Skip to the text

Caput XV. Quomodo gradatim animus ad sui contemptum est promovendus.

Primum ergo est cuique amorem sui ad certam mensuram restringere, ut postmodum mereatur etiam magnum illud et stupendum miraculum videre, Jordanem videlicet primo quidem cursum figere, deinde intumescere, tandem retro ire et ad altiora ascendere. Et illud quidem primum, cohibere videlicet excessum etsi magnum, non tamen mirum; sed ad montana cursum reflectere, mirabile spectaculum et spectabile miraculum. Omnino et absque dubio aliud est amorem sui temperare, et aliud est suspendere atque deflectere. Aliud est moderatus amor sui, et aliud magnus contemptus sui. Puto non sine causa nonnisi in Jordane celebratum est tale miraculum, quod interpretatur descensio eorum. Sed quae est ista descensio nisi cordis humiliatio? Vel quorum eorum, nisi ipsorum descendentium et sponte humiliantium? Quorum enim descensio voluntaria non est, in ipsis quidem est, sed eorum quodammodo non est; quia ipsis non prodest. Oportet ergo ut spontanea sit, ut eis prosit, et eorum veraciter dici possit. Nunquid sponte descendisse, vel in hoc quidquam profecisse ereduntur de quibus legitur: Dejecisti eos dum allevarentur? (Psal. LXXXVIII.) Oportet ergo ab omni mentis elatione descendere, et humiliari spontanea voluntate qui vult magnum illud miraculum videre, non sicut illi inviti dejecti, ad laudem quidem Dei, quamvis ad nullam utilitatem sui. Fit ergo in Jordane tantum in descensione eorum, in descensione descendentium, in humiliatione humiliantium tam celebre factum et coeleste miraculum. Quanto ergo major es, humilia te in omnibus, et tenes ripas Jordanis: dignus cui Jordanis cedat, cui Dominus miracula ostendat.

Chapter 15 of 52