Skip to the text

Caput XIII. Quibus modis mens ad plenum sui contemptum eruditur.

O quoties necesse est loca mutare, quam saepe castra figere, quot tentationes tolerare, omnia probare, quod bonum est tenere, abstinere ab omni specie mala! O quoties necesse est ire et reverti, et quae retro sunt oblivisci, et in anteriora extendi, et item post tergum redeundo capere experientiam sui, et per proprium defectum propriam infirmitatem edoceri! O quoties necesse est in tot errorum devia, tot ambiguitatum opaca, tot vitiorum monstra incidere, perlustrare, aspicere, antequam quis, extrema eremi teneat, et ad humilitatis ultima perveniat, et ad summum sui contemptum perfecte attingat! O quoties necesse est ad Dei misericordiam confugere, et inter tot pericula deprehensum divinam misericordiam quaerere et gratiam impetrare! O quam stupenda magnalia! O quam jucunda miracula! O quam admiranda beneficia, in tot divinis revelationibus, in tantis visitationibus, in talibus consolationibus, experiuntur, mirantur, venerantur, quos eremi vastitas, et propriae infirmitatis magnitudo docuit, nil de sua virtute confidere, sed totum de Dei pietate praesumere, jactare in Domino curam suam, et ponere in Domino Deo spem suam! Ibi experiri licet in coelestis cibi dulcedine, quam magna multitudo dulcedinis, quam abscondit Deus diligentibus se, gustare et videre quam suavis Dominus, et quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Ibi qui ascendunt in montem Domini, et appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ejus probantes et profitentes quoniam magna virtus ejus et sapientiae ejus non est numerus. Novit itaque hoc quicunque in illa terra deserta et inaquosa, sic in sancto apparuit ei, ut videret virtutem suam et gloriam, illius sententiae experimentum capiens, quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Sed quis enumerare sufficiat quam innumera hujusmodi alternantium vicissitudinum nunc desolationum, nunc consolationum experiri oporteat, quam multa humanae infirmitatis judicia, quam multa divinae pietatis argumenta eremi habitatoribus, Deique cultoribus videre contingat, antequam eremi extrema attingant, perfectaeque humilitatis metas apprehendant, antequam Jordanis unda venientibus cedat, cursumque retorquens in fontem redeat, humanusque animus sua spernens, seseque contemnens totus in Deum transeat, et in illum a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum per desiderium currat, et ad Deum fontem vivum totum amoris sui impetum retorqueat.

Chapter 13 of 52