Caput XVIII. Quomodo per vani amoris defectum mentis perturbationes deficiunt.
Sed quid, quaeso, hoc sibi vult quod vocatur mare Mortuum, in quo contigit tam celebre factum? Quid, quaeso, tale nomen accepit? Nam, quod prius non habuerit ex eo Scriptura satis innuit, quo ait: Mare solitudinis, quod nunc vocatur Mortuum (Josue III). Puto quia non omne mare solitudinis, nec omnis amaritudo desolationis, imo hoc ipsum mare de quo modo loquimur haud digne tali nomine censetur; nec debet dici mortuum nisi forte in illo contingat praedictum miraculum. Scimus quia quod mortuum est omnino se movere non potest, forte hoc mare postquam incidens unda defecit, postquam influentem et impellentem gurgitem non habuit, a suo fervore defecit, et tumentes illas atque ebullientes fluctuationum suarum procellas amisit. Impetus siquidem influentes Jordanis cursusque rapidissimus illapsu suo vehementissimo ipsum impellebat atque exagitabat, et tranquillum, et quietum esse penitus non sinebat. Ibat ergo tunc temporis tumens et spumans et multum exaestuans, et quasi ad commotionis et inquietationis suae injuriam vehementer indignans. Sed postquam coepit influens inundatio deficere, et commotionis causa perire, coepit et ipsum mare ab illa sua procellosa exagitatione quiescere, et quasi mortuum motum pristinae inquietationis amittere, et nomen mutare. Sic nimirum, sic torrens voluptatis carnalis et vehemens impetus carnis, quandiu viget, solet esse causa tumoris et indignationis. Solet sane conscientiam totam turbare, amaritudinis fluctus exagitare, et profundissimam illam humani cordis abyssum ab imo evertere, et magnum illud mare magnis tempestatibus agitare. Mens siquidem coelesti desiderio fervens, puritati studens, et ad perfectionem tendens, quandiu turpes delectationes ex carnis impetu sentire cogitur, necesse est infimis desideriis, et ad ima fluentibus reluctetur. Hinc est quod sibi irascitur, quod sibi indignatur, adversus seipsam saevire videtur, puto quia hujusmodi perturbatio et tumultuatio, vehemensque fluctuatio non facit mare mortuum, sed vivum, sed validum, sed inquietum. Sed postquam coeperint inferiores aquae decurrere atque deficere, et infimarum delectationum fluxus languescere atque evanescere, incipit et conscientia pariter ad pacem et tranquillitatem seipsam paulatim componere, futuri judicii metum magis magisque deponere, et illas praeteritae indignationis et anxietatis aestuationes amittere, ad mortui similitudinem trepidationis et perturbationis motum non habere. In hunc itaque modum carnalis voluptatis profluvium exhaustum atque exsiccatum, penitusque absumptum facit mare invalidum, et infirmum, et tranquillum, et quod jure debeat dici, mortuum. Vides certe, ut arbitror, quam recte mare suum nomen mutavit, mortuisque nomen concepit, in quo inferiorum decursus aquarum decidit atque defecit.
Chapter 18 of 52