Caput XI. De his quae pertinent ad meditationem vel contemplationem, et quantum valeant ad virtutis promotionem talium captus.
Sed non est ejusdem facilitatis praesentis vitae ordinem disponere, et futurae gloriam aestimare, meritorum qualitatem discutere, et praemiorum aeternorum quantitatem pensare. Quae enim in terra sunt difficile aestimabimus, et quae in prospectu sunt inveniemus cum labore; quae in coelis sunt autem quis poterit investigare? Invenire itaque quae in terra sunt, difficile, investigare autem quae in coelis sunt, impossibile. Hinc est quod Apostolus monet: Noli, inquit, altum sapere (Rom. XI). Merito ergo arca Domini nonnisi post Hebraeorum introitum in illam promissionis terram introducitur, ut quo nostra intelligentia perscrutationis suae passibus irrumpere non sinitur, divinae revelationis manuductione intromittatur. Nec tamen negamus de futurae vitae qualitate nonnulla, imo multa et magna esse quae possumus et investigando quaerere, et ratiocinando invenire et argumentando construere. Invisibilia enim Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Nequaquam ergo negligenda sunt quae per investigationem inveniri possunt, sicut et illa ex nostra virtute non praesumere quae nostram intelligentiam, et humanam rationem excedunt. Illa sunt secundum rationem, ista sunt supra rationem. Illa debemus alta perscrutatione diligenter inquirere, ista debemus ex divina revelatione humiliter exspectare. Illa pertinent ad meditationem, ista ad contemplationem. Nunquam animus ad aeternorum bonorum desiderium plene accenditur, nisi qualia vel quanta sit studiose praemeditetur. Et, sicut nunquam sine ingenti desiderio ad eorum contemplationem sublevari meretur, ita sane in aeternorum concupiscentias sine vehementi studio perfecte non inflammatur. Hinc est quod ante introitum Israel in promissum regnum, exploratores praemittuntur, et tamen nisi post turbae ingressum arca non introducitur. Quid est enim exploratores ante introitum suum praemittere, et illius terrae in quam festinamus introire qualitatem sagaci perscrutatione velle praenosse, nisi mentis suae cogitationes coelestium bonorum exploratrices in invisibilium perscrutinium dirigere, et meditationes suas in id operis destinare, ut per investigationem inveniat unde possit affectionum suarum turbam in eorum amorem urgere? Praemittamus ergo ante faciem nostram exploratores nostros, sicut et illi Israelitae quondam praemiserunt suos, nec semel tantum, sed alios post alios secundosque post primos. Quoties de futuris bonis sperandis, seu promerendis subtiliter aliquid quaerimus, nuntios exploratores ante nos ipsos praemittimus.
Chapter 30 of 52