Skip to the text

Nn. 336–372

  1. 20 Historica indoles sermonum Christi in quarto Evangelio. Notant quidem Critici maximum esse discrimen inter hos sermones et eos qui a Synopticis referuntur, tum quoad ipsam doclrinam tum quoad formam.

(A) Imprimis animadvertimus illud discinnen non esse nimis augendum. Etsi enim Synoptici praecipue referant moralia praecepta circa caritatem, orationem, humilitatem, eleemosynam, divitiarum atque honorum abdicationem, etc, non omnino tamen praetermittunt christologicam doctrinam de Christi supereminenti charactere, missione ac divinitate. Pariter, quamvis quartum Evangelium in christologica doctrina praecipue insistit, moralia praecepta non omittit, sed omnia fere ad caritatem reducit, tum erga Deum tum erga homines. Unde tanquam aliorum complementum haberi potest, nedum eis adversetur. Revera ex Synopticis et Joanne pictura Christi ejusque doctrinae perflcitur, quae est simul magis completa, et tamen harmonice una.

337» (B) Discrimina autem realia, quae inter Synopticos et Joannem percipiuntur, sufficienter ex indole et scopo scrip- toris explicantur. (aj jamvero Joannes, qui, prse ceteris Apostolis, erat indolis religiosae ac fervidse, discipulus quem diligebat Jesus, qui et in ultima ccena supra peclus Domini recubuit, cui Jesus moriens matrem suam commendavit, idoneus erat ad naturam Christi profundiori modo scrutandam, ejusque imaginem vividiore stylo exprimendam. Post mortem Christi, amore erga Dominum fervens, carita tem erga Deum et proximum perpetuo praedicabat, ut ex ejus Epistolis et traditione constat Praeterea Ephesi diu vixit, ubi alexandrina circa Logon do6lrina florebat, simulque Cerinthus gnosticus divinitatem Christi negabat. (b) Exinde intelligi potest quomodo scopus Joannis fuerit dogmaticus, et cur gesta et dic~ta Christi elegerit et coordinaverit ad demonstrandam Magistri divinitatem. Neque in hoc Synopticis contradicit, qui et ipsi hanc divinitatem passim innuunt, sed eos complet, disertius affirmando quod magis explicite negabatur. Praeterea, dum Synoptici catechesim quamdam neophytis et simplicibus praebent, Joannes sapientibus sublimiorem doclrinam proponit, sicut et Paulus aliquando sapientiam loquebatur inter perfectos r, sicut et Patres ad illuminatos sublimiora mysteria exponebant. Datis igitur speciali Joannis indole et scopo, mirum non est tot esse discrimina inter eum et Synopticos, etsi doctrina ex utraque parte exposita totum harmonicum efiformet.

  1. (C) In brevioribus autem sententiis a Christo prolatis, talis est concordia inter Joannem et Synopticos ut illius historicitas negari non possit quin horum auctoritas simul pereat.

Pauca afferamus exempla 2.

Joan., II, 19. Respondit Jesus Matt., XXVI, 61. Hic dixit :

et dixit eis : Solvite templum Possum destruere templum Dei, hoc, et ir. tribus diebus excitabo et post triduum resediflcare illud. illud.

Joan., IV, 44. Ipse enim Jesus Luc, IV, 24. Ait autem : Amen testimonium perhibuit, quia dico vobis, quia nemo propheta propheta in patria sua honorem acceptus est in patria sua. non habet.

DIYINITAS CHRISTIAN^S RELIGIONIS.

Joan., VI, 20 : Ille autemdicit eis : Ego sum, nolite timere.

Joan., XII, 8. Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis.

XII, 25. Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam zeternam custodit eam.

Marc, VI, 50. Et dixit eis : confidite, egosum, nolite timere.

Mc, XIV, 7. Semper enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis,potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.

Mc, VIII, 35. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam.

  1. Nemo sane negabit hsec verba a Joanne simul et a Synopticis relata, historica esse. Si res ita se habet, cur longiores sermones, a solo Joanne renuntiati, historico valore carerent? Nonne potuit ille qui, prse ceteris, amicitia Christi fruebatur, eos sermones memoria retinere qui magis intimam Domini notitiam exhibent? Id sane multo verisimilius apparebit, si animadvertitur ideas, quse Joanni dicuntur proprise, in christianis scriptis anterioribus aut cosevis inveniri, prsecipue in epistolis S. Ignatii, in Doclirina duodecim Apostolorum, in epistola Barnabse et 2* ep. Clementis r. Id enim ostendit has notiones orali traditione fuisse a pluribus servatas, sed a nemine tam distincte quam ab Apostolo Joanne. — Nec dicatur Joannem in sermonibus Christo assignatis suas ideas potiusquam Domini exposuisse; nam ex pluribus locis constat Joannem suas ideas propriosque commentarios ab ipsis Christi verbis distinguere2. Ita v. g. doctrina circa Logon, Joanni propria, minime Christo tribuitur.

Aliunde specialis phraseologia quse in sermonibus Domini invenitur, satis bene explicatur admittendo Joannem Magistri verba retulisse non quoad litteram, sed quoad sensum, brevius contrahendo, accurate tamen, quse fusiore stylo dicla fuerant 3,

1 P. Ewald*, Das Hautproblem der Evangelienfrage, connexionem Johannearum idearum cum reliquis canonicis aut extracanonicis scriptis erudite ostendit.

*Joan., II, 21 : " Ille autem dicebat de templo corporis sui "; — XII, 33 : 11 Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus ". Cfr. VII, 39.

3 Cfr. Corluy, Comment. in Ev. sec. Joannem, 1898. p. 49; Calmes, VEvantr. selon S.Jean, Paris, 1904, p. 183-184; Batiffol, Six lecons, p. 125-130.

Nil igitur prohibet quin fidem adhibeamus quarto Evangelio sicut et ceteris. Attamen, in re apolegetica, Synopticis frequentius utemur, ut argumenta majorem vim habeant apud ipsos adversarios.

Art. II. Divinitas missionis Christi ex proprio ipsius testimonio probatur1.

Inter argumenta historica, quibus probatur Christum esse vere Messiam seu Dei Legatum, primum ex ejus testimonio desumitur, quippe qui ipse optime noverit quis esset. Duo inquirere sufficit : i.° quid de sud missione dixerit? 2° utrum necne ejus testimonium sitfide dignum?

§ I. Testimonium Christi de seipso.

  1. Status quaestionis. (A) Existentiam hujus testimonii negant aut attenuant Rationalistce et Protestantes liberales. (a) Alii, post Wellhausen, dicunt : Christus non affirmavit se esse Messiam ; sed declarationes hujusmodi, quae in Evangeliis referuntur, ipsi adscripti sunt a discipulis, qui, post ejus mortem, crediderunt eum resurrexisse, ideoque esse Messiam a Prophetis annuntiatum 2. (b) Alii, cum J. Weiss et A. Loisy, fatentur Christum, circa finem vitae, credidisse et docuisse se esse Messiam, seu potius fore regem regni eschatologici proxime futuri; quod reapse non advenit. Igitur ipse erravit; discipuli autem frustra parousiam exspectantes, Ecclesiam constituerunt 3.

1 Quod argumentum diserte exponit M. Lepin, Jesus Messie et Fils de Dieu, 3e ed., 1906, p. 78-218. Cf. Kenrick, de Revelat., n. 423 sq.; Brugere, n. 74 sq.; Hurter, n. 54 sq.; Lambrecht, p. 430 sq.; Knoll, § 120-122; Pesch, n. 141 sq.; Ottiger, p. 629 sq.; J. Young*, The Christ of History, London, ed. 7a, p. 41 sq.; C. A. Row, Christian Evidences, London, 1888, lecT:. II.

2 Ita Wellhausen*, Israelitische und Judische Geschichte; Schmidt*, in Encycl. biblica (Cheyne) voce, Son of Man § 46; Wrede*, Das Messiageheimnis; Martineau, Seat of authority in religion, pp. 577-585.

1 J. Weiss*, Die Predigt Jesu vom Reiche Goties; A. Loisy, qui rem ita declarat : " Jesus ne s'est avoue Messie, meme devant ses disciples, qu'a une periode assez avancee de son ministere, et il a evite de se donner comme tel en public pendant toute la duree de sa predication galileenne; en allant a Jerusalem, il avait 1'intention de se declarer Christ, ou l'esperance d'etre declare tel par la manifestation du royaume celeste; du moins est-ce en qualite de Messie,

  1. (B) Contra quos ostendemus Christum, jam. ab initio vitae publicse, docuisse se divinum esse legatum. Libenter quidem agnoscimus aliquem adesse profe6lum in declarationibus Christi; immo in eis quatuor stadia ckronologice distinguemus. Sed, nedum nobis videatur initio ignarus et incertus de sua missione quam postea didicerit aut credere incceperit, nobis apparet magister sapientissimus, aeque patiens et peritus in tradenda gradatim sua doctrina, quae plerisque Judaeis repugnabat. Quia exspectabant Messiam temporalem, qui regnum Israeliticum instauraret, opportunum duxit eorum mentes sensim disponere ad regnum suum spirituale recipiendum.

  2. Thesis. Christus saepissime declaravit, tum implicite et aequivalenter, tum explicite et sollemniter se esse Dei legatum, Messiam a prophetis praenuntiatum \

Etsi eadem sit declaratio, varius est ejus modus pro diversitate temporum, locorum, et personarum quas alloquitur, nempe : —

  1. i° Initio vitce publicce, fa<5la est sive implicite per suam agendi rationem, sive aequivalentibus verbis, sive etiam explicite apud intimos discipulos. Etenim : —

(A) Agit tanquam Dei Legatus seu Messias, seu tanquam novi Regni prcedicator ^ magister, legislator et thaumaturgus.

(a) Prcedicat regnum Dei prope esse, ideoque paenitentiam agendam esse : "Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : paenitemini, et credite Evangelio " 2. Hoc autem esse messianicum regnum a Judseis exspectatum etiam adversarii faten- et en s'avouant tel, qu'il a e\e" condamne a mort par Pilate, sur la denonciation du sanhedrin... Comme roi messianique, Jesus sera vicaire de Dieu; tant qu'il preche l'avenement du royauine, il n'est pas encore entre dans sa fonction providentielle ". (A. Loisy*, Les Evangiles Synoptiques, 1907, t. I, pp. 192, 242). Et alibi, Quelques Lettres sur des Questions actuelles, 1908, p. 70 : ;' Or il est de toute evidence que 1'idee du Messie est specifiquement juive, coordonnee a celle du regne de Dieu qui devait bientot se realiser sur la terre. Par consequent, dans sa forme historique, cette idee n'est pas plus consistante que l'idee meme du royaume celeste. Prises a la lettre, ces deux idees se.presentent comme deux chimeres qui ne pouvaient etre realisees, et qui ne 1'ont pas ete ".

1 Hic solum divinam Chrisii missionem, non autem ejus divinitatem probamus, de hac diserte acluri in Tr. de Verbo Incarnato.

2 Marc.t I, 15; cfr. Mait., IV, 17. Theol. Dogm. (Vol. I.) — 7 tur. Revera docet in vicis, plateis et synagogis tanquam potestatem habens l.

(b) Magister, vocat et instruit discipulos, ut et ipsi regnum Dei prsedicent; ex his duodecim eligit, quos et apostolos nominat; eis confert potestatem spiritus immundos ejiciendi et infirmos curandi; postea illos mittit priedicare regnum Dei 2.

(c) Legislator, divina auctoritate praeditus, antiquam legem a falsis rabbinorum interpretationibus expurgat, eamque proprio nomine complet et perficit, pluries dicens in sermone montano : " Diclum est antiquis... Ego antem dico vofris"3, ita ut mirarentur turbae super doclrina ejus.

(d) Thaumaturgus, multa miracula patrat ad suam divinam missionem confirmandam, ut in articulO sequenti ostendemus.

  1. (B) ^Equivalentibus verbis idem declarat, quando asserit se esse Dominum sabbati\ Eum qui venturus est} et super quem requiescit Spiritus Domini.

(a) Affirmat se esse dominum sabbati4, ideoque sibi competere potestatem plus quam humanam; se esse plus quam Jonas et Salomon5, plus quam David6, ideoque se esse magnum prophetam, Messiam exspectatum.

(b) Rem magis aperte, quamvis implicite, declarat discipulis Joannis Baptistse, qui, cum misisset duos de discipulis suis, ad quaerendum num ille esset qui venturus erat, respondens Jesus ait illis : " Cseci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur"7. Porro haec verba nihil aliud sunt nisi peraclio vaticinii Isaiae8, quod a Judaeis de Messia intelligebatur, ita ut sensus sit : ex operibusmeis colligere potestis me esse vere Messiam.

(c) Pariter, in synagoga Nazareth, postquam legerat verba Isaiae defuturo Messia : " Spiritus Domini superme" 9, etc, ccepit dicere ad illos10 : " Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris", ita innuens se esse Messiam; et, cum populus non crederet, quiaputabanteum esse filium Joseph, fabri filium, ait Jesus: ''Amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua. "

  1. (C) Apud Joannem vero, qui Christo familior intimiorque erat, lucidiores inveniuntur declaratiories : ibi enim Jesus diserte afifirmat se esse Filium Dei unigeni-

1 Matl., VII, 29; Marc, I, 22; Litc, IV, 32. — 2 Matt., IV, 18-22; X, 1-8; Marc, I, 16-20; III, 13-19; VI, 7; Luc, V. 1-12; VI, 12-16; IX, 1-2.— *Matt., V, 21-22; 27-29; 31-32; 38-38; 43-44; Luc, VI, 2036. — 4 Marc, II, 28; Mati., XII, 8. — 5 Matt., XII, 41-42. — 6 Marc, XII, 35-37- — 7 Matt., XI, 4-5; Luc, VII, 22-23. — 8 fsa.t XXXV, 5. — 9 Lsa., LX.I, 1-2. 10 Ltic, IV, 21-25; cfr. Matt., XIII, 54-57; Marc, VI, 1-4.

DIVINITAS GHRISTIANvE RELIGIONIS. 195 tutn, Messiam, a Patre missum, cui competunt omnia jura messianica.

(a.) Quando prima vice Jerusalem venit, sermonem habuit cum Nicodemo, uno e principibus Judaeorum, qui, propter miracula quse patraverat, crediderat in Eum, et aperte declaravit se de oelo descendisse, esse Filium Dei unigenitum, in quem credere debent omnes qui vitam aeternam habere volunt : " Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de cce/o, Filius hominis qui est in cce/o... Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam... Qui credit in eum non judicatur ; qui autem ncn credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei"1. Hic evidenter Christus docuit se esse saltem divinum legatum.

(b) Nec aliter ad Samaritanam mulierem locutus est; cunvenim haec dixisset : uScio quia Messias venit, qui dicitur Christus2; cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia "; respondit ei Jesus : " Ego sum, qui loquor tecum ", sic plane docens se esse Messiam, a Judaeis et Samaritanis exspectatum, specialemque Dei legatum.

(c) Post curatum paralyticum ad probaticam piscinam in Jerusalem, die sabbati, accusatus quasi violaret sabbatum, respondit sibi jus esse operandi in illa die sicut Patri licet; deinde sibi vindicavit omnia jura quas Messise competebant, videlicet potestatem ea omnia faciendi quae Pater ipse operatur, potestatem mortuos suscitandi et omnes homines judicandi; simulque pluries affirmavit se a Patre missum fuisse3; et fidem in suam divinam missionem esse unam e conditionibus ad aeternam salutem 4 : " Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam".

Sane ex his omnibus jam inferre licebat Christum esse vere Messiam.

  1. 20 Ultimo autem vitce suce anno, jam explicite suam divinam missionem non solum discipulis, sed etiam populo annuntiat.

(a) Discipulis primum. Ab eis siquidem quaesierat : " Quem dicunt homines esse Filium hominis ? " posteaque addidit, quasi accuratius responsum exspectans : " Vos autem quem me esse dicitis?"; respondens autem Simon lJoan., III, 13-18.

2 Vocabulum Chrisius, groece '/ptaxo<;, respondet hebraice voci maschia, A, quoe apud Judaeos messiam designabat; litteraliter idem sonat ac wntns, quia Messias triplicem unctionem sacerdotis, regis et prophetae accepturus erat.

Petrus dixit : " Tu es Christus Filius Dei vivi ", graece 6 yjjidToq 6 vio<; tou Qeov tov Zwvro^ quae verba saltem significant Jesum esse vere Messiam Prophetamque diu exspectatum; jamvero Christus ipse hanc declarationem approbavit, dicens eam non a carne et sanguine, id est a ratione, sed a Patre ccelesti fuisse inspiratam1; ergo diserte confessus est se esse Messiam.

  1. (b) Populo postea. Cum esset in Jerusalem, mediante festo Tabernaculorum, ascendit Jesus in templum, et docebat, et, cum mirarentur Judasi, respondit eis2 : "Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me... Et me scitis, et unde sim scitis, et a me ipso non veni, sed est verus quimisit me, quem vos nescitis. Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ". — Sequenti autem die clarius declaravit se a Patre niissum fuisse : " Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Paier" ; " Ego enim ex Deo processi, et veni, neque enim a meipso veni, sed ille me misit " 3. Legantur duo illa capita Joannis, septimum scilicet et oclavum, et luculenter constabit Christum non potuissedisertius suam divinam missionem affirmare. — Nec obscure suam mentem manifestavit, dum a Judaeis interrogatus 4 : " Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam", respondit : " Loquor vobis, et non creditis; opera (miracula) quae ego facio in no?7iine Patris mei, hsec testimonium perhibent de me. . Ego et Pater unum sumus... Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei faclus est, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sandtificavit, et misit in mundum, vos dicitis quia : blasphemas; quia dixi : Filius Dei sum"... Quae quidem verba certe probant saltem divinam Christi missionem ab ipso clare coram populo fuisse praedicatam.

  2. 30 Tempore passionis suce, quando Christus coram Synedrio comparuit, non minus aperte locutus est. Cum enim nullum testimonium inveniri posset quo condemnaretur, Princeps sacerdotum surgens ait illi : " Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei" ; dicit illi Jesus : " Tu dixisti; verumtamen dico vobis, amodo

1 Matt., XVI, 13-19; cfr. Marc, VIII, 27-29; Luc, IX, 18-20. — Nonnulli Protestantes Liberales, cum A. Resch, contendunt Matt., XVI, 17-19, interpolatum esse, quia in citationibus Patrum quaedam variantes inveniuntur. — Sed in omnibus codicibus et versionibus hi versus inveniuntur, et variantes non sunt frequentiores quam quae in aliis versibus occurrere solent; quare genuinitas in dubium vocatur non propter ratidnes criticas, sed quia versibus 18-19 solemniter affirmatur Petri suprema auctoritas.

videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cceli " r. Porro his verbis Christus significabat saltem se esse Messiam, tum quia verba C/iristus (o ^ptord;) et Filius Dei in singulari nume.ro hanc certe significationem prae se ferunt, tum quia sibi vindicat jus sedendi ad dexteram Patris et homines judicandi; praeterea propter hanc declarationem, reus mortis judicatus est; porro ineptum fuisset tanquam reum mortis condemnare eum qui Filium Dei adoptivum sensu ordinario sese dixisset; ergo Judaei intellexerunt Christum seipsum declaravisse Filium Dei sensu messianico; aliunde Christus hanc interpretationem confirmavit libenter mortem accipiendo, sicque proprio sanguine testimonium sigillavit; ergo aperte coram magistratibus suam divinam missionem declaravit.

  1. 40 Tandem, post resurreclionem suam, discipulis de divina ipsius missione dubitantibus apparet, ut eos in fide confirmet. Ita duobus discipulis qui, ipsa die qua surrexit, ibant in .castellum nomine Emmaus et mortem ejus lamentabantur, dixit : " O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant"2. Sic enim affirmat se Messiam esse cujus passionem et mortem prophetae annuntiaverant. — Similiter undecim apostolis congregatis dixit : u Sicut misit me Pater, et ego mitto vos " 3; ergo missus fuerat a Patre, et quidem cum munere apostolos instituendi qui evangelium per totum orbem praedicarent.

  2. Conclusiones. (A) Nullo modo admitti potest cum Wellltausen, has declarationes non esse genuina Magistri verba, sed Evangelistarum inventa : (a) ita enim cum integra narratione connectuntur, ut, illis sublatis, tota Evangelii tela descissa maneret, prout constat ex multis locis quaeallegavimus; qui igitur Evangeliorum genuinitatem quoad substantiam admittunt, sine aperta contradic~lione testimonium

1 Matt., XXVI, 62-66; cfr. Marc, XIV, 60-64. — 2 Luc, XXIV, 13-53. — sjoan., XX, 21; cfr. Matt., XXVIII, 18-20; Marc, XVI, 15-18.

Christi de divina sua legatione rejicere nequeunt*. (b) Insuper certum est Apostolos, jam ab initio suae praedicationis in Jerusalem, diserte affirmasse Christum esse Messiam : c'Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum et Christum (id est messiam, secundum modum loquendi Judaeorum) fecit Deus hunc Jesum, quem vos cruciflxistis 2. Jamvero, si Christus ante mortem diserte suam messianitatem non declarasset, quomodo apostoli, ejus morte perterriti et scandalizati occisum Dominum (et, juxta rationalistas, non vere resuscitatum), tam audacter coram Judaeis et magistratibus proclamassent ut verum Messiam, gaudentes confumeliam, flagella, carcerem et necem pro veritate pati3?

351- (B) Neque dici potest, cum A. Loisy, Christum affirmasse se jam non esse, sed tantum fore Messiam seu regem fitturi regni. Etsi enim quaedam verba Domini possint de futuro intelligi*, alia sunt quae diserte asserunt Qhxxstum jam esse Messiam, et ejus regnum jam incceptum esse, ut constat ex superius di&is, nn. 343, 344, 346, 347, 349. Quod facile intelligitur, si prae mente habetur regnum Dei esse progressivum, illud nempe cum Christo initium cepisse, per ejus praedicationem augmentum suscepisse, sed nonnisi post multa saecula in ccelo consummandum esse. Quare Dpminus jam ab initio fuit vere Messias, sed ejus gloriosum regnum nonnisi per Resurrectionem et Ascensionem manifestatum est, et in novissimo die iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos. Ita, absque ulla detorsione, varii explicantur textus, quorum videlicet alii ad praesens, alii ad futurum regnum speclant.

1 Quod aperte declarat A. Harnack*, Essencc du Christ., p. 140-141 : " Je ne suis pas de cet avis (de Wellhausen); je trouve que pour arriver a cette conclusion, il faut disloquer les recits Evangeliques,... et, pour ne pas parler d'autres exemples, il faut passer sous silence 1'entree duChrist dans Jerusalem pouroser soutenir lathese que Jesus ne s'est pas regarde commele Messie promis, etqu'il n'a pas voulu qu'on le considerat comme tel ". Ita etiam J. Weiss*, Die Predigtjesu vom Reiche Gottes, 2a ed., 1900, p. 64; Stevens*, The Teaching of Jesus, 1902, p. 90.

2 Act., II, 56; cfr. Act., III, 13-26; IV, IO-I2, etc. — *A<-t., v, 41. — 4 Acl.t I, 11; II, 36; Matt., XI, 3; XXVI, 64. — Hos aliosque textus rcdre ex contextu exponit M. Lepin, Jtsus Messic, p. 12S-152.

§ II. Tkstimonium Christi de seipso

FIDE DIGNUM EST1.

  1. Thesis : Spectatis Christi ingenio et indole, testimonium quod de sua divina missione reddidit, verum est; ideoque Christus vere est divinus iegatus omni fide dignus.

353- Proponitur argumentum. Omnes hodie fatentur Christum non fuisse deceptorem, proindeque ipsi persuasum fuisse se divinum esse legatum. Sed rationalistae plerique contendunt hanc persuasionem nihil aliud esse nisi progressivam evolutionem vividioris conscientise quam Jesus habebat suae cum Deo intimae unionis.

Id vero admitti nequit. Christus erat quidem conscius hujus cum Deo intimae unionis; sed insuper, ab initio usque ad finem vitae suae publicae 2, credidit et affirmavit se a Patre missumfuisse, ad docendos homines doclrinam saluti necessariam, ut constat ex thesi praecedente; immo hanc divinam missionem tanquam dogma prcecipuum proclamavit, quod crcdere necesse est sub pcena aeternae damnationis. Si igitur deceptus est, haec est deceptio maximi momenti, veraque hallucinatio, et quidem non transitoria, sed fere perpetua. Quando enim Deus intus veritatem alicui manifestat, argumentis internis aut externis eum certiorem reddit de sui sermonis genuinitate ; haec autem signa facile percipiuntur ab homine sance mentis et reflce voluntatis : deceptio

1 Chara&erem Christi ejusque virtutes delineaverunt, inter alios : Lacordaire, Conftr., 37e; Bougaud, Le Christian. et les temps prts., vol. II, 3e part., ch. 4; L. Picard, La Transcendance de Jesus-Christ, Paris, Plon, 1905, t. I, p. 383-555; J. Young*, The Christ of History, Book III, 189 sq.; T. Hughes*, The Mdnliness 0/ Christ; W. Channing*, Characler of Christ (Works, Boston, 1875); Robinson*, Stndies in the Chdracler of Christ, 1900; T. B. Kilpatrick*, Characler of Christ, in Hastings Dict. of Christ, t. I, 1906, p. 281-297.

2 Quod plane agnoscunt multi Liberales, quales sunt G. Dalman*, Die Worte Jesu, p. 234; et P. Wernle*, Die Anfauge tmserer Religion, 1901, p. 27-23, asserit nullibi in Evangeliis Christum ancipitem apparere de sua" divini missione, sed ab initio de ea certiorem fuisse ; nova quidem de modc suam implendi missionem decursu vitae didicisse, non autem de ipsa missione ; eum ab initio et per totam vitam, interiori quodam impulsu sensisse se non solum a Deo missum, sed etiam actum esse.

oriri nequit nisi ex statu quodam pathologico mentts aut voluntatis.

Quaestio est igitur utrum Christus, inspectis ejus ingenio et indole, aliquot praebuerit hallucinationis signa, an e contra hanc animi tranqitillitatem perfectamque voluntatis rectitudinem exhibuerit,cui omnino fidere possimus.

Jamvero Christus, nedum hallucinatus fuerit, summa animi tranquillitate atque voluntatis rectitudine praeditus apparet.

Probatur minor, sei: depingitur Christi ingenium et indoles.

  1. Praenotanda de Christi dotibus in genere.

Secundum ipsos rationalistas, saltem plerosque, Christus omnium virtutum perfectissimum exemplar fuit, ita ut etiam hodie, ad moralem sanctitatem adipiscendam, nihil efficacius sit quam ejus vestigiis inhaerere. (a) Inter praeclaros viros qui, variis temporibus et locis apparuerunt, alii una, alii altera virtute praecelluerunt; Jesus vero in omnibus et singulis ita eminet, ut difficile admodum sit dicere quaenam in eo praestantissima fuerit. (b) Insuper ejus oerfectio ita omniunt conditioni accommodatur, ut semper et ubique imitatores habuerit. (c) Imo in ejus vita non solum exemplar, sed etiam incitamentum ad colendam virtutem invenimus : multi enim, amore erga Christum flagrantes, vi quadam interna et irresistibili ad eum imitandum trahuntur x.

Difficile est quidem ejus virtutes describere, quippe quae omnem descriptionem transcendant; praecipuas tamen dotes quae in ejus mente et voluntate fulgent recensere haud ingratum, immo jucundissimum erit.

  1. i° In mente Christi tanta elucet sapientia ut eam mirati sint doclores in templo, quando annos duodecim natus xQuod fatetur rationalista Lecky*, History of European morals, 3aecL, 1891, p. 8-9 : " It was reserved for Christianity to present to the world an ideal character, which through all the changes of eighteen centuries has inspired the hearts of men with an impassioned love; has shown itself capable of acting on all ages, nations, temperaments, and conditions; has been not only the highest pattern of virtue but the strongest incentive to its practice ". Ita etiam Seeley*, Ecce hot/io, etc. — Cfr. J. Bourchany, op. cit., 8e Conf., p. 271-310.

DIVINITAS CHRISTIAN^ RELIGIOISIIS. 201 ascendit Jerosolymam *, necnon turbce quae eum postea publice docentem audierunt 2, imo et satellites missi ut eum caperent 3.

(A) Revera ejus doclrina, quam supra exposuimus, n. 255, non solum completa est, sibi constans et harmonice una, sed sublimitateysimplicitate et vi persuasibili praefulget: (a) sublimitate : nam hodie etiam do6tissimi Evangelia scrutantur ad mentem Christi penitus investigandam, ibique solutioriem inveniunt omnium problematum circa Deum, hominem, vitam futuram; nemo non miratur ethicam a Domino praedicatam, praesertim in sermone montano; (b) simplicitate : altissimas enim veritates modo concretp et populari exponit, eas parabolis, comparationibus et allegoriis ita illustrando ut simplices et indocti in eis lumen et solatium simul inveniant; (c) vi persuasibili omnino singulari, quae praecipue oritur ex spiritu mansuetudinis qui totum pervadit Evangelium; etsi enim perfectam sui abnegationem postulet, id non aspere, sed suaviter requirit : " Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris : jugum enim meum suave est et onus meum leve 4.

  1. (B) Nec minus mirabiles sunt acuitas simul et rectitudo judicii quse in ejus sermonibus et responsis apparet. (a) Ita Scribis et Pharisaeis, qui adducunt mulierem adulteram, ut possent eum nimiae severitatis aut violatae legis insimulare, acute respondet s : " Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat ". — Pharisaeis et Herodianis quaerentibus utrum necne liceret censum dare Caesari, Jesus ab eis petit denarium, in quo inscripta erat

1 " Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus". (Luc, II, 47).

*Joan., VII, 46 : " Nunquam sic locutus est homo sicut hic homo. "

4 Matt., XI, 29-30; cfr. Matt., X, 42; VI, 34. — Quod intellexit rationalistd P. Janet*, Histoire de la Philosophie Morale, 1860, t. I, p. 212 : " Je repete que ce qu'il y a de nouveau dans la morale chretienne, c'est l'accent : c'est par la que les paroles du Christ penetraient jusqu'au plus profond de ces ames grossieres, et les renouvelaient; il savait parler aux miserables, soit par le corps soit par l'ame; il avait des paroles exquises, rafraichissantes, consolatrices "...

imago Caesaris, et ait : " Reddite ergo quse sunt Csesaris Caesari, et quae sunt Dei, Deo " *. — Confundit Sadducaeos contra resurre6lionem arguentes 2, aut legis docliores de maximo mandato interrogantes 3. Quare notat Evangelista4: " Et nemo poterat ei respondere verbum; neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. " (b) /Equanimus in omnibus, etiam dum acerbissimas patitur injurias, cum perfe6ta animi tranquillitate de omni re judicat, sine commotione aut vano ardore et studio, apud ipsum Deum consilium quaerens, et nihil asserens nisi quod Patri probatum fuerit : " Sicut audio, judico, et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit meS... Mea do6lrina non est mea, sed ejus qui misit me6",

  1. 20 In ejus voluntate maxima effulget sanctitas, non solum negativa, sed etiam positiva.

(A) Immunis a peccato ita fuit ut infensissimis inimicis fidenter dicere potuerit, nemine contradicente 7 : " Quis ex vobis arguet me de peccato?" — Immo immunis fuit ab illis defeclibus, quos apud viros eximiae sandtitatis reperire est, ita ut nfhil unquam quod eum de culpis propriis poenitere posset habuerit. Quod faclum in historia unicum est; piissimi enim, etiam inter religionum fundatores, se reos aliquando fuisse quarumdam imperfedlionum ac culparum libenter fassi sunt8. Christus autem, etsi perfecte humilis, ut mox dicemus, nullius peccati fuit conscius. — Neque ejus intimiores discipuli ullam in eo labem detexerunt : " Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus9-.. Qui non noverat peccatum10... Et peccatum in eo non est"... Tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato " 12.

  1. (B) Omnibus virtutibus prceditus, et quidem gradu heroico, prsesertim vero pietate erga Patrem, caritate erga homines, perfecld sui abnegatione.

(a) Inter ceteras virtutes, eminet imprimis ejus pietas et religio erga JDeum, quem ut Patrem filiali prosequitur amore. Suiipsius immemor, nil quaerit nisi gloriam Patris : " In his quse Patris mei sunt oportet me esse... Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus

1 Matt.y XXII, 15-21. — 2 Mait.t XXII, 23-32. — 3 Matt., XXII, 34-40. — < Matt., XXII, 46. — 5/oan.t V, 30. — G/oan., VII, 16. — 7/mn., VIII, 46.

8 Abbe de Broglie, Problhnes et conclusions... p. 334-340.

qui misit me, ut perficiam opus ejus... Ego autem non quaero gloriam meam... sed honorifico Patrem... Ego quae placita sunt ei facio semper " \ Quod quidem toto decursu vitae ita perfecle complevit, ut pridie quam pateretuiyantequam hortum olivarum ingrederetur, merito dicere potuerit : " Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem " 2. Revera obediens fuit usque ad mortem, mortem autem crucis 3, vitamque libere sacrificando Deum perfeclissime glorificavit.

Pariter, ratus omnem aucloritatem esse 2, Deo, parentibus suis, quamvis sibi inferioribus, perfectam prsestitit obedientiam in omnibus quae Patris sui caelestis mandatis non repugnabant 4. Imo patriis legibus, propter Deum, sese submisit, tributum solvendo s atque amorem erga patriam ostendit, ingratam commiserando civitatem, in qua mortem subiturus erat, quaeque propter tale scelus delenda erat 6. Ita amor quo Deum fovebat, fons erat amoris erga patriam et concives.

  1. (b) Nec minus elucet ejus caritas erga homines. Quae quidem caritas : 1) nniversalis fuit, neminem excludens, neque Gentiles neque Samaritanos, sed ad omnes sese protendens, utpote filios ejusdem caelestis Patris, speciatim pusillos, pauperes, infirmos, peccatores et inimicos; sic Judam proditorem amicum vocavit, et pro persecutoribus in cruce oravit 7; 2) operativa et efficax : transiit siquidem benefaciendo, infirmos sanando, mortuos suscitando, affiiclos sanando, oppressos a diabolo curando, peccatoribus veniam concedendo, omnes etiam pauperes evangelizando; et, quod majus est, non solum pro amicis sed etiam pro inimicis vitam suam offerendo : " Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis... Quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, Christus pro nobis mortuus est " 8 ; 3) constans et invicla : " Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos"9; amorem enim ejus neque ingratus neque infensus hominum animus minuere potuerunt, sed omnibus etiam persecutoribus copiam sanclificationis praebuit, et pro omnibus vitam suam tradidit ut omnes faceret salvos.

(c) Perfectam sui abnegationem coluit, voluptates, divitias honoresque contemnendo, sincerum et humilem in omnibus sese exhibendo. 1) Imprimis perfecta sinceritate praeditus apparet : discipulis hanc virtutem commendat10: " Sit autem sermo vester : est, est; non, non"; ipse tam sincere loquitur ut propter hoc multi dis-

1 Luc, II, 49;yi?a//., IV, 34; VIII, 29, 49, 50. — ^Joan., XVII, 4. — 3 Philipp., II, 8. — 4 Luc, II, 49, 51. — 5 Matt., XVII, 24-26. — 6 Matt., XXIII, 37; Luc, XIII, 34. — 7 Matt/i., XI, 28; XIX, 14; XXIII, 37; XXVI, 50; Luc, V, 32; VII, 37-49; XV, 4; XXIII, 34;/^., VIII, 10-11; XI, 36; XIII, 23, 32 ccc. — 8 foaiLt XV, 13; Rom., V, 8-9. — 9Joan., XIII, 1. 10 Matt., V, 37.

cipuli eum relinquant x; sincere agit cum discipulis quorum vitia reprehendit2, sincere agit cum multitudine, secreta eorum motiva detegens et manifestans, aperteque docens amorem crucis suique abnegationem esse fundamentum suae religionis3; sincere agit cum inimicis et persecutoribus, quorum pravitatem aperte denuntiat *; ita ut ipsa die qua mortuus est merito dicere potuerit : " Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati s. 2) Insuper genuina humilitate praefulget : per triginta annos in obscuritate manet, prohibet ne miracula sua divulgentur6, gloriam propriam non quaerit sed gloriam Patris 7, fugit quando multitudo regem vult eum proclamare, et merito discipulis dicere potest : " Discite a me quia mitis sum et humilis corde " 8. Nec tamen ei deest magnafiimitas suique ipsius recla existimatio; ita, v. g.,injuste percussus a ministro Pontificis, gravi animo respondet : "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me csedis ? " 9.

  1. • Objiciunt nonnulli Christum irae viam dedisse, proesertim quando vendentes e templo ejecit, vel Pharisaeis Scribisque maledixit I0. Quae tamen difficultas evanescit, si distinguatur inter sanctam indignationem, quam viris honestis atrocia crimina movent, et iram proprie diclam, quae ex superbia et amore proprio oritur. Prior fuit quidem in Christo, eoque vividior quo sanclior erat; cum enim plenus zelo esset erga domum Dei, non potuit aequo animo videre domum Patris mutatam in domum negotiationis ac speluncam latronum; pariter, quia homines sincere diligebat, non poterat non vituperare illos superbos ac hypocritas Pharisaeos Scribasque, qui non solum non intrabant regnum ccelorum, sed nec alios introeuntes sinebant intrare. Et sane neque sanclus neque honestus esset qui hoc sequo ferret animo. Quando neque de cultu Dei neque de hominum salute agebatur, patientiam exhibuit invictissimam, ut constat ex tota. ejus vita, sed praesertim passione : "Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste "".

  2. Animadvertendum est inter virtutes quas Dominus coluit, perfectam esse harmoniam : " Ipse est justus sine duritia, benignus sine debilitate, mitis sine timiditate, humilis sine sui abjeclione, modestus sine affeclatione, indignans sine iracundia. Christus Jesus est perfeclissimum exemplar lJoan., VI, 67. — 2 Marc. VIII, 33; XVI, 14; Lnc, IX, 55; XXIV, 25. — *Joan., VI, 26; Luc, XIV, 26; Matt., XIX, 29. — * Matth., XI, 20; XXIII, 1-36. — 5Joan., XVIII, 37. — e Matt., IX, 30. — 7Joan., VIII, 49-50. — *Matt., XI, 29. — 9Joan., XVIII, 23. — ^Joan., II, 14-16; Matt., XXI, 12-13; XXIII, 13-33. — " LPetr., II, 23.

DIVINITAS GHRISTIAN^S RELIGIONIS. 205 sanctitatis, in quo pura ac simplex virtus sine ullo naevo ac defeclu, in summo gradu " l.

  1. Conclusio. Quibus positis, impossibile est admittere Christum fuisse deceptum circa divinam suam missionem. Nulla in eo apparet morbida dispositio; nullus passionis csecus impetus. Sed e contra mira animi tranquillitate summaque moderatione, etiam quando ab adversariis incitatus fuit, omnia peregit; nihil exaggerans, sed verba sua ponderans, ita ut ?n eis etiam inimici nihil reprehendere potuerint, sed eum tanquam virum sapientem ac prudentem, perfecte sui compotem agnoverint atque in omnibus rerum difficultatibus ea simplicitate loquentem quae immoderatum enthusiasmum excludit 2. Ergo neque amens, neque hallucinatus fuit, nec deceptus, sed vere est Messias a Judaeis exspe6latus, divinusque legatus, cujus doctrinam reverenter et obedienter accipere debemus 3.

  2. Scholion. Apologetae haud pauci divinam Christi missionem demonstrant etiam ex ejus eximia sanclitate : hoc argumentum per se apodiclicum non est, cum quis sanctus esse possit sanclitate etiam supra-humana, quin sit divinus legatus. Si vero ejus sanclitas simul sumatur cum testimonio quod de seipso reddidit, argumentum valet, atque ita confici potest : Christus eximia fulget sanctitate non solum negativa, quatenus immunis fuit a peccato et imperfeclionibus, sed etiam positivd, quatenus omnes virtutes a principio vitse ad finem coluit {snpra, n. 358). Atqui, attenta humana natura cum suis infirmitatibus ac naturali incons-

2 Quod eloquenter declarat W. E. Channing*, op. cit., 306 : " The charge of an extravagant, self-deluding enthusiasm is the last to be fastened on Jesus. Where can we find the traces of it in his history? Do we detect them in the calm authority of his precepts; in the mild, praclical and beneficent spirit of his religion; in the unlabored simplicity cf the language with which he unfolds his high powers, and the sublime truths of religion ; or in the good sense, the knowledge of human nature, which he always discovers in his estimate and treatment of the different classes of men with whom he acted ? "

3 Quam Christi transcendentiam ita agnoscit E. Sta.\iitv*,Jesus-Christpendunt son ministere, 1896, p. 351 : " En presence d'un tel etre, d'un etre qui a eu une tellegrandeur morale et une telle compassion, qui a possede une conviction aussi absolue, qui a eu des exigences aussi inouies, qui a montre un devouement aussi entier, et qui a joui d'une vie en Dieu et par Dieu si profonde, si intense, si evidemment certaine, le mot de Thomas n'est pas trop fort, et il s'echappe de nos cceurs et de nos levres: nous jetons devant Jesus ce crid'obeis sance et d'adoration : mon Seigneur et mon Dieu!"

tantia, moraliter impossibile est talem ducere vitam absque speciali Dei interventu. seu absque miraculo in ordine morali. Ergo sanctitas Christi vere supra-humana seu miraculosa est. Aliunde Christus non semel, sed iterum atque iterum declaravit se divinum esse legatum (n. 167-169). Atqui Deus miracula patrare nequit in gratiam impostoris. Ergo Christi testimonium declarantis se divinum esse legatum, divina auctoritate flrmatur proindeque fide dignum est.

Art. III. Divinitas missionis Christi ex ejus miraculis probatur.

  1. Christus non solum diclis, sed factis, praesertim vero miraculis, missionis suae divinitatem probavit. Ad vim hujus argumenti magis perspicue declarandam, dicemus : i° de miraculis in genere\ 2° de miraculis a Christo patratis in ordine pfrysico; 30 de ejus miraculis in ordine intellecluali, seu de ejus vaticiniis; 40 de ejus resurreclione, quae cetera miracula omnino superat.

§ I. De Miraculis in genere «.

De miraculis in genere quatuor expendere juvat : 1° quid sint ; 2° utrum necne possibilia sint ; 30 quomodo discerni valeant ; 40 quaenam sit vis eorum demonstraiiva.

I. De Miraculi natura.

  1. i° Prsevia de variis nominibus quibus miraculum designatur. (a) Miracula in sacris Scripturis dicuntur : prodigia, tiporea; seu mira, mirabilia, 0aup.affta, quia videlicet attentionem excitant; signa, cTjjjieta quia aliquid significant seu denotant, v. g. potestatem facien-

1 S. Thomas, I, q. 105, a. 6-8; C. Gent., 1. III, c. 101; Quast. aisput. de Potent., q. VI de miraculis; Hooke, apud Migne; Theol. Curs., II, p. 507 sq.; Perrone, n. 109 sq.; Brugere, n. 4. sq.; n. 34 sq.; Mazzella, n. 171 sq.; Lambrecht, p. 152 sq.; Spagni, de Miraculis, Romae, 1777; Van Weddingen, De miraculo, Lovani, 1869; Newman, Essays on miracles; G. Campbell*, Dissertation on miracles; Trench*, Notes on ihe miracles of O. Lord; Bushnell*, Nature and the Supematural> New-York, 1892, ch. XI; J. B. Mozley*, Eight Leclures on miracles, London, 1^90; L. Gondal, Surnaturel, 1. II, p. 101 sq. ; Miracle s, 1905; Mead*, Supernatural Revelation, c. 4-6; De Bonniot, Le Miracle et ses contrefacons ; Le Miracle et les sciences midicales; J. Didiot, Logique surnaturellc objective, Paris et Lille, 1892, th. 26; Ottiger, p. 1 70; Hastings*, Dict. of the Bid/e, voce miracle; G. Sortais, La Provi- 'd&nct ci le miracle, Paris, Beauchesne, 1905; Mercier, Le Miracle, in Revue thomists, Sept.-Oft., 1937 sq.; A. de Poulpiquet, Le miracle et ses suppUances, 1913.

tis vel divinam ejus missionem; g/oriosa, lvSo;a, quia gloriam Dei manifestant; virtutes, 8ovajxet<;, quia exercitium sunt divinae virtutis seu potentise; opera, epTa> utpote opera Deo propria1.

(b) Etymologice miraculum, a mirando, id omne designat quod ad excitandam admirationem aptum est. Jamvero, ut ait S. Thomas2, ad admirationem duo concurrunt : ut causa operis efficienssit occulta, et praeter consuetum ordinem naturae operetur. Hinc creatio, peccatoris justificatio per gratiae infusionem, habent quidem causam occultam, nec tamen proprie miracula vocantur, quia non sunt prceter consuetum naturae ordinem : creatio enim constitutionem ordinis naturse prsecessit; justificatio autem, licet supernaturalis, fit secundum leges a Deo determinatas3.

  1. 20 Genuinus miraculi conceptus. Cum pleraeque difficultates, ab adversariis contra miraculum propositse, ex falso ejusdem conceptu oriantur, ejus accuratam notionem tradere necesse est. Jamvero miraculum sumitur lato et striclo sensu.

(A) Lato sensu communiter definitur faclum sensibile, quod extra consuetum naturce cursum fit, ab agente suprahumano. Cum vero duplex esse possit agens suprahumanum, nempe creatura hbmine naturaliter excellentior, (angelus aut diabolus), vel Deus ipse, duplex erit miraculum : miraculum relativum, seu quoad nos, quod fit ab angelis vel a diabolo; et miraculum simpliciter et absolute divinum, quod soli Deo tribui debet.

i 367. (B) Miraculum autem stricte diclum est faclum sensibile, extraordinarium et divinum 4. Dicitur : (a) faclum sensibi/e, id est, quod ab externis sensibus percipi valeat; attenta enim hominis constitutione ex corpore et anima, signum revelationis sensibile esse debet, quo facilius admirationem excitet, sicque fides a sensibus incipiat sicut ipsa

3 Animadvertere tamen licet peccatoris conversionem aliquando miraculosam csse, nempe quando fit prseter leges consuetas ordinis supernaturalis, qualis fuit Pauli conversio.

4 Quse notio sequivalet definitioni a S. Thoma desumptse, 1, q. 110, a. 4, ad 2, et communiter acceptoe : miraculum est faclum sensibile a Deo prater ordinem totius natura productunr, aliunde concordat cum descriptione C. Vaticani, juxta quod miracula sunt facla externa et divina quse Dei omnipotentiaro et infinitam scientiam commendant (sess. III, cap. 3).

scientia. Hinc mira opera, quae Deus occulte in anima operatur, vel in Sacramento Eucharistiae, proprie miracula non dicuntur.

(b) Exlraordinarium} videlicet extra} seu prseter aut supra consuetas leges patratum. Deus enim duplici modo creatu» ras gubernare potest : leges generales statuendo} quibus pha> nomena modo uniformi et constanti producuntur; direcle interveniendo in casu particulari ad aliquem effectum extra has leges producendum. Jamvero prioris generis phaenomena ad ordinem naturce seu ad ordinem generalem ProvidenticB spectant, nec proinde sunt miracula, v. g. animae creatio et infusio in corpus; fa6la vero alterius generis sunt mira, utpote extra consuetum ordinem peracta, et, si vere a Deo patrata, miracula dicuntur : talis esset subita leprosi curatio aut mortui resurrectio. — Miraculum igitur non est violatio aut suspensio legum naturae, sed specialis Dei interventus quo producitur effectus independenter a legibus naturce.

(c) Divinum, quod nempe, omnibus sedulo perpensis, soli Deo tribui possit. Non requiritur quidem ut opus miraculosum in se infinitam requirat potentiam; sed sufficit ut, attentis naturd operis, modo quo producitur et omnibus circumstantiisy non possit tribui causae naturali, sed soli Deo. Ita curatio caeci in se divinam potentiam non requirit; sed si fiat subito, absque causa proportionata, paucis verbis, merito ipsi Deo tribuitur.

Deus autem potest agere immediate per sef aut mediate per angelos aut homines sibi subservientes; dummodo effectus produ6lus, omnibus attentis, ut supra, Deo tanquam causae principali tribui debeat, vere miraculum erit.

  1. 30 Miraculorum species. Miraculum est physim} intellecluale aut tnorale'1 : (a) physicum} quando fit cum

1 Prseterea antiqui theologi tria miraculorum genera distinguebant : praiery supra et contra naturam; sed ea quae contra naturam dicuntur, leges naturae non destruunt. Juxta ipsos scilicet, miracula sunt supra naturam, quatenus effectum quem Deus operatur, natura nullo modo potest producere, qualis est certa futurorum contingentium praedictio; contra naturam, quando in natura remanet contraria dispositio ad effectum quem Deus operatur, sicut quando conservavit pueros illsesos in camino, remanente virtute comburendi in igne, et quandoj extra consuetum ordinem naturae physicae, v. g., miraculum trium puerorum in camino ignis, multiplicatio panum, curatio leprosi etc, (b) intellecluale, quando cognitio quaedam exhibetur extra consuetum ordinem naturae intellectualis habita, qualis est futurorum contingentium prophetia, secretorum cordis cognitio et manifestatio, scientiae infusae subitanea acquisitio etc. ; (c) morale, cum fit a6lio vel actionum series extra ' leges consuetas ordinis moralis, ita ut viribus humanis explicari nequeat, sed divino auxilio speciali tribui debeat, v. g., mirabilis sanclitas Christi, conversio Pauli, martyrum constantia, Evangelii mira propagatio, etc.

  1. 40 Errores de notione miraculi. (A) Protestantes Liberales ita notionem miraculi adulterant ut illud e medio tollere videantur. Secundum Wegscheider, miracula sunt " eventa mirabilia quae, Deo moderante, ita comparata erant, ut spectatores ad certam divinae Providentiae efficientiam agnoscendam excitarent, eosque ad fidem novae religionis' doctori habendam moverent"1. Cui notioni affinis est ea quam tradunt A. Ritschl et A. Sabatier, qui contendunt miracula esse extraordinarios eventus quos tanquam divinae benevolentiae testes, aut tanquam precum exauditionem, fides considerat 2. — In utroque casu miraculum confunditur aqua Jordanis stetit, remanente in ea gravitatej/nzter naturam, quando producit effectum quem natura efficere potest, illo tamen modo quo natura producere nequit, vel quia deficiunt instrumenta quibus natura operatur, sicut cum Christus convertit aquam in vinum, quod tamen natura aliquo modo facere potest dum aqua aliaque elementa in nutrimentum vitis assumpta, suo tempore, in succum uvae convertuntur; vel quantum ad tempus, sicut cum statim, ad invocationem alicujus sancti, aliquis curatur quem natura non statim sed successive curare posset. (S. Thom., quaest. disp., de mirac, a. 2, ad 3). Neque tamen ex hoc concludi potest miracula esse vere conira naturam simpliciter, sed solum contra inclinationem alicui naturse insitam. Aperte enim docet S. Thomas (C. Gent., lib. III, c. 100) "quod ea quse Deus facit prseter naturae ordinem non sunt contra naturam ". Idem declarat cap. 101-102, et alibi etiam 1, q. 105, a. 6-8; q. 110, a. 4. Nonnulli quidem Apologetae, soeculo XVIII, putabant miracula esse proprie contra naturam ; sed, melius scrutata notione legum et virium naturae, moderni libenter agnoscunt ad miraculum non requiri legum naturse violationem, sed sufficere aliquem effeclum particularem, Dei interventu, extra consuetum ordinem totius natune productum.

1 Wegsch., Instit. dogmaticcs, § 48.

2 " Reduit a sa signification purement religieuse et morale, le miracle pour Jesus, c'etait Vexaucement de la prtire ". (A. Sabatier, Esquisse, p. 87.)

cum miro, aut cum divinae Providentiae consueto exercitio, et ita negatur specialis Dei interventus.

  1. (B) Modemistce pariter verum miraculi conceptum adulteraverunt. Inter quos Ed. Leroy, juxta quem miraculum est manifestatio legis superioris, vi cujus materia spiritui subordinatur; siquidem nihil est aliud nisi a<5lus quo spiritus hominis, modo intensissimo agens, suam supra materiam potestatem recuperat r. Haec autem intensior a<5tivitas fit sub influxu fidei, quae facultatibus nostris majorem vim impertitur; ideoque Christus saepe fidem requirit ab iis quos sanaturus est. Cumque haec non excitetur nisi Dei gratia, hinc sequitur ultimo miraculum Deo legitime tribui 2. — - Ita miraculum, cum aliqua veritate religiosa connexum, eam esse veram ostendit, cum verum sit quidquid bonos fruclus profert. Attamen aliquod fidei initium, seu bona voluntas requiritur ut miraculum tanquam aliquid supernaturale appareat.

  2. Quae notio rejicienda est. Nam : (a) innititur singulari et falso conceptui materiae; nam, juxta E. Le Roy, materia non existit nisi in mente etpermentem, ideoque omnino pendet a mente nostra 3; quod quidem nihil aliud est nisi idealismus in Praele6lionibus philosophicis confutatus. (b) Neque conciliari potest cum fide catholica, quae tenet miracula csse extema revelationis argumenta et facla divina>

1 " Un miracle, c'est 1'acte d'un esprit individuel (ou d'un groupe d'esprits individuels) agissant comme esprit a un degre plus haut que d'habitude, retrouvant en fait, et comme dans un eclair, sa puissance de droit. " (Anna/es de Phi/. chret.y dec. 1907, p. 242; cfr. p. 247.)

2 " Oui certes, il n'y a de miracle que par la foi. N'en concluez point que le miracle soit une simple illusion mystique. La verite, c'est qu'il manifeste le pouvoir causal de la foi. Par lui, la foi montre qu'elle est une force efficace et reelle, capable de vaincre les forces physiques... On voit aussi comment le miracle est... surnature/. Cest que la foi l'est elle-meme... " Quam theoriam confutat Bernard de Sailly, La notion et /e r6/e du mirac/e^ ap. Ann. de Phi/. chrit^ t. 134, 1907, p. 337-361.

3 " Selon cette conception, la matiere existe sans doute, mais elle n'existe que dans et par 1'esprit, interieurement et relativement a 1'esprit... En tant que matiire aclue//e> elle a une realite explicite et concrete, mais est 1'ceuvre de l'esprit : c'est le groupe des mecanismes qu'il a montes pour agir, le systeme des habitudes qu'il a contractees ". Le Roy, Dogme et Critique^ (opus in Indicem relatum), p. 237.

Dei omnipotentiam commonstrantia; non sunt igitur direcle et proprie opus fidei, ut vult E. Le Roy, sed opus divinum, ex se aptum, simul cum gratia, ad fidem gignendam.

Remanet igitur ut possibilitatem, discernibilitatem et vim probativam miraculorum probemus.

II. De miraculi possibilitate.

  1. Miraculi possibilitatem logice negant ii omnes qui Dei existcntiam rejiciunt, vel pantheismum docent : nam si nullus sit Deus a mundo distin6lus, nullus specialis ejus interventus admitti potest. Sed mirum est Rationa/istasy qui supremum Numen agnoscunt, eidem potestatem denegare mundo quem creavit, legitima de causa, interveniendi. Hi tamen, putantes miraculum esse violationem legum naiurce, illud rejiciunt tanquam impossibile quia adversatur determinismo qui hodie, inquiunt, a scientia tanquam dogma inconcussum agnoscitur, — Deum dedecet utpote quid pueri/ey — et repugnat hodiernce conscienticey quse, nedum vim ejus demonstrativam agnoscat, in dubium revocat quidquid alicui innititur miraculo *. — Positivistce possibilitatem miraculi neque negant neque affirmant, sed contendunt nullius miraculi existentiam certo constare2, imo impossibile csse facta miraculosa ab aliis secernere.

1 Ita G. Seailles*, Les affirmations de la Conscience modeme^ Paris, Colin, l903> P« 33-34 : " Aussi bien nous ne rejetons pas seulement le miracle parce que nous ne voyons pas qu'on ait jamais constate dans la suite desfaits 1'intervention d'une puissance surnaturelle; son idee ne trouve plus place dans notre esprit, elle est exclue par 1'ensemble de tout ce que nous pensons... II nous apparait aujourd'hui comme un procede pueril, enfantin, indigne d'unehaute intelligence, a laquelle il nesaurait convenir de troubler le regne des lois qu'elle a etablies... Si nous n'admettons plus le miracle, ce n'est pas seulement qu'il ne s'en produit que quand on y croit, c'est qu'il est rejete par la conscience plus encore qu'il est nie par la science. Loin de faire preuve, le miracle desormais est une raison de mettre en doute et de soumettre a 1'examen les verit^s qu'on pretend appuyer de cette singuliere autorite ".

2 Inter quos E. Littre*, in Philosophie positive^ juillet-aout 1869 . " A priori, la science ne nie pas le miracle ou interversion du cours de la nature; mais a />osteriori, elle a reconnu que devant elle, sous ses yeux, entre ses mains, aucun miracle n'arrive. " Eodem sensu scribebat E. Renan*, Vie dejisus^ Introd., p. 51 : " Nous ne disons pas : Le miracle est impossible; nous disons : il n'y a pas eu jusqu'ici de miracle constate ". Mox tamen sibi contradicens, ipsam possibilitatem miraculi rejicit : " La negation du surnaturel est devenue un

373, Thesis : Admissa Dei existentia, miracula neque ex parte legum naturse, neque ex parte Dei, neque ex parte humanae conscientiae repugnant, sed potius multipliciter conveniunt.

374«, i° Non repugnant ex parte legum naturae. (A) Si res philosophice spe<5latur, ordo naturae qualis existit non est necessarius, sed contingens : Deus, utpote omnisciens, omnipotens et liber, alium ordinem praeter hunc constituere potuisset, alias leges condere; proindeque etiam nunc aliquos effectus, praeter vel supra naturae vires, producere potest. Nam praesentem rerum ordinem determinando, potentiam suam minime ligavit, nec supremum suum domiriium abdicavit, sed ita res disposuit, ut ordo secundarum causarum ipsi remaneret subjectus. Potest igitur extra ordinem a se institutum et sibi subditum agere cum voluerit, sive effectus causarum secundarum sine ipsis agendo, sive aliquos effectus producendo ad quos naturaliter non se extendunt J.

375- (B) Si res scientifice inspicitur, leges naturae, quatenus tendentes ad certo modo operandum, immutabiles quidem dici possunt; sed in aclum non transeunt, neque suum producunt effectum nisi conditionate, posito quod videlicet adsint omnes conditiones requisitae 2. Atqui hae conditio- dogme absolu pour tout esprit cultive. " — Eadem fere argumenta invenies apud aucflorem anonymum operis Supernatural Religion*, London, 1879, t. I, ch. 2.

1 Quod sic egregie declarat S. Thomas (I, q. 105, a. 6) : " Sic Deus potest facere praeter ordinem rerum, quia ordini secundarum causarum ipse non est subjectus; sed talis ordo ei subjicitur, quasi ab eo procedens, non per necessitatem naturse, sed per arbitrium voluntatis. Potuisset enim et alium ordinem rerum instituere. Unde et potest prseter hunc ordinem institutum agere, cum voluerit; puta, agendo effectus secundarum causarum sine ipsis, vel producendo aliquos effectus, ad quos causse secundse non se extendunt ".

2 Quod agnoscunt haud pauci philosophi et scientiarum cultores. Ita E. Rabier, Lec. de Philosophie, Paris, 1884, t. I, ch. 39, § 4, p. 546 : " Pour s'en convaincre, il suffit de remarquer que toutes les lois scientifiques sont, comme le principe de causalite, hypothttiques et non catigoriques. La science ne dit jamais : A sera donne, donc B sera donne. Mais elle dit : si A est donne, B sera donne. " — Pariter E. Boutroux, De la Contingence des lois de la nature, 2e ed. , 1895, P- x49> a^ : " Tellesne sont pas les suites de la doctrine de la contingence. Elle ne se borne pas a ouvrir devant la liberte, en dehors du monde, un champ infini, mais vide d'objets ou elle puisse se prendre. Elle 6branle le postulat qui rend inconcevable 1'inteivention de la liberte dans le nes impediri aut modificari possunt interventu causarum secundarum aut ipsius Dei.

Rem declaremus exemplis : si lapidem in altum projicio, per aliquod tempus lex gravium relate ad hunc lapidem videtur suo carere effectu ; sed reapse lex, etsi vigens et quantum est in se agens, per aliam vim cohibetur. Pariter ignis ex se quidem comburit, sed, in aliquo casu particulari, vis comburendi per substantiam incombustibilem cohiberi potest. Item facultas videndi et audiendi, per aliquem morbum impedita, aliquando chirurgi interventu restauratur. Atqui, si agens liberum finitae activitatis, per voluntatis interventum, aliquem efifectum naturalem impedire valet, aut quandoque quemdam producere effectum extra consuetum ordinem, nonne afortiori Ens infinitum et summe liberum potest aliquos naturales effe6lus cohibere, aut alios active producere, per specialem suae activitatis interventum ? Sane qui omnia ex nihilo creavit, eaque legibus naturalibus dirigit, aliquid operari potest quando vult, independenter a legibus quas ipse instituit.

Jamvero quando homo aliquem effeclum impedit aut operatur praeter leges naturales, ejus a<5tio miraculosa non dicitur, quia intra naturae ordinem, secundum leges determinatas exercetur. Sed quando Deus independenter a legibus \ aliquos operatur effectus qui admirationem excitent, ipsique soli tribui valeant, merito miracula dicuntur, ex ipsa notione superius exposita.

cours des phenomenes, la maxime suivant laquelle rien ne se perd et rien ne se cree. Elle montre que ce postulat, s'il etait admis d'une facon absolue, engendrerait une science purement abstraite. Elle decouvre, dans les details memes du monde, des marques de creation et de changement. Elle se prete donc a la> conception d'une liberte qui descendrait des regions suprasensibles pour venir se meler aux phe^nomenes et les diriger dans des sens imprevus." — Cfr. P. M. Perier in R. P. A., avril 1920, p. 18-29.

1 Quidam Catholici, cum C. Bonnet, Recherches philos. sur les preuise; du Christianisme, ch. 5, et Houtteville, La Religion chre"t. prouvte par les faits, 1. I, ch. 6, ad difficultatem penitus solvendam, supponunt duas causarum series a Deo constitutas esse, et ex priori consuetos procedere effedlus, ex posteriori autem insuetos efifectus, qui miracula dicuntur. Sed haec hypothesis, etsi nunquamdamnata, est prorsus g ratuita, nullis factis comprobata; inuti/is, cum aliter vindicari possit miraculi possibilitas; imo et nociva, cum miraculum in hoc casu nihil aliud sit nisi effeclus alicujus legis naturalis raro occurrens, nullum specialem Dei interventum manifestans.

Chapter 8 of 81