Skip to the text

Capitulum 31 - Domina Paupertas benedicit fratribus et monet eos perseverare in recepta gratia.

¹ Iussit ipsa omnes pariter consedere et verba vite cfr. Ioa 6,69) locuta est ad eos, dicens: ² "Benedicti vos, filii, a Domino Deo qui fecit celum et terram (cfr. Iudt 13,23.24), qui tanta caritatis plenitudine in domo vestra me suscepistis, ut visum sit mihi hodie esse vobiscum tamquam in paradiso Dei (cfr. Ez 31,8.9; Apoc 2,7). ³ Propterea repleta sum gaudio, superabundo consolatione (cfr. 2Cor 7,4), et quia tantum venire tardavi, veniam peto. ⁴ Vere Dominus est vobiscum, et ego nesciebam (cfr. Gen 28,16). Ecce quod concupivi iam video, quod desideravi iam teneo, quoniam illis sum coniuncta in terris, qui mihi imaginem representant eius cui sum desponsata in celis. ⁵ Benedicat Dominus fortitudini vestre et opera manuum (cfr. Deut 33,11) vestrarum suscipiat. ⁶ Rogo et multum deprecor vos tamquam filios carissimos (cfr. 1Cor 4,14), ut perseveretis in iis que Spiritu Sancto docente cepistis, non deserentes perfectionem vestram sicut est consuetudinis quibusdam, sed, evasis cunctis laqueis tenebrarum, semper ad perfectiora nitimini. ⁷ Altissima est professio vestra, supra hominem, supra virtutem et antiquarum perfectionem illustrat lumine clariori. ⁸ De regni celorum possessione nulla sit dubitatio, nulla sit cunctatio vobis, quoniam arram future hereditatis iam tenetis et pignus Spiritus iam suscepistis, signati signaculo glorie Christi, respondentes per omnia, gratia sua, illi prime sue schole, quam in mundo veniens congregavit. ⁹ Quod enim illi fecerunt in presentia eius, hoc vos totum in absentia operari cepistis, et non est quod dicere vereamini: "Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te (Mat 19,27)". ¹⁰ Non deterreat vos magnitudo certaminis et laboris immensitas, quoniam magnam habebitis remunerationem. ¹¹ Et aspicientes in actorem et consummatorem omnium bonorum, Dominum Iesum Christum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta (Heb 12,2), tenete spei vestre confessionem indeclinabilem (cfr. Heb 10,23). ¹² Currite ad propositum vobis certamen (Heb 12,1) in caritate. Currite per patientiam, que maxime vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis repromissionem (Heb 10,36). ¹³ Potens est enim Deus (cfr. Rom 11,23) que supra vires cepistis gratia sua sancta consummare feliciter, quia fidelis est in promissionibus. ¹⁴ "Nihil inveniat in vobis sibi gratum spiritus qui operatur in filiis diffidentie (cfr. Eph 2,2), nil inveniat dubium, nil inveniat diffidens, ne sue pravitatis contra vos exercende de vobis recipiat argumentum. ¹⁵ Nam superbus est valde et superbia eius et arrogantia eius plus quam fortitudo eius (cfr. Is 16,6). ¹⁶ Magnam iram (cfr. Apoc 12,12) habet de vobis et universe calliditatis sue in vos arma convertet et malitie sue venenum nitetur effundere, utpote qui iam reliquos debellando devicit et deiecit, vos supra se respiciens dolet. ¹⁷ In conversione vestra, carissimi, celi cives magna gaudia celebrarunt et coram eterno Rege nova cantica cantaverunt (cfr. Ps 95,1; 97,1; Apoc 5,9). ¹⁸ Gaudent angeli in vobis et de vobis, quia dum per vos multi virginitatem servabunt et castitate fulgebunt, ¹⁹ superne civitatis implebuntur ruine, ubi virgines sunt celebrius collocandi, quoniam qui non nubunt neque nubentur, erunt sicut angeli Dei in celo (cfr. Mat 22.30). ²⁰ Exsultant Apostoli videntes suam renovari vitam, predicari doctrinam, sanctitatis precipue per vos ostendi exempla. ²¹ Letantur martyres exspectantes sacri sanguinis effusione eorum representari constantiam. ²² Tripudiant confessores scientes eorum frequenter victoriam de inimico rememorari in vobis. ²³ Iubilant virgines sequentes Agnum quocumque ierit (cfr. Apoc 14,4), cernentes suum numerum per vos augeri cotidie. ²⁴ Tota denique celestis curia exsultatione repletur, que novorum concivium cotidianas celebrabit solemnitates et ad odorem orationum sanctarum ascendentium de hac valle continue respergetur. ²⁵ Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei (Rom 12,1), pro qua vos tam miserabiles estis effecti, facite ad quod venistis, ad quod ascendistis de fluminibus Babylonie. ²⁶ Suscipite humiliter gratiam vobis oblatam, digne utentes ea per omnia semper ad laudem et gloriam et honorem (cfr. Apoc 4,9.11) eius qui mortuus est pro vobis, Iesus Christus, Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat, vincit et imperat, Deus eternaliter gloriosus, per omnia secula seculorum. Amen".

Chapter 32 of 32