Skip to the text

Caput VI. Quod in futura vita post aeternorum contemplationem, animus ad omne desiderii sui beneplacitum relaxatur.

Puto quia et nos ipsi post internae familiae tantaeque multitudinis transitum cum coeperimus contemplationis nostrae arcam illuc introducere, et non jam per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem videre, cum tenuerimus actu quod interim tenemus affectu, jam ulterius necesse non erit Jordanem alvei sui fluenta suspendere, et cursus sui impetum renitendo cohibere. Absit, absit, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem; absit, inquam, absit, ut adhuc necesse sit castigare corpus, et in servitutem redigere, atque etiam tunc mortificari tota die: Quando justi, Christo etiam testante, fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII), et tolletur impius ne videat gloriam Dei. Non nobis omnino dicetur amplius: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt, cum fecerit Dominus novum coelum et novam terram, juxta quod ipsa creatura liberabitura servitute corruptionis in libertatem filiorum Dei. Et licet in creaturis decor sit tunc quam modo incomparabiliter major atque venustior, corporeisque oblectamentis dulcior, propensior atque jucundior, nihil erit quod concupiscentias spiritus imminuere possit in omnibus his quae sensus corporeus attigerit. Nesciet concupiscentia carnis, nesciet concupiscentia oculorum, concupiscentias spiritus exstinguere, sed accendere; non refrigerare, sed acrius inflammare. Quidquid exterius, quidquid interius occurrerit, spirituali amori, divinae dilectioni alimenta ministrabit. Tunc absque dubio animus delectabitur interius, et delectabitur exterius. Delectabitur in rebus spiritualibus, delectabitur in rebus corporalibus, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Tunc revertentur aquae Jordanis in alveum suum, et fluent sicut ante consueverant. Jordanis alveus commodi appetitus. In hujusmodi alveo aquae Jordanicae cum impetu feruntur, quia cordis desideria juxta commodi sui appetitum huc illucque derivantur. Quo putas tendit hujusmodi decursus aquarum nisi in beneplacitum? Quid ergo est aquas ut ante consueverant currere, nisi beneplacitum sequi et apprehendisse? Naturaliter quidem omnis appetitus ad commodum trahitur, et hujus alvei ductum sequi in suo illic desiderio nemo prohibetur. Multa hic placent, quae tamen non decent, et idcirco fieri non debent. Necesse est ergo in hac saepe vita aquarum impetum cohibere, et concupiscentiarum violentiam viriliter frangere. Nihil illic libebit, nisi et quod licebit. Nihil ergo oberit desideriorum fluenta pro voto effluere, et ad omne beneplacitum derivare. Hujus, ut arbitror, libertatis licentiam Propheta sperabat et suspirabat, cum psallendo proclamaret: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine (Psal. CXVIII). Saepe et supra modum sunt alia voluntaria oris et beneplacita cordis. Quia alia mente concupiscimus, atque alia sunt ea quae ore probamus. Alia sane sunt ea persaepe quae placent ex sententia, atque alia ea quae placent ex concupiscentia. Illa placent ex judicio, ista ex desiderio. Illa ex diffinitione, ista ex delectatione. Rogat ergo Propheta ut eadem ipsa quae sunt votiva, sint et beneplacita, ut in unum conveniant sibique semper occurrant, votum et beneplacitum, sententia et concupiscentia, judicium et desiderium, diffinitio et delectatio. Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, ut quidquid placet ex discretione placeat ex delectatione, et sola libeant ex delectatione quae licent ex deliberatione. Transeat ergo, transeat populus Hebraeorum; transeat et arca post ipsum in illam terram lacte et melle manantem, in supernam illam et sempiternam jucunditatem, ut tandem aliquando facie ad faciem videat, quod multo desiderio tantopere ante quaesierat. Transeat ergo grandis illa tot desideriorum turma; transeat et theorica illa intelligentiae arca in illa interna et aeterna gaudia, ut vel tunc Jordanis liberum cursum recipiat, et omnis humanus affectus licenter et libere in omne se beneplacitum volvat, et humanus animus (utpote summis spiritualibusque bonis firmiter immobiliterque inhaerens) in rebus exterioribus et inferioribus nihil contradictionis inveniat. Ni fallor, illa quae superius intumuerat unda, majori quam prius impetu in alveum suum recurret, et latius expandet, modumque pristinae limitationis excedet; eo quod amor Verbi creaturarumque majoris incendii alimenta uberrima reperiat, et ob hoc quaquaversum ferventiori desiderio ad omnia ruat.

Chapter 25 of 52