Caput IV. Quantum valeat cum profunda admiratione infirmitatis nostrae considerationi diutius inhaerere.
Sed qui sunt isti, quaeso, pedes sacerdotum, ad quorum intinctionem Jordanis convertitur retrorsum? Sed, si per sacerdotem recte intelligimus investigationem, quid rectius intelligitur per ejus pedem (quod est ejus corporis imum) quam investigationis profundum? Pes igitur sacerdotis est profunditas investigationis. Pedem ergo in aqua ponere, est profunda investigatione occulta penetrare. Pes hujuscemodi in aqua tingitur, quando mens adinventionis suae subtilitatem miratur, et in sua admiratione delectatur. Quid enim est tingi, nisi affici? Quid est affici, nisi contemplari, mirari, delectari? Et quamvis investigationis nostrae pedes non usque ad gurgitis ima extendimus, quia desideriorum nostrorum errores nonnisi ex parte penetramus; ipsos tamen pedes, quamvis nonnisi in parte positos, multum intingimus, multum obstupescentes quod vix, vel ex modica parte comprehendimus. Debemus ergo cordis intima perscrutando eo usque saltem in aquas descendere, donec possimus investigationis nostrae pedes plene intingere, et animum nostrum super erroris nostri considerationem in admirationem et stuporem convertere. Nam hoc ipsum quod comprehendere possumus de stultitiis et erroribus nostris, puto posse sufficere nobis intantum, ut Jordanis cursus sui impetum ultro cohibeat, et nutu spontaneo in posteriora recurrat, pristinae consuetudinis devia damnans atque detestans, morum suorum lapsum sponte coercens, et in contraria dirigens. Puto quia tunc temporis Propheta super aquas Jordanis intelligentiae suae arcam levaverat, cum generalem nec de suo tantum, sed de quolibet corde humano sententiam proferebat: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII). Videbat quorsum Jordanis fluenta currerent, cum per increpationem exclamaret: Usquequo diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? (Psal. XIV.) Videbat ubi cursum suum terminaret, et quam in mari deficeret, cum diceret: In imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur (Psal. XXXVIII). Profunde pedes in aqua tinxerat, cum in hanc admirationis vocem erumperet: Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? (Psal. LXXVIII.) Puto quia ad hanc pedum intinctionem considerationisque admirationem, Jordanis ima desideriorum deserens in superiora redeat, fontemque repetat intantum, ut dicat: Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI).
Chapter 23 of 52