Skip to the text

Caput V. Quod prima promotio virtutis sit in contemptu mundi.

Sed nec illud, quaeso, tibi satis, cum fueris Judaeus, nisi efficiaris pariter et Hebraeus. Profecto idem ipsi Hebraei, qui et Judaei, licet ex alio Judaei, et ex alio Hebraei. Nam confessio, ut dictum est, Judaeum, et transitus efficit Hebraeum. Denique et tu ipse, si in Aegypto es, transi, et desere Aegyptum, et fecisti quemdam bonae spei Hebraeum, et videbis in fuga maris magnum illud et stupendum miraculum. Sed, si ipsum etiam desertum transire studueris, videbis adhuc majora his in conversione Jordanis. Primus ergo transitus est de Aegypto, secundus de deserto. Primo transi de mundo ad teipsum, secundo de teipso in Deum, Mundum amasti, mundum despice, et transi. Desere curas saeculi, et age curam tui, et incipis esse cultor eremi. Rediens de Aegypti tenebris, de erroribus mundanis ad secretiora cordis, nihil aliud invenies, nisi locum horroris et vastae solitudinis. Haec est enim terra illa deserta, invia, et inaquosa, conscientia videlicet diu neglecta, omnino inculta, spinis et tribulis obsita, et omni horrore plena. Oportet ergo te Aegyptum deserere, et hujusmodi eremum petere, si cupis fugam maris oculis tuis aspicere, sicut et David elongavit fugiens, et mansit in solitudine, imple praevaricator, quod praevaricatoribus praecipitur, ubi dicitur: Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI), et factus est transitus primus, et de caetero recte appellaris Hebraeus.

Chapter 5 of 52