persequi et perhorrescere, non tamen illa semper deflere et trepidare, sed post dignam satisfactionem et concupiscentiam edomitam, consolationem recipere, et ad spem veniae securitatisque quietem animum reformare. O vere felix multumque beatus, cui datum est cordis perturbationes et tristitiae tempestates compescere, et magnas illas et mirabiles elationes maris ad tranquillitatem componere! Unum scio, nec dubitare audeo, quia quandiu amor ad multa spargitur et ad ima derivatur, nunquam ad plenam pacem perducitur, nunquam ad verae securitatis tranquillitatem serenatur. O anima infelix et misera, usquequo sollicita es, et turbaris erga plurima? porro cum unum sit necessarium, tandem aliquando fige desiderium, dilige unum. Felices illius civitatis cives, cujus participatio in idipsum. Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, noli sinere eas fluere deorsum. An nescis quia qui dimittit aquas suas caput est jurgiorum? Quid per ima desideria defluis? Quid tibi cum bonis perituris, gaudiisque lugendis? An nescis quia omnis aqua quae deorsum currit, in mare descendit? Omnia siquidem flumina intrant in mare, et omnis infima delectatio desinit in dolore. Risus enim dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupant, eo quod omnis dulcis aqua in mare descendat, et dulcedinem amittat: transit enim mundus, et concupiscentia ejus. Et scimus quia sine dolore non relinquitur, quod cum amore possidetur. Quanto ergo melius est quae sursum sunt sapere, quae sursum sunt quaerere, et Jordanis fluenta in suum fontem retorquere, ut audeamus et nos illam congratulationis vocem in usum nostrae confessionis assumere? Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
Chapter 19 of 52