Skip to the text

Caput XVII. De vani amoris defectu, et veri amoris profectu.

Ergo aquae superiores usque ad Sartan ascendunt, et aquae inferiores usque ad mare descendunt. Illae ascendunt et crescunt, istae descendunt et decrescunt. Illae crescunt et intumescunt, istae decrescunt et deficiunt. Pulchrum spectaculum aquas superiores circa Sartan intumescere et aquas inferiores in mari deficere. Hic intende et obstupesce. Hic intende diligenter, et obstupesce vehementer. Elige in his tam magnis tamque mirandis quid prius, quid amplius mireris an aquas in montanis non defluere sed intumescere, an aquas ex aquis non intumescere sed deficere. Aquae autem, inquit Scriptura, quae inferiores erant in mare solitudinis, quod nunc vocatur mortuum, descenderunt usquequo omnino deficerent (Josue III). Quae ergo inferiores sunt, necesse est in mare descendere, et in mari deficere. Scimus autem quia aquae quantumlibet dulces sint, quoniam, cum in mare perveniunt, dulcedinem suam servare non possunt. Quae ergo in mare descendunt, cito amarescunt. Risus, inquit, vester vertatur in luctum, et gaudium in moerorem (Jac. IV), hoc est dulcem aquam in mare descendere et dulcedinem amittere et dulcem in amaram vertere. Risus sane et gaudium dulcem aquam facit, et hujusmodi quamlibet quam ardenter sitit, tam libenter unusquisque et bibit. Sed luctus et moeror dulcem facere non possunt, nec hujusmodi bibere homines facile volunt. Quoties risus in luctum vertitur, toties aqua inferior in mare labitur et in amaram mutatur. Neque enim risus ad superiores aquas pertinere potest de quo ab ore veritatis dictum est: Vae vobis qui nunc ridetis, quia plorabitis. Quid ergo est inferiores aquas in mare decurrere atque deficere, nisi carnales et infimas delectationes in dolorem trahere, et poenitendo exstinguere? Qui enim de perpetrata delectatione plangit et gemit, qui supervenientem horret et respuit, qui futuram timet et declinare satagit, quid aliud quam dulcem sibi in amaram vertit? Hoc itaque, hoc, inquam, est quod superius mirabamur, quod adhuc usque miramur, dulcem in amaram vertere, gaudium deflere, delectationem dolere, et in hunc modum dulcem in mari deficere. Ergone aquae circa Sartan intumescunt, ergone aquae in mari deficiunt? Siccine, homo, de tribulatione laetaris? Siccine, homo, de delectatione turbaris? O mirum, o stupendum! In voluntaria tribulatione gaudia cumulantur, occursantes delectationes dolore spontaneo exterminantur.

Chapter 17 of 52