Skip to the text

Capitulum 30 - De convivio Paupertatis cum fratribus.

¹ Et, preparatis omnibus, coegerunt illam comedere secum. ² At illa: "Ostendite mihi - inquit - primo oratorium, capitulum, claustrum, refectorium, coquinam, dormitorium et stabulum, pulcra sedilia, expolitas mensas et domos immensas. ³ Nihil enim video horum, nisi quod cerno vos hilares et incundos, superabundantes gaudio, repletos consolatione (cfr. 2Cor 7,4), ac si omnia expectetis ad votum suppeti vobis". ⁴ Ipsi quoque respondentes dixerunt: "Domina et regina nostra, nos servi tui ex longo (Ios 9,9) itinere fatigati sumus, et tu, nobiscum veniens, non modicum laborasti. ⁵ Comedamus ergo prius, si iubes, et sic confortati ad nutum tuum omnia implebuntur". ⁶ "Placet quod dicitis" ait; "sed iam afferte aquam, ut manus nostras lavemus, et sindones, quibus tergamus eas". ⁷ Illi vero citissime obtulerunt medium quoddam terreum vasculum, quia perfectum non erat ibi, plenum aqua. ⁸ Et vergentes in manibus eius respiciebant huc atque illuc pro sindone. ⁹ Cumque non invenissent eam, unus obtulit ei tunicam qua indutus erat ut cum ea tergeret manus. ¹⁰ Ipsa vero, cum gratiarum actione illam suscipiens, magnificabat Deum in corde suo, qui talibus eam associavit hominibus. ¹¹ Deinde duxerunt eam ad locum in quo mensa parata erat. Que, cum fuisset perducta, respexit et nil aliud videns quam tria vel quatuor frusta panis hordeacei aut suricei posita super gramina, vehementer admirata est dicens intra se: "Quis umquam vidit talia in generationibus seculorum (cfr. Is 66,8; 51,9)? ¹² Benedictus tu, Domine Deus (cfr. 1Par 29.10; Luc 1,68), cui cura est de omnibus (cfr. Sap 12,13); subest enim tibi posse, cum volueris (cfr. Sap 12,18); docuisti populum tuum per talia opera (cfr. Sap 12,19) placere tibi". ¹³ Sicque consederunt pariter gratias agentes Deo (cfr. Col 3,17) super omnia dona sua. ¹⁴ Iussit domina Paupertas apportari cocta cibaria in scutellis. Et ecce allata est scutella una plena aqua frigida, ut intingerent omnes in ea panem: non erat ibi copia scutellarum nec coquorum pluralitas. ¹⁵ Petiit aliquas saltem herbas odoriferas crudas sibi preberi. Sed hortulanum non habentes et hortum nescientes, collegerunt in silva herbas agrestes et posuerunt coram ea. ¹⁶ Que ait: "Parum salis afferte ut saliam herbas, quoniam amare sunt". ¹⁷ "Exspecta - inquiunt - domina, quousque civitatem intremus et afferamus tibi, si fuerit qui prebeat nobis". ¹⁸ "Prebete - inquit - mihi cultellum ut emundem superflua et incidam panem, quia valde durus et siccus est". ¹⁹ Dicunt ei: "Domina, non habemus fabrum ferrarium, qui nobis faciat gladios; nunc autem dentibus cultelli vice utere et postea providebimus". ²⁰ "Et vinum apud vos est aliquantulum?" dixit. ²¹ Responderunt illi dicentes: "Domina nostra, vinum non habemus (cfr. Ioa 2,3) quia initium vite hominis panis et aqua (cfr. Sir 29,28), et tibi bibere vinum non est bonum, quoniam sponsa Christi vinum debet fugere pro veneno". ²² Postquam autem exsaturati sunt magis ex tante inopie gloria quam essent rerum omnium abundantia, benedixerunt Domino, in cuius conspectu tantam invenerunt gratiam, et duxerunt illam ad locum in quo quiesceret, quia fatigata erat. Sicque supra nudam humum nudam se proiecit. ²³ Petiit quoque pulvinar ad caput suum. At illi statim portaverunt lapidem et supposuerunt ei. ²⁴ Illa vero, quietissimo somno ac sobria dormiens, surrexit festinanter, petens sibi claustrum ostendi. ²⁵ Adducentes eam in quodam colle ostenderunt ei totum orbem quem respicere poterant, dicentes: "Hoc est claustrum nostrum, domina".

Chapter 31 of 32