Nn. 2–45
- 2° Quoad rem, theologia definiri potest scientia quce, revelationis ope, disserit de Deo et creaturis quatenus ad Eum referuntur. Dicitur :
(a) Scientia, id est, systema cognitionum certarum et generalium, logico ordine connexarum de aliquo objeclo *. Theologia enim veritates a Deo revelatas nbn solum amplectitur, sed eas modo scientifico investigat, verbum Dei analysi subjiciendo,ut tota ejus amplitudo disertius innotescat, simul conferendo varia Scripturae loca quae de eadem re disserunt, Patrumque commentariis et Ecclesiae definitionibus utendo, ad clariorem Verbi divini intelligentiam consequendam; insuper ex veritatibus certo revelatis alias conclusiones, ope alterius principii sive revelati, sive etiam ratione cogniti, deducit; postea tum principia et fa6ta revelata, tum conclusiones ex eisdem deductas, logico coordinat ordine, ita ut veram hujus nominis scientiam efTorment.
(b) Revelationis ope, non autem sola ratione comparata. Ita designatur objeclum formale hujus scientiae, seu specialis ratio sub qua suum obje6lum materiale attingit : theologia enim Deum attingit quatenus divina revelatione manifestatur. Et sic theologia non solum a philosophia, sed etiam a variis humanis scientiis distinguitur. Hae enim soli naturali evidentiae innituntur, proindeque ea quae rationis humanae captum superant, attingere non valent; dum theologia, praeter rationis principia quibus utitur, revelatione
1 Hic igitur scientiae vocabulo utimur sensu communiter recepto, non autem sensu nimis restricto quo a quibusdam hodiernis usurpatur : hi enim scientia nomen reservant iis disciplinis quse phenomena sensibilia investigant necnon leges ex eisdem illatas. — Prceterea quidam, inter veteres, negarunt theologiam esse scientiam, quia videlicet principiis innititur quse non sunt intrinsece evidentia. Sed immerito; nam ad veram scientiam requiritur et sufficit certa cognitio principiorum, e quibus conclusiones logice deduci possint, quocumque modo principia hujusmodi cognoscantur; atqui hoc invenire licet in theologia, cum principia, quibus innititur, etsi non sint intrinsece evidentia, certo tame» cocnoscantur, divinae revelationis ope. (Cf. S. Thom., I, q. i, a. 2.)
novas comparat veritates, quae solo naturali lumine cognosci non possunt
Quod plane sufficit ut haec a ceteris scientiis distinguatur; nam, ut ait S. Thomas \ diversa ratio cognoscibilis, seu diversus cognoscendi modus diversitatem scientiarum inducit; " unde nihil prohibet de eisdem rebus, de quibus philosophicse disciplina; tra^ant, secundum quod sunt cognoscibiles lumine naturalis rationis, etiam aham scientiam tradare, secundum quod cognoscuntur lumine divmae revelationis. Unde theologia, quas ad sacram doarinam pertinet, differt secundum genus ab illa theologia quae pars philosophiae ponitur". ■ •
(c) De Deo et creaturis... Quibus verbis declaratur objectum circa quod versatur theologia ; quod quidem duplex ^primarium scilicet Deus ipse, seu veritatum summa quae de Deo cognosci valent; secundariwn autem creaturae omnes, praesertim vero rationales, non quidem in seipsis spe&atae,' sed quatenus a Deo sunt, et ad Eum tendunt.
Exinde apparet unitas theologiae, tum ratione objecli formalis, quatenus videhcet ea omnia et sola considerat quxrevelatione innotescunt, vel ex ea deducuntur : « quia igitur sacra doarina considerat ahqua secundum quod sunt divinitus revelata, secundum quod oictum est, omnia quaecumque sunt divinitus revelabilia, communicant in una ratione formali objecli hujus scientiae; et ideo comprehenduntur sub sacradoarina sicut sub scientia una "•; tum ratione objecli matenalis, quatenus omnia quae in ea disputantur, vel sunt Deus ipse vel ad Eum referuntur : "Omnia autem pertradantur in sacra doarina sub ratione Dei, vel quia sunt ipse Deus, vel quia habent ordinem ad Deum, ut ad principium et finem. Unde sequitur quod Deus vere sit subjeaum hujus scientiae » 3. QU3e quidem omnia sic breviter compleaitur S. Do^or, post Albertum M •
Ineologia a Deo docetur, Deum docet, et ad Deum ducit ".
3- 3° Corollaria. (A) Theologia a fide vere distinguitur Fides siquidem est habitus supernaturalis et divinitus infusus, mentem disponens ad assentiendum firmiter, propter divinam au6toritatem, omnibus a Deo revelatis; ideoque a theologia differt, quae est habitus acquisitus, triplici praesertim modo : (a) ratione objecli : nam theologia attingit non
J. H ' Ne™ CtL L ~ T^f1 ^^' C' quid "°n sit' °Ptime dedarat J. n. iMewman, The Idea ofa Umversity, dis. 3, n. 7, p. 60 sq.
4 INTRODUGTIO IN THEOLOGIAM.
solum veritates formaliter revelatas, ut fides, sed etiam conclusiones ex eis dedu6las; (b) ratione motivi : fides enim veritatibus revelatis adhaeret propter solam au6toritatem Dei revelantis; dum theologia conclusiones, ex veritatibus formaliter revelatis deduclas, amplectitur propter bonitatem illationis, vi cujus consectaria logice e principiis eruuntur; (c) ratione modi quo suum objectum apprehendit : fides siquidem non arguit nec discurrit, sed simplici mentis actu veritatibus revelatis adhaeret; dum theologia modo scientifico procedit, analysis, comparationis et synthesis ope, et vere demonstrat tales vel tales veritates in Verbo Dei contineri vel ex eo inferri \
- (B) Theologia est scientia inducliva simul et deducliva. (a) Inducliva dicitur illa scientia, quae a particularibus ad universalia, et a factis ad leges et causas generales assurgit. Jamvero, in multis theologiae quaestionibus, induclionis ope procedimus : siquidem saepe saepius veritates revelatae non ut principia abstracta et generalia, sed ut facta proponuntur, ex quibus ad altiorem veritatem assurgimus, quae est principii theologici instar. Ita, v. g., revelatum non fuit modo abstracto humanam naturam hypostatice unitam fuisse personae Verbi; sed ex variis Scripturae locis simul collatis, colligitur Christum esse Verbum incarnatum, Christum esse vere hominem simulque vere Deum, et ex his omnibus concluditur, analysis et indu6lionis ope, Verbum hypostatice fuisse humanae naturae unitum.
(b) Deducliva autem scientia nuncupatur, quae ex principiis generalibus ad particularia descendit. Porro quando, per analysim, compertum est nonnulla dogmata fuisse a Deo revelata, ex eisdem tamquam principiis variae erui possunt conclusiones ; sic v. g. unione hypostatica Verbi cum humana natura jam demonstrata, merito infertur in Christo duplicem inveniri naturam, duplicem voluntatem et operationem, animam rationalem et corpus vere humanum, etc.
1 Hinc theologia fidei opem praestat ; ea siquidem " fides saluberrima quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur ". (S. Augnstinus, De Trinit., 1. XTV, c. 1, n. 3; P. L., XLII, 1037).
INTRODUGTIO IN THEOLOGIAM.
(C) Theologia est scientia speculativa simul et praclica. (a) Est speculativa, quia de rebus credendis circa Deum divinaque attributa, circa mysteria Trinitatis et Incarnationis aliaque hujusmodi disserit, quse direcle ad praxim non tendunt, sed in quibus contemplandis mens quiescit. (b) Est etiam praclica, quia de rebus ad mores pertinentibus disputat, de a&ibus humanis, de legibus, de peccatis, de virtutibus, etc. Attamen, ut ait 5. Thomas r, " magis est speculativa quam practica : quia principalius agit de rebus divinis quam de a&ibus humanis, de quibus agit secundum quod per eos ordinatur homo ad perfectam Dei cognitionem, in qua seterna beatitudo consistit ". Animadvertere autem liceat etiam speculativam theologiae partem ad praxim conferre, cum nihil nos magis ad amorem Dei provocet quam divinorum consideratio mysteriorum 2.
(D) Theologia merito vocatur sapientia. Etenim sapientia nihil aliud est nisi scientia altissimas rerum causas considerans; unde sapiens dicitur, in unoquoque genere, qui altissimam illius generis causam considerat. Atqui theologia altissimam omnium causam contemplatur, scilicet Deum, et quidem modo perfectissimo, nempe non solum quatenus per creaturas rationis ope cognoscibilis est, sed etiam quatenus in se per revelationem cognosci valet. Ergo sacra doclrina maxime dicitur sapientia 3.
II. Theologiae partitiones.
Licet theologia una sit ratione objecli formalis, dividi tamen potest tum ratione methodi, tum ratione objecli.
- i° Ratione methodi, theologia potest esse positiva, scholastica, vel mixta, seu positivo-scholastica.
(A) Positiva ea est quae singulas veritates credendas e fontibus revelationis eruit, exponit et demonstrat argumentis ex Scriptura et Traditione desumptis; hanc Patres pnecipue excoluerunt. Primum quidem religionem christia-
2 Quod feliciter ostendit V. Contenson, Theologia mentis et cordis; cfr. Bail, La thtologie affeclive. — 3 S. Thom., 1. c, a. 6.
nam, contra Paganorum impugnationes, exponere et vindicare sategerunt : ita S. Justinus, Aristides, Tertullianus aliique in suis Apologiis. Postea vero fidem catholicam, contra nascentes haereses, propugnarunt : ita S. Irenaeus contra Gnosticos, S. Athanasius adversus Arianos, S. Cyrillus Alexandrinus contra Nestorianos, sexcentique alii. Theologiam positivam, post Conc. Tridentinum, scientifice exposuerunt nonnulli moderni theologi, inter quos eminent D. Petavius, Theologicorum dogmatum libri quatuorret L. Thomassinus, Dogmata theologica.
Ad theologiam positivam referri possunt theologia biblica et theologia historica. Prior, criticae et exegeseos ope, investigat doctrinas quales colligi possunt ex Scriptura sola, aut etiam e tali vel tali Scripturae libro ; primum quidem a Protestantibus x exculta est, sed hodie etiam a Catholicis 2 excolitur, non sine maximo fruclu : cavendum est tamen ne doctrina, quae ex Scriptura cplligitur, tamquam integra Christi doctrina exhibeatur, cum hsec etiam in Traditione contineatur.
Theologia historica non solum ex Scriptura, sed etiam ex Patribus, Conciliis aliisque Traditionis documentis, secundum ordinem chronologicum critice expensis, colligit et exponit catholicam do6lrinam, eo fine ut ita ostendatur dogmata, quae nunc ab Ecclesia fidei nostrae proponuntur, substantialiter eadem esse ac ea quae ab Apostolis et Christo praedicata fuere 3. Ita differt a \h^o\o^\k positivd, quae ordini chrono-
1 Inter Protestantium opera hujusmodi, notatu digna sunt : Schiiltz*, Alttestamentliche Theologie, Frankfurt, 1869; Oehler*, Theologie des Alten Testaments, Tiibingen, 1873; B. Weiss*, Lehrbuch der Biblischen Theologie des Neuen Tests., Berlin, 1868, anglice redditum cura D. Eaton* Biblical Theology ofthe New Testament; Stevens*, The Theology of the New Testament, New- York, 1899; Bovon*, La Thiologie du N. Testament, Lausanne, 1902.
2 Ita P. Batiffol, V Enseignement dejistis, Paris, Bloud, 1906; Prat, S. J., La Theologie de St Paul, Paris, Beauchesne, 1908; Tobac, Le probleme de la /ustifcation dans St Paul, Louvain, 1908; P. M. Hetzenauer, O. C, Theologia biblica, Friburgi Br., Herder, 1908, etc.
3 Inter Catholicos qui de theologia historica scripserunc, notatu digni sunt : P. Pourrat, La Theologie sacramentaire, Paris, Gabalda, 1907; L. Labauche, Lecons de Thdol. dogmat., L'homme, Paris, Bloud, 1908; J. Riviere, Le dogme de la Redemption, Paris, 2e ed., 1905 ; P. Batiffol, 1'Eglise naissante et le Catholicisme, Paris, Gabalda, 1909; M. E. Neubert, Marie dans VEglise anttniceenne, 1908. Cfr. Bibliotheque de ThMogie historique, sous la direction des prof. de Theol. de i'Tn<;t C-jthol. de Paris.
logico minus attendit, et ab historid dogmatum T, quae doctrinae christianae progressum describit quin ejus unitatem et identitatem cum primaeva revelatione demonstrare satagat.
- (B) Scholastica vero dicitur ea quae dogmata fidei methodice et philosophice scrutatur, eorum sensum magis accurate definiendo; fidei dogmata cum rationis principiis,in quantum fieri licet, conciliando; conclusiones in dogmatibus contentas dilucide aperiendo; nexum, qui inter veritates revelatas existit, ostendendo; easdem in unum doctrinae corpus coadunando; uno verbo, dogmata fidei scientifice illustrando. Quae methodus, jam a saec. VIII, in Ecclesia Graeca a S. Joanne Damasceno adhibita, in scholis latinis viguit praesertim a saec, XII ad XVI, et hodie etiam viget in omnibus fere catholicis scholis, non quidem sola, sed cum positiva et polemica feliciter consociata.
Eamdem multoties laudaverunt R. Pontifices ; haec inter alios habet Sixtus F(Bulla Triumphantis, 14 mart. 1588) : " Hujus quidem tam salutaris scientise cognitio... semper certe maximum Ecclesise adjumentum afferre potuit, sive ad Scripturas ipsas vere et sane intelligendas et interpretandas, sive ad Patres et utilius perlegendos et explicandos, sive ad varios errores et haereses detegendas et repellendas ". Et addit theologiam scholasticam esse hareticis maxime formidolosam, quia et ipsi intelligunt " iliis dilucidis definitionibus et distinctionibus, illa argumentorum firmitate et acutissimis disputationibus lucem a tenebris, verum a falso distingui, eorumque mendacia multis praestigiis et fallaciis involuta tamquam veste detracla patefieri et denudari ". Quse verba citavit et approbavit Leo XIII, haec simul addens : " Jamvero inter scholasticos Doctores omnium princeps et magister longe eminet Thomas Aquinas : qui, uti Cajetanus animadvertit, veteres " doclores sacros quia summe veneratus est, ideo intellectum omnium quodammodo sortitus est ". Illorum doctrinas, velut dispersa cujusdam corporis membra, in unum Thomas collegit et coagmentavit, miro ordine digessit et magnis incrementis ita adauxit, ut catholicas Ecclesise singulare praesidium et decus jure meritoque habea-
1 Historiam dogmatum delineaverunt : inter Protestantes, A. Harnack*, Dogmengeschichte, et Grundriss der Dogmengeschichte ; utrumque opus anglice redditum History of Dogma, transl. by Neil Buchanan, Outlines of the History of Dogma, tr. by Ed. Knox Mitchell ; corrupendium gallice redditum ab E. Choisy, Precis de 1'Histoire des Dogmes, Paris, 1893. Inter catholicos, Schwane, Dogmengeschichte, 1 862-1 890; gallice redditum ab A. Degert, Histoire des Dogmes, Paris, 1903; J. Tixeront, Histoire des Dogmes, 1906- 1907.
8 INTRODUGTIO IN THEOLOGIAM.
tur " ■. Recentes quidam auclores scholasticam theologiam calumniati sunt quasi subtilibus et otiosis quaestionibus scaturientem. Nonnullos hujusmodi defectus in scholas irrepsisse, praesertim ssec. XV, libenter fatemur; res vero non ex abusibus, sed ex legitimo usu dijudicari debet, et quicumque P. Lombardi, S. Thomae, S. Bonaventurae aliorumque scholarurri principum opera attente perlegerit, maximam ex eis utilitatem reportabit.
- (C) Positivo-scholastica vocari potest theologia, quae methodum tum positivam, tum scholasticam harmonice consociat 2. Haec est via quam, post C. Tridentinum, plerique theologi ingressi sunt, nosque, utpote moribus nostris maxime accommodatam, sequi intendimus.
Quam methodum recenter commendabat Pius X, in Encycl. Pascendi, 8 sept. 1907 : " Major, profecto quam antehac positivae theologiae ratio est habenda ; id tamen sic fiat, ut nihil scholastica detrimenti capiat, iique reprehendantur, utpote qui modernistarum rem gerunt, quicumque positivam sic extollunt ut scholasticam theologiam despicere videantur. "
(a) Revera methodus positiva et historica, sensu catholico adhibita quoad primarias theses, maxime prodest ad confutandos errores eorum qui, cum Harnack, contendunt dogmata catholica naturalem evolutionem subiisse; si vero quoad omnes quaestiones, etiam accessorias, in cursu elementari usurparetur, nimis longa et taediosa esset, nec ita serio expendi possent omnes quaestiones scitu necessariae. (b) Aliunde methodus scholastica necessaria est ad perspicuam et praecisam dogmatum intelligentiam et expositionem : Ecclesia enim in suis definitionibus, praesertim jam a saeculo XIII, verbis philosophicis et scholasticis usa est, quae recle intelligi nequeunt nisi scholarum philosophia ac
1 Encycl. &terni Patris, 5 August. 1879. Cfr. Mgr Freppel, CEuvres, tom. III, Discours-Panegyriques, Paris, 1890, Panegyrique de S. Thotnas d^Aquin, p. 327 sq.
2 Cfr. Petavius S. J., Dogmata tkeologica, t. 1, Prolegomena, cap. 4-5; Coconnier, O. P., Sptculative ou positive, ap. Revue tkomiste, t. X, 1902, p. 629-653; Lemonnyer, O. P., Theologie positive et thiologie historique, ap. Rev. du Cl. fr. t. xxxiv, 1« mars jq^ p> s.lg; L> de Grandmaison, Thiologiens scolastiques et thdologiens critiques, ap. Eiudes, t. 74, 1898, p. 26-43; J. Brucker, La riforme des ttudes dans les Stminaires, ap. Etudes, t. 92, 1902, p. 597-615; P. Bernard, Quelques rtjlexions sur hs methodes en thtologie, ap. Etudes, oct. 1904, p. 102- 117.
methodus recte explicentur ; his autem rite expositis, jam intelligitur non solum utrum, sed etiam quomodo verum sit id quod revelatum est r. Praeterea convenientiam mysteriorum cum ratione ostendit, et ita non paucas rationalistarum difficultates solvit. — Tandem ex veritatibus revelatis, ratiocinii ope, conclusiones deducit, quae campum Theologiae non parum extendunt, et aliquando viam parant novis definitionibus : ita* ex eo quod Christus sit perfectus Deus et perfectus homo, non paucae illatae sunt conclusiones, quae, decurrentibus saeculis, tamquam fidei dogmata agnitae sunt. Utraque igitur methodus harmonice consocianda est : ita vitari poterunt excessus eorum qui, positivae methodo nimis indulgentes, sufficientem dogmatum intelligentiam non praebent, — vel illorum qui, speculationi nimium indulgentes, philosophica et a priori argumenta ita congerunt, ut suas vel suae scholae theorias potiusquam verbum Dei edocere videantur.
- 2°. Ratione objecti, variae fuerunt theologiae partitiones pro varietate temporum et auctorum.
Patres integrum theologiae cursum non scripserunt, praeter S. Joannem Damascenum2. Sed, jam a saeculo XII, variae summae theologicae exaratae sunt, inter quas duae sunt celeberrimae.
(A) Petrus Lombardus, ep. Parisiensis (f. an. 1 145), scripsit libros quatuor sententiarum, quos postea plerique theolpgi commentariis exornarunt. In primo, de Deo agit ejus-
1 Ad rem S. Thomas, Quodlib. 4, art. 18 : " Ad instruendum auditores... oportet rationibus inniti investigantibus veritatis radicem, et facientibus scire quomodo sit verum quod dicitur : alioquin si nudis aucloritatibus magister quaestionem determinet, certificabitur quidem auditor quod ita est, sed nihil scientiae, vel intelleclus acquiret, sed vacuus abscedet." — Quare, juxta Vaticanum, sess. III, c. 4, " ratio fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quserit, aliquam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam assequitur, tum ex eorum quse naturaliter agnoscit, analogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo. " (Denzing., Enchiridion, 10 a ed., n. 1796 (1644).
2 Hic, in Expositione fidei orthodoxce, methodice disserit de Deo et creaturis, pnesertim de homine, necnon de divina Providentia ; postea de Verbo Incarnato, de prsecipuis sacramentis, sanctorum cultu et reliquiis, tandem de novissimis. — Ex operibus S. A ugustini summa theologise digeriquidem posset; ipse vero hanc synthesim non perfecit.
que attributis; in secundo, de creaturis, earum origine et lapsu per peccatum; in tertio, de Incarnatione, gratid et virtutibus, quibus reparatur peccatum et homo instauratur; in quarto, de sacramentis et de consummatione omnium.
(B) Quam divisionem complevit atque perfecit S. Thomas, O.P., in Summa theologica, cujus brevem synopsim hic exhibemus : in tres partes dividitur, quarum prima de Deo agit quatenus est J>rincipium seu causa creaturarum, secunda de motu rationalis creaturse in Deum, seu de Deo quatenus est creaturarum finis ultimus, tertia de Christo,seu de Deo Incarnato, quiquatenus homo, via est nobis tendendi in Deum ; et ita apparet quanta unitate fulgeat theologia.
Ia
Pars
IIa
Pars
IIIa
Pars
De essentia divina, seu de Deo uno. De distinctione personarum, seu de Deo trino. ^ De processu creaturarum a Deo, seu de Deo creante. { De Ultimo fine hominis. in se
J
De Actibus humanis m suis principiis internis, seu de habitibus, virtutibus et vitiis.
externis, seu de legibus et gratia.
' De ofnciis quae C De virtutibus theologicis. omnibus com- -! munia sunt.
De orhciis cujuslibet status
De ipso Salvatore
De Sacramentis
De vita aeterna y De virtutibus cardinalibus. de gratiis gratis datis.
de duplici vita ) ^et.piativi de statu perfe6lionis. De Mysterio Incarnationis. De variis aclibus et passionibus Xti. in genere. in specie;
De iis quse prsecedunt ^ De iis quse comitantur l res™cti°- De iis quse sequuntur J ii. (C) Communis autem partitio, quam sequuntur omnes fere theologi hodierni, ea est qua dividitur theologia in dogmaticam et moralem : prior, quae magis speculativa est, veritates credendas compleclitur, meritoque vocatur regula credendorum; posterior, quae magis praclica est, circa mores seu agenda versatur, proptereaque regula agendorum nuncupatur. x
Iterum theologia dogmatica dividitur in generalem seufundamentalem, et specialem : prior, quae dicitur etiam Introduclio in theologiam, quaestiones magis generales et fundamentales investigat circa credenda, scilicet christianai revelationis veritatem, Ecclesice catholicce in veritatibus revelatis custodiendis et interpretandis infallibilitatem, fontesque ex quibus dogmata catholica hauriri possint2; ideoque tres traclatus complec"litur : de Vera Religione, — de Ecclesid Christi, — de Fontibus theologicis.
Posterior autem singula fidei dogmata exponit, declarat et demonstrat. Cum vero haec in Symbolo Apostolorum substantialiter contineantur, theologia dogmatica specialis nihil aliud est nisi scientifca Symboli expositio, ut ex sequenti schemate constat.
I. De Fide credo ...
II. De Deo uno in Deum
III. De Deo trino .... Patrem... et Filium...
IV. De Deo Creante et elevante. Creatorem cali et terra.
V. De Verbo Incarnato et Re- demptore et in Jesum Christum etc.
VI. De Deo (formaliter per gratiam, \
Sanctifi- < instrumentaliter per > in Spiritum sanclu?ti ...
CANTE ( SACRAMENTA ... )
VII. De Deo Remuneratore . . carnis resurreclionem, vitam ozternam.
1 Exinde tamen inferre non licet theologiam dogmaticam esse mere speculativam, et moralem mere praclicam : dogmata enim quje fidei nostrse proponuntur, quamvis primario objectum credendum menti exhibent, mire tamen ad nostram sanctificationem et glorificationem conferunt; aliunde regula morum logice e christianis dogmatibus fluit, et nil efncacius ad virtutum praxim allicit quam divinorum mysteriorum, v. g. Creationis, Providentiae, Incarnationis, attenta et pia contemplatio. Unde theologia dogmatica primario quidem, sed non exclusivc est regula credendorum ; et theologia moralis, quamvis primario est regula agendorum, veritates etiam speculativas spectat et consulit. Imo quidam Tractatus, v. g. de Sacramentis, seque principaliter sunt dogmatici et morales.
2 A. Gardeil, O. P. (La Credibiliie' et V Apologitique, Paris, 1908, p. 142- 155) hanc divisionem reprobat, quia qusestiones apologeticse ad theologiam non spectant, sed specialem scientiam efformant. Et hoc quidem verum est sub aliquo respectu ; attamen nonne dici potest prsefatas quaestiones reduftive ad theologiam pertinere, quatenus harum solutio ad theologiam proprie dictam immediate et connaturaliter introducit? Putamus igitur hanc divisionem retineri posse.
Quae quidem divisio nOn solum logica est, sed etiam clare ostendit unicum theologiae dogmaticae objeclum esse Deum spe&atum sive in se (de Deo uno et trino), sive in suis operibus naturalibus et supernaturalibus (de Deo creante et elevante), sive in restauratione suorum operum (de Deo Incarnato et sanctificante), sive tandem in consummatione eorumdem (de Deo remuneratore). Iia etiam luculenter constat Jesum Christum centrum esse omnium : Ipse enim est simul Deus et homo; per Ipsum omnia fa6la sunt, per Ipsum omnia restaurantur, et per Ipsum omnia consummabuntur : " Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus " *.
Theologia moralis dividitur in moralem simpliciter, quse depr<zceptis praesertim disserit, seu de licito et illicito; et asceticam, quae circa consilia maxime versatur, seu perfeclionem et media quibus attingi valet. Mystica autem, quse saepe pro ascetica sumitur, striclo sensu illa estquae vias perfectionis extraordinarias exponit.
III. Theologiae praestantia 2.
- Theologia, tum dogmatica tum moralis, ceteris scientiis longt prcestat ratione objecli, medii etfinis.
(A) Ratione objecli : siquidem quo altius est alicujus scientiae objec~lum, eo nobilior est scientia; atqui theologiae objeclum est manifesto omnium altissimum : dum enim scientise naturales considerant vel res materiales, vel viventia homini inferiora et ipsum hominem, aut etiam Deum naturali rationis lumine notum; theologia aliarum scientiarum objecta et ipsa attingit, sed sub altiori ratione : videlicet tum hominem tum entia homini inferiora contemplatur, prout ad Deum referuntur, et quatenus ad supernaturalem finem tendunt vei saltem huic obtinendo inserviunt; insuper Deum considerat non solum ut unum, sed etiam ut.trinum, ut incarnatum, ut sanctificantem : quae quidem omnia naturales scientias transcendunt, sicut res divinae transcendunt humanas.
(B) Ratione medii : medium enim quo scientiae humanae utuntur, est ratio sola, dum medium quo theologia utitur est ratio fide seu divind revelatione illuminata, et infallibili Ecclesiae magisterio ab errandi periculo liberata; atqui lumen divinae revelationis certo lumini naturali praestat, et ex se majorem certitudinem confert, cum Deus nec falli nec fallere possit; ergo etiam 'sub hoc respectu theologia ceteras superat scientias.
' Cf. Petavius op. cit., Prolegomena, cap. IX; Mgr Perraud, (Euvres ♦ pastorales et oratoires, Paris, 1883, v°l« I» P- 326 sq.; A. Cave*, An Introdmflion to theology, Edinburgh, 1886, p. 1-14; J. H. Newman, Idea of a University, Disc. III-IV.
(C) Ratione finis : ea siquidem ^cientia nobilior est, quae ad altiorem finem nos evehit : atqui scientiae naturales de se ad finem seu perfectionem tantum naturalem conaacimt; dttiu theologia, et quidem sola, de fine supernaturali et mediis ad eum conducentibus disputat : proinde ipsa sola est vere et plene practica, cum sapientis sit finem et quidem ultimum in omnibus respicere ; nam " si scirem omnia quae in mundo sunt, et non essem in caritate, quid me juvaret coram Deo, qui me judicaturus est ex facto" *?
- Corollariiim : Omnes scienticE naturales theologice subservire debent, imo, si opus fuerit, ab ipsd corrigi debent in iis quce ad fidem speclant.
(a) Etenim subordinatio finium secum infert subordinationem mediorum; atqui, ex dictis, finis ceterarum scientiarum, utpote naturalis, subordinatur fini theologiae, qui est supernaturalis et supremus. Proinde theologia omnibus imperat scientiis, tamquam regina subditis, eisque utitur in obsequium sui ; v. g. dialecticae legibus utitur ad propositiones suas tuendas adversariorumque solvenda argumenta, metaphysicae principiis ad mysteria fidei modo scientifico exponenda, psychologiae studio ad actus humanos regulandos etc. Nec tamen accipit " ab aliis scientiis tanquam a superioribus, sed utitur eis tanquam inferioribus et ancillis, sicut architectonicae utuntur subministrantibus, ut civiiis militari. Et hoc ipsum quod utitur eis, non est propter defectum vel insufiicientiam ejus, sed propter defectum intellectus nostri, qui ex eis quae per naturalem rationem... cognoscuntur, facilius manuducitur in ea quae sunt supra rationem, quae in hac scientia traduntur"2.
(b) Hinc ad theologiam spectat non quidem aliarum scientiarum campum invadere, sed tamen de eis judicare, in quantum hae deeis disserunt quae cum fide connectuntur, v. g. de animae immortalitate, de unitate generis humani, etc. : " Quidquid enim in aliis scientiis invenitur veritati hujus scientiae repugnans, totum condemnatur ut falsum " 3, quia cum verum vero non opponatur, quidquid veritati a Deo revelatae et ab Ecclesia definitae contrariatur verum esse nequit; caveant tamen theologi ne proprias opiniones pro dogmatibus propinent !
Quae in prioribus editionibus de necessitate theologiae scientiae, et de methodo in studio theologiae sequenda, opportunius in decursu operis, praesertim in Tr. de Fontibus theologicis exponentur.
Brolegomena
IN APOLOGETICAM
- Theologia Fundamentalis seu Introduclio in Theologiam saepe vocatur Apologetica : aliquod tamen discrimen inter utramque esse ex dicendis patebit.
ApologeticaJ, a graecis vocibus xnoloyYiTMYi, anoloyciGQxi, idem sonat ac defensio, demonstratio^ ideoque merito designat eam scientiam quae veritatem fidei catholicae propugnat. Apologia (graece anoloyia) etymologice idem significat. Sed, juxta communem acceptionem, Apologia hodie designat defensionem cujusque dogmatis singulatim sumpti (v. g. dicitur Apologia SS. Trinitatis, Redemptionis, etc); dum Apologetica credibilitatem et credentitatem totius revelationis christiancB demonstrat. Haec igitur definiri potest scientia motivorumcredibilitatis et credentitatis seu summa motivorum propter quae veritatibus revelatis assensum praebemus.
- Hujus proinde objectum est id omne quod modo generali credibilitatem fidei catholicae ostendit; amplectitur proinde integrum tractatum de Verd Religione et primam partem tractatus de Ecclesid, ubi demonstratur Ecclesiam catholicam esse vere Ecclesiam a Christo institutam ad fidei depositum custodiendum et interpretandum. Altera pars enim, de Ecclesiae constitutione, non ad Apologeticam spe6t.at, sed ad theologiam proprie dic"lam, et logice post Tr. de Verbo Incarnato et Redemptore expendi deberet; sed, utilitatis causa, statim post demonstrationem divi-
1 L. Maisonneuve, Apologetique, ap. Vac.-Mangenot, Dicl. de Th.t t. I, lSll'l533> x- M- Le Bachelet, Apologttique, Apologie, ap. Dicl. Apologttique (A. d 'A/es), t. I, 189- 191, cum au&oribus ibi allegatis; A. Gardeil, La Credibiliti et V Apologitique, p. 131 -155; C. F. Aiken, Apologetics, in The Cathol. Encyclopedia, New-York, t. I, p. 618-623.
nae au6loritatis Ecclesiae generatim exponitur, ne bis de eodem obje6lo agere videamur.
- Exinde apparet Theologiam fundamentalem in suo ambitu plura complecti quam Apologeticam : nam, praeter demonstrationem christiano-catholicam, agit etiam de Ecclesice constitutione, necnon de Fontibus theologicis ex quibus eruuntur singula dogmata fidei.
Quo facilius enucleari valeant quaestiones apologeticae in Theologid fundamentali expensae, in his Prolegomenis dicemus : i° de Certitudine morali in Apologeticd; 2° de fide ad quam gignendam tendit Apologetica\ 30 de historid Apologeticae.
§ I. De certitudine MORALI x.
Declarabimus : i° ejus notionem\ 2° ejus objeclum; 30 cau~ sasm eamdem influentes; 40 ejus legitimitatem et convenientiam.
1° Gertitudinis moralis notio.
- (A) Certitudo in genere estfirma mentis adhcesio alicui cognoscibili sine errandi formidine. Duo igitur importat, nempe exclusionem dubii atque positivam ac firmam mentis adhcesionem : prior nullum gradum admittit; posterior autem major aut minor esse potest secundum varia motiva quibus innititur.
Triplex distinguitur certitudo ratione motivi cui innititur - : (a) metaphysica, quae habetur quando praedicatum ita
1 S. Thom., 2a. 2«, q. 2, a. I et 4; q. 4, a. 1 et 8; q. 5, a. 4; De veritate q. 14, a. 1-3; Quodlibet^Mly a. 6; Brughre,De Verd Religione, 1878, Appendixl p. 264-271; Newman, Grammar of assent, passim; Bremond, Newman, Psy chologie de la Foi, 1905; Olle Laprune, De la certitude morale, Paris, f88o La Philosophie et les temps pr6sents, 1890; W. Ward, Witnesses to the unseen 1893, p. 156 sq.; Hettinger, Natural Religion, translat. by H. S. Bowden Introd. on certainty; J. Payot*, De la croyance, Paris, Alcan; C. Bos, Psycho logiedela Croyance, Paris, Alcan, 1902; S. Harent, ap. Dicl. de Thdol. CathoL ( Vac. Mangenot), voce Croyance, t. III, 2364-2396, cum aliis auctoritatibus ibi allegatis; Rapport sur les Conf. eccUsiastiques de Paris, annee 1906, Dogme.
8 Certitudo multis aliis modis dividitur : ratione modi quo acquiritur, in immediatam, quae sese menti offert sine ulla interveniente veritate, v. g. totum est majus sua parte; et mediatam, quse per ratiocinium seu discursum obtinetur; — ratione evidentia cui innititur, in intrinsecam, quando motivum propter quod assensum praebemus est in se perspicuum; et extrinsecam, quando illud moti- subjecto convenit ut contrarium ipsi rerum essentiae adve*setur, prout contingit in rebus metaphysicis aut mathematicis, v. g. totum est majus sua parte, duo et duo dant quatuor; (b) physica, quae obtinetur quando praedicatum ita subje£to convenit ut oppositum a legum physicarum ordinario cursu alienum sit, qualis est v. g. haec propositio : ignis comburit; (c) moralis, quae et ipsa diversas habet significatiortes.
Siquidem certitudo moralis esse potest : (a) prudentialis seu praclica, quae non omne dubium speculativum excludit, sed solum prudens dubium, et sufficit ad recte agendum, ut probatur in Tr. de Conscientid : de qui hic non est dicendum. (b) Certitudo moralis stricle dicla, quae excludit etiam dubium speculativum, et innititur legibus moralibus seu modo constanti quo homines agere solent : talis est certitudo historica, (v. g. existentia Caesaris aut civitatis Tokio) huic legi morali innixa quod testes plurimi de eadem re concordes et ceteroquin honesti, mendacia sibi inutilia proferre non solent ; de qua agitur in parte critica Logicce. (c) Certitudo moralis sensu hodierno accepta, quae nempe versatur circa veritates historicas aut metaphysicas quae in vitam moralem vere influunt, quales sunt v. g. Christi resurre6lio, animae immortalitas ; haec dici potest certitudo/r^>r/> moralis, quae haberi nequit sine quibusdam dispositionibus moralibus infra exponendis. Hac praesertim utimur in Apologeticd, ejusque naturam intimius declarare oportet.
- (B) Certitudo proprie moralis est firma mentisadhcesio veritatibus (historicis aut metaphysicis) in vitam moralem influentibus, quce. datur sub influxu dispositionum morahum et cum voluntatis concursu; non tamen eo sensu quod hae dispositiones et voluntatis concursus vicem supplent motivorum, quippe quae sint per se sufficientia. In ea inveniuntur duo elementa superius exposita, nempe : exclusio du- vum desumitur non ex ipsa natura rei, sed ex aucloritate loquentis, qualis est existentia Pekini ; — ratione injluxfis voluntatis, in necessariam, quas assensum intellecftiis cogit, et liberam, cui assensus firmus non praebetur nisi accedente voluntatis libero influxu. — Cfr. T. Pesch, Institutiones logicales, t. I, n. 479- 489; Sortais, Traitt de Philosophie, Logique, 1907, § 112.
PROLEGOMENA IN APOLOGETIC AM. 17 bii et firma mentis adhaesio; quae proinde omnino distin^uitur a certitudine prac~licdy de qua agitur in Tr. de Conscientid.
Ad quod melius intelligsndum, sc&n&ism esfc tres esse relate ad certitudinem cognoscendi modos, a Scholasticis et Modernis agnitos : opinionem, scicntiani et fidem \ (a) Opinio non excludit dubium prudens, nec proinde firmiter adhaeret alicui cognoscibili, sed solurn cum aliqua formidine errandi, quippe quae nonnisi probabilibus argumentis innititur. (bJScientia ex adverso omne excludit dubium, suoque objeclo firmiter adhaeret, propter evidentiam intri?isecam et immediatam, qualis habetur in cognitione primorum principiorum, aut mediatam^ prout obtinetur in cognitione conclusionum quae logiceetclareeprincipiis deducuntur aut e factis inducuntur. (c)Fides autem, in suo conceptu generali, quatenus est assensus non ex sola evidentia, sed partim ex voluntate determinatus, (gallice croyance\ excludit quidem omne dubium, ideoque ab opinione distinguitur; sed a scientia pariter differt, quia, etsi firmiter suo objec~to adhaereat, illud tamen non amplectitur propter intrinsecam ejus evidentiam, clare et logice perceptam, sed propter evjdentiam extrinsecam, quale est testimonium loquentis, aut propter evidentiam intrinsecam, sed minus distinde perceptam, ita ut adhaesio firma non esset absque voluntatis interventu 2.
Certitudo moralis, de qua agimus, refertur ad fidem hoc modo generali spectatam, ideoque media stat inter opinionem et scientiam : ex una parte, omne excludit dubium, et ita ab opinione distinguitur ; ex altera, suo objecto non adhaeret firmiter nisi praevia quadam dispositione morali, et ita secernitur a scientia, quae, ex evidentia mere intellectuali et logica, absque voluntatis influxu, firmiter suo objecto adhaeret.
2° Moralis certitudinis objectum. 19. (a) Morali certitudine creduntur imprimis veritates
1 S. Thom., 2* 2^, q. 4, a. I. — Cfr. P. Janet*, Principes de melaphysique et de psyckologie, Paris, 1897, t. I, p. 68 sq.; t. II, p. 467 sq.
2 Ad rem S. Thomas, 2a 2», q. 1, a. 4 : " Assentit autem intelleclus alicui dupliciter : uno modo quia ad hoc movetur ab ipso objeclo, quod est vel per seipsum cognitum, sicut patet in primis principiis, quorum est intelleclus; vel per aliud cognitum, sicut patet de conclusionibus, quarum est scientia. Alio modo intelleclus assentit alicui, non quia sufficienter moveatur ab objeclo proprio, sed per quamdam electionem voluntarie declinans in unam partem magis quam in aliam; et si quidem hoc sit cum dubitatione et formidine alterius partis, erit opinio; si autem sit cum certitudine absque tali formidine, erit fides ".
ordinis moralis * quibus adhaeremus propter testimonium sive humanum, sive divinum; ita existentiam Christi ejusque miraculorum cognosco ex testimonio hominum qui Domini gesta viderunt ac descripserunt ; credo Deum esse trinum ex testimonio ipsius Dei revelantis. In utroque casu res non est ex se evidens, et, stricte loquendo, dissentire possem, si vellem : ad credendum igitur voluntatis influxus requiritur, et quidem eo major quo minus evidens est et menti nostrse obvia res quae asseritur.
- (b) Morali pariter certitudine accipiuntur veritates metaphysicae quae ad mores refle instituendos conferunt, quales sunt existentia legis moralis, Dei existentia ejusque circa homines Providentia, animae humanae spiritualitas et immortalitas. Etsi enim hujusmodi veritates intrinsecis argumentis demonstrentur, non ita perfec~le intellectui affulgent ut tollatur omnis possibilitas anceps manendi et dubitandi ; ideoque voluntas intervenire debet ut, praejudiciis et obscuritatibus remotis, assensus omnino firmus evadat 2.
Quod quidem clarius percipiemus, si pauca addimus de causis quae in hanc moralem certitudinem influunt.
3° Causae in moralem certitudinem influentes.
- (A) Multae sunt causae quae nos movent ad firmiter adhaerendum alicui cognoscibili per se nbn plene evidenti :
(a) Imprimis innata quczdam propensio ad assentiendum iis omnibus quae nobis proponuntur ab iis quorum scientiam et veracitatem magni facimus.
1 Dico ordinis moralis ; nam quando testimonium de rebus mere historicis fertur, quae in vitam moralem non influunt, v. g. de vita et gestis Caesaris, de existentia civitatis Tokio, etsi evidentia sit solum extrinseca, ideoque intelledlum non cogat, non requiruntur tamen aliae dispositiones quam historica probitas, de qua agitur in parte critica Logicce.
2 Quod plane agnoscit Billot, De Virtutibus, Romae, I90i,p. 202 : " Dicitur quispiam credcre existentiam Dei ex iis qua facla sunt, abstradttone etiam facta ab omni revelatione positiva, pro quanto scilicet evidentia non eousque perfundit intellectum, ut per ablationem omnis possibilis dubii, quantumvis imprudentis, penitus eliminetur necessitas applicationis quse a voluntate sit ". Cfr. Olle-Laprune, Certitude morale, p. 98 sq.
Quae quidem inclinatio non solum junioribus, sed etiam adultis ita necessaria est ut, ea deficiente, educatio impossibilis evaderet : quot enim veritates nonnisi ob auctoritatem affirmantium admittuntur?
(b) Motiva intelleclualis ordinis. Cum enim agatur de rationabili assensu alicui veritati, hic praeberi nequit nisi adsint motiva credendi quae, omnibus perpensis, ad gignendam certitudinem apta sint. Non sunt igitur audiendi qui contendunt moralem certitudinem unice a voluntatis imperio pendere; nam voluntas sapienter intervenire nequit, nisi, in ordine intellecluali, adsint rationes, sive internae sive externae sive utriusque generis simul, quae legitimum et rationabilem reddant assensum.
(c) Imagines et comparationes, quibus veritates magis concretae et aptae ad intelle6lum convincendum tiunt. Abstracta siquidem argumenta multorum animos parum movent. His autem si adduntur similitudines, facla minutim descripta, comparationes, quibus argumenta vividiora apparent, multo firmior erit mentis assensus.
(d) Affeclus nostri sive amoris sive odii multum pariter conferunt ad certitudinem gignendam : quando aliquid ut bonum concipimus et diligimus, eo ipso optamus ut verum sit; quo posito, argumenta quae ejus veritatem insinuant multo probabiliora, imo saepe omnino cogentia nobis apparent, ideoque nostrum assensum facile trahunt *
(e) Experientia intima aliquid pariter addit certitudinis assensui nostro. Haec sane non sufficit ad demonstrationem veritatis, ut quidam Modernistae contendunt; sed
1 Insuper recte animadvertit S. Thomas, 2a 2*, q. 45 : " Rectitudo judicii potest contingere dupliciter : uno modo secundum perfectum usum rationis, alio modo propter connaturalitatem quamdam ad ea de quibus jam est judicandum; sicut de his quae ad castitatem pertinent, per rationis inquisitionem re&e judicat ille qui didicit scientiam moralem; sed per quamdam connaturalitatem ad ipsam, recte judicat de eis illequi habet habitum castitatis. " — Ad rem etiam S. Augustinus, (7>. g6 in Joan., n. 4, ap. Migne,?. L., XXXV, 1876J : 11 Non enim diligiturquod penitus ignoratur; sed, cum ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa efficitur dilectione ut melius et plenius cognoscatur. " Et alibi (In ps. 118, sermo 18, ap. Migne, P. L., t. XXXVII, 1552) : " Quamvis enim, nisi aliquid intelligat, nemo possit credere in Deum, tamen ipsa fide qua*
quando accedit argumentis intellectualibus jam validis, haud parum certitudinis eisdem superaddit. Ita qui prius credens in Deum propter argumenta quae sibi maxime probabilia apparebant, secundum hanc fidem vitam suam ordinat, mox in intimo corde pacem ac divini influxus conscientiam ita experitur ut exinde ejus fides haifd parum firmetur. Et ita " qui facit veritatem, venit ad lucem * *.
(f) Tandem ipsa voluntas, quando recta est et veritatem sollicite quaerit, maxime in assensum influit, et quidem dupliciter : — intelleclum ceterasque facultates cognoscitivas, praesertim memoriam 2 et imaginationem movendo ut studio veritatis attente atque perseveranter sese applicent;.nam quo major attentio, eo firmior est assensus; — insuper judicium rationis in eam partem inclinando quae magis ipsi voluntati placet.
(B) Djspositiones autem morales, quse ad veritatem adipiscendam requiruntur, sunt : (a) mens sana, id est, neque morbido scepticismo dedita, neque judiciis a priori conceptis nimis fidens, aut plus sequo novitatibus indulgens : his enim dispositionibus obnubilatur veritas; (b) passionum mortificatio, praesertim voluptatis et superbice ; experientia enim constat passionibus ita mentis judicium perturbari in rebus moralibus ut vix veritas agnosci possit : ita qui libidini habenas laxant, parum de altera vita curantes, non facile perspiciunt vim argumentorum quibus animae immortalitas et christianse religionis divinitas probantur; (c) veritatis amor, seu sincerum desiderium veritatem amplectendi et sequendi statim ac nobis manifestatur 3; nisi enim hsec adsit dispositio, neque mens satis attenta erit ad argumenta consideranda, neque voluntas ad eorum vim admittendam satis propensa : naturalis horror quem concipimus contra religionem cupiditatibus adversam, non potest superari nisi per positivum ac generosum veritatis amorem.
credit, sanatur ut intelligat ampliora. Alia enim sunt quse, nisi intelligamus, noncredimus; et alia sunt quae, nisi credamus, non intelligimus. "
2 Ad rem Angelicns Doclor, 2a 2ae, q. 49> a. r . « Oportet ut homo sollicitu. dinem apponat et affeclum adhibeat ad ea quae vult memorari. "
3 A. Nicolas, V Art de croire, livre III, ch. 6.
4° Moralis certitudinis legitimitas et convenientia.
- (A) Prsefatae dispositiones objeclivo valori certitudinis moralis minime nocent. Nam, ex una parte, removent obstacula, e praejudiciis et passionibus orta, quae veritatem obnubilant; et, ex altera, facultatibus nostris prcebent illam reclitudinem cujus ope aptiores sunt ad videndas res quales sunt. Si, in omni scientia, ad veritatem detegendam, necesse est ut, remotis obstaculis, mens attente et sincere argumenta consideret; si in rebus mere historicis quaedam rectitudo judicii et probitas desiderantur1; nonne aequum est ut, in rebus religiosis, quae ad mores recte instruendos tam efficaciter conferunt, requirantur dispositiones mo.rales supra expositae? — Necdicatur per influxum voluntatis vim /nferri intelleciui ; nam e contra, bonce voluntatis interventu, intellectus a tyrannide praejudiciorum et passionum liberatus, veritatem qualis est magis perspicue videt et amplectitur2.
Quod sane valet de scientia apologeticd : haec enim versatur circa res proprie morales, et innititur tum aspirationibus cordis humani, tumfaclis historicis, quae humano testimonio probantur. Jamvero argumentum ex aspirationibus cordis desumptUm illos tantum suadere potest qui nobiles in se
1 De Smedt, Principes de la Critique historique, 1883, p. 66-67 : "Inscientiis historicis res longe aliter se habet. Hse perraro suas theses probare possunt iis ratiocinii formis, quse plus minusve immediate in syllogismum convertuntur, et ineluclabilem convictionem inferre iis qui dialecticse leges noscunt et adhibent. Generatim, ut sua argumenta adprobentur, quamdam facultatem moralis rerum astimationis exigunt, quae magis ad intuitionem quam ad deductionem referatur, necnon hanc specialem mentis qualitatem quae rectus sensus vocatur, ac majorem perspicuitatem ac judicii rectitudinem poscit quam subtilitatem ac profunditatem ".
2 Ad rem egregie scribit Olle-Laprune, op. cit., p. 413-414 : « La bonne volonte ne forme pas la creance, mais elle la prepare ; elle ne fait pas naitre la lumiere, mais elle dispose 1'esprit a la voir. On n'arrive pas a croire les choses parce qu'on veut qu'elles soient; on arrive a voir qu'elles sont en effet, parce qu'on veut, quoi qu'il en puisse couter, voir, non ce qui plait, mais ce qui est. Si donc il y a des efforts a faire, on les fait; s'il y a des difncultes a vaincre, on les combat; s'il y a des repugnances a surmonter, venant d'une raison trop faible ou d'une volonte vicieuse, on en triomphe... ^ Integer locus attente legatur.
22 PROLEGOMENA IN APOLOGETICA M.
jam experti sunt propensiones; pariter, ad vim testimonii historici admittendam, praesertim in re ad mores speclante, maxime desiderantur judicii et voluntatis reclitudo.
- (B) Imo omnino conveniens est talem evidentiam in rebus religiosis sufficere et requiri. (a) Religio enim non est pro paucis doclis, sed pro omnibus hominibus bonae voluntatis, etiam ignaris et simplicibus. Jamvero si scientifica demonstratio exigeretur, pauci eam intelligere possent; dum e contra moralis evidentia ab omnibus qui recto animi sensu et bona voluntate gaudent, intelligi potest \ (b) Iterum homines libere amplecti religionem valde decet; ad hoc autem requiritur ut evidentia non metaphysica sed morali demonstretur : si enim evidentia mathematica proponeretur, jam homines liberi non essent, sed necessario eam ampleclerentur; ubi autem necessitas est, nullum adesse potest meritum. Sapienter igitur Deus res ita disposuit ut evidentia sufficiens esset pro hominibus bonae voluntatis, non tamen ita cogens ut rebelles etiam compelleret voluntates 2.
§11. De fide ad quam gignendam tendit Apologetica 3.
- Cum Apologetica ad fidem pariendam concurrat, pauca hic prsenotare oportet de fide et variis principiis ad
1 Quod Christus inculcat, dicens {Matt. X, 25) : " Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et teme, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. " Id etiam animadvertebat sophista Renan, Avenir de la Mttaphysiquc, circa finem, ubi exclamat : " O Pere celeste..., dans tout ce quiestobjet de science et de discussion rationnelle, tu as livre la verite aux plus ingenieux; dans 1'ordre moral et religieux, tu as juge qu'elle devait appartenir aux meilleurs. II eut ete inique que le genie et Tesprit constituassent ici un privilege."
2 Ad rem Pascal, Pensies, n. 564, ed. Brunschvicg : " Et par ce moyen il y a assez d'evidence pour condamner et nor. assez pour convaincre ; afin qu'il paraisse qu'en ceux qui la suivent, c'est la grace, et non la raison qui fait suivre; et qu'en ceux qui la fuient, c'est la concupiscence et non la raison qui fait fuir. ''
3 De quo explicite agimus in Tr. de Fide, ubi etiam varios au&ores allegatos invenies. Interea, cfr. S. Thom., 2a 2*, q. i-6; Suarez, Lugo, de Fide; Billot, De virtutibusinfusis,thes. IX-XVIII; Sche^ben, Dogmatique, 1. 1., n.617- 851; Bainvel, La Foi et l'acte de foi, 2« ed., 1908, Paris, Lethielleux; Maliet, Qu'est-ce que la Foi, Bloud (ubi tamen plus sequo tribuitur voluntati).
ejus genesim conspirantibus: itaenim melius intelligetur finis ad quem tendit demonstratio catholica. Hic autem agitur de fide proprie dicld, seu defide divind, quae divino innititur testimonio.
i° Fidei notio. (A) Teste Vaticano x (quod hic allegamus non ut auctoritatem infallibilem, sed tanquam authenticum veritatis catholicae expositorem), fides est virtus supernaturalis, " qua, Dei aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspe&am, sed propter au6loritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli, nec fallere potest. "
(B) Fides proinde distinguitur : (a) a scientid, quae veritatibus ordinis naturalis adhaeret propter intrinsecam harum evidentiam; (b) a religioso sensu} qui in subconscientia suas radices habet, et imaginationi et sensibilitati potiusquam rationabili motivo innititur 2 ; (c) necnon ab opinione, quae certitudine caret, dum fidei assensus est omnino certus.
Ad certitudinem vero moralem refertur, quia non assentit firmiter nisi ex imperio voluntatisy ut egregie ait >S\ Thomas 3; " Ipsum autem credere est actus intelle6lus assentientis veritati divinae, ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam. " Distinguitur tamen a certitudine morali simpliciter dicld, quia soli auctoritati divinae innititur, dum certitudo moralis innititur etiam humano testimonio, aut intrinsecae evidentiae quamdiu haec obscura manet, ut supra declaratum est, n. 19-20.
- (C) Objeclum fidei sunt omnes et solae veritates a Deo revelatse; motivum autem propter quod his assensus praebetur est sola Dei revelantis auctoritas, qui nec falli nec fallere potest. Attamen, ut certo sciamus Deum hanc aut illam veritatem revelasse, necesse est ut adsint motiva cre-
2 Ilunc rdigiosum sensumy quem, post Schleiermacher, multi hodierni Protestantes admittunt, Modernistce suscitare conati sunt, ut infra exponemus ubi de genuino religionis conceptu.
dibilitatis, seu rationes ex quibus certo moraliter constet factum revelationis.
Quae quidem motiva credibilitatis supplet Apologetica; et ita apparet quo sensu haec scientia ad actum fidei concurrat. Quod ut melius declaretur, exponere juvat qusenam causae ad productionem aclus fidei conspirent.
- 20 Causae in actum fidei concurrentes. Fides, cum sit virtus supernaturalis, est simul donum Dei et opus hominis.
(A) Fides est donum Dei : ipse enim vocat nos ad fidem, ipse trahit nos gratia illuminationis et inspirationis : " Nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest sicut oportet ad salutem consequendam, absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati J ". Qui igitur credere volunt, prius ad Deum, Patrem luminum, humili oratione recurrere debent, ut ab Ipso vocati, illuminati et allecTti, credere valeant.
(B) Fides est etiam opus hominis, et quidem totius hominis, rationabile obsequium mentis et voluntatis, et omnium facultatum quae utrique subserviunt. Deus enim, qui nos creavit liberos, cum maxima reverentia erga nos sese habet. Voluntatem ad credendum non cogit, sed suaviter sollicitat, cooperationem nostram exspedtando, cooperationem nempe intellectus et voluntatis.
(a Ad intelleclum spectat proprie actum fidei elicere, qui est actus cognitionis; sed intelleclus assensum non prsebet, nisi prius videat veritatem esse credibilem, propter aucloritatem Dei revelantis a. Faclum vero revelationis, sine quo fidei assensus possibilis non esset, moraliter certum apparet ex variis motivis credibilitatis, quae in Apologetica exponuntur. Nec sufiiciunt generatim motiva mere interna, nempe conscientia indigentiae nostr?e et existentia aspirationum quibus aliter satisfieri nequit nisicredendo; sedrequiruntur insuper motiva exierna, praesertim miracula et prophetise, quae, teste Vaticano3, divinae revelationis signa sunt certissima.
2 " Non enim crederet, ait S. Thoraas, 2a 2*, q. 1, a. 4, ad 2, nisi videret ea esse credenda vel propter evidentiam signorum vel propter aliquid hujusmodi/'
3 Vaticanum, sess. III, cap. 3 de Fide.
Haec autem motiva satis valida esse debent ad moralem pariendam certitudinem, quae omne dubium ultimo excludat. Nec tamen requiritur certitudo absoluta, ea nempe quae sufflciat respectu cujusvis intelleclus, etiam sagacis et acuti; sed sufficit respecliva, quae nempe excludat omnem prudentem errandi formidinem, respectu non cujuslibet intellectus, sed alicujus dumtaxat, ratione particularis dispositionis in eo existentis; talis est v. g. auctoritas parentum et pastorum relate ad simplices. Ad assensum firmum fidei satis est enim ut, omnibus rite perpensis, quisque videat rem esse credibilem et credendam, ita ut sine culpa morali haec negari non possit. Hoc enim posito, sub influxu gratiae et voluntatis assensus erit omnino firmus.
- (b) Etsi enim intellectus videat rationabile esse ut, propter auctoritatem Dei, assensus detur, hic tamen nec spontaneus nec necessarius est, sed liberce voluntatis consensum requirit. Et sane, nisi adsint dispositiones morales, de quibus supra dictum est ubi de certitudine morali, n. 27, nempe mens sana et a praejudiciis libera, et sincerum propositum recte agendi, voluntas vix ullam attentionem praebebit motivis credendi, nec eis assentiet.
Voluntas igitur duo praestare debet relate ad fidem : 1) intellectum determinat ad attente consideranda motiva credibilitatis eorumque pondus serio et honeste perpendendum : secus horum vim et efficaciam intellectus non plene percipiet. 2) Intellectum movet ad credendwn : cum enim motiva credibilitatis veritatem intrinsece evidentem non reddant, minime intellectum cogunt ad assentiendum. Et hoc quidem verum est relate ad omnem certitudinem testimonio innixam; sed multo magis quando de divino testimo7iio agitur. Testimonium enim humanum in iis rebus de quibus propria investigatione certiores esse valemus, multo vehementius assensum nostrum rapit quam testimonium Dei de veritatibus humance rationi omnino imperviis (supra, n. 17). Tunc enim sola testis aiccloritas ad assentiendum nos impellit; nisi igitur pie, affectuose et confidenter Dei auctoritatem accipiamus, revelatam veritatem non credemus.
Insuper bona vo/untas, quae importat veritatis amorem et propositum nobiliores virtutes colendi, non solum prcejudicia removet, quae veritati amplectendae obstant, sed etiam positive intelleclum illuminat, quatenus illam cum veritate convenientiam etsympai/iiam fovet, quae nos ad veritatem intelligendam et amplectendam aptiores efficit; " qui autem facit veritatem, venit ad lucem "\
(C) Fides igitur tria supponit : (a) hominem re£le dispositum, nempe a praejudiciis et passionibus immunem aut saltem ad eisdem resistendum paratum, qui veritatem
26 PROLEGOMENA XN APOLOGETICAM.
cognitam ampleclii et secundum ejus diftamina vivere paratus sit; (b) motiva credibilitatis intelleclualia, quae veritatem revelatam credibilem et credendam certo moraliter ostendant; (c) gratiam supematuralem, qua homo ad fldem vocetur, illuminetur et suaviter trahatur.
30 Conclusio relate ad Apologeticam. Ex quibus infertur Apologeticam integramy quatenus est via practica ad fidem, amplecti debere non solum motiva credibilitatis seu intellectualem demonstrationem christianae veritatis, sed etiam ea omnia quae mentem ad credendum disponunt. Rem ita intelligebant veteres theologi, qui, usque ad saeculum XVIII, demonstrationem catholicae veritatis in Traclatu de Fide includebant. — Crescentibus vero difficultatibus ab Incredulis propositis, necesse fuit fusius motiva credibilitatis exponere, in speciali Tractatu de Religione et Ecclesid, qui, tanquam praeambulum ad fidem et ad Theologiam, in ipso limine Theologiae positus est.
Quod quidem rationi consentaneum est : non enim de omnibus simul in Theologia disserere opportunum est. Sed, ne aliqui putent sola motiva credibilitatis ad incredulos ad fidem trahendos sufficere, necesse erat in his Prolegomenis lectores prudenter monere alia desiderari elementa ad fidem gignendam, nec unquam praetermitti debere kumilem orationem ad Deum, qua gratia fidei obtinetur, necnon morales dispositiones intellectus et voluntatis, quibus via paratur ad demonstrationem catholicam et ad assentiendum veritatibus, de quarum revelatione constat.
Quod etiam patebit ex expositione historica methodorum quibus diversis saeculis Catholici Apologetae usi sunt.
§ III. Brevis historia Apologetice.
- Quo melius intelligantur methodi, ab Apologetis adhibitae, praemittimus duplicis generis esse criteria quibus demonstratur veritas religionis revelatae : (a) interna seu intrinseca, quae ex ipsa do6lrina revelata desumuntur, nempe ex ejus conformitate cum ratione et legitimis humanoe naturae aspirationibus, necnon ex effeclibus quos in ordine morali producit; aut ex ipsius eminentid et transcen- dentid quando cum aliis religionibus confertur; (b) externa seu extrinseca, quae non ex ipsa doctrina desumuntur, sed exfaclis mirabilibus quae ejus manifestationem comitantur, nempe ex miraculis aut prophetiis " quae, ut ait Vaticanumy cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima" r. — Jamvero utriusque generis criteria fuisse variis saeculis plus minusve ab Apologetis adhibita, secundum varias adversariorum impugnationes diversamque mentem eorum quorum conversio exoptabatur, historice constat.
I. Methodus apologetica qua Patres usi sunt2.
- Exponuntur Judaeorum et Gentilium impugnationes. Christianae religionis apologiam Patres adversariorum impugnationibus accommodarunt. Jamvero, primis Ecclesiae saeculis, christianismum impugnaverunt tum Judaei tum Gentiles.
(A) Judcei non solum Christum esse Messiam a Prophetis annuntiatum negabant, sed eum tanquam impostorem et seduclorem habebant, variasque calumnias circa ejus nativitatem, dodlrinam et mores spargebant; ejusque discipulos ut impietatis et infandorum scelerum reos accusabant 3.
(B) Gentiles variis modis novam religionem insec~t,abantur : {a.)plebs Christianos calumniabatur quasi atheos, (quia deos visibiles colere nolebant), generis humani osores, carnem pueruli comedentes aut incestus reos; (b) jurisperiti eos tanquam legum violatores, Imperatorum divinitatis contemptores, etde civium officiis parum curantes insimulabant; {c)philosophi, plebis calumnias plerumque renovantes, querebantur insuper quod illiterati de divinitate aliquid certi decer-
2 Werner, Geschichte der apologetischen und polemischen Literatur der Christl. Theologie, 1861-1867; Freppel, Les Apologistes chretiens au LIe siecle, Paris, 1869; Donaldson*, A critical history ofchristian literature, The Apologists, London, 1866; G. Schmitt*, Die Apologie der drei ersten Jahrhunderte in historisch systematischer Darstellung, Mainz, 1890; J. Martin, L? Apologdtique traditionnelle, Paris, 1905, t. I; Tixeront, La Thtologie anttnicienne., 4e ed., Paris, 1906, p. 221-231; Zockler*, Geschichte der Apologie des Christentums , Giitersloh, 1907; Gardeil, O. P., in Dicl. de Thiologie {Mangenot), voce Crtdibilite', t. III, 2239-2258; X. M. Le Bachelet, in Dicl. Apologttiqtie, 1909, t. I, p. 191-199; C. F. Aiken, in The Cathol. Encycl., t. I, 620-621.
3 Quas calumnias invenies in Talmud; cfr. Freppel, op. cit., t. I, p. 394- 417; Duchesne, Histoire ancienne de VEglise, t. I, ch. XII, p. 198 202; H. Leclerq, ap. Cabrol, Dicl. d' 'Archdol. t. I, p. 265-307.
nere auderent, hominem crucifixum et asini caput colerent, tormenta prsesentia spernerent dum incerta et futura metuerent, deosque contemnerent qui per tot ssecula Romanae faverant Civitati x.
Praecipuae Patrum Apologiae. Ad confutandas hujusmodi calumnias, imo et ad conciliandos Christo proborum animos, varias apologias scripserunt : — i° Secundo saeculo : — Auctor epistolae quse sub nomine Barnab^e vulgata fuit, qui Judseos praesertim impugnat, ostendens christianam religionem fuisse a prophetis annuntiatam, et legem veterem jam esse abrogatam 2 ; Quadratus, Apostolorum discipulus in Asia Minori (125-126), cujus unum tantum superest fragmentum ubi christianse religionis divinitatem probat ex miraculis ejus fundatoris 3 ; Aristides Atheniensis (135-165), qui christiana? religionis divinitatem ex ejus excellentia et miraculis in ejus gratiam patratis demonstrat4; S. Justinus inter apologetas illius aevi facile princeps, qui duas Apologias et Dialogum contra Tryphonem scripsit (150-161); Tatianus, Oratio ad Grcecos (165); Athenagoras, Supplicatio pro Christianis (176-178) et de Resurreclione mortuorum; Theophilus Antiochenus, Ad Autolycum libri tres (169- 182); Epistola ad Diognetem; Min. Felix, Oclavius (190); Tertullianus, Apologeticum (197); Hermias, Irrisio Gentium (circa finem sseculi secundi).
Apologetarum scopus duplex est, nempe impugnatorum calumnias explodere, et divinitatem aut saltem rationabilitatem christianae religionis ostendere.
(A) Calumnias imprimis eloquenter repellunt : (a) Christiani sane athei non sunt, cum Deum increatum et aeternum colant; (b) neque promiscuis flagitiis indulgent, cum alii castam vitam ducant in matrimonio legitimos procreando filios, et alii caelibes perpetuo maneant 5; (c) neque
1 Has philosophorum querelas exponit Cacilius, nomine Frontonis pagani philosophi loquens, ap. Min. Felicem, Oclavius, c. 5-15, P- L., t. III, p. 242-279.
2 Ap. H. Hemmer, Les Peres Apostoliques ; Paris, 1907, t. I, pp. LXI sq., c. I sq.; 30 sq.; Funk, Patres Apostolici, t. I, pp. XX sq., 38 sq.
3 Quem locum infra allegamus, ubi de miraculis Christi. - Apologetarum secundi sseculi opera ediderunt Migne, P. G., t. VI, et P. L., t. III; Otto, Corpus Apologetarum, 3a ed., Iena,-, 1886- 1887.
4 J. Rendel Harris and J. Armitage Robinson*, The apology of Aristides on behalf of the Christians, Cambridge, 1891.
8 Huic christianorum castitati opponunt infandas Gentilium turpitudines : " Nam qui nundinas impudicitise instituunt, et infanda omnisturpitudinisdiversoria adolescentibus proponunt, ac ne masculis quidem temperant... ii quae sibi inhumanas infantium perpetrant caedes, cum ne justam quidem caedem aspicere velint. — Haec igitur mendacia sunt nullus accusatorum tam impudens est ut ea se vidisse dicat : " sunt nobis servi, quos latere non possumus; horum tamen nemo inventus est, qui talia fingeret de nobis " ».
Chapter 1 of 81