Caput X. De gemina cordis compunctione.
Moeror pro nobis aeternis, mare est a dextris; moeror pro malis aeternis, mare est a sinistris. Sane si sanae mentis sumus, pro utrisque debemus time re, dolere et amaris compunctionis lacrymis affluere. Ista timeamus amittere, illa timeamus incurrere, et habemus geminum mare muniens nos fortiter, et ab utroque latere. Recte, ut arbitror, mare, quod in via occurrit, quod profectionis nostrae iter impedit, quod profectus nostri cursum intercludit, justae severitatis virga percutimus, divinae districtionis consideratione terremus, futuri examinis recordatione amovemus. Omnis ergo metus noster, omnis moeror noster amoveatur a via, et pro vita inutili, mundanae vitae sollicitudine compunctio nostra dividatur ad gemina, ut per timoris moerorem mala diluamus aeterna et per desiderii lacrymas, bona mercemur aeterna. Felices qui et hoc geminum duplicis moeroris mare pertranseunt, qui omnem futurae exspectationis ambiguitatem, et metum, longe post tergum relinquunt, et universum diffidentiae luctum certae spei securitate transeunt, utinam et in nobis absorbeatur hujusmodi metus et moeror a supervenientis fiduciae securitate! Fugiat atque discedat etiam hujusmodi mare, ut possimus et nos cum Propheta psallere: Quid est tibi, mare, quod fugisti? Nonne mare putamus de juxta, illud aufugerat, qui dicebat? Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi in illa die justus judex (II Tim. IV). Puto quia mare omne longe post tergum reliquerat, nec erat unde jam contristari et conturbari debuerat, cum dicebat: Nihil mihi conscius sum.
Chapter 10 of 52