Skip to the text

Caput XII. De gemina praemeditatione, praemiorum videlicet et meritorum.

Sed aliud est quaerere qualia, vel quanta, vel cujusmodi bona debeamus de meritorum retributione sperare, atque aliud studiose investigare quibus studiis vel exercitiis valebimus ea viriliter obtinere. Illud est primum, istud vero secundum. Primum investigare bona speranda, secundum bona facienda. Quis enim se ad laborum certamina fortiter accingat, nisi mercedis magnitudinem ex divina retributione praenoscat? Sed quid proderit aeternam retributionem credere et desiderare, nisi pari studio quaerat quis ut agnoscat quibus meritorum studiis possit eam acquirere? Necesse est ergo nuntios post nuntios praemittere, et exploratores alios post primos dirigere. Primi nuntii sunt exploratores praemiorum, secundi nuntii sunt exploratores meritorum. Illi sunt exploratores retributionum, isti sunt exploratores operum. Sic sane sunt alii exploratores, qui mittuntur a Moyse, atque alii exploratores illi qui mittuntur a Josue. Alii sunt quos praemittit Domini propheta, alii sunt quos praemittit Domini athleta. Aliud est officium prophetae, aliud est officium athletae. Prophetae officium est praedicere futura, athletae autem officium est praeordinare facienda. Ad illum pertinet praenosse firmiter credenda, ad istum pertinet praemeditari fortiter agenda. Illud est praescientiae, istud est providentiae. Illius est praevidere, istius est providere. Quid est enim praevidentia, nisi exploratio futurorum? Et quid est providentia, nisi exploratio faciendorum? Habemus itaque duo genera exploratorum; utrumque negotiosum, utrumque necessarium. Primum videtur ad Moysen pertinere, secundum vero ad Josue. Juxta hanc itaque similitudinem cogitatuum nostrorum, alii debent esse futurorum praevisores, alii faciendorum provisores, utrique quidem occultorum exploratores, et ignotorum perscrutatores. Vultis audire hominem de futuris praemeditantem, juxta similitudinem Moysi, exploratores ante faciem suam praemittentem? Meditatus sum, inquit, nocte cum corde meo. Nunquid in aeternum projiciet Deus, et non apponet, ut complacitior sit adhuc? aut in finem misericordiam suam abscindet a generatione in generationem? aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? (Psal. LXXVI.) Vultis audire hominem de faciendis providentem, et ad Josue similitudinem exploratores ante se destinantem? Quid, inquit, retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? (Psal. CXV.) Vultis audire unum de subtilibus exploratoribus, quid explorando invenerit, vel quid ad illam primam Prophetae quaestionem ex sententia responderit? Absterget, inquit, Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). Ecce quam propitium Deum in futuro iste praevidit de quo David quaerit, an aliquando complacitior sit. Sed ad secundam, ut arbitror, explorationem respicit, quod alias invenit, unde et dicit: Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime (Psal. XCI). Ad primos itaque exploratores pertinet negligentibus animis justa persuadere, ad secundos autem promptos animos et ad omnia paratos ad agenda instruere. Attende ergo cujusmodi nuntia exploratores boni de regionibus illis reportare soleant, vel quantum ad erigendos animos valeant haec ipsa quae reportant, et stude alia quaerere, et renuntiare, ut et tu valeas in similium concupiscentias audientium animos erigere, vox exploratoris est: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV). Vox exploratoris est: Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent, judicabunt nationes, et regnabunt in aeternum (Sap. III). Vox exploratoris est: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX.) Nunquidnam putandus est iste explorator egregius terram illam lacte et melle manantem non intrasse, diligenterque visam perlustrasse, cum intraturis in illam audet tam audacter promittere? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV). Nonne in his verbis in illam exploratorum sententiam concurrere videtur, ubi dicitur: Intravimus, inquiunt, in terram ad quam misisti nos, quae vere fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest (Num. XIII).

Chapter 31 of 52