Nn. 46–86
- (B) Varia proponunt argumenta ad demonstrandam christianae religionis veritatem : (a) ejus antiquitatem, ad repellendam novitatis insimulationem : Moyses enim multo antiquior est Homero2; (b) excellentiam hujus doclrinae, quam docuerunt homines a Deo afflati de mundi origine, Dei unitate et idololatriae reprobatione, de virtutibus colendis, praesertim caritate et beneficentia, castitate, paenitentia. atque injuriarum condonatione 3; (c) prophetiarum adimpletionem in Christo: "Quidam igitur homines inter JudaeosDei prophetae exstitere, per quos Spiritus propheticus futura praenuntiavit antequam fierent... In his autem prophetarum libris praenuntiatum reperimus Jesum Christum nostrum advenientem atque ex Virgine nascentem, ad aetatem virilem pervenientem, morbos omnes et aegritudines curantem, et mortuos ad vitam revocantem, invisum, ignoratum et crucifixum, morientem et resurgentem, ac in ccelos ascendentem; eumque esse et vocari Filium Dei, et nonnullos ab eo mitti ad omne hominum genus, qui haec praedicent, magisque illi credere eos qui sunt ex Gentibus ". Ita 6". Justinus 4, qui postea late ostendit has omnes prophetias impletas fuisse. (d) Christi ipsius miracula et prophetias, necnon ejus doctrinae atque virtutum praestantiam : " Homines ab ipso ortu et secundum carnem caecos et surdos et claudos sanavit, verbo suo efflciens ut alius quidem exsiliret, alius audiret, alius videret; quin etiam mortuos exsusci- ipsisconscivere,quaeque diis suis tribuunt, tanquam de praeclare faclis ac deorum propriis gloriantes, ea nobis in convicii loco objiciunt ". (Athenagoras, Legatio, c. 34, P. G., t. VI, p. 967).
2 Tatianus, Oratio, c. 31 et 36-41, P. G., t. VI, p. 867-887; cfr. Theophilus, Ad Autolyc.,. III., c. 20-30, P. G., t. VI, p. 1 147- 1 167.
3Theophilus, Ad Autolyc, 1. II, 9-21, 35; 1. III, 9-15; P. G., t. VI, p. 1065 sq.
4 Apolog. I, n. 32, P. G., t. VI, 375-378; quod argumentum fusius evolvit in Dial. cum Tryphoue.
tans et vitae restituens, etiam ex operibus homines illius aetatis excitabat ut eum agnoscerent " x. (e) Mundi conversionemy non obstantibus innumeris obstaculis, martyrum constantiam, virtutesque a christianis excultas : " Qui olim stupris gaudebamus, nunc castimoniam unice amplectimur; qui magicis etiam artibus utebamur, bono et ingenito nos consecravimus Deo ; qui pecuniarum et possessionum vias omnibus antiquiores habebamus, nunc etiam ea quae possidemus in commune conferimus " 2.
- (C) Relate ad philosophiamy diversa fuit Apologetarum agendi ratio. Alii, quales fuere Tatianus, Tertullianus, Hermias, etsi non omnem Graecorum sapientiam repellant, plus sequo tamen eorum erroribus irrident 3. Alii ex adverso, ut Justinus, Athenagoras, Minuciusy Gentilium sapientiam laudant, libenterque agnoscunt multas e veritatibus quas Christus docuit, jam in Philosophorum operibus inveniri, licet imperfecle ; quod duplici modo explicant : Gentiles has veritates a libris sacris Judaeorum mutuaverunt; aut Verbum divinum, quod illuminat omnem hominem, philosophis quasdam veritates subobscure manifestavit, ne Gentiles divino lumine omnino carerent 4.
(D) Ornnss fere agnoscunt necessitatem dispositionum moralium ad percipiendam vim argumentorum quae addu-, cuntur, necnon gratiae et orationis ad eisdem assentiendum; et non pauci obcaecationem Judaeorum explicant ex horum prava vciuntate 5.
, 48. 20 Tertio saeculo, duo eminent Apologetae in schola Alexandrina, Clemens et Origenes. Prior, in Cohortatione ad Gracos, Padagogo et Stromatibus 6, paganismi inanita-
3 Tatianus, Orat. 1-3; Tertullianus, Apologet., 46; Hermias ex intecro.
5 Ita S. Justinus, Dialog. cuvi Tryph., nn. 7, 8, 29, 39, 48, 53-5^, 99, 119, 123, et alibi passim.
P. G.y t. VIII et IX. Cfr. Kaye*, Some account o/the writings and opinions ofClement of Alexandria, 2* ed., 1890; E. de Faye, Climent d> Alexandrie, Paris, 1898; J. Martin, Apolog. tradit., t. I, p. 51-80; Tixeront, op. cit., p. 263-277.
tem et falsitatem vivide exponit, simulque impuritatem quae in ejus mysteriis latet; agnoscit tamen philosophorum sapientiam fuisse veluti paedagogum quo pagani ad christianam religionem praeparabantur, quae sola legitimis aspirationibus humanae naturae respondet; neque omnino praetermittit historica argumenta ex miraculis et prophetiis,necnon ex mirabili difTusione christianae religionis per universum orbem.
Hujus opus complevit ac perfecit Origenes in libris Contra Celsum \ Hic philosophus Christum depingebat tanquam impostorem, ejusque discipulos ut deceptores; mirabilem novae religionis diffusionem modo naturali explicabat; simplices et indo6li, inquiebat, eam amplexi fuerant ex metu inferni. Origenes ex adverso Christi sinceritatem et eximias virtutes depingit, necnon ejus miracula, praesertim vero ejus gloriosam resurrectionem; gentilium conversionem esse supernaturalem demonstrat ex mutatione morum et heroicis virtutibus quas christiani colunt; variis testimoniis probat potestatem daemones ejiciendi et morbos sanandi adhuc a christianis exerceri : hi autem, nedum deceptionibus et fraudibus indulgeant, morum puritate atque bonorum operum splendore mundum illuminant.
49« 3° Quarto et quinto saeculis, tres praesertim commemoratione digni sunt : Laclantius, Eusebius, Augustinus.
Lactantius, in opere Institutiones divince'2 (an. circiter 3 10), paganismi popularis et philosophorum systematum inanitatem demonstrat : nullus, inquit, ethicae systema completum proposuit, etsi quaedam honesta principia dispersa jaceant in< horum operibus. Vera autem et perfecta sapientia a Christo super terram allata est, ejusque discipuli san6titate vitae excellentiam ejus do6trinae manifestant, simulque"Deo cultum acceptissimum reddunt; quod confirmatur miraculis Christi et prophetiis in eo impletis, necnon mirabili christianismi diffusione martyrumque constantia. In alio opere quod ei a multis adscribitur, De mortibus per-
1 P. G. t. XI, p. 638 sq. Cfr. G. Bordes, V Apologitique d' Origene cC aprh le Contra Celsum, Cahors, 1990; J. Martin, op. cit., p. 91-114. 9 P. L., t. VI, p. 1 H-S22. Cfr. J. Martin, op. cit, t. I, p. 227-237.
secutorumx, suam thesim corroborat violenta et ignobili morte persecutorum, quae divinae vindictae tribui debet.
Eusebius Caesareensis scripsit libros quindecim Prczparationis evangelicce* et libros viginti Demonstrationis evangelicce*, quorum tamen nonnisi decem supersunt Ibi erudite ostendit quid in paganismo reprobandum sit, et quomodo judaica religio gentilem antecellat; aliunde demonstrat figuras et prophetias VeterisTestamenti in Christo adimpletas fuisse, ideoque christianismum amplectendum esse. Idem probant non solum mirabilis ejus difTusio martyrumque constantia, sed etiam virtutes eximiae quas colunt christiani. Addit tamen eos solos his argumentis moveri qui sincera et humili dispositione veritatem quaerunt.
- His praecellit S. Augustinus. In duobus opusculis, De verd religione 4, De utilitate credendi5, viam paraverat demonstrationi, necessitatem credendi asserendo 6, et exponendo fidem christianam non esse caecum animi motum, sed solidis niti argumentis quae infallibilitatem Ecclesiae catholicae demonstrant. Hanc vero probationem perfecit in libris viginti duo De Civitate Dei. Cum pagani, post Urbem dirutam, hujusmodi cladem tribuerent veteris religioniseversioni, Dodior catholicus divinae Providentiae vias perscrutans, totamque religionis historiam ample&ens, ostendit duas esse civitates, inter se concertantes, civitatem Dei et civitatem diaboli, quarum prior victoriam ultimo reportabit. In priori Qaxte, polytheismum impugnat tanquam inhabilem ad temporalem prosperitatem conferendam, quam vulgus exspec~tat, aut vitae futurae felicitatem quam philosophi temere suis asseclis promittunt. In posteriori parte, de christianismo agit in cujus historia divina apparet Providentia ; successive describit exortum Civitatis Dei simulque Civitatis diaboli, — earum progressum ante Christi adventum, — et finem ad quem tendunt, aeternam nempe beatitudinem pro filiis Dei, aeternamque filiorum diaboli repro-
6 " Multa possunt afferri, quibus ostendatur nihil omninp humanae societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus quod non possumus tenere perceptum ". {De util. credendi, c. 12, P. L., t. XLII, p. 84.)
PROLEGOMENA IN APOLO ETICAM. 33 bationem. Aliunde, tum in hoc opere tum in aliis, miraculis et prophetiis utitur ad fidem confirmandam, necnon mirabili diffusione christianismi, quae, si miraculis non tribuitur, est et ipsa miraculorum maximum. Ipsa Ecclesia, quae ab omnibus videri potest, stat tanquam inviclum veritatis argumentum : in ea siquidem adimpletae sunt prophetiae, ideoque ea quae nunc annuntiat aliquando implebuntur : " et index est praeteritorum et praenuntia futurorum " r. — Ad credendum vero, veritas pie et diligenter, cum amore et humilitate quaerenda est 2.
- Multi quidem alii apologetae inter Patres sequioris sevi, floruerunt; sed eadem fere argumenta diverso loquendi modo renovarunt. Ex diclis satis constat jam a primaevis sseculis criteria tum interna tum externa exposita fuisse, prout se dabat opportunitas, et secundum varias adversariorum impugnationes; utraque vero, juxta Patres, nonnisi ab hominibus bonae voluntatis accipiuntur.
II. Methodus apologetica Scholasticorum.
- Medio ^Evo christianam religionem impugnabant praesertim Judcei et Arabes philosophi, quales fuere Avice?ina (1037) et Averroes (1198), Aristotelicae doclrinse expositores : hi, quanquam externe mahumetismum profitentes, omnem revelationem de facto negabant 3, imo et Providentiam quoad particularia, et creationem proprie diclam, quippe qui aeternitatem materise admittebant.
53- Praeterea, inter Doctores Catholicos, pauci, ut ABiELARDUS,in quemdam semi-rationalismum propendere visi sunt. Hic, non recle intelligens fidem divino testimonio inniti, mysteria fidei ratione probare volebat; quia vero argumenta ex ratione desumpta non omnino mentem convincebant, docebat fidem esse opinionem, existimaiionem quamdam. Contra quem scripsit S. Bernardus (t 1153), .asserens in fide nostra nil haberi dubia cestimatione pendulum, sed totum quod in ea est certa ac solida veritate subnixum, oraculis et
a " Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum f'. {Depmdest., c. 2, n. 5, P. Z., t. XLIV, p. 962). — " Nam si sapientia et veritas non totis animi viribus concupiscitur, inveniri nullo paclopotest... Amore petitur, amore quoeritur, amore pulsatur, amore revelatur, amore denique in eo quod revelatum fuerit permanetur ".
3 Docebant pariter quaedam vera csse secundum philosophiam, sed non secundum fidem catholicam, " quasi sunt duoe contrarias veritates, et quasi contra veritatem sacne Scripturoe sit veritas in dicYis Gentilium damnatorum ". (C/iartularium Univ. Parisiensis, ed. Deni/Ie, t. I, p. 543). Theol. Dogm. (Vol. I.) — 2 miraculis divinitus persuasum esse; aliunde hanc fidem firmiorem reddi testimonio Spiritus Sancti, seu gratia actuali r.
Quam doctrinam expolivit schola a S. Vidore dicta : ostendit siquidem fidem tum a voluntate tum ab intellectu procedere : "Credere in affectu est; quod vero creditur in cognitione est " 2. Certitudo fidei non solum a motivis credibilitatis pendet, nempe miraculis et prophetiis, sed etiam et prsesertim a gratia divina. Attamen, juxta Richardum a S. Victore, hsec motiva-plenam moralem certitudinem conferunt : " Nonne cum omni confidentia Deo dicere poterimus : Domine, si error est, teipso decepti sumus, nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt et talibus, quae nonnisi per te fieri possunt " 3. Quod lucidius exposuit Alexander A/ensis, distinguendo inter fidem acquisitam, quse colligitur ex testimonio et ratione, nempe ex miraculis aliisque credendi motivis, sed ad salutem non sufficit; et fidem infusam, quae gratiam supponit et est vere salutaris : prior disponit animam ad receptionem luminis quo assentimus veritati divinae propter auctoritatem Dei, et posteriorem introducit sicut tela filum; tunc ratio cessat humana, quando ei non innititur fides introducta 4. Ita ratio hominem proe-- parat ad fidem.
Contra Judaeos et Mahumetanos scripsit Raymundus Martinus, Pugio fidei adversus Mauros et Juda?os, ubi erudite christianismi divinitatem probat praesertim ex prophetiis, quas, rabbinicarum interpretationum ope, dilucide exponit.
Contra Averroistas, S. Thomas concinnavit, hortantibus S. Raymundo de Pennafort et Urbano IV, Sum- x viavi contra Gentiles, in usum eorum qui Maurorum conversioni strenuam operam navaturi erant. Ibi, philosophiam aristotelicam, cui innitebantur Arabes, in iis quae fidei non adversantur fiducialiter amplectitur, ratus rationem fidei non adversari. Singulos errores non percurrit, sed veritates philosophicas et theologicas lucide exponit, solideque probat; et exinde apparet quam debilia sint adversariorum argufnenta. Ita, post indicata breviter criteria extrinseca ex miraculis, ad philosophicas statim pergit considerationes : primum quidem intrinsecis argumentis probat philosophicas
1 S. Bernardus, Tr. de erroribus Abselardi, ap. Migne, P. L., t. CLXXXII.
4 Summa universcz theologice, Pars III, q. 68, m. 2.
PROLEGOMENA 1N APOLOGETIGAM. 35 veritates quibus innititur christianismus, videlicet Dei existentiam ejusque attributa, creationem,providentiam, supremum hominis finem; postea vero supernaturales veritates Scriptura et Traditione demonstrat,simul ostendens easdem rationi minime repugnare. — In alio opere, nempe Summd Theologicd, dogmatum concordiam cum legitimis totius humanae mentis aspirationibus et philosophicis do6lrinis praeclare declarat r. — Sed ibi, et in aliis operibus, multoties asserit fldem nostram motivis inniti certissimis, pnesertim miraculis : " Omnia media per quse fides ad nos venit suspicione carent. Prophetis enim et apostolis credimus ex hoc quod eis Dominus testimonium perhibuit miracula faciendo 2... Nullum verum miraculum fit nisi virtute divina, et Deus nunquam est tescis mendacii " 3. Et ita motiva externa cum internis harmonice conciliat.
{. 57- Opera apologetica qu:^ saeculo quarto decimo edita sunt, nil speciali recensicne dignum prse se ferunt. — Saeculo quinto decimo, inter alios, fioruerunt : Savonarola, O. P., qui in Triumpho crucis contra sceculi sapientes (1497) multa a S. Thoma mutuans, veritatem fidei christianae primum intrinsecio, postea extrinsecis argumentis demonstrat, a faclis praesentibus incipiens et deinceps ad facta prseterita regrediens; Marsilius Ficinus (1433- 1499), qui, in libro De religione christiand et fidei pietate, Platonis philosophiam cum Ghristi doclrina conciliare conatus est; Ludovicus Vives qui in libris quinque De veritate fidei christiance (1513) argumenta utriusque generis aeque complexus, historico ordine ea disposuit.
III. Methodus apologetica a tempore reformationis ad saec. XIX.
58.. Deismi ortus et progressus. A tempore Lutheri, plura prodierunt/^;;//^ opera quam apologetica : necesse enim erat novos Protestantium errores confutare. Attamen e protestantismo mox natus est deismus seu rationalismus} cui viam paraverant Protestantes liberales, seu Sociniani, quorum docTrina semi-rationalismus vocari potest.
Horum duces fuerunt Lcelius Socinus (t 1562) ejusque nepos
1 L. de Grandmaison, Sur V Apologttique de S. Thomas^ in periodico N. Revue TheoL, fev. et mars 1907.
2 S. Thom., De veritate, q. 14, a. 10 ad 11. — 3 InJoan.y c. IX, lect III, n. 8.
Faustus Socinus, ex Italia oriundi, qui, post varias peregrinationes, in Poloniam secesserunt, ibique, favente rege Sigismundo, errores suos disseminare cceperunt. Tenebant siquidem sacras Scripturas lato sensu inspiratas esse, ita tamen ut nihil in eis sit nisi rationi consentaneum ; si quid autem inveniatur quod ratione percipi nequeat, alius sensus magis spiritualis exquirendus est; his principiis innixi, trinitatem personarum in Deo, divinitatem Christi ejusque pro peccatis satisfaclionem, sacramentorum virtutem aliaque hujusmodi, utpote rationi adversantia, prorsus rejecerunt r. Quos errores hodiedum profitentur Unitarii, sic vocati quia unicam in Deo personam agnoscunt.
- Deismus proprie diclus primum Angliam pervasit 2. Cum enim ex multiplici et saepe contradictoria Scripturae interpretatione multa dubia orirentur, non pauci putarunt nil certi ex revelatione cognosci posse, revelationem proinde haud necessariam esse, sed religionem mere naturalem prorsus sufficere ad rectam vitae ordinationem. Inter quos fuere H. Cherbury3 (t 1648) in opere cui titulus De veritaie prout disiinguitur a revelatione, a verisimi/i, a possibili et a falsoj T.Hobbes(\ 1679), qui praeterea scepticismum docuit; CBlount (t 1693), qui anglice reddidit Vitani Apollonii Tyanensis, ut miraculorum a Christo patratorum vim enervaret;y. Toland (t 1722) 4, qui S. Scripturae inspirationem, imo et genuinitatem negavit, et postea in pantheismum incidit; Shaftesbury (t 1713); Collins (t 1729) 5, qui prophetias praesertim impugnavit; T. Woolston, qui miracula Christi, etiam Resurrectionem, allegorice interpretari tentavit6; M. Tindal (t 1733), qui contendit religionem naturalem perfectam esse et christianismum nihil aliud esse nisi novam legis naturae editionem 7 ; Bolingbroke (t 1751) 8, qui mysteria fidei irridere conatus est; D. Hu7>ie (t 1776) 9, qui scepticismum professus est, docuitque miraculorum existentiam nullo validoargumento probari posse.
1 Cf. Vigouroux, Les Livres Saints el la Critique raiionaliste, p. 481 sq.; Moelher, Symbolik, opus gallice et anglice versum, § 87. Varia Socinianorum ducum opera invenire est in Bibliotheca fratrum Polonorum, Irenapoli", i. e. Amsteldami, 1656.
2 De Deismo in Anglia vide Vigouroux, op. cit. , t. II, pp. 1-176; Lechler*, Gcschichte des englischen Deismus; Leland*, A view of the deisticalwriters.
3 Cf. Ch. de Remusat, Lord Herbert de Cherbury, Paris, 1874.
4 Cfr. A colleclion of several pieces of Mr John Toland, London, 1726.
8 Hujus auctoris opus confutatum est a W. Whiston*, Refexions on an anovymous Pamphlet entitled " A Discourse on Free Thinking", London, 1713.
6Quem egregie confutavit T. Sherlock*, The tryal of the witnesses of the Kesurreclion of/esus, London, 1729.
7 Quos errores feliciter impugnavit J. Foster*, The usefulness, truth and excellency of the christian revelation, London, 1731.
9 Cf. J. H. Burton*, Life of Ilume.
Ex Angiia deismus in Galliam transiit x : huic viam paraverant nonnullisceptici, ut Montaigne ($1592), Charron(i 1603), T.de Viau (t 1626), P. Bayle (t 1706). Sed Rationalistarum dux praecipuus fuit Voltaire* (t 1778), qui morum licentiam cum impietate consocians, in Angiiam fugit, ut carcerem evaderet, ibique deistarum principiis ita imbutus fult, ut per totam vitam christianse reiigioni evertendae operam impenderit. Quod prsestare conatus est non solidis argumentis, sed irrisione, calumniis et sophismatibus; Scripturam sacram praesertim impugnavit : ut ridiculam eam exhiberet, verba omittere, vel addere, vel adulterare non erubuit. Ejus praecipui cooperatores {\xo.x\m.J.J. Rousseau (^1778) 3, qui supernaturale prorsus rejecit, quia nihii hujusmodi unquam vidit, et prsecipue mediat?e revelationis aucloritatem recusavit, eo prsetextu quia de mente Dei nos certiores facere nequit; cum aliunde parum sibi constaret, nunc Christum et Evangelium summis laudibus extollebat, nunc miracula, prophetias revelationemque oppugnabat; £>iderot(i 1784)4, qui, longius procedens, omnem prorsus religionem etiam naturalem negavit, erroresque suos, Encyclopedice ope, ubique spargere totis viribus adlaboravit; tfAlembert (t 1783), qui reiigiosum scepticismum propagavit; d?Holbach (f 1789), Lamettrie (t 1751), Helvetius (t 1771), qui non solum christianismum sed etiam Dei existentiam et animae spiritualitatem impugnarunt. Quibus addere licet Dupuis (f 1809), qui in opere VOrigine de tous les cultes mythici systematis fundamenta jecit, et omnes religiones totidem superctitionis et idololatriae formas esse contendit5.
In Germania 6 duplex viguit Rationalismi forma jam a saec. XVII. -Imprimis philosophicum Rationalismum docuerunt Wolfius 7 (t 1754), qui a discipulis suis novalux Germanias et professor generis humani vocatus est : tenebat videlicet revelationem inutilem esse, cum nihii aliud manifestet nisi ea quse ratione demonstrari possunt, et ea omnia rejiciebat quse evidenter intrinsecis argumentis probari nequeunt;iifa/2//W8(ti8o4), qui, licet christianismi nomen retineret,
3 Cf. Duvernet, Vie de Voltaire; U. Maynard, Voltaire.
3 Cf. St Marc Girardin,y.y. Rousseau, Sa Vie et ses ouvrages, Paris, 1875.
4 Circa Diderot lege quse scripsit Taine*, VAncien Regime, ed, 1880, p. 34S.
5 Quod systema non minus solide quam lepide confutavit J. B. Peres, Comme quoi Napotioti tfajamais existe", 1827; quod opusculum invenies ap. Gondal, EvangiteSy p. 388-399.
6 De Germanico Rationalismo, proesertim biblico, vide Vigouroux, op. cit., p. 311-555; Hurst*, History of Rationalism, c. 4-13; Hagenbach*, History of Doclrines, vol. III, § 274 sq.
7 Cf. Ludovici*, Historieder W. Philosophie, Leipzig, 1837.
8 Cf. J. H. Stuckenberg*, A Life of Kant, London, 1882; Punjer*, Die Religionslhere, Jena, 1874; P. Bridel*, La philosophie de la Religion de L<anty Lausanne, 1876.
38 PROLEGOMENA 1N APOLOGETICAM.
rem ipsam negavit : juxta ipsum, ratio pura verum attingere nequit, ratio autem p?-aclica obligationem moralem agnoscit, et ex ea existentiam legis et supremi legislatoris deducit : lex autem naturalis, ratione cognita, prorsus sufncit, proindeque mysteria, sacramenta, ipsaque oratio variique ritus ut superstitiones rejicienda sunt. Sed ibi floruit praecipue rationalismus biblicus. Jam H. Hardt (f 1746) authenticitatem nonnullorum V. Testamenti librorum negaverat, et miracula modo allegorico exponere tentaverat; sed praecipuus hujus erroris fautor fuit Lessing (t 1781)1, qui, publici juris faciendo Frag7iienta Wolfenbii ttel dicta, quorum auclor z\2XRei??iarus{\ 1768), aperte bellum acerrimum christianismo indixit : docebat siquidem impossibile esse unicam pro omnibus revelationem admittere, simulque impugnabat auctoritatem librorum Veteris Novique Testamenti, nec asserere dubitabat tum Moysen tum Christum impostores fuisse.
- Contra deismum scripserunt tum Protestantes tum
Catholici.
i° Inter Protestantes : (A) in Gallia : Duplessy-Mornay, De la verite de la ?-eligion chretienne (1579-1581), divinitatem christianae religionis ejus doclrince prazsta?itia praesertim demonstrat : (a) Deum verum Judaei et Christiani adorant, dum pagani daemones colunt ; (b) praecepta morum ad reclam vitae ordinationem in verbo Dei apprime continentur; (c) aliunde medium reconciliationis cum Deo et principium novae vitae ad fideliter implenda praecepta Christus suis discipulis suppeditat; — Hugo Grotius, De ve?-itate religionis christiana (1627), post demonstratam Dei existentiam et animae immortalitatem, divinitatem Christi ejusque doclrinae probat non solum per miracula, sed etiam per ipsius doclrinae puritatem et excellentiam, necnon mirabilem ejus difTusionem et perpetuam durationem; postea paganismum, judaismum et mahumetismum confutare satagit; — J. Abbadie, T?-aite de la verite de la Religion chretienne (1684), declarata alicujus revelationis necessitate, religionem christianam expendit, ejusque divinitatem ostendit criteriis praesertim internis ; — Ch. Bonnet, Reche?xhes philosophiques sur les preuves du christianis?ne (1770), ex miraculis divinitatem christianae religionis infert.
(B) In Anglia multi pariter floruerunt Apologetae : inter quos alii interna exponunt argumenta, quales fuere : J. Locke, Reasonableness of Christianity (1693); Jos. Butler, The a?ialogy of religion natural and revealed to the constitution and course of nature (1734); Jennings, A viezv of the inter?ial evidence of the christian revelation (J776); — alii vero externis innituntur criteriis, quales fuerunt :
Lardner, The credibility ofthe Gospel history ( 1 74 1 - 1 769) ; W. Paley, A view of the evidences of christiany (1784).
63, 2° Nec inter Catholicos defuerunt maximi ponderis Apologetae, ex quibus tres alios superant : Bossuet, Ifuet, Pascal. Bossuet, in secunda parte eximii operis Discours sur Vhistoire universelle (1681), historice probat christianae religionis divinitatem, Dei interventum dilucide ostendendo in ejus ortu, progressu atque mirabili diffusione et perenni duratione; neque praetermittit intrinsecum argumentum ex sanctitate Christi ejusque do6lrinae praestantia. — Huet pariter historica methodo utitur in Demonstratione evangelicd, a Novo Testamento incipiens ut inde ad Vetus regrediatur : demonstratis genuinitate et veracitate librorum utriusque Testamenti, divinitatem christianae religionis ex prophetiis diserte et erudite probat, ostendens totam Jesu Christi historiam, in Veteri Testamento longe ante praedictam ess? quam evenerit in Novo. Attamen prophetias non satis critice expendit; aliunde vim naturalem rationis nimium extenuat, et \a.fideismo viam sternit.
- Pascal,in opere quod complere nequivit,Z^ Pensees, ostendere intendebat religionem, quam contemnunt increduli, non solum non esse rationi contrariam, sed potius veneratione et amoredignam, ideoque desiderium suscitare quod vera sit, posteaque probare eam de fa<5to veram esse x, Quapropter historicae demonstrationi praemittit considerationem humanae naturae, ejus nempe nobilitatis et miserice, ut homo hujus antinomiae conscius, agnoscat religionem esse sibi necessariam tanquam explicationem et remedium propriae indigentiae : explicatio enim humanae infirmitatis in doclrina de peccato originali invenitur, remedium autem in redemptione per Christum. Postea vero christianismi veritatem probare volebat argumentis cum internis, excellentia nempe
1 " Les hommes ont mepris pour la religion; ils en ont haine, et peur qu'elle soit vraie. Pour guerir cela, il faut commencer par montrer que la religion n'est point contraire a la raison; venerable, en donner le respect; la rendre ensuite aimable, faire souhaiter aux bons qu'elle fut vraie; et puis, moDtrer qu'elle est vraie. Venerable parce qu'elle a bien connu 1'homme; aimable, parce qu'el!e promet le vrai bien", {Pe7is£es.t ed. Brunschviggt 1900. p. 414, n. 187).
doctrinae, tum externis, prsesertim prophetiis et miraculis x. In hac autem demonstratione, non solum ad hominis intelleclum, sed ad ejus cor et voluntatem appellat, ratus persuasionem plerumque ex corde in mentem ascendere 2.
Quae quidem methodus multum extollitur tanquam hodiernae menti optime accommodata. Et merito, dummodo tamen duo vitentur excessus, in quos aliquo.modo incidit auclor : excessus Jansenistarum, qui, dum hominis miserias depingunt, nimis humanam naturam deprimunt; excessus fideistarum, qui naturalem vim intelleclus hominis ad veritatem inveniendam nimis enervant 3.
- Utrumque probationum genus adhibuerunt, minori tamen ingenio : Bergier, Le Deis??ie refute par lui-me?ne, 1755, Ceriitude des preuves du Christianis??ie, 1764; Buffier, S. J., Exposition des preuves les plus sensibles de la vraie religion, 1732. Aliunde Guenee, Lettres de quelques /uifs, lepide et acute biblicos errores Voltaire confutabat.
In Germama laude digni sunt : Eusebius Amort, Demoristratio critica religionis catholica nova, 1744; Sigismundus Storchenau, Die Philosophie der Re/igion, 1755-1781, Zugaben sur Philosophie der Religion, 1785- 1788; Jordanus Simon, Der entlarvete Freigeist aus Griinden der Religion und Vernunft^iy^.
In Italid commemorari debent : Valsecchi, Dei fondamenti della religioiie e dei fonti della impieta, ^7^5) Gotti, O. P., Veritas religionis christiance, 1735-1740; S. Alphonsus de Ligorio, Verita della fedefatta evidente per li contrasegni della sua credibititd, 1762; Card. Gerdil, Introduzione atlo studio della religione, 1755, Breve esposizione dey caratteri della vera religione, 1767.
IV. Methodus apologetica saeculo XIX0 adhibita.
- Errores exponuntur. Saeculo XIX°, christiana veritas omnibus modis impugnata fuit, philosophice, critice^ historice.
Philosophi germani non pauci, Kantii vestigiis inhaerentes, rationis purae inhabilitatem ad verum attingendum proclamabant, simulque
1 " Pretives de la religion: Morale, Doarine, Miracles, Propheties, Figures". (Ibid.,p. 463,11. 290.)
2 " Le coeur a ses raisons que la raison ne connait point; on le sait en mille choses.. . Cest le cceur qui sent Dieu, et non la raison. Voila ce que c'est que la foi, Dieu sensible au cceur, non a la raison ". (Ibid., p. 458, n. 277-278).
3 Cfr. Giraud, Pascal, Fhomme, Pceuvre, rinjluence, taris, 1900; E. Janssens, La Philosophie et V Apologttique de Pascal, Paris, 1906.
necessitatem et existentiam revelationis omnino rejiciebant. In Gatlict, Ecleftici, quales fuere Cousin, (t 1867), Damiron (f 1862), Jouffroy (f 1842), /. Simon (1896), P. Janet (f 1899), aliique multi, dum admitterent multa inveniri in christiana religione, praesertim moralia praecepta, quae humanse rationi consentanea sunt, revelationem proprie diclam uno ore negabant, putantes religionem naturalem plane sufficere, mysteria vero et miracula non solum non existere, sed nec possibilia esse.
- Critici aucloritatem Scripturaelabefactareconabantur. Eichhorn (t 1827) contendebat V. Testamenti libros non secus ac libros ab antiquis auctoribus, praesertim orientalibus scriptos, allegorice esse interpretandos, proindeque miracula in eis relata naturaliter esse explananda. Quod idem prsestitit Paulus (t 185 1) quoad libros N. Testamenti ; ita v. g.. caeci nati curatio de facili explicatur quia Christus, qui peritus erat medicus, collyrio usus est quod astantes lutum esse putarunt. Cum autem hujusmodi explicatio nonomnibus placeret, de Wette (t 1849) mythicam interpretationem in medium protulit pro Veteri Testamento, Strauss1 (f 1874) pro Novo. Hi siquidem, post confutatas7\7^//^«//>;;?/hypotheses, facla miraculosa ut mythosy id est ut facta per imaginationem aucla et adornata habent, similia illis narrationibus quas invenire est apud omnes gentes, ubi de earum exordiis agitur, prout sunt fabulse circa Romulum et Remum. Cum vero mythi formari nequeant nisi post aliquod tempus, contendunt libros sacros non a contemporaneis fuisse scriptos oed longe post eventus in eisdem relatos. Iterum Mythismus a plerisque rejeclus fuit, utpote certis historiae factis contradicens, et mox successit Criiicismus, quem exposuit Baur* (t 1860), scholse Tubingianse dux, qui Hegelianam philosophiam christianis originibus adaptans, contendit christianismum esse veluti synthesim duorum systematum sibi invicem adversantium : juxta illum, primo siquidem viguit Peirinismus, seu systema judseis institutionibus plus minusve favens a Petro educlum; postea autem Paulinismus, id est systema Gentilibus favens a Paulo propagatum; post multos autem conflictus tandem aliquando conciliatio utriusque systematis facla est, ope praecipua auctoris quarti Evangelii, quod falso tribuitur Joanni Apostolo : authenticitas autem variorum N. T. librorum intrinsecis notis dijudicanda est, ita videlicet ut antiquiores sint libri in quibus vestigia harum divisionum
1 Cf. E. Zeller*, D. F. Strauss, in seinen Leben u. in seinen Schriften, Bonn, 1874; quod opus anglice redditum est, London, 1874; F. Lichtenberger*, Histoire dcs Idtes Religicuses en Allemagne depuis le viilieu du XVIIIe s.jusqiid nosjours, 2a ed., 1888; op. anglice redditum History of German theology in iht XIX century, Edinburg, 1889, p. 320 sq.
2 Cf. Berger*, Baur et les origines ds Vecole de Tubingue, Strasb., 1876; Lichtenberger, op. cit., p. 378 sq.
apparent, recentiores autem illi in quibus conciliationis spiritus ostenditur.
Alii critici authenticitatem librorum V. Testamenti, praesertim Pentateuchi,impugnabant: docebant nempe Pentateuchum ex variis documentis seu fragmentis componi, quorum pleraque non a Moyse, sed a variis aucloribus variisque temporibus a Josue usque ad Esdram scripta sunt : miracula et prophetias modo naturali explicare conabantur, inspirationem proprie diclam rejiciebant, etlibros sacrcs existimabant esse poemata, in quibus vera falsaque indiscriminatim inveniuntur, quse novi Critici secernere assumunt : ita inter alios Ewald, (t 1875), Hitzig (t 1875), Knobeli^ 1863), E. Reuss (t 1891), Graf (f 1869), praesertim vero Welhausen, qui hodie hujus scholae princeps agnoscitur, suumque systema evolvit praesertim quoad libros Antiqui Testamenti. — Christianismum autem liberalem, a miraculis expurgatum, non pauci propugnarunt cum Schleiermacher, A. Ritschl, /. H. Holtzmann, JiiUcher, E. Renan, A. Sabatier, A. etj. Reville, Cheyne, qui, verba revelationis, miraculi, trinitatis retinentes, rem denegant, docentes Christum esse merum hominem, qui, nobilitate conceptuum et excellentia virtutum, divinum prope attigit, et, idealisationis processu, tanquam Deus a discipulis habitus est. Inter quos eminet A. Harnack, juxta quem tota Christianismi essentia in dogmate unius Dei, patris omnium hominum, reponi debet.
Apologetarum argumenta. Contra praefatos errores, veritatem christianae religionis propugnarunt apologer tae, inter quos eminent :
(A) In Gallia : Chateaubriand, Le Genie du Chrisiianisme (1802), qui divinitatem religionis poetice demonstrat argumentis praesertim internis ex perfeclione doclrinae imprimis moralis, et ex perfecta. harmonia cultus catholici cum aesthetico sensu et nobilissimis humanae naturae aspirationibus; — F. de Lamennais, VEssai surlHndifference en matiere de religion, 181 7, incredulitatem et indifferentismum eloquenter et acriter impugnat, sed simul humanse rationis imbecillitatem plus gequo exaggerat, et in fideismum prolabitur; Frayssinous, Confere?ices sur la religion ou Defense dti Christianisme, 1825, stylo nitido criteriis prsesertim extrinsecis divinitatem christianse religionis probat; Rozaven, S. J., La verite defendue et prouvee, 181 7, eamdem thesim solide propugnat; Nicolas, Etudes philosophiques sur le Christianisme, 1842, PArt de croire, 1866, criteriissimul internis et externis, necnon populorum traditionibus innititur.
- Lacordaire, O. P., eloquenter in suis Conferentiis christianismi divinitatem demonstrat cx miris fruclibus quos in ordine sociali et morali profert. Methodum quam
PROLEGOMENA IN APOLOGETIG &M. 43 dicunt ascendentem sequitur; imprimis Ecclesiam catholicam contcmplatur, ostenditque aucloritatem docendi quam sibi vindicat esse omnino legitimam, cum homines ad veritatem pervenire nequeant absque universali et infallibili aucloritate; doclrinam quam docet apprime cum hominis aspirationibus concordare ; virtutes quas sola fovet, praesertim humilitatem, castitatem et caritatem, esse privatis individuis atque ipsi ordini sociali necessarias ; et exinde variis moclis infert Ecclesiam catholicam esse vere divinam. Ab Ecclesia ad ejus fundatorem, Christum videlicet, ascendit, ejusque divinitatem probat ipsius testimonio, quod verum esse scimus tum ex virtutibus quas coluit tum ex miraculis quae patravit. A Christo ad ipsum Deum gradum facit, qui vivit in unitate naturae et personarum trinitate, — qui est ultimus finis ad quem omnia tendunt. Cetera fidei dogmata praecipuaque morum praecepta declarat, horum convenientiam cum ratione patefaciens. Methodus igitur qua utitur est simul socialis et psychologica x.
- Ozanam ostendit faclum religiosum, utpote universale, esse a natura, ideoque aliquam religionem esse homini necessariam. Vera autem religio, cum sit omnibus necessaria, inventu facilis esse debet. Jamvero Ecclesia catholica omnibus se prsebet tanquam rerum religiosarum infallibilem magistram, ideoque facile inveniri potest. Ceterum quando quis jam ingressus est Ecclesiam, intima experientia confirmatur et roboratur fides : novam enim lucem, novas vires in religionis assidua praxi invenit, ita ut hujusmodi experientia sit novum et validius argumentum 2.
Huic methodo affinis est ea quam propugnavit de Champagny 3 : homo, proprise infirmitatis conscius, alicujus aucloritatis divinre necessitatem agnoscit; Deus autem hominem dirigere debet per legem universaiem, positivam, perpetuo manentem; porro lex hujusmodi in sola Ecclesia. catholica invenitur.
Inter theologos qui de Vera Religione scripserunt, speciali laude dignus est L. Brugere, s. s., qurtraditionalem methodum nostris temporibus opportune accommodavit. Ab intrinsecis argumentis incipit, ut, demonstrata christianismi excellentia, leclores jam optare
1 Folghera, O. P., V Apologttique de Lacordaire, Paris, 1905.
2 Ozanam, Lettres, t. II, 22 mai 1849, 24 aout 1851, 16 juin 1852, pp. 245, 338, 382, ed. Lecoffre, 1865.
incipiant veram esse religionem; postea, ascendente??i methodum sequens, historica exponit argumenta, prius ea qua3 nobis proximiora et evidentiora apparent, nempe conversionem mundi, martyrum testimonium, miracula in N. Testamento relata, — pOsterius ea quae ad Vetus Testamentum speclant, ut sic totiusrevelationis habeatur generalis conceptus s.
Bougaud methodum, quam inti??ia?n vocat, adhibet : etsi historica argumenta non contemnat, magis tamen intrinsecis confidit, perfecla nempe harmonia quse inter religionem et humanae naturae intimas aspirationes existit. Religionis necessitate??i et existentia??i primum demonstrat ex ipsa natura Dei et hominis, ex miseriis quas post se trahit irreligio, et ex miris effeclibus quos producit religio, prpesertim ex solatio quod affert lis qui dolore opprimuntur; : — postea divinitatem Christi probat ex ipsius vita, morte et resurrectione, necnon ex virtutibus quas coluit, testimonio quod de seipso perhibuit, amore et odio quo homines eum prosequuntur; exinde dogmata christiana, Ecclesiam, vitam christianam poetice describit,. ostendens haec omnia cum intimis aspirationibus nostris optime concordare2.
- Rationalismum bib/icum, inter alios, impugnarunt : de Valroger, Introdnftion historique et pratique aux /ivres du N. Testa- ??ient, 1861; D. H. Wallon, De la croyance due a PEvangile; Meignan, les Evangiles et la critique au XIXe siec/e; F. Vigouroux, Les livres s-aints et la c?'itique rationaliste; Le N. Testament et les decouvertes archeologiques, 1890; Diclionnaire de la Bible; Batiffol, Six /efo?is sur ies Evangites, 1897.
Inter Protestantes recensentur : Guizot, Mtditations sur Vessence dela religion chretienne, 1864; A. de Gasparin, Les ecotes du doute et Vecole de /afoi, 1853; Ch. Secretan, La raison et /e christia?iis??ie, 1863, ubi ad rationalismum prope accedit; E. de Pressense, Decole critique et Jestis-Christ, 1863; Jesus-Christ, sa vie, son te??ips et son ceuvre, 1866, ubi divinitatem Christi contra Renan vindicat.
- (B) Card. Dechamps in Be/gio statuit demonstrationem christiano-Catholicam duplici inniti fac~to, omnibus obvio, uno quidem interno, altero autem externo 3. Factum internum in eo consistit quod, indigentiae nostrae conscii, praesertim in rebus moralibus et religiosis, sentimus nobis
1 L. Brugere, De verd religione prcelecliones novct, 2a ed., Parisiis/1878, p. xxv-xxx.
2 Bougaud, Le Chrisiianisme et les Temps prtsents, 8e ed., Paris, 1901.
s *' II n'y a que deux faits a verifier, un en vous et un hors de vous; ces deux faits se recherchent pour s'embrasser, et, de tous les deux, le temoin c'est vousmeme ". (Card. Dechamps, Entretiens sur la dtmonstr. catholique, Epigraphe ct icr entret.)
opus esse aliqu£ auctoritate, cui plane fidere possimus, circa omnia quae ad finem nostrum ultimum speclant; unde fit ut parati simus huic auctoritati attentam atque docilem aurem praebere, modo hsec se ostendat credibilem. — Faclum autem extemum in eo situm est quod ant-e oculos nostros stat Ecclesia, qure aucloritatem infallibilem in rebus religiosis sibi vindicat, et aliunde suorum membrorum numero ac dotibus, praeclarisque beneficiis quae in ordine morali indesinenter confert, animos sibi conciliat atque digna apparet cui tuto in re morali credamus. Ex hoc duplici facto, quod satis facile constat, mtionabilis praebetur assensus auctoritati Ecclesiae, et doctrinae quam ipsa docet *.
(C) In Germania : Comes de Stolberg, Geschichte der Rdigionjesu Christi, 1807; Drey, Die Apologetik, 1836; Doellinger, Heidenthum und fudenthum, 1857; Schwetz, Theologia generalis, 1850; Hettinger, Apologiedes Christenthums, 1885; Schanz, Apologie des Christenthums, 1888; Gutberlet, Lehrbuch der Apologetik, 1899; Weiss, O. P., Apologie des Christenthums; H. Schell, Apolqgie des Christentums, 190 r, ubi tamen temerariae quaedam inveniuntur assertiones; Ottiger, Theologia Fundamentalis, 1897. — Inter Rrotestantes eminent iUlmann, Simdlosigkeitjesu, %^,Das Wesen des Christenthums, 1845; Tholuck, Gesprdche iiber die vornehmsten Giaubefisfragen der Zeit, 1846; Luthardt, Apologetische Vortrdge uber die Grundiyahrheiten des Christenthums, 1864; Delitzch, System der christlichen Apologetik, 1869; Ebrard, Apologetik, Wissenschaftliche Rechtfertigung des Christenthums, 1874; Baumstark, Christliche Apologetik auf anthropologischen Grundlage, 1872; Steinmeger, Apologetische Beitrdge.
(D) In Italia floruerunt : Colangelo, Apologia della religione crtsiiana, 1831; Perrone, S. J., De verd religione, 1835; Mazzella, S. J., De Religione et Ecclesia, 1880; Zigliara, O. P., Propcedeutica ad sacram theologiam, 1884; Talamo, Le origini del cristianismo e il pensiero stoico. — In Hispania : J. Balmes, Cartas a un esceptico; El protestantismo comparado con el catoiicismo en sus relaciones con la civiiizacion europea, 1842, opusegregium ubi ostenditur quantum religio catholica se<5tas Protestantium superet ; Mendive,
1 Card. Dechamps, (Euvres, Dessain, Malines, t. I, III, IV, XVI; F. Mallet, VCEuvre du Card. Dechamps et la mtthode de P Apologttique, ap. Annales de Phil. chrtt., oc~t. 1905, p. 68; fev. 1906, p. 449; mars 1907, p. 561. — Hanc fere methodum secutus est Aug. Thierry : historia generis humani agnovit necessitatem aucloritatis divinse et visibilis; jamvero quidquid extra christianismum fioruit, vix ullius est momenti; et quidquid est extra Ecclesiam catholicam, auctoritate caret.
S. J., La religion catolica vcndicada de las imposturas racionalisias, 1888; De principiis theologicis, 1896.
- (E) In Anglia, inter Catholicos eminent : Wiseman, Tiveive leclures on the co?ineclion betzveen science and rcvealed rtligion; Manning, The Grounds oj 'faith, 1852; Newman, Grammar of asserit, — Tivo Essays on miracles, — An inter?ial argument for Christianity, et aiibi passim.
In his operibus, Newman, rationi ratiocinanti parum fidens, argumentis psychologicis et historicis praecipue insistit. Conscientiae auctoritatcm et. primatum quoad religionem naturalem agnoscens, christianam fidem potius exponit quam demonstrat, ostendens hujus consensum et harmoniam cum religione naturali quam veram esse conscientia testatur. Attamen argumenta historica minime contemnit, sed ea prsesertim exponit quae divinae Providentise interventum patefaciunt, nempe monotheismi praeservationem apud Judaeos, messianicarum prophetiarum impletionem in Christo, miramque ejus religionis diffusionem. Singula quidem argumenta, seorsim sumpta, nonnisi probabilitatem conferunt, juxta ipsum; sed probabilitatum congeries, in unum idemque objeclum concurrentium, moralem generat certitudinem, quae ad a6lum fidei plane sufficit quoad mentes bene dispositas r.
77- Inter Protestantes : Chalmers, Series of discourses on the christian revelationy 1817; Th. Erskine, Remarks on the intcrnal evidence of the truth of revealed religion; Isaac Taylor, The restoration of ' betief 1855; Barnes, Evidences of christianity in ihe nineteenth century, 1871; G. F. Wright, Tke Logic of Christian Evidences, 1881; W. Mallock, Is life worth tiving, 1881; A. Bruce, Apologetics, 1892; G. J. Romanes, Thoughts on Religion, 1895.
V. De praecipuis methodis hodiernse Apologeticae.
- Acatholicorum praecipuae tendentiae. Quo melius intelligantur methodi quas proponunt hodierni Apologetae, pauca praenotare oportet de diversis opinionibus quae apud
1 De methodo apologetica quam amplexus est Newman, scripserunt : Bremond, La Psychologie de la Foi (cTapres Newman), 1905; Baudin, La Philosophie de la Foi chtz Newman, apud Rev. de Philosophie, juin, oct. 1906; L. de Grandmaison, in periodico Etudes, 5 janvier 1907; J. Lebreton, in Revue pratique d' ' Apologetique, 15 janv. 1907, ier mars 1907.
hodiernos vigent in rebus religiosis." Cum vero innumera sint eorum systemata, pnxcipuas tendentias exponere satis erit.
(A) Sunt imprimis qui materialismum et monismum aperte propugnent, quales sunt : in Germanid, Biichner, Haeckel, Moleschott ; in Anglid, Huxley; in Gatiid, Berthelot, Le Dantec, aliique multi1. Hi fatentur quidem multas viguisse et adhuc vigere religiones, qu?e a sensu quodam religioso ortae sunt; sed, progrediente scientia, religiones paulatim evanescunt ut quid imperieclum,sensuique religioso succedit sensus scientificus, qui mox peruniversum orbem praevalebit. Prselucente scientid, homo Dei existentiam animseque spiritualitatem et immortalitatem tanquam vana figmenta rejiciet, et nonnisi de prsesenti vita cogitabit, quam meliorem et feliciorem reddere quisque conabitur. Unica namque existit substantia universalis et aeterna, quse in se virtualiter continet materiam et spiritum, et quae, progressivd evolutione omnia entia produxit. Progressus consistit in cultu veri,boni et pulchri.
(B) Alii positivismum propugnant aut agnosticismum, vestigiis inhaerentes Comte, Littre, Fouillee, H. Spencer, etc. Hi non negant quidem explicite Dei existentiam animaeque spiritualitatem, sed nihil admittentes nisi quod observatione certaque induclione probari potest, omnia entia metaphysica in dubium revocant, et phaenomenorum legumque naturalium studio exclusive incumbunt. Religiones tanquam imperfeclum humanitatis stadium habent, et, dum libenter agnoscunt Christianismum fuisse omnium religionum formam perfectissimam, contendunt huic successuram esse Sociotogiam, quae, solidaritatis principio innixa, homines ad veram felicicatem perducet. Attamen quidam inter ipsos, ut Comte 2, rati scientiam aspirationibus cordis non satisfacere, cultum Humanitatis promovent. Alii, ut Spencer 3, fatentur aliquam esse realitatem spiritualem, quam incognoscibilem declarant.
79 (C) Alii, Kantii vestigiis inhaerentes, subjeclivismum et idealismum amplecluntur : cum pura ratio absolutum attingere non valeat, maximam vim tribuunt, in rebus moralibus et religiosis, sensui religioso seu conscientiae. Non pauci in fiantheismum prolabuntur, qualessuntFichte, Schelling,Hegel, eorumquediscipuli. Alii vero, sensus religiosi et psychologicae experientiae ope, quemdam theismum profitentur. Intima cordis humani nobilissimasque ejus aspirationes attente perscrutantur, et exinde assurgere conantur ad legem moralem, Dei existentiam, animae immortalitatem, ceteraque religionis naturalis fundamenta. Quod confirmare conantur religiosd
1 Quod systema exponit ac critice confutat E. Boutroux, Scieuct et Religion, Paris, 1908, p. 1 19-165. 3 Cfr. E. Boutroux, op. cit., p. 37-79. 3 E. Boutroux, op. cit., p. 80-118.
experientia, eorum praesertim qui Enti divino intimius conjuncti sunt; sed quidam inter eos fatentur hac methodo nonnisi probabiliter probari existentiam Dei personalis a mundo distincli x,
Inter discipulos Kantii recenseri possunt Modernistce, qui vim rationis ad demonstrandam Dei existentiam rejicientes, per imnianentismum ad Deum assurgere conantur, videlicet ex indigentiaalicujus entis divini cujus conscii sumus, et ex necessitate alicujus normce moralitatis, sine qua officia moralia impleri nequeunt2.
- (D) Quidam adhuc supersunt deistce et rationalistce, qui rationis humanse auctoritatem et autonomiam proclamantes, Dei existentiam animaeque immortalitatem, necnon naturalis religionis necessitatem agnoscunt, sed religiones revelatas tanquam fabulas fejiciunt, et christianismum nomine mysticismi ut irrationabilem traducunt.
8:. Christianorum apologetarum variae methodi. Quae cum ita sint, hodierni Apologetae diversas proponunt methodos ad. veritatem fidei catholicae propugnandam et suadendam.
i° Imprimis proponitur satis communiter a theologis methodus quae traditionalis dicitur et ad haec summa capita revocatur. Praesuppositis Dei existentia animaeque immortalitate, quae apud Fhilosophos demonstrantur, alicujus religionis necessitas exinde infertur; postea vero philosophice simul et historice evincitur possibilitas, imo et moralis necessitas alicujus revelationis ad cognoscendam tuto et sine admixtione erroris summam veritatum necessariam ad re<5lam vitae ordinationem. Inter diversas religiones quae seserevelatas proclamant, expenditur praecipue religiochristiana, cujus divinitas probatur criteriis sive Cxternis, praesertim prophetiis et miraculis, sive internis ex doctrinae sublimitate ejusque harmonia cum nobilissimis naturae aspirationibus. Probato revelationis faclo, facile eruitur obligatio eam amplectendi.
Quam methodum perfecit Abb£ DE Broglie 3, criteriis
1 Inter quos W. James*, Varielies of religions experience, gallice redditum audlore F. Abauzit, IJ Expirience religieuse, Paris, Alcan, 1906.
9 Quas theorias expendit G. Michelet, Dieu et V agnosticisme contemporain ; Faris, Gabalda, 1909, p. 183-31 1.
3 Proesertim in operibus : Problhnes el conclusions de Vhistoire des Religions, 4e ed.; Les Fondements intellecluels de la Foi chritienne, Paris, 1905.
internis et externis addendo argumentum iranscendeiitice, quo, comparatione instituta inter diversas religiones et christiano-catholicam religionem, hujus superioritas tam evidenter apparet ut christianismus omnino transcendens videatur, imo et divinus. Nam (a) in sua doclrind, modo pcrfedtiori quam ceterae religiones, nobilissimis omnium aspirationibus satisfacit; — in se complectitur quidquid veri et boni est in aliis, dum omnino rejicit prava elementa in eis contenta; — harmonicam unitatem exhibet; — et, etsi in sua substantia immutabilis, semper vivens ac progressivus apparet, omnibus saeculis ac regionibus mirifice sese accommodans. (b) In sua historid divinitatis signa prae se fert : monotheismum, absque idololatriae aut polytheismi admixtione, solus servavit atque hodie tuetur; — prophetiis multis ante eventum factis praenuntiatus est; — fundatorem habuit eximiae sanctitatis, qui ad divinitatem propriae missionis probandam, vera patravit miracula; — ejus tandem religio, celerrime in mundum universum propagata, non obstantibus persecutionibus, hodie stat invicta tanquam signum inter Gentes elevatum.
- Attamen hanc methodum imperfectam esse et hodiernis mentibus minus accommodatam non pauci contendunt. (a) Argumenta historica, inquiunt, • vim non habent ad movendos trahendosque animos hodiernorum, qui praejudiciis imbuti omne supernaturale abhorrent, et, nisi via paretur historicae demonstrationi per criteria interna, miracula ipsa prorsus rejicient. (b) Insuper hodierni rationis autonomiam proclamant, neque revelationem externam admittent, nisi prius ex intima sui inspectione ejus necessitatem agnoscant. Jamvero haec duo aut praetermiserunt aut vix attigerunt veteres Apologetae.
Quare nonnulli novas methodos proposuerunt quas multo efficaciores existimant. Praecipuas exponere juvat.
- 2° Olle-Laprune et Fonsegrive, vestigiis Pascal inhaerentes, viam parant historicae demonstrationi ostendendo perfectam concordiam quae inter legitimas hominis aspirationes et christianam religionem existit. Pricr magis pkilosophice, posterior magis psychologice procedit.
(a) Olle-Laprune (1839-1898) tanquam principium inconcussum statuit nominem ad verum tendere ac procedere debere praesertim fn rebus moralibus, non solo intelleclu, sed totct animd, id estmente, corde et voluntate. Veritates autem morales ad quatuor reducuntur, nempe existentiam Dei, hominis libertatem, legem moralem atque vitam futuram. Quae, cum sint complexae, obscurae et acliones arduas imperent, percipi et admitti nequeunt nisi positis quibusdam dispositionibus moralibus, seu perfect.a sinceritate et bona voluntate Idem dicendum est de religione'quae ad veritates morales spectat. Ad demonstrandam igitur christianismi divinitatem, ostendere oportet veritates quas proponit cum nobilissimis aspirat onibus mentis et cordis optime concordare, et ad vitae intellectualis et moralis rectam ordinationem esse necessarias. Quod quidem nitide et eloquenter praestat, exponendo dogmata atque praecepta christiana, eorumque harmoniam cum legibus moralibus atque intimo desiderio recte vitam nostram ordinandj x.
(b) Sic autem arguit Fonsegrive 2. Ad vitam recte ordinandam, necesse est ut nostram intimam naturam introspiciamus ejusque legitima desideria. Jamvero, teste conscientia, nobis inesse percipimus desideria multa quse propriis viribus complere non valemus. Quidquid veri est, cognoscere et intelligere optamus; attamen nonnisi pauca cognoscimus, et quidem valde imperfecte; quidquid boni concipiinus amplecli volumus, sed illud assequi proprio marte nequimus; vitam integram, supra humanam, deiformem appetimus, sed, post multos arduosque labores, hanc inaccessibilem esse fateri cogimur. Aliunde praesto adest christiana religio quae ad nostras aspirationes complendas se idoneam esse contendit. Docet siquidem hominem ad vitam superiorem et deiformem destinari, Verbum ideo hominem factum esse ut homo fleret Deus, media ab ipso instituta fuisse quibus filii Dei adoptione efficimur, et, divinae naturae participes efifecli, ad vitam aeternam tendere valemus. Ita christiana religio, vitam intelleCtualem et spiritualem nedum exstinguat, eam potius extollit, et ad superiora trahit. Si igitur vitam integram et perfeclam assequi volumus, christianismum amplecti debemus- Ex altero capite, haec religio signa divinitatis haud incerta prae se fert, miracula videlicet in ordine non solum physico, sed etiam intellectuali et morali; quae quidem miracula, posita hypothesi vitae supernaturalis, nedum impossibilia humanae rationi appareant, eidem omnino consentanea perhibentur.
' Olle-Laprune, De la Certitude morale, 1880; Le Prix de la Vie, 4e ed., 1897; La Philosophie et le temps present, 1890; Vitalite chretienne, 1901; Raison it rationalisme. Cfr. Pacaud, La Certitnde religieuse d'apres la Philos. dfOlU-Laprune, ap. Rev. prat. d' Apologitique, t. IV, ier Juin 1907, p. 271.
2 Fonsegrive, Le Catholicisme et la Vie de Tesprit, Taris, 1899; Ives le Querdec, Le Fils d> ' Fesprit, Paris, 1905.
Haec methodus, etsi internis criteriis praecipue innitatur, externa minime rejicit, sed ea tantum proponit quando praejudicia primum remota sunt. Nil igitur impedit quominus adhibeatur ad eos suadendos qui, omne supernaturale rejicientes, nonnisi pedetentimejus possibilitatem et existentiam agnoscere valent.
- 30 Alia via procedit Balfour *. Rationis inhabilitatem ad explicandas ideas boni, veri et pulchri, quae nobis insunt et aliunde necessariae judicantur ad rectam vitae ordinationem, vivide depingit : positivismus, idealismus et rationalismus omnino impares sese ostenderunt ad has ideas scientifice demonstrandas. Remanet igitur ut eas accipiamus ex aucloritate, quse alia esse nequit quam religiosa aucloritas. — Quam methodum laudavit F. Brunetiere \ Homo, inquit, est ens morale et sociale; sed regula morum et socialis ordo supponunt aliquid absolutum et certum, quod neque scientia neque artes, neque philosophia praebent. Sola fides id praestare valet; fides autem est rationabilis, non quia certis argumentis mere intelleclualibus innititur, sed quia homo, suae impotentiae conscius, credendi obligationem percipit tanquam conditionem necessariam ad vitam recle ordinandam et ad socialem ordinem promovendum.
In his systematibus, quae valde affinia sunt, plus aequo deprimitur humana ratio, quae, teste Vaticano, motiva credibilitatis moraliter certa praebet : haec quidem per se non sufficiunt ad aclum fidei eliciendum, nisi accedant bona voluntas et gratia, sed fidem solido inniti fundamento satis evidenter ostendunt. Attamen qui, hac utentes methodo, Ecclesiae infallibilem aucloritatem agnoscunt, ejusque magisterium accipiunt, eo ipso in ea. inveniunt motiva credibilitatis quibus ad firmiter credendum indigent.
- 4° Methodum immanenticB propugnant M. Blondel^ P. Laberthonniere, Mano, Tyrrell, aliique non pauci, aliter tamen et aliter.
Sic procedit BLONDEL, in quantum ejus mentem intelligere potuimus. Hodierni philosophi, inquit, systema imma- «^/^ample6luntur, vicujus rationis autonomiam et autochtoniam ita proclamant, ut nihil ab extrinseco accipere velint nisi quod requiritur ad perfectam et quidem connaturalem suarum facultatum evolutionem 3. Quare religioni christia-
1 Balfour*, The Foundations of belief, London, 1895, gallice redditum Les bases de la croyance, Paris, 1897.
2 Brunetiere, Discours de combat, ire serie, Le besoin de croire; 2e serie, Les raisons acluclles de croire; Cinq lettres sur E. Renan; Questions acluelles, Aprls une visite au Vatican, et Les bases de la croyance. Cf. J. Cartier, Bruneiiere apologiste, in Rev. pratique d' Apologctique, mars-mai 1907.
3 " La pensee moderne avec une susceptibilite jalouse considere Ia notion dHvnnancnce comme la condition meme de la philosophie; c'est-a-dire que, si nae valde infensi sunt, quando haec ab apologetis proponitur ut aliquid supernaturale ab extrinseco impositum sub pceni seternae damnationis. Quid igitur cum iis agendum? His ostendere oportet supernaturale, etsi humanae naturae indebitum, aliquomodo postulari ab intrinsecoy ad perfe6lam nempe evolutionem nostrarum facultatum, ita ut illud amplecli teneamur.
Sic autem procedit. Certissimum est, inquit, hominem agere, ipsique incumbere officium agendi. Actio vero ad aliquem finem ordinatur, ideoque inquirere oportet quisnam sit ille finis. Dilettantismus, qui finale problema negat, sibi aperte contradicit; solutio negativa, quae contendit hominem ad ?iihilum tendere, intimis aspirationibus nostris adversatur; scientice positiva nonnisi incompletam solutionem praebent, quia finem ultimum non attingunt; remanet igitur ut psychologice hunc finem inquiramus, moralis dynamismi leges investigando. Quare, ex attenta consideratione adionis humana, infert hominem non posse a&iones suas ad perfectionerr» ducere per seipsum, sine cooperatione alicujus entis superioris
Nobis enim insunt profundissimae aspirationes quae voluntatem nostram intimam veluti constituunt; easdem in praxim adducere conatur voluntas nostra libera. Sed propriis viribus id assequi non valet. Non enim omnia quae cogitamus, volumus; nec ea quae volumus, facimus; sed saepe quod nolumus, peragimus. In voluntate nostra jacent tendentiae et aspirationes versus aliquid superius, infinitum et divinum, quocumque nomine illud appellemus; hocautem nihil aliud est nisi Ens supremum ad quod, tanquam ad ultimum finem, necessitate quadam naturae tendimus. Cum autem propriis viribus Deum attingere minime valeamus, cooperatione et auxilio indigemus hujus Entis infiniti : ita, vi et impulsu naturae nostrae, postulamus aliquid heteronomum quo compleatur et perficiatur adlio nostra; ita ab immanenti et subjectivo ad aliquod ens transcendens et objeclivum ascendimus, nobisque incumbit obligatio illud ampledtendi, nisi velimus intimis aspirationibus nostris contradicere finemque nostrum ultimum abdicare f.
parmi les idees regnantes il y a un resultat auquel elle s'attache comme a un progres certain, c'est 1'idee tres juste en son fond, que rien ne peut entrer en l'homme qui ne sorte de lui et ne corresponde en quelque facon a un besoin d'expansion, et que ni comme fait historique, ni comme enseignement traditionnel, ni comme obligation surajoutee du dehors, il n'y a pour lui verite qui compte et precepte admissible sans etre, de quelque maniere, autonome et autochtone ". (Blondel, Lettre snr les exigences de la Pensie contemporaine en matilre tfApologttiquc, ap. Annales de Philos. chrdtienne, Janv.-Juillet 1896, p. 600, ettirage special, p. 28.)
1 Sic suam methodum contrahit Blondel, UA/lion, pp. 339, 344, 346, 353 : " II est impossible de ne pas poser le probleme de 1'actior), impossible d'en don-
Simili processu ostendere conatur actionem nostram non posse suam perfeclionem adipisci in ordine mere naturali : aliquam enim participationem divinitatis optamus et postulamus, et inquietum manet cor nostrum donec eam consequamur; hanc autem obtinere nequimus nisi per aliquod lumen supernaturale et ope gratise. Revelationis faclum sola philosophia demonstrare quidem non potest; sed, datis aspirationibus humanse naturae, hujus hypotheticae revelationis quosdam characleres ratio determinare potest. Hsec nempe revelatio, quse est donum Dei gratuitum, assensum mentis nostrse exigit, aliquem mediatorem et salvatorem supponit, quo mediante ad Deum accedere et a culpis nostris liberari valeamus *.
ner une solution negative; impossible de se trouver, ni en soi-me^me ni dans les autresi tel qu'on veut etre; bref impossible de s'arreter, de reculer ou d'avancer seul. Dans mon action, il y a quelque chose que je n'ai pu encore comprendre et egaler; quelque chose qui 1'empeche de retomber au neant, et qui n'est quelque chose qu'en n'etant rien de ce que j'ai voulu jusqu'ici. Ce que j'ai volontairement pose ne peut donc ni se supprimer ni se maintenir : c'est ce conflit qui explique la presence forcee dans la conscience d'une affirmation nouvelle ; et c'est la realite de cette presence ndcessaire qui rend possible en nous la conscience de ce conflit meme. II y a un " unique ntcessaire ". Tout le mouvement du determinisme nous porte a ce terme : car c'est de lui que part ce determinisme meme, dont tout le sens est de nous ramener a lui... Qu'est-ce donc que ce mysterieux x qui n'est ni le neant ni le phenomene, quoiqu'on ne puisse concevoir le phenomene ou le neant sans le comprendre dans la pensee qui les admet? Pour le trouver, nous ne pouvons partir de lui, oii nous ne sommes pas, ll faut partir de nous, 011 il est. Dans notre connaissance, dans notre aclion, il subsiste une disproportion constante entre 1'objet meme et lapensee, entre l'oeuvre et la volonte. Sans cesse 1'ideal concu est depasse par 1'operationreelle, et sans cesse la realite obtenue est depassee par un id£al toujours renaissant. Tour a tour, la pensee devance la pratique, et la pratique devance la pensee; il faut donc que le reel et l'ideal coincident, puisque cette identite nous est donnee en fait; mais elle ne nous est donnee que pour nous echapper aussitot... Ni ma pensee ne peut egaler mon adlion, ni mon a<5Kon ne peut egaler ma pensee. II y a en moi disproportion entre la cause efficiente et la cause finale; et pourtant ni l'une ni 1'autre ne peuvent etre en moi ce qu'elles sont deja, sans la mediaition permanente d'une pensee et d'une adlion parfaites. Tout ce qu'il y a de heaute et de vie dans les choses, tout ce qu'il y a de lumiere et de puissance en iThomme enveloppe, dans son imperfeclion et son infirmite meme, une perfection souveraine ". Cette perfection souveraine, c'est Dieu; et c'est vers ce Dieu <que nous devons orienter notre vie : " Puisque je suis force de concevoir et d'assigner un terme sup£rieur a ma pensee et a mon a<5lion, c'est une necessite aussi que je sente le besoin d'y egaler ma pensee et ma vie. L'idee de Dieu (qu'on sache ou non le nommer) est 1'inevitable complement de Tadlion humai- *ie; mais aussi 1'acflion humaine a pour inevitable ambition d'atteindre et d'employer, de definir, de realiser en elle cette idee de perfeclion. Ce que nousconnaissons de Dieu est ce surcroit de vie interieure qui reclame son emploi : nous ne pouvons donc connaitre Dieu sans vouloir le devenir en quelque facon "
1 Ad rem Blondel, \JAcliony pp. 398, 399, 422 : " Si elle est, il faut que la Tevelation divine se propose comme independante de 1'initiative humaine. II
Quibus positis, unum manet, nempe ut historice factum reveiationis demonstretur : tunc enim, divina auxiliante gratia, voluntas rationabiliter impeiabit mentis assensum omnibus veritatibus a Deo revelatis.
- Quam methodum multi impugnarunt tanquam Baianismo faventem; s: enim revelatio et gratia perhibentur ut quid humanae naturae necessarium, supernaturale non est quid indebitum, et Deus non potuisset hominem creare talem qualis est. Ad quam difficultatem solvendam, P. Laberthonnierex animadvertit hominem,prout a Blondel inspicitur, non esse hominem in abstraclo, qualis creari potuisset, sed hominem in concreto, qualis de faclo conditus est, citm ordinatione ad finem supernaturalem. Quo posito, mirum non est, inquit, hominem ita speclatum aspirationes supernaturales in intimo cordis, juvante gratia, detegere, cum hic, etiam post lapsum, destinatus maneat ad visionem beatificam. Supernaturale igitur, a nobis quidem exoptatur et postulatur, sed supra vires et exigentias est necessaire qu'elle exige un acte de soumission, une substitutionde pensee et de volonte, un aveu de la raison impuissante; en sorte que la raison meme l'estimerait fausse des lors qu'elle ne reclamerait pas de nous ce sacrifice inevitable. Mais ce n'est pas au seul effort de la volonte humaine qu'il est possible de rapporter cette salutaire disposition d'obeissance; car ce n'est pas de nous que peut proceder le mouvement surnaturel. II faut donc que meme 1'elan de la recherche qui nous porte a Dieu soit, en son principe, un don. Sans cette indispensable mediation, nous ne sommes et nous ne pouvons rien. II n'y a donc de revelation donnee et recue que par un mediateur ". — II y a plus : pour realiser ce que nous avons coneu, pour faire de Dieu la fin de 1'homme, pour devenir son cooperateur, " il faut un aide, un intercesseur, un pontife qui soit comme 1'acte de nos actes, la priere de notre priere, et 1'ofTrande de notre don ". — Et pour remedier aux inevitables defaillances de l'a(ftion, pour aneantir le mal, pour detiuire le passe, pour rendre la vie a l'a6tion morte et a la volonte pervertie, il faut un sauveur... " Ainsi se revele peu a peu 1'ambition integrale de la volonte qui se cherchait elle-meme sans se connaitre d'abord tout entiere. Cest en pretendant s'egaler effeclivement a sa propre puissance qu'elle cesse de trouver sa sufhsance en elle seule. Nous voulions, semble-t-il, tout faire de nous-memes; et voici que, par ce dessein, nous sommes amenes a reconnaitre que nous ne faisons rien, et que Dieu seul, agissant en nous, nous donne d'etre et de faire ce que nous voulons. Nous demandons qu'il soit, qu'il soutienne, acheve, reprenne en sous-ceuvre toutes nos operations; nous ne sommes a nous que pour nous reclamer de lui et nous rendre a lui; notre vraie volonte, c'est de n'en avoir point d'autre que la sienne; et le triomphede notre independance est dans notre soumission. Soumission et independance egalement reelles. Car ce que nous devons obtenir, c'est que notre vouloir se regle sur le sien, et non le sien sur le notre. Et lorsque, par cette substitution volontaire, nous reconnaissons qu'il fait tout en nous, mais par nous et avec nous, c'est alors qu'il nous domie d'avoir tout fait. Nous n'arrivons a 1'independance que par 1'abnegation, mais nous y devons arriver ".
1 Le problhne religieux, ap. Annales de Philosophie chrttienne, fev.-mars, 1897.
nostras manet, et gratuito nobis conceditur \ — Cum alii objicerent supernaturale percipi non posse, quippe quod in conscientiam non cadit, respondit necessarium non esse proprie et direcle illud percipere, sed sufficere ut, incapacitatis nostrae ad nobiliores et altiores tendentias animae implendas plene conscii, clare agnoscamus eisdem in religione christiana plene satisfieri 3.
Chapter 2 of 81