Skip to the text

Nn. 612–654

  1. 20 Christus proprie Ecclesiam instituit dum Apostolis potestatem docendi, sanctificandi atque regendi promittit et confert.

(A) Pars praecipua vitae Christi in eligendis atque educandis Apostolis consumitur, eo fine ut hi ad ministerium pastorale exercendum praeparentur. (a) Ab initio vitae suae publicae seligit et vocat ad se paucos discipulos, Andream, Simonem qui postea appellatus est Petrus, Philippum, Nathanael3, etc. Ex discipulis duodecim elegit, quos et Apotolos nominavit4, verbo et exemplo educavit ; posteaque eosdem denuo vocavit ut, reliclis omnibus, fierent piscatores hominum s, id est ut totos se darent operi evangelicae praedicationis.

(b) Cum duodecim Apostolis iter faciebat per civitates et castella, praedicans et evangelizans regnum Dei 6; eos modo speciali instruebat, lucide exponens parabolas quas turba non intelligebat : " Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum ; illis autem non est datum 7. " Zelum eorum excitabat, dicens 8 : " Messis quidem multa, operarii autem pauci ; rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam ".

(c) Quo efificacius eos disponeret ad apostolatum, misit

1 Vox hiera,7'chia etymologice designat sacrum principatum, et ex usu recepto eum principatum qui a personis sibi invicem subordinatis exerceatur.

2Joan.} X, 14, 16. — sjoan., I, 35-51. — 4 Luc, VI, 12, 13; Marc, III, 13, 14; Matth., X, 2-4. — 5 Matth., IV, 18-22; Marc, I, 16-20; Luc, V, 1-11. 6 Luc, VIII, 1. — 7 Matth., XIII, 10; cfr. Marc, IV, 11; Luc, VIII, 10. — 8 Matth., IX, 37-38.

eos praedicare regnum Dei filiis Israel, varia monita eisdem tradendo pro praedicatione sive praesenti sive futura1. Alio tempore, septuaginta duos discipulos misit ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus 2.

  1. (B) Apostolis hoc modo educatis promisit potestatem docendi, regendi et sanclificandi Ecclesiam. Christus hanc potestatem concedere promisit primum Petro, deinde ceteris Apostolis.

(a) Petro, qui aperte divinam missionem Christi proclamaverat, dicit : " Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non prsevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cselis3".

3 Afatth., XVI, 18-19. — Iiunc textum esse interpolatum contendunt Liberales, (ut Resch, Harnack, Reville) et Moderuistce cum A. Loisy : deest enim apud Marcum et Lucam; aliunde vox ecclesia est Paulina, ideoque Christo posterior; tandem jdea expressa, nempe primatus Petri et Ecclesiae hierarchicse institutio, nonnisi secundo sseculo affirmari ccepit. — Haec autem argumenta critica aucloritate carent. (a) Ex silentio Marci et Lucse minime sequitur Christum prsefata verba non protulisse : non enim singuli evangelistae singula Magislri verba referunt. Praeterea promissio primatus invenitur apud Lucam, XXII, 32, et apud Joannem, XXI, 15-17, ut infra dicemus, n. 693 sq. Aliunde haec verba non solum in omnibus codicibus inveniuntur, sed absque ulla hsesitatione allegantur ab Origene (ap. Eusebium, H. E., VI, 25, 8) et a Tertulliano (De pudicit., 22), necnon apud De Aleatoribus, c. I, et Tatiani Diatessarou, ideoque ab Ecclesia tum graeca tum latina initio sseculi tertii, immo et exeunte soeculo secundo, tanquam genuina habebantur : quod explicari nequit si recenter fuissent interpolata. (b) Fatemur equidem vocem ecclesia ssepe a S. Paulo adhiberi; sed exinde illogice infertur Christum eodem vocabulo uti non potuisse : eo enim jam usi fuerant Septuaginta ad designandum religiosum ccetum Judoeorum, et sane nil prohibebat quin Jesus hanc vocem adhiberet sensu analogo. (c) Id vero quod additur, nempe hierarchicam constitutionem Ecclesiae, nonnisi sseculo secundo affirmatam fuisse, est assertum omnino gratuitum, immo et falsum, ut constat ex textibus jam allatis et mox adducendis. Sed hoc asserendo, Rationalistae clare ostendunt rationem quse eos prsecipue moveat ad negandam hujus textus genuinitatem, esse quod primatus Petri haud obscure ibi doceatur, ut fatetur Holtzmann*, N. Thcologie, t. I, p. 212. — Magis igitur consentaneum est sanse criticae regulis admittere hoec vcrba vere a Domino prolata esse, eo magis quod cum tota evangelica narratione optime quadrent. — Quod fusius probant A. Michiels, Vorigine de Vepiscopat, Louvain, 1900, p. 19-48; P. Batiffol, VEglise naissante, p. 94-113-

  1. Jesus itaque Petro hic tria annuntiat : 1) se aedificaturum Ecclesiam suam, id est religiosam communitatem cujus est caput, super Petrum, et quidem modo stabili sicut domum quae super petram aedificatur, ita ut portae inferi, id est, potestates diabolicae eam destruere non valeant; 2) eidem daturum claves regni ccelorum : qua metaphora designatur suprema potestas in Ecclesiam, potestas claudendi et aperiendi, ideoque conditiones definiendi ad ingrediendam Ecclesiam, cujus constituitur generalis praepositus: is enim cui traduntur claves domus vel civitatis, in hanc supremam au6loritatem accipit1; 3) huic etiam collaturum potestatem ligandi et solvendi, id est, facultatem iigandi fidelium mentes et vohmtates, in rebus spiritualibus, per do6lrinam, per leges et praecepta, ideoque per sententias judiciales aut pcenas delinquentibus infliclas; pariter facultatem solvendi qucecumque vincula spiritualia quae fideles ab ingressu in regnum caelorum prohibere aut retardare possent, v. g., vinculum legis, vinculum culpae, vinculum pcenae. Uno verbo Apostolorum principi promittitur potestas docendi, regendi atque sanclificandi Ecclesiae membra.

  2. (b) Ceteris vero Apostolis Jesus promittit pariter potestatem ligandi atque solvendi2, non quidem supremam, cum pendeant ab eo qui est fundamentum Ecclesiae et claves accepit, sed dependenter ab eo.Postquam enim ofificium

1 Cui interpretationi favet usus Scripturre; ita v. g. prophcta Isaias (XXII, 20-22) nomine Dei, praepositum templi, cui nomen Sobna, sic alloquitur : "Expellam te de statione tua... vocabo servum meum Eliacim... et potestatem tuam dabo in manu ejus... et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat"; ex quo clare colligitur dare clavem domus David idem esse ac poiestatem tradere. Ita pariter Christus ipse ait (Apoc, I, 18; III, 7) : " Et habeo claves mortis et inferni "; quse verba infra sic exponuntur : " Hoec dicit Sanclus et Verus, qui habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit ''; quibus constat habere clavem David idem esse ac supreina potestate pollere claudendi et aperiendi caelum.

2 Protestantes quidam, ut B. Weiss*, contendunt hanc potestatem tradi multiiudini fidelium. Sed immerito ; nam potestas judiciaria neque apud Judoeos, neque apud Christianos multitudini commissa fuit. Quod animadvertit ipse Loisy*, Les Ev. Synoptiques, t. II, p. 91 : " Mais, outre que le parallelisme de cette sentence avec la parole que Jesus a dite a Pierre, contredit cette hypothese, la hature de la chose ne s'y prete pas, un groupement acephale ne pouvant etre cense investi du pouvoir judiciaire. "

DIVINA INSTITUTIO ECCLESlvE. 385 obduratos peccatores denuntiandi Ecclesiae promulgaverat, Apostolis dixit : " Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo1".

Et ita promittitur institutio alicujus societatis Jiierarcliica, in qua praepositi potestatem obtinebunt docendi, regendi et sanclificandi subditos.

  1. Confirmatur ex verbis quibus Christus promisit Spiritus sancli specialem assistentiam in praedicando Evangelio. In sermone quem ad Apostolos habuit post ultimam ccenam, haec inter alia dixit : " Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aternum; Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere. . . vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit...2 Paraclitus autem Spiritus sanclus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis...3". Hic clare et distincte Christus afifirmat Spiritum veritatis, id est, Eum qui est in se substantialis veritas et simul veritatis revelator, cum Apostolis mansurum et in cis semper fore, ut eos doceat omnem veritatem, et in memoriam revocet omnia quae Dominus eis dixerat, ut et ipsi a Spiritu sanclo edo6li, dodlrinam Magistri tuto praedicare possint : " Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancli in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria et usque ad ultimum terrae "4.

  2. (C) Potestatem Apostolis promissam eis vere fuisse collatam nemo Christianorum dubitat, cum Dominus fidelis sit in omnibus verbis suis 5. Revera Christus redivivus : (a) Modo generali potestatem a Patre acceptam Apostolis

1 Matth., XVIII, 18. — Revillehunc versum pariter ut spurium habet; sed Weiss et Resch* Christo eum adscribere non dubitant. Cf. A. Michiels, op. cit., p. 48-51-

*Joan., XIV, 16-17. Ilic nota Spiritum yocari Spiritum veritatis, non autem Spiritum amoris, quia ibi promittitur ut dodor, qui Apostolos illuminabit eosque ab errore liberabit. — Specialem vim hujus incisi " in vobis erit" infra exponemus, n. 662.

3Joan., XIV, 26; cf. XVI, 13, ubi dicitur : " Docebit vos omnem veritatem ", i. e., juxta vim groeci textus, perducet vos ad omnem veritatem.

TllEOL. DOGM. (VOL. I) 13 contulit, speciatim vero facultatem jideles sanclificandi, horum peccata remittendo : " Sicut misit me Pater, et ego mitto vos... Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt1 ". Quibus verbis vere conferri potestatem remittendi aut retinendi peccata, alibi probamus. Sed, etiamsi admittatur cum Protestantibus hic agi de potestate declarandi peccata recle dispositis remitti, sane vera au6loritas, et quidem divinitus accepta, Apostolis committitur.

  1. (b) Potestatem docendi, leges ferendi et homines per baptismum sanclificandi undecim Apostolis, paucis diebus antequam ad Patrem ascenderet, Jesus contulit : " Data est mihi omnis potestas in ccelo et in terra : euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus san6li : docenteseos servare omnia quaecumque marrdavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationerri saeculi 2 ". Ouam sollemnia sint hujusmodi verba nemo est qui non videat : Jesus siq^uidem plenitudinem suae potestatis invocat, ut exinde significet auctoritatem Apostolis conferendam, nihil aliud esse nisi suae divinae potestatis participationem. i) Eos non ad solos Judaeos, sed ad omnes gentes mittit, ut doceant aucloritative : hic est enim sensus graecae vocis fi.x9'/iTev70LTZ (discipulos efficite); et ne terreantur difficultate operis, affirmat se essecum eis docentibus usque ad consummationem saeculi. 2) Docere debent non solum res credendas, sed etiam prcecepta ab omnibus servanda, ideoque potestatem legislativam accipiunt. 3) Debent pariter baptizare credentes, id est, eos a macula peccati abstergere, eisque gratiam conferre. Quod confirmatur ex loco parallelo apud Lucam, ubi dicitur : " Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et prcedicari in nomine ejus pcenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes3".

  2. Apud Marcum pariter potestas docendi et baptizandi speciatim commemoratur ; et haec tanta est ut qui renuerit ei parere, salvari nequeat : " Euntes in mundum universum

1 /oan., XX, 21-23. — * Matth., XXVI LI, 18-20. — 3 Luc, XXIV, 44-49 praedicate evangelium omni creaturre. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur1 ".

Quatuor igitur Evangelistae narrant Christum Apostolis contulisse potestatem docendi, regendiot sanclificandi fideles. Christus proinde vere instituit religiosam societatem, praepositis et subditis constantem, et ita Ecclesiae fundamenta jecit.

  1. Solvuntur difficultates. (a) Objiciunt quidem Liberales et Modeniistce verba et gesta Christi ?'edivivi non esse vere kistorica, nec proinde ex eis aliquid inferri posse quoad Ecclesiae institutionem. — Inutile prorsus effugium! Nam supra ostendimus (n. 429 sq.) resurreclionem esse vere historicum faclum. Ceteroquin haec verba Christiredivivi ita cum iis quaevivus dixerat et egerat connecluntur ut deleri nequeant quin corruat tota evangelica narratio. Cur enim Dominus vitae suas publicae maximam partem educationi Apostolorum devovit nisi quia eis committere volebat munus Evangelium praedicandi et religiosam societatem constituendi? — Praeterea quomodo faclum est ut ejus discipuli, mortuo Magistro, mox religiosam societatem fundaverint, non obstantibus persecutionibus undique orientibus, nisi rati fuissent sibi a Christo demandatum esse hujusmodi officium? — Rejiciendo igitur haec ultima Evangelii capita, Rationalistae insuperabilibus difficultatibus irretiti manent.

  2. (b) Iterum Liberales congerunt textus in quibus declaratur omnes christianos esse cequales, nullum in alios dominari debere, nullum vocandum esse rabbi seu magistrum; et exinde inferunt hierarchias institutionem esse alienam a menteChristi2.

Resp. In textibus allegatis docet Dominus aucloritatem ministris Ecclesiae commissam non tyrannice exercendam esse, sicut aliquando flt in societate civili, sed modo paterno, cum benignitateet humilitate, ad promovendum bonum spirituale subditorum, " sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare 3 ". Pariter, cum unus sit proprie Magister, nempe Christus, Apostoli eorumque successores non aucloritate propria, sed au6r,oritate Christi, docere debent, tanquam ministri pro Christo legatione fungentes, ideoque

2 Ita A. Sabatier*, op. cit., ubi allegat Matth., XX, 25-27; XXIII, 8-12; posteaque scribit : "II est evident que 1'Eglise catholique, par sa hierarchie clericale, par sa distinclion des clercs et des laiques, par le role de mediateurs et de direcleurs donne a ses pretres, viole 1'esprit et la lettre de ces paroles. "

3 Matth.y XX, 28. — Quod et Petrus postea exponit : " Providentes non coacte, sed spontanee... neque ut dominantcs in cleris, sed forina facti gregis ex animo ". {/ Fetr., V, 2-3.)

388 CAPUT II. — HISTORICE PROBATTJR gloriari non debent Sed ex hoc minime infertur nullam hierarchiam fuisse a Domino institutam : contrarium probant textus jam expositi.

  1. (c) Tandem in medium proferunt textus in quibus Christus promittit se missurum Spiritum veritatis qui discipulis suggerat quaecumque ipse docuerit; ergo, inquiunt, sola fidei regula est conscientia Spiritu Dei illuminata, nec requiriturvisibile magisterium'.

Resp. Textus aliegati non ad omnes discipulos, sed ad solos Aposiolos diriguntur; excerpuntur enim ex sermone Christi in ultima ccena (supra, n. 616) et significant Apostolis eorumque successoribus specialem Spiritus illuminationem impertiendam fore, ut hi testimonium reddant Christo ejusque doctrinam authentice exponant. Non diffitemur quidem ipsos laicos a Spiritu sancto illuminari, sed, ut spiritualis anarchia vitetur, necesse est ut hi magisterio ecclesiastico subdantur.

  1. 30 Apostoli, post Pentecosten, jam collegialiter agunt tanquam religiosse societatis praesides 2. Hi enim, mentem Christi intelligentes ejusque mandatis obcdire parati, collegialiter agunt, et religiosam societatem sine mora constituunt, primum in Palcestind, et mox inter Gentes.

Liberales contendunt quidem apostolicum christianismum non fuisse societatem hierarchicam, visibilem et socialem, sed solum coztum mysticum in quo doclores a Deo illuminati prophetabant, et curationes aliaque mirabilia operabantur 3. Immerito tamen, ut ex sequentibus patebit.

  1. (A) In Palcestind, praesertim in civitate Hierosolymitand, fidelium communitas, nedum sit mystica quredam illu-
  • A. Sabatier*, ' op. cii., p. 463-464 ubi allegat foan., XIV, 16-20; XV, 26 ; XVI, 13-15. Melius rem intellexit A. Loisy*, Le quatr. £v., p. 785, ubi scribit : " Si le don de 1'esprit est destine a tous, s'il agit dans tous les fideles, il y a une economie dans sa diffusion: les apotres le recevront pour etre les intermediaires et les arbitres de la remission des peches; le ministere universel de 1'Esprit ne comporte pas seulement une influence invisible sur chaque fidele, mais une aclion exterieure sur la masse, par 1'organe des representants et des gardierts de 1'unite chretienne ". — Quas difficultates solvit etiam L. Venard, IJEglise enseignante, in Revue du Clergt! francais, t. LX, 15 nov. 1909, p. 410-415.

2 Cfr. C. Fouard, Saint rierre ei les premieres ann/es du christianisme, 5e edit., 1901 ; Saint Paul, 7 ed., 1902 ; Msr Le Camus, VCEuvredes Apotres, i9°5; Yves de la Briere, 1. c, 1248- 1262.

3 A. Harnack*, Entstehung und Entwickelung der Kirchenverfassung und dcs Kirchenrechts in den zzvei ersten Jahrhunderten, 1910; A. Sabatier, Les Relig. cCautcrite' el la Religion de PEsprit, p. 47-170.

DIVINA INSTITUTIO EGCLESI^E. 389 minatorum secla, jam apparet ut societas JiierarcJiica, distincla, et a Synagogd independens.

(a) Hierarchica et quidem visibiliter, quatenus nempe regitur a corpore Apostolorum, qui triplicem potestatem docendi, regendi et sanclificandi exercent tanquam divinitns acceptam, et cui fideles sese subjiciunt. i) A die Pentecostes, incipiunt prczdicare Christum ejusque divinam missionem, et quidem in nomine Domini, et jubente Deo, cui obedire oportet magis quam hominibus; immo, non obstantibus magistratibus, replent Jerusalem do6trina sua; et virgis caesi, non cessant in templo et circa domos docere et evangelizare Christum }. 2) Regunt nascentem Ecclesiam seligendo Mathiam, Deo auspice, in locum Judae proditoris " accipere locum ministerii hujus et apostolatus " 2, diaconos instituendo ut ministrarent mensis et eleemosynarum distributioni 3, mittendo quosdam ministros ad imponendas manus super neo-baptizatos 4, administrando bona communitatis, et coercitivam potestatem exercendo, etiam miraculose, contra Ananiam et Saphiram qui aliqua fraude usi fuerant 5. 3) Sanclificant animas, ministrando baptismum in remissionem peccatorum 6, conferendo Spiritum Sanctum 7, decreta condendo circa mores 8.

  1. (b) Distincla, id est, sua dogniata suosque ritus Jiabens : 1) Apostoli do6trinam praedicant hucusque Judaeis ignotam, nempe Christum, quem crucifixerunt, esse vere Messiam a prophetis nuntiatum, Dominum a nobis colendum, Salvatorem pro nobis passum, a mortuis suscitatum, in cujus solo nomine salvari possumus9. Haec est veluti regula fidei quam neo-conversi profiteri debent io. 2) Suos pariter ritus Jiabent proprios, praesertim baptismum, distinctum a variis baptismatibus Judseorum et a baptismo Joannis », sine quo nemo novam communitatem ingredi potest 12;

2 Act.s I, 25. — 3 Act., VI, 1-6. — < AcL, VIII, 14-17. sy/r/., IV, 34-37; V, 1-11. — 6 Aa., II, 38. —iAct., VIII, 17. 8 Act., XV, 29. —OAct., II, 36; IV, 10-12. — I0 Act., II, 42.

impositionern manuum qua Spiritus Sari6lus modo speciali confertur x ; fraclionem panis 2, quae nihil aliud esse videtur nisi celebratio eucharistiae a Christo in ultima ccena institutae.

  1. (c) A Synagogd independens. Etsi enim Apostoli primum preces in templo offerunt cum Judaeis 3, mox a Synagoga. secedunt : 1) virtualiter, profitendo se a Christo inmediate et excliisive divinarh missionem accepisse homines docendi et sanctificandi, eamque exercendo independenter a Synagoga, immo et contra ejus prsescripta 4; 2) formaliter, sibi coaptando gentiles, Deo ita jubente, et quidem per baptismum et collationem Spiritus Sancti, sine circumcisione et professione judaismi5, et declarando circumcisionem aliaque legalia praecepta non ligare christianos e gentilitate conversos 6.

Communitas itaque hierosolymitana jam ab initio fuit vera societas religiosa hierarchica, distincla et independens a Synagoga. — Postea vero, praesertim post Herodianam persecutionem, praeter diaconos, qui non solum ministrabant mensis, sed etiam praedicabant verbum Dei 7y constituuntur presbyteri seu seniores 8, qui, sub Apostolis, varia obeunt ministeria. Inter discipulos unus eminet, facobus, frater Domini qui, in conciliohierosolymitano, post Petrum, Barnabam et Paulum,loquitur tanquam seniorum praeses et, Apostolis dispersis, ut caput ecclesiae hierosolymitanae habetur9.

  1. (B) Inter Gentes, Ecclesia, praesertim post Concilium Hierosolymitanum, late diffunditur, etiam extra limites Romani imperii IO, et quidem ad ?wrmam verce societatis ; in qua duplex distinguitur unitas, nempe localis pro quali- Bet ecclesia, et socialis pro universali Ecclesia.

  2. (a) In qudlibet ecclesid parti.culari, Apostolus qui eam fundavit, potestatem retinet divinitus acceptam non

DIYINA INSTITUTIO ECCLESI^E. 391 solum do6trinam authcntice interpretandi, sed etiam communitatem regendi. Ita S. Paitlns multoties affirmat se apostolum esse Jesu Christi per voluntatem Dei x, non ab hominibus, sed per Jesum Christum et Deum Patrem electum 2, qui in Christo per evangelium christianos genuit 3, cui proinde hi obedire tenentur. Veritatem docet non in persuasibilibus humanse sapientiae verbis, sed in nomine et virtute Deii; quod prsecipit, Dominus ipse praecipit 5; quae scribit, Domini sunt mandata6. Ouare varia prcecepta tradit, v. g., circa idolothyta, circa usum charismatum 7, abusus corrigit circa sacram synaxim8, incestuosum Corinthium excommunicat 9; uno verbo vere loquitur et agit tanquam aucloritatem habens in fideles. Quod praesertim constat ex duabus ep. ad Corinthios.

  1. (b) Unitas qucedam, non solum idealis, sed et socialis inter varias communitates christianas existit, vi cujus ccetus christiani dicuntur fratemitas quce in mundo est IO, Hanc autem esse unitatem vere socialem et externam, constat :
  1. Ex variis comparationibus a S. Paulo adhibitis. Ecclesia enim, non localis sed universalis ", dicitur templum, cor* pus et sponsa Christi.

a) Ecclesia comparatur cedijicio seu templo I2 : lapides ex quibus exstruitur sunt non solum Judcei sed etiam Gentiles, in unum coadunati per eum qui reconciliavit homines cum Deo et ad invicem ; fundamenta vero sedificii sunt apostoli et prophetse, " ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis sedificatio crescit in templum sanclum in Domino J3 ". Agitur hic de visibili unitate, quse in eo sita est quod fideles apostolis et propJietis innituutur, tanquam

II Alibi S. Paulus loquitur de animd justi aut de qudlibet ecclesid quatenus est templum Dei, corpus aut sponsa Christi ; sed in ep. ad Ephesios et ad Colos. agitur de Ecclesia universali, ut ex contextu patet.

solido fundamento, eis obedientes tanquam praepositis a Christo.

  1. Ecclesia est etiam corpus mysticum Christi *. Omnes siquidem fideles unum efficiunt corpus, cujus caput est Christus : "Et ipse est caput corporis Ecclesise 2'\ Diversa sunt membra et membrorum officia : alii sunt apostoli, alii prophetae, alii evangelistae, alii pastores et doc~lores. Omnes tamen vinculo unitatis conjunguntur : " Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma 3 ". Haec igitur unitas procedit a capite, seu a Christo, — et a Spiritu qui omnia membra movet, et eamdem fidem inspirat, — et a baptismo visibili quo omnes regenerantur, — sed etiam ab Ecclesice ministris qui, licet diversa habeant munera, omnes concurrunt in aedificationem corporis Christi, praesertim sua aucloritate servantes unitatem fidei " ut jam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris 4. " Hlc etiam agitur de unitate visibiliy quae per ministrorum hierarchiam servatur.

*/) Ecclesia est tandem sponsa Christi, quam Christus dilexit, seipsum pro ea tradens, ut eam sanctificaret, et exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, sed ut sit sancla et immaculata 5. Jamvero hujusmodi verba significant sanclitatem norr solum internam sed et visibilem, qua exterius fulgere debet societas christictna tanquam sponsa ejus qui est ipsius sanc~litatis auclor.

Ex his testimoniis simul sumptis sequitur Ecclesiam non esse tantum ccetum mysticum, sed etiam societatem visibili unitate et sanclitate praeditam, cujus membra visibili vinculo sacramentorum colligantur, et sub visibili pastorum regimine integram servant fidem.

    1. Ex ipso exercitio aucloritatis : Apostoli siquidem suam auctoritatem exercent non solum in ecclesias a se fundatas, sed etiam in alias seu in totam communitatem

christianam. Constat : a) cx decreto Hierosolymitano circa lcgales observantias, quod non solum in Palaestina, sed etiam in Syria, Cilicia, Asia minori, etc , pro lege habitum est r ; (3) ex interventu Apostolorum in ecclesiis a se non fundatis : ita Galatce, a S. Paulo conversi, agnoscunt auctoritatem Petri aliorumque apostolorum, ideoque Paulus, ad sua jura vindicanda, probat se idem sentire ac cpllegium apostolicum 2 ; etsi Paulus Romanos non evangelizaverat, eis tamen authentice exponit doclrinam justificationis, nomine Dei qui missionem apostolicam sibi contulit3; aliunde S. Petrus ad ecclesias Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae scribit tanquam in eas auctoritatem habens 4, quamvis quaedam ex his ecclesiis a S. Paulo constitutae fuerint; pariter S. Jacobus ad duodecim tribus dispersas epistolam catholicam mittit 5, et S. Joannes Apocalypsim ad septem ecclesias quae sunt in Asia 6. — Ita manifestatur aucloritas collecliva quam Apostoli in Ecclesiam universalem habebant.

Aliunde ecclesiae locales a presbyteris et senioribus gubernabantur sub regimine alicujus Apostoli.

Ergo communitas christiana rion erat ccetus mysticus privato enthusiasmo vel privata inspiratione tantum conjunctus, sed societas vera et hierarchica visibili vinculo aucloritatis docentis ac regentis coadunata, prcelatis et subditis constans.

    1. Ex ipsd transmissione apostolicce aucloritatis, qualis in thesi sequenti demonstrabitur, n. 638-645.
  1. Ita confirmatur quod antea probavimus, videlicet Dominum Apostolis promisisse ac contulisse potestatem docendi, regendi et sanctificandi fideles. Ergo thesis nostra non solum ex uno vel altcro textu probatur, sed ex tota Evangelica nanatione, necnon ex Aclibus Apostolorum eorumque epistolis; ideo negari nequit quin rejiciatur aucloritas omnium librorum Novi Testamenti.

2 GalaLy I, 17-24 ; II, 1-16. — 3 Rom., 1, 1-7. — -» / /V/r., I, 1. s/ac:, I, 1. — 6 Apoc, I, 4.

N. B. Aliud argumentum desumi posset ex Patrum auctoritate, qui docent hanc triplicem potestatem Apostolis commissam esse; sed id satis clare eruetur e thesi secunda.

&33- Thesis 2a : Apostolorum successores jure divino sunt episcopi collegialiter sumpti, quoad potestatem docendi, sanctificandi ac regendi fideles.

Dicitur jure divino, quatenus episcopi non humana, sed divind ordinatione instituti sunt, contra Calvinianos, Presbyterianos, et Rationalistas T, qui contendunt episcopos non a a Christo aut Apostolis institutos fuisse, sed sensim et sine sensu sibi arripuisse potestatem qua nunc gaudent.

Dicitur collegialiter sumpti, quia non contendimus singulos episcopos singulorum Apostolorum successores esse, sed collegium episcoporum collegio Apostolorum successisse, ita ut suprema potestas docendi, sanctificandi ac regendi fideles in universa Ecclesia non singulis episcopis, sed toti collegio competat : unusquisque tamen episcopus in sua dicecesi hanc triplicem potestatem habet.

Hanc thesim per partes probabimus, scilicet : i° Apostoli successores in officio habere debebant; 2° successores Apostolorum sunt Episcopi; 30 Episcopi Apostolis successerunt in triplici potestate docendi, sanctificandi ac regendi fideles.

  1. i° Apostoli successores in officio habere debe- bant. Theoiogice de fide 2.

(A) Ex hucusque dictis, constat Christum ideo Apostolis contulisse potestatem docendi, regendi et sanctificandi

1 Calvin , De Institutione chrisiiand, lib. IV; Salmazius, Defcenore trapezetico, Lugd. Batav., 1640; Blondellus*, Apologia pro sententid Hieronymi de episcopis et presdjyteris, Amstelodami, 1646; Dallaeus*, De scriptis quce sub Dionysii Areopagiice et Ignatii Antiocheni nominibus circumferuntur, Geneve, 1666; — Harnack*, Dogmengeschichte, 3e ed., Leipzig, 1894, I, pp. 204-207, 363-389; Texie und Untersuc/mngen, II, fasc. 1 et 2, pp. 88-128; Hatch*, The organisatiou of the early christian church, Oxford, 1881; J. Reville*. Les origines de Vepiscopat, Paris, 1894; Sabatier*, Les religions de fauloriti et la religion de fesprit, Paris, 1904, lib. I, c. 4.

2 Franzelin, th. 15-16; Tepe, nn. 241 sqq., 281 sqq.; Brugere, n. 23-24; Wilmers, n. 73-78; Card. Segna, De Ecclcsia Christi constituiicue, p. 25-60 et 257-362; P. Batiffoi, op. cit., p. 115-378. — Thesis de fide est, utpote ordinario Ecclesiae magisterio fidei proposita.

homines ut fidei unitas melius servaretur, fidelesque tutius, per legum custodiam, finem suum supernaturalem attingere valerent. Atqui ille finis non cessavit cum Apostolis, sed est perpetuo duraturus; nam : —

  1. (a) Omnes omnium aetatum et nationum fideles sernper eamdem fidem profiteri debent,nec id facere possunt nisi infallibili doceantur aucloritate ; si enim dubia exsurgunt de interpretatione dogmatum quae Christus docuit, non ratione, nec libris etiam inspiratis, sed viva et infallibili auctoritate solvi possunt, ut supra declaratum est, n. 592-603. Quod sane ipsorum Protestantium exemplo illustratur : multi enim inter eos sunt doctrina conspicui, et per tria saecula tentarunt aliquod systema christianae doctrinae ex Scripturis excerpere, quod ab omnibus ut purus Christianismus haberetur; sed incassum laboraverunt, et quotidie novae efformantur se<5t,ae, quarum quaelibet 11 1 essentialia accipit quaedam dogmata quae ab aliis rejiciuntur. Experientia igitur constat non posse custodiri fidei unitatem etiam in essentiaiibus, x\s\ perpetuum sit infallibile magisterium.

6z6* (b) Eodem fere modo argui potest quoad potestatem legiferam ^Xjudiciariam. Societas enim religiosa, sicut civilis, vix subsistere potest nisi leges condantur quae variis loci temporisque circumstantiis adaptentur, simulque judi-; ces seligantur, quorum erit legum custodiae invigilare, sententias contra delinquentes ferendo. 1) Cum eni n lex evangelica ad omnes populos omniaque tempora intendatur, necesse est ut instituatur legislativa auctoritas quae accommodet generalia principia, a Christo determinata, variis temporum et locorum circumstantiis : saepe enim, mutatis rerum adjunctis, mutari debent leges quaedam positivae, quo melius media ad finem adaptentur; ita Apostoli usum sanguinis et suffocati prohibuerant, ut Judaei, qui ab his abhorrebant, facilius cum neo-conversis Gentilibus consociarent; postea vero lex hujusmodi, utpote inutilis, in desuetudinem abiit. Aliunde, crescente fidelium numero, multa determinandaerant quoad sacramentorum administrationem,cultum divinum, sacerdotum varia munia et offkia. Insuper nonnulla decreta utilia erant tempore persecutionum quae tem- pore pacis nociva fuissent. 2) Nec minus evidenter patet omni tempore necessaria esse tribunalia ecclesiastica, quibus leges singulis casibus applicentur; potestas enim civilis in spiritualia jurisdictionem non habet, nec tamen possunt leges fideliter custodiri, attenta hominum fragilitate, nisi sententiae pcenseque contra delinquentes ferantur. Ergo ad Ecclesise 'prosperitatem et tranquillitatem requiritur aucloritas/^r;;/^nens legifera et judiciaria; aliunde ad fidei prseservationem desider atur flerpetua infallibilis aucloritas; ergo utraque non solum Apostolis, sed eorum successoribus conferenda erat.

  1. (B) Plerique textus supra citati clare ostendunt potestatem docendi, sanclificandi, et regendi fideles non fuisse ad tempora apostolica limitatam, sed ad omnia tempora extensam. Ita, quando Christus Apostolos misit in universum mundum praedicandi causa, addidit : " Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sseculr, £co; TY\q (jvvrzkziac, tou atwvo;"1. Porro verba hsec non finem sevi apostolici, sed finem mundi designant. Hsec enim locutio nonnisi quinquies invenitur in Novo Testamento, et quidem apud Matthseum solum; porro, quatuor prioribus locis2, juxta omnes, finis mundi significatur. Ergo hic eodem sensu accipienda est, nisi obstet contextus. Contextus autem, nedum huic interpretationi opponatur, eam potius requirit; nam hic agitur de prsedicando Evangelio omnibus gentibus omnique creaturse; atqui certe Apostoli ipsi non poterant personaliter tantum opus peragere; ergo quaestio est de opere per eorum successores complendo.

20 Apostolorum successores sunt episcopi 3. De fide.

3 Petau, Disiertationuni theologicarum libri duo, Paris, 1641; De ecclesiasticd hierarchid libri quinque (Theol. dogm., ed. Vives, Paris, 1867, t. VII et VIII);. de Smedt, V organisation des Eglises chritiennes jusqrf au milieu du llle siecle> in Revue des quesiions historiques, t. XLIV (1S88), et L (1891); Michiels,. DOrigine de Pepiscopat, Louvain, 1900; Eveques, in Dict. Apolog. (d'Ales),. I, 1750- 1786; Semeria, Dogma, gerarchia e culto nella chicsa primitiva, Roma, 1902, lez. I2a, gallice Dogme, hitrarchie et culte; Bruders, Die Verfassung der Kirche, Mainz, 1904; Batiffol, La HUrarchie primitive, in opere Etudes dyhisioire et de thJologie posilive, 1™ serie, 5ced., Paris, 1907, p. 225-280; V Eglise naissante ei le catholicisme, Paris, 1909; F. Prat, Eveques; in Dict. de ThcoL

  1. (A) Ex Aclibus et Epistolis certo colligi potest prcepositos ab Apostolis seleclos fuisse ut munus docendi et regendi exercerent nwdo stabili in variis ecclesiis.

(a) Primis quidem temporibus, saepe fit mentio de pro~ phelisy evangelistis, per varias ecclesias iter facientibus, ad docendum vel eucharistiam celebrandam; sed, praeter hanc hierarchiam itinerantem et extraordinariam, alia invenitur hierarchia localis et stabilis presbyterorum. ) S. Paulus, in suo primo itinere, non quidem statim post praedicatum Evangelium, locales duces instituit, sed cum redibat per civitates quas evangelizaverat,constituebat"illis per singulas Ecclesias presbyteros x" '. 2) Eodem modo agebant alii apostoli; nam in ecclesiis judceo-christianis, invenimus presbyteros a primis temporibus, ut patet ex testimonio Petri : " Seniores (npzvQvvepoi), pascite qui in vobis est gregem Dei 2 ", et Jacobi : " Infirmatur quis in vobis, inducs.t presbyteros Ecclesiae 3 ".

^39* (b) Tam necessariam aestimabant Apostoli hujusmodi hierarchiam localem stabilem presbyterorum, ut ubique eam curarent institui. 1) Jerosolymis, non deerant prophetae, ut patet ex Aclibus 4, ubi de Agabo et aliis prophetis fit mentio, et tamen ibidem, circa annum 46, invenimus presbyteros (seniores) qui cum Apostolis Ecclesiam regunt5. 2) Ephesi etiam coexistebant prophetae, doclores et presbyteri; "...Ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et do6lores 6 " : pastores enim hic dicuntur presbyteri, quos in Aclibus allocutus est Paulus, et quorum munus erat " regere (pascere, miuxmiv) Ecclesiam Dei^",

{Mangendty t. V, 1 656-1 701). — Praeter hos auclores, prcelecliones manuscriptas quas S. Many, nunc S. Rotae Auditor, anno 1904- 1905, in Instituto Parisiensi, tradidit de origine episcopatus, prce manibus habuimus, ex quibus, eo benigne annuente, haud pauca deprompsimus.

1 Act., XIV,22. — Sex mensibus post fundatam ecclesium Thessalonicensem (c. 54), jam hortatur S. Paulus fideles ut diligant eos " qui prresunt (TtpolJTa- [JisvooO in Domino " huic ecclesioe. (/ T/iess., V, 12.)

6 Ephes., IV, 3sq. — 7 Act., XX, 28. Cf. etiam I Petr., V, 2 : " Seniores (7tp£jSu-c=poi)... pascite qui in vobis est gregein Uei ". llis in locis promiscue

  1. S. Paulus scribit Tito quem in Cretd reliquit : " Reliqui te Cretae, ut. ...constituas pcr civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi1"; et describit omnes dotes quibus, fulgere debent hujusmodi presbyteri (episcopi). Hinc concludere licet apostolos hierarchiam stabilem presbyterorum necessariam existimasse, et ubique eam institui curavisse.

  2. Hanc conclusionem confirmat /" Clementis, in fine primi saeculi scripta, ubi haec habentur : " Apostoli nobis evangelii proedicatores facti sunt a Domino Jesu Christo. Jesus Christus missus est a Deo. Christus igitur a Deo et Apostoli a Christo; et faclum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei... Per regiones igitur et urbes, (Apostoli) verbum praedicantes, primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eorum qui credituri erant... Apostoli quoque nostri... cognoverunt contentionem de nomine episcopatus oborituram ; ob eam ergo causam, perfe6la praescientia praediti, constituerunt prccdiclos, ac deinceps ordinationem dederunt ut cum illi decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent 2 ".

  1. (c) Hu]\xsmod\ presbyteri, quorum officium in ecclesia quotidie et sine fulgore exercebatur, minore quidem honore digni habebantur, saltem in primis temporibus, quam prophetse et do6lores charismatibus praediti, necnon adhibentur in textu grseco, ad designandas easdem personas, voces presbyteri {Act., XX, 17; I Petr., V, 1), episcopi {Act., XX, 28; I Petr., V, 2), et pastores (Act. XX, 28; / Petr., V, 2). In aliis textibus, prsepositi locales vocantur Tcpo^xaiJLEvo'. (/ T/ies., V. 12-13; Rom., XIII, 8) velT)Y°'V£v&l {Act., XV, 22; Hcbr., XIII, 7, 17, 24). Cf. Ermoni, Les premiers ouvriers de ? Evangile , 2 vol. in-16, Paris, 1905.

a / Clem., c. XLII et XLIV (Funk, Patres apostolici, 2a ed., Tubingse, 1901, I, p. 153-155)- In hoc textu, iidem vocantur episcopi quos supra presbyteros diximus. In primo enim soeculo, ut jam innuimus, hoec nomina promiscue adhibentur. Cf. Act., XX, 17 et 28; Tit., I, 5 et 7; / Petr., V, 1-5; / Tim., III, 2 et V, 17. — Presbyteri (gr. Tzpiafrjizpoi) etymologice idem sunt ac seniores : quod nomen a Judceis aliisque usurpabatur ad designandos duces, qui primsevis temporibus, erant majores natu ; nomen episcopi (£Tcta>co7:oi) mutuatum videtur a Graecis et designat eos qui super alios intendunt; utrumque igitur vocabulum eumdem sensum substantialiter proebet,cum hac tamen diflerentia quod presbyter dignitatem et episcopus munus seu officium magis directe significat. Cf. Prat, La thtologie de S. Paul, I, Paris, 1908, p. 477.

eloquentia et doc~lrina conspicui x. Do6loribus tamen ecclesiae localis (didx7z<k\oiz) prceerant presbyteri\ nam S. Paulus 2, post hierarchiam itinerantem (apostolos, prophetas, evangelistas), in hierarchia stabili locali distinguit pastores (i. e. presbyteros, ut supra diximus), et post hos, doctores. Immo, ipsi prophetse itinerantes qui, primis temporibus, prope Apostolos locum obtinent 3, non debent recipi si alienam doctrinam doceant 4 : quod sane judicare debent verisimiliter ipsi presbyteri, qui regulas a S. Paulo datas s probabiliter etiam curant observari.

  1. (B) Aucloritatem supreinam in ecclesiis apostoli sibi reservabant. Prudentiae enim erat non statim aliquem ex neophytis ad regimen ecclesiae evehere, " ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli 6 ", nec ecclesiae recens fundatae autonomiam cito concedere. (a) Jerosolymis, praesunt Apostoli et senioresi; (b) in ecclesiis a se fundatis, .S. Paulus exercet supremam potestatem : eas visitat; eis dat leges8; in eis exercet judiciariam potestatem9; sibi etiam reservat potestatem manus imponendi IO : et ideo vere habet ,sollicitudinem omniuni ccclcsiaruni ",

Hanc tamen supremam aucloritatem aliquando S. Paulus per delegatos (Titum, Timotheum, Silam) exercet, qui ecclesias visitant, leges ferunt, reos judicant et rnanus impo-

1 In fine primi sseculi, saltem in quibusdam ecclesiis, contemptui adhuc obnoxium erat ministerium stabile et ordinarium presbyterorum, et christiani monendi sunt ne episcopos et diaconos contemnant : " ipsi enim sunt honorati inter vos una cum prophetis et docloribus ". (AiSa^-rj, XV, 2 : Funk, op. cit.y h P- 35)-

3 Ephes.) IV, 11. Utrum dortcres ad itinerantem, an ad siabilem hierarchiam pertineant, disputant auclores. Aliqui saltem ex eis ad stabilem pertinere videntur, qui post pastores locum obtinent.

3 ICor., XII, 28-29; Eph., II, 20; III, 5; IV, 11; Apoc, XVIil, 20. "Locus quem obtinebant, principatus magis honoris, ut ita dicam, quam jurisdidlionis erat ". (Funk, in AiSa^, op. cit., p. 27).

4 II Joa., 10; // Cor., XI, 2-4; // Petr., II, 1; GaL, I, 8-9. cf. AiSa/jr,, XI, 1-2; Ignat, ad Ephes., IX, 1.

7 Act., XV, 2, 4, 6, 22, 23, 41; XVI, 4; XXI, 18. In hoc ultimo textu, de solo Jacobo cum senioribus agitur.

8 / Cor., XIV.. 27-40; VII, 10-12. — 9 / Cor., V, 3 sqq.j // Cor., XIII, l-$, 'o// Ti>n., I, 6, — ,r // Cor., X} 28.

nunt sub tutela ipsius Apostoli T.

  1. (C) Adhuc viventibus apostolis, saltem in quibusdam ecclesiis, constitutus fuit unicus episcopus, qui transitorie saltem doceret, san6lificaret et regeret ecclesiam loco apostolorum, eisque postea succederet.

(a) Id infertur ex epistolis pastoralibus. S. Paulus, inter discipulos suos, quosdam seligit, praesertim Timotheum et

Titum, quibus committit potestatem non soium docendi sanam dodtrinam, et regendi, quoad res spiriiuales, varias ecclesias necnon presbyteros his ecclesiis prsepositos, sed etiam novos presbyteros constituendi, eisque manus impo- nendi ad transmittendam potestatem presbyteralem 2. At- qui haec omnia simul sumpta, praesertim vero potestas ministros ordinandi, episcopale munus, essentialiter consti- tuunt. Ergo Timotheus et Titus vere erant episcopi, non quidem permanenter alicui ecclesiae affixi, sed transitorie 3, absente apostolo, ideoque verisimiliter eidem mortuo successuri.

  1. (b) Valde probabiJiter idem infertur ex cap. II et III Apocalypsis, in quibus S. Joannes, circa an. 96, alloquitur angelos ecclesiarum Asiae Minoris, eosque hortatur et reprehendit. Ex communi enim interpretatione, per angelos designantur praesides seu episcopi harum ecclesiarum. Quae.opinio gravibus argutrientis intrinsecis innixa, valde probabilis evadit si consideratur episcopatum monarchicum in tribus ex his ecclesiis (Ephes., Smyrn., P liiladeph^)> post aliquot annos testem habere S. Ignatium, de quo infra, n. . 647. Exinde enim facile deducitur episcopos a S. Joanne constitutos esse in quibusdam saltem ecclesiis. Quod aliunde affirmat antiqua traditio, jam in fragmento Muratoriano 4 (circa 180) relata, a Clemente Alexan-

1 / Thes., III, 2; / Cor., IV, 17; PhiL, II, 19; / Tim., III, I-12; V, 19-22; Tit.y I, 5-9. — Philippenses, circa annura 63, reguntur ab episcopis et diaconis {ThiL, [, 1), sed Paulus ad eos mittere intendit Timotheum (II, 19) sicut et jam miserat Epaphroditum (II, 25); vel etiam ipse veniet (II, 24).

2/7'iw.,lV, 11-13, 16; V, 22; // Tim., I, 13-14; II, 2, 15; IV, 2-5; Tit., I, 5, 13; II, 13, 15.

4 Muratori, Antiquitates itatiaz medii ccvi, III, col. 253. In hoc texlu fit mentio de Joanne et episcopis suis.

drino explicite confirmata *, necnon a S. Irenaeo et Tertulliano 2 approbata.

  1. (c) Aliud tandem argumentum desumitur ex historia primitiva Ecclesice Hierosolymitance : ex qua facile erui potest quando et quomodo episcopatus monarchicus in hac ecclesia apostolatui successerit. Hierosolymitana ecclesia a solis apostolis primo recla fuit, qui mox septem diaconos sibi adjunxerunt 3, et deinde presbyteros 4. Tempore concilii Hierosolymitani, an. 51 vel 52, duo vel tres apostoli in hac ecclesia cum presbyteris remanent 5, inter quos eminet Jacobus 6. Tandem, circa an. 59, Jacobus solus cum senioribus Hierosolymitanse praeest ecclesiae 7, et quasi verus episcopus ibidem apparet : huic enim Petrus annuntiat se e carcere liberatum fuisse8; hic, in concilio Hierosolymitanoy statim post Petrum, loquitur 9 ; ad eum Paulus ingreditur, tanquam presbyterorum ducem, ab eoque mittuntur legati Antiochiam TO : uno verbo in omnibus tanquam civitatis prseses et episcopus apparet. — Hoc autem confirmat traditio, nam hunc Jacobum, fratrem Domini, tanquam Hierosolymarum primum episcopum post apostolos, Hegesippus (c. 180) «, Clemens Alexandrinus (c. 200) I2, et Eusebius r3 postea designant.

"JuxtaS. Irenaeum qui rolycarpum in sua prima setate vidit, Polycarpus t( constitutus est episcopus ab aposlolis in Asia, in ea quse est Smyrnis ecclesia ". {Adv. Hcer.y III, c. 39 : P. C, VII, c. 851) ; quam traditionem retulit quoque Tertullianus (De prasa-ipt., c. 32), qui alibi, modo generali expresse ait : u Ordo episcoporum ad originem recensus in Joannem stabit auclorem ". {Adv. Marc, IV, 5).

II Apud Euseb., Hisi. eccles., lib. II, c. 23 {P. G., XX, col. 197); ib., lib. IV, c. 22 {P. G, XX, col. 309). Cf. S. Hieron., De viris illusiribus, c. 2 {P. L.t XXIII, col. 608).

'3 Hist. ecclts., lib. III, c. 11 {P. G., XX, col. 246). — Cf. Michiels, op.cit., p. 239. — Juxta Eusebium, Jacobo successerunt Simeon (62-110) et Justus [ib., lib. III, c. 11 et 35.)

645- Conclusio. Ex quibus documentis constat, jam tempore Apostolorum, quosdam episcopos constitutos essey qui Apostolis successuri erant, non tamen in singutis ecclesiis. Quamdiu enim Apostoli munus episcopale exercebant, episcopus monarchicus non erat necessarius, et aliunde non faciie aliquis inveniebatur qui hoc officium utiliter adimpleret. Hinc, quaedam ecclesiae non ab uno episcopo, sed a collegio presbyterorum regebantur, sive sacerdotali, sive episcopali dignitate ornatorum T ; — item, nonnulli ex eis qui episcopali dignitate insigniti videntur, non erant uni ecclesiae incardinati, sed per varias ecclesias, secundum Apostolorum mandata, iter faciebant, suumque munus exercebant.

  1. Negari igitur nequit jam in Scripturd inveniri fundamenta doctrinae de episcopatu monarchico. — Aliunde mox probabimus ineunte sceculo secundo episcopatum monarchicum et stabilem i.n multis ecclesiis floruisse.

-Habemus igitur duo extrema catenae, et, etiamsi non clare videretur quomodo haec duo jungantur, connexio neganda non esset. — Sed insuper apud 6". Clementem quaedam hujus rei explicatio invenitur. Hic enim docet, (supra, n. 639), Apostolos, praevidentes contentiones de episcopatu orituras esse, aliquos constituisse praepositos ecclesiarum et statuisse ut, cum hi decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent. Merito exinde concluditur Apostolos prope morituros aliquos successores sibi elegisse 2.

1 Corinthii, circa an. 96, non videntur habere episcopum (/ Clem., XLII-XLIV); nec Philippenses, etiam post mortem S. Ignatii, circa an. 115, (Polyc, Philipp., VI). Ita tylichiels, p. 367; H. de Genouillac, VEglise chrttienne au temps de S. Jgnace, p. 1 44 ; — contra : Funk, op. cit. ,

2 Revera, ex traditione ab Eusebio relata {H. E., 1. III, c. 22, P. G., XX, 256), Evodius, ante Ignatium, fuit episcopus Antiochenus, temporibus apostolicis ; — Linus, Romee, post martyrium Petri et Pauli, in episcopatu Petro successit ; — Marcus, Alexandrinam rexit ecclesiam ; — Timotheus, Ephesi episcopus fuit ; -— Dionysius Areopagita, primus Atheniensium fuit episcopus.

DIVINA INSTITUTIO ECCLESI^R:. 403

  1. (D) Ineunte sceculo secundo existebat monarchicus episcopatus in Asid Minori et in quibusdam aliis ecclcsiis.

Etenim, circa annum 107, S. Ignatius, Joannis apostoli discipulus, tam diserte asserit in suis epistolis episcoporum existentiam, ut omnes fateri cogantur veros episcopos monarchicos, salte"m in Asia minori, tunc temporis extitisse *.

Distin<5te enim commemorat tres ministrorum ordines, episcopum, presbyteros et diaconos 2. Unaquaeque Ecclesia ab uno episcopo regiturs, qui in ea ChristunH, immo et Deum Patrem repraesentat5, sine quo nihil est faciendum6 cuique omnes7, etiam presbyteri et diaconi8, obedire tenentur- Presbyterium autem " ita cooptatum episcopo ut chordse citharae9", episcopum praesentem adjuvat, vel absentem aut impeditum supplet, cui diaconi inserviunt io.

1 H. de Genouillac, V Eglise chrttienne au temps de S. Ignace cP ' Aniioche, Paris, 1907.

2 " Saluto episcopum Deodignum, et Deo diledlum presbyterium et conservos meos diaconos " (Smyrn., XII, 2). " Qui sine episcopo et presbyterio et diaconis quidpiam agit, is non est mundus in conscientia" (Tra/L, VII, 2). " Hortdr ut in concordia Dei omnia peragere studeatis, episcopo prasidente /oco Dei% et presbyteris /oco senatils aposto/ici, et diaconis " (Magn., VI, 1; cf. XIII, 1).

3 " Studeatis una Eucharistia" uti : Una enim est caro Domini nostri Jesu Christi, et unus calix in unitatem sanguinis ipsius, unum altare, sicut ilnus episcopus cum presbyterio et diaconis " Phi/ad., IV).

4 " Cum episcopo subjecli sitis utjesu Christo, videmini mihi non secundum hominem, sed secundum Jesum Christum vivere " (Tra//., II, 1).

5 " Cuncti revereantur diaconos ut Jesum Christum: Sicut et episcopum qui tst typus Patris" (Tra//., III, 1; cf. XIII, 2). " Studeanus igitur episcopo non resistere, ut simus subjecti Deo (Eph., V, 3). " Manifestum est quod episcopum respicere oporteat ut ipsum Dominum" (Eph., VI, 1; cf. Magn., II, I).

6 " Necessarium est ut sine episcopo nihil agatis " (Trall., II, 2). " Spiritus annuntiavit haec (schismata) dicens : Sine episcopo nihii facite, dissidia fugite " (Philad., VII, 2; cf. Magn., VII, I; XIII, 1; Smyrn., VIII et IX).

7 " Omnes episcopo obtemperate, ut Jesus Christus Patri, et presbyterio ut apostolis, diaconos autem revereamini ut Dei mandatum.

8 " Episcopo attendite, ut et Deus vobis. Paratus sum animam meam ponere pro iis qui subditi sunt episcopo, presbyteris et diaconis ", vel, juxta llarnack, " pro presbyteris et diacouis qui subditi sunt episcopo " (Polyc, VI, 1; cf. Mat>n.t II, 1). — 9 Ephes., IV, 1.

10 Studete igitur ut omnia faciatis "cum dignissimo episcopo vestro, et digne contexta spirituali corona presbyterii vestri, et cum diaconis Deo placentibus " (Magn., XIII, 1). "Cuncli revereantur... presbyteros ut senatum Dei, et concilium apostolorum" (Trall., III, I).

404 GAPUT II. — HISTORXCE PROBATUR

Horum episcoporum quinque tantum nomina nobis nota sunt : Magnesiae (Damas), Ephesi (Onesimus), Trallibus (Polybius), Smyrnis (Polycarpus), et Antiochiai (ipse Ignatius). Latet vero nomen episcopi Philadelphise J.

  1. Hanc autem hierarchiam S. Ignatius supponit ubique existere, nam. loquitur de " episcopis per traclus terrce constitutis 2 ", et nullam videtur noscere ecclesiam quae episcopum non habeat. Cum autem nullo modo illam habeat pro recenter instituta, hujusmodi hierarchia in Asia et in ecclesiis a S. Ignatio notis certo a pluribus annis existebat, et sic usque ad Joannem Apostolum retrogradimur. — Immo, hierarchiam fuisse constitutam ex ordinatione divind affirmat, juxta multos, Ignatius ad Phi- » ladelphenses scribens 3. Ad minimum, certum est ab Ignatio tam essentialem eam existimari, ut sine illa ecclesia non subsistat-K

  2. (E) Decurrente secundo sceculo, ubique in undqudque ecclesid constitutus invenitur episcopus monarchicus.

(a) Hegesippus, circa annum 150, per varias ecclesias iter fecit, et earum episcopos adiit ut de singularum doclrina certior fieret ; ubique autem invenit per successionem episcoporum orthodoxam fidem apostolorum traditam fuisse fidelibuss, et in pluribus locis catalogum episcoporum contexuit, v. g., Romae, usque ad Anicetum 6. Ex hoc facto concludere licet, medio secundo saeculo, ubique extitisse epis-

1 Magii.) II, 1; Ephes., I, 3 cf. Corpus inscript. grac, n. 2983; Trall.y I, I; Po/yc, inscr. — 2 Ephes., III, 2.

3 Etenim, loquitur de unione fidelium " cum episcopo et presbyteris ejus et diaconis, juxta senteniiam (£v y^ojxt}) Jesn Christi designatis, qitos secundum propriam voluntatem suam finnavit iu stabilitaie per sanclum suum spiritum " (Philad., ihscr.); et statim (I, i), de episcopo loquens, ait : " Ilunc episcopum cognovi 11011 a seipso, neque per homines, neque ob inanem gloriam, sed caritate Patris et Domini Jesu Christi obtinuisse ministerium regendi coetum ". — Cf. etiam Eph., III, 2.

4 " Siue his (episcopo, presbyleris, diaconis) ecclesia non vocatur" {Trall., III, i);et addit. " de his yos ita sentire persuasum habeo" [ib., n. 2): ergo non agitur de opinione mere personali.

6 rsvdjjiiVO? Si sv 'PcupLfj, oia5o/r)v ErcotTjaajj.rjv ).i/pic, 'Avix^xou. Apud Euseb., op. cit., lib. IV, c. 22. De hoc textu, cf. Michiels, op. cit.t P. 309-315.

DXVINA INSTITUTIO EGGLESI^E. 405 copos monarchicos, qui Apostolorum successores habebantur *.

  1. (b) 5. Irenceus (c. i8o),qui S. Polycarpum aliosque proximos Apostolorum discipulos optime noverat, et Ecclesiarum tam Orientalium quam Occidentalium traditionem in se colligit, aperte declarat episcopos monarchicos ab apostolis institutos fuisse, et eorum esse successores, ut clare patet ex sequentibus textibus : 1) " Traditionem Apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesid adest respicere omnibus qui vera velint videre; et habemus annumerare eos qui ab apostolis instituti sunt episcopi et successores eorum usque ad nos... sed, quoniam longum est in hoc tali volumine omnium Ecclesiarum enumerare successiones ", tunc duo exempla tantum proponit, scilicet, ecclesiae Romanae, cujus administrationem Petrus et Paulus'Lino tradiderunt, cui successit Anacletus, et postea Clemens qui et vidit ipsos apostolos ; — et ecclesia* Smyrnaeorum, in qua Polycarpus ab apostolis constitutus fuit episcopus2.
  1. " Eis qui in Ecclesia sunt, presbyteris obaudire oportet, his qui successionem Jiabent ab apostolis, sicut ostendimus ; qui, cum episcopattts successione, charisma veritatis certum... acceperunt3 ".

  2. " A.gnitio vera (yvwcri; ct.lrfir^) est apostolorum doclrina et antiquus Ecclesiae status, in universo mundo, et character corpcris Christi secundum successiones episcoporum, quibus

1 Ex textibus qui de presbyteris alicujus ecclesiae loquuntur, et de episcopo silent, non facile concludendum est episcopatum monarchicum in hac ecclesia non existere : v. g. Epistola Ecclesiae Romauce ad Corinthios (/ C/em.t circa ann. 96), mox scripta dicitur ab ipso Clemente, liujus ecclesice episcopo; non loquitur lamen nisi de presbyteris, licet non excludat episcopatum (cf. f C/em., XL, 5). Smyniis, ex diclis, certo existebat, jam ab anno 107, monarchicus episcopus (cf. Ignat., Afagn., XV; Po/yc, inscr.; Smyr/i., XII, 2; Martyr. S. Polyc, inscr.) ; et tamen de suo episcopatu mentionem non facit Polycarpus, Ad Philipp. scribens, nisi implicite in inscriptione (Polycarpus, et qui cum eo presbyteri) et VI, 1. Immo, exeunte secundo seeculo, Hippolytus, Adv. Noetum, c. 2, de prcsbyteris Smyrnpeorum loquitur. Item, Hermas, qui " sub Pio episcopo fratre " suo scribebat {ex frag. Aluratoriano), non loquitur nisi de presbyteris. Nonne sub voce " o\ 7zptao6zzpo>. " episcopus simul et presbyleri audiendi sunt, sicut et nunc per c/erum alicujus eccleske desi^iumus et parochum et vicarios? cf. Duchesne, op. cit., p. 93-94.

illi (apostoli), eani quce in unoquoque loco est, Ecclesiam tradiderunt...x ".

  1. (F) Ex hucusque diclis, tam evidenter apparet episcopatum monarchicum in secundo saeculo pro institutione apostolica haberi, episcoposque tanquam apostolorum successores ab omnibus agnosci ut ab aliis textibus aevi posterioris abstinere possimus : quod ipsi adversarii cqncedunt2. Ad complementum tamen probationis, aliquos textus pro tertio scecuto afferre libet : — 1) Tertidtianus, primus e latinis scriptoribus, et Ecclesise Africanae testis, docet hierarchiam tribus distinctis ordinibus constare, et presbyteros episcopis subditos esse : "Dandi quidem (baptismi) habet jus summus sacerdos qui est episcopus : dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi audoritate " 3. Alibi declarat episcopos ab Apostolis ipsis fuisse constitutos ut semen Evangelii traducerent. " Si quae (hsereses) audent interserere se setati apostolicae, ut ideo videantur ab apostolis traditae, quia sub Apostolis fuerunt, possumus dicere : dent ergc origines ecclesiarum suarum; evoivant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ?it primus ille episcopus aliquem ex Apostoiis, vel apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit audorem et antecessorem. Hoc enim modo ecclesiae apostolicse census suos deferunt : sicut Smyrnseorum ecclesia Polycarpum a Joanne conlocatum refert; sicut Romanorum Clementem a Pctro ordinatum edit; proinde utique et ceterce exhibent quos ab Apostolis in episcopatum constituios apostolici seminis traduces habeant4,\
  1. Clemens Alexandrinus tres ordines hierarchicos distincle agnoscit episcopos, presbyteros et diaconos : " Hic quoque in Ecclesia progressiones episcoporu??i,presbyte?'oru?n, diaconoriwi sunt, ut arbitror, imitationes glorise angelicae 5 ".

  2. Origenes eamdem dodtrinam tradit : " Ecclesiarum recloribus et principibus loquitur, his videlicet qui judicant eos qui intus sunt : id est, episcopis, vel presbyteris et diaconis"6.

2 Ita v. g. Schaff*, History of Ihe Christian Chnrch, vol. II, p. 144; Morris*, op. cit., p. 131; Stanley*, Christian Institutions, ch. X, p. 207-208; Harnack*, J. Reville*, Sabatier*, qui, in opere Les Religions de V autorite, p. 131, scribit : " Fortement esquissee dans les ecrits d'Irenee, de Tertullien et d'Origene, la theorie catholique de 1'episcopat vis: s'acheve que dans ceux de Cyprien de Carthage, 248-258 ".

c In Epist. ad Rom., lib. II, n. 2 {P. G., XIV, col. 872)- Alibi existimat episcopum " principem, rjY°^!J-£v0^ " appellandum esse. In Jllatt., XVI (P. G., XIII, col. 1394; cf. ib., col. 107 et 1451). — Quoad alia testimonia sive

  1. 30 Episcopi successerunt Apostolis in triplici potestate docendi, sanctificandi, ac regendi fideles.

(A) Ex co quod episcopi successerunt Apostolis, eo flne ut fidei unitas in perpetuum servaretury fidelesque per sacramenta, cultum et leges, finem suum supernaturalem attingere valercnt usque ad consummationem saeculi, jam concludere licet episcopos triplicem potestatem magisterii^ ministerii, et imperii, ab apostolis obtinuisse : secus, finis a Christo intentus attingi non posset. Hoc tamen interccdit discrimen inter apostolos et episcopos, quod unusquisque episcopus non habet potestatem in universa ecclesia, neque infallibilitatem personalem, quse unicuique apostolo a Christo concessae fuerant, sed in sua tantum ecclesia docet (et quidem fallibiliter) et praeest. Hoc enim sufficit ad finem intentum obtinendum. Collegio tamen episcoporum haec potestas universalis et infallibilis a collegio apostolorum hereditate venit.

  1. (B) Ad determinandum quaenam sit potestas ab apostolis eorum successoribus tradita, considerandum est qucenam potestas competeret, temporibus apostolicis, hierarxhice locali presbyterorum, — et quamnam potestatem apostoli sibi reservaverint, per se vel per legatos exercendam. Hac enim duplici potestate cum restrictionibus supra expositis, n. 652, episcopi postea pollere debebant, tanquam presbyterii praesides et apostolorum successores. Jamvero :

(a) Presbyteri, rite impositione manuum ordinati1, 1) regunt Ecclesiam Dei, pascunt gregem Dei2, una cum apostolis leges ferunt^ in Ecclesia/r^j//«/4, et ideo omnes eis obedire debent5, et honore digni sunt6. Hic habemus potestatem regendi fideles (imperium). 2) In sacramentis ministrandis partem habent : v. g., oleo sacro ungunt infirmos7, cum Apostolo(vel ejus delegato) imponunt manus8, jam citatorum, sive aliorum Patrum, lege P. Murray, op. cit., disp. XI, n. 124, vol. II, p. 231 sq., ubi multi congeruntur textus et dilucide exponuntur; Franzelin, th. 15; Batiffbl, VEglise naissante, passim.

1 Acl., XIV, 23; cf. XIII, 3. — *Act., XX, 28;ITim.t III, 5; IPetr.t V, 2. — 3 Act., XV et XVI. — 4 / Tim., V, 17; cf. Hebr., XIII, 7. — 5 / Clem., passim. — 6 / Tim., V, 17; A-.Say^, XV, 2; / Clem., XLIV. — 7 Jac, V, 14.

8 / Tim., IV, 14 : impositio manuum pres&yterii videtur mere caeremonialis, nam Apostoli sibi (vel delegatis) reservaverant impositionem manuum (II Tim., I, 6; / Tim., V, 22). In quibusdam tamen ecclesiis, presbyteri videntur cha- et liturgiam celebrant1. Ergo potestatem habent sancliftcandi fideles (ininisterium). 3) Munus habent docendi, nam "laborant in v-erbo et doctrina"2, debent "exhortari in doclrina sana, et eos qui contradicunt arguere" 3, — et hsec est potestas magisterii*.

Hanc ergo triplicem potestatem (imperium, ministerium, magisterium) obtinuerunt episcopi tanquam presbyterii prccsides.

  1. (b) Apostoli autem sibi reservaverunt auctoritatem quamdam snpremam quam Episcopi, tanquam eorum successores, in suis ecclesiis ab eis acceperunt. Quaenam vero fuerit hujusmodi potestas, verisimiliter erui potest ex aucloritate Tito et Timotheo commissa in ecclesias quas, absente Paulo, regebant. Ipsis autem competebat : 1) potestas regendi, judicandi et corripiendi : "Hujus rei gratia reliqui te Cretse, ut ea quse desunt corrigas5... Adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus aut tribus testibus; peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant"6; potestas constituendi presbyteros7; — 2) potestas docendi sanam doctrinam : " Prsecipe haec et doce... Attende tibi et doclrince*... Depositum custodi9... Quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere10... Recte (tracta) verbum veritatis "... Praedica verbum, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple12... increpa illos dure ut sani sint in fide13... Haec loquere et exhortare, et argue cum omni imperio14; — 3) potestas ministerialis : " Manus cito nemini imposueris " IS.

65S (C) Statim ac de episcopo unico Patres loquuntur, hanc triplicem potestatem eidem attribuunt.

(a) Ad hoc probandum, S. Ignatii epistolse sufficiunt.

  1. Potestatem regendi. Juxta S. Ignatium^ episcopus est pastor, quem oves sequi debent l6, cui omnes obedire debent x7, sine quo nihil fieri potest l8. Qui episcopo non resis- radlere episcopali insigniti, v. g. Alexandrise; cf. Dom Cabrol, Diftionnaire d? archdologie , I, p. 1204.

4 Primis quidem temporibus, ipsi prophetae itinerantes ministerium verbi exercebant (Ae?., XV, 32), liturgiam celebrabant (AiSaxrj, X, 7), et manus imponebant {Acl., XIII, 1-3), sed non exclusis presbyteris ut ex diclis patet; cf. A'-oa/^, XV, 2.

5 Tit., I, 5; cf. II, r. — e / Tim., V, 19-20. — ? Tit., I, 5; cf. / Tim., III. — 8ITim., IV, n, 13, 16. — 9 / Tim., VI,- 20; cf. // Tim., I, 13-14. — 10 II Tim., II, 2. — " // Tim., II, 15. _ »» // Tim., IV, 2-5. — '3 'fil., I, 13. — I4 77/., II, 15. — l5 / Tim.,N, 22. — ^ Philad., II, 1; Rom., IX, I. 17 Trall., XIII, 2; Philad., VII, 1; Smyrn., VII, 1; Eph., II, 2; XX, 2.

18 Tratt.,Yll, 2; II, 2; S>nym., VIII, 1-2 : " Separatim ab episcopo, ncmo tit, secundum Jesum Christurn vivit *, et ipsi Deo obedit 2 : nam episcopus praesidet loco Dei 3, et illum respicere oportet. ut ipsum Dominum4. " Ubi comparuerit episcopus, ibi et multitudo sit, quemadmodum ubi fuerit Christus Jesus, ibi catholica est Ecclesia... Quodcumque ille probaverit, hoc et Deo est beneplacttum, ut firmum et validum sit omne quod pcragitur " 5.

  1. Potestatem docendi. Episcopus exhortari debet ut omhes salventur 6, populum instruere, v. g., de malis artibus fugiendis 7, stare firmiter contra eos qui aliena docent 8. Ad vitandas haereses, adhaereant fideles episcopo9, et in ejus sententiam concurrant io.

  2. Potestatem ministerialem. " Valida Eucharistia habeatur illa, quae sub episcopo peragitur, vel sub eo cui ipse concesserit... Non licet sine episcopo neque baptizare, neque agapen celebrare " ". " Decet ut sponsi et sponsae de sententia episcopi conjugium faciant " I2.

(b) Idem inferri potest ex aliis Patribus secundi sseculi, prsesertim S. Irenreo, qui aut supponunt aut diserte affirmant Episcopis, utpote Apostolorum successoribus, hanc triplicem potestatem competere. — Quod etiam constabit, speciatim quoad potestatem docendi, ex thesi sequenti, ubi probabimus infallihilitatis privilegium episcoporum collegio fuisse concessum.

Chapter 15 of 81