Skip to the text

Nn. 243–288

  1. Conclusiones practicae. i° Si agitur de aliquo incredulo ad fidem convertendo, sapiens apologeta prius ejus mentem detegere sataget, ut sciat quid hic admittat, quid neget, ideoque ubi incipere debeat demonstratio, et quae motiva ad eum movendum aptiora sint. — Non praetermittet ad fidem requiri bonam voluntatem, eamque ipsam egere divino auxilio ac proinde oratione1. Quibus positis : -— (a) Inter motiva credibilitatis , ea proponet quae cujusque ingenio aptiora videntur. Quidam enim internis argumentis, alii externis efficacius trahuntur. Iterum, inter motiva interna, nonnullis placent argumenta inducliva et psychologica, quibus e contemplatione humanae infirmitatis necessitas alicujus divini luminis et auxilii infertur ad plenam facultatum evolutionem; aliis magis arridet simplex doclrince chrisiiance expositio, quatenus nobilissimis hominum aspirationibus optime respondet.

1 Ad rem Pascal, op. cit., p. 442: " Si ce discours vous plait et vous semble fort, sachez qu'il est fait par un homme qui s'est mis a genoux auparavant et apres, pour prier cet Etre infini et sans parties, auquel il soumet tout le sien, de se soumettre aussi le votre pour votre bien et pour sa gloire; et qu'ainsi la force s^jcorde avec cette bassesse ".

DE ftELlGlOWE KEVELATA. 137

(b) Pariter inter argumenta historica, nonnullis inajorem persuasionem praebent prophetiae, aliis miracula physica, praecipue Christi resurrectio, aliis vero miracula ordinis moralis vel socialis, quales sunt mirabilis Christianismi propagatio, necnon socialis immutatio quam orbem terrarum diffudit atque hodie etiam dirTundif1.

(c) Notandum est etiam multo majorem vim inesse synthesi omnium argumentorum quam argumentis singulatim sumptis 2.

  1. 2° Si vero quaeritur methodus integra ex se sufficiens ad suadendos hodiernorum animos, putamus argumenta intrinseca et extrinseca sic harmonice consocianda esse ut mutuam opem sibi ferant. (a) Via historicae demonstrationi parari potest per argunienta intrinseca, exponendo quomodo revelatio de qua agitur nobilissimis humanae naturae aspirationibus respondeat; (b) historice postea investigari potest num religio, quoe revelatam se esse profitetur, revera divinitus manifestata fuerit; (c) tandem demonstratio confirmari potest comparatione instituta inter varias religiones quac revelatae existimantur, et quidem sub duplici respectu doclrinali et historico.

Quam proinde methodum scquemur in secunda parte hujus Traclatus.

1 Cfr. Newman, Two Essays on biblical and ecclesiastical miracles, 1890, p. 8: " Philosophus vehementius fortasse commovebitur populi judaici constitutione vel mira mutatione a christianismo peracta. Ex adverso, prseclara Novi Testamenti moralia prsecepta, eorumque luculenta ingenuitas indoctis ac spiritu simplicibus quam maximam persuasionem ingerunt. OperEe pretium est statuere Revelationis argumenta x\m,cumu!ativam prre se ferre et mutuam vim sibi invicem prsestare; quapropter argumentum e miraculis depromptum multo validius est, si una cum aliis perpendatur quam si solum consideretur ".

2 Cfr. A. de Poulpiquet, Vobjet integral de VApologetique, P. I, ch. 5.

©ars altera

Praenotanda.

  1. I. Praecipuae hodiernae religiones. Tn priori parte, post demonstratam absolutam necessitatem alicujus religionis, moralemque necessitatem cujusdam revelationis, probavimus cuique incumbere obligationem inquirendi num et quaenam sit vera religio divinitus revelata, simulque methodum in hac inquisitione sequendam delineavimus.

(A) Jamvero tres sunt in mundo prsecipuae religiones de quibus investigatio fieri possit :

' (a) ChristianismuS) qui duas universi partes fere implet, Europam scilicet et Americam, et per ceteras etiam mundi partes late diffunditur, plusquam quingenta millia millium (500,000,000) hominum numerans; (b) Islamismus^ qui in quibusdam Asiae et Africae partibus praesertim viget numeratque circiter ducenta millia millium (200,000,000); (c) Brahmanismus, ex quo ortus est Budhismus, qui in nonnullis regionibus cum Confucianismo mixtus est : tres hujusmodi religiones in Asia vigent et simul sumptae sexcenta circiter millia millium asseclarum computant (600,000,000) *.

1 De numero eorum qui has diversas religiones colunt non omnino concordant periti, licet substantialiter serventur esedem proportiones. Juxta A. Schobel*, apud Droysen, Handatlas 1886, p. 291, numerantur in toto orbe terrarum : Christiani 442,351,000; Mahnmetani 186,356,000; /Vz^ttwz 92,182,340; Burfhistce 447,969,780; BraJuuanisia 187,947,450.

Secundum O. Werner, Orbis ierranun catholicus, Friburgi Brisgovise, 1890, p. 4, numerus orbis nostri incolarum 1,400,000,000 superat; e quibus 445,000,000 sunt Christiani ; 210,000,000 Mahutnetani ; 448,000,000 Budhistcz Confuciani ac Shamani; 188,000,000 Brahmanistct; Pagani 120,000,000; Judai 6,500,000.

Juxta V. Groffler, PlanisphZre des Religions, 1883, computantur Christiani 419,710,000; Judcsi 6,890,000 ; Mahumetani 200,000,000 ; Brahmanista

(B) A religione autem christiand incipimus, non solum quia inter Christianos versamur, sed etiam quia, fatentibus adversariis, hsec religio ita inter ceteras eminet sive doclrina, sive effectibus in ordine morali, sive asseclarum numero et au&oritate ut, si quaedam sit revelatio, ultro in Christianismo quserenda sit.

  1. II. De Christianismo et triplici ejus stadio. In suo generali conceptu, Christianismus tria veluti stadia historice complectitur : religionem primcevam, religionem mosaicam et religionem Christianam proprie diclam.

i° Religio primceva, seu patriarchalis, protoparentibus et patriarchis revelata, et ad totum genus humanum destinata, perseveravit usque ad Moysen pro Judceis, pro Gentilibus autem usque ad promulgationem religionis christianae x.

Secundum narrationem biblicam, Deus protoparentibus sese manifestaverat, eisque praeceptum imposuerat : hi autem illud violaverunt, proptereaque e statu superiori ad quem evecti fuerant dejecti sunt 2. Deus tamen eos non dereliquit, sed eis gratiam concessit ut paenitentiam agerent; iirio et Hberatorem promisit cujus ope diabolum aliquando superarent 3.

Cum vero polytheismus et idololatria per multas regiones spargeretur, moresque magis ac magis corrumperentur, Dominus selegit Abraham Chaldseum, eumque auccorem gentis fecit, qu?e do6lrinam de Deo uno majoribus traditam ut pretiosam haereditatem servaret et posteris communicaret. Revera Isaac et Jacob, Abrahami filius et nepos, cultum veri Dei fideliter tenuerunt atque posteris transmiserunt usque ad tempus Moysis.

163,000,000; Budhistiz puri 7,000,000; Budhistcz et Confuciani 380,000,000; Budhistit et Sha?nani 35,900,000; Pagani 228,500,000.

Secundum P. Krose, in Stimmen aus Maria-Laach, jul.-aug. 1903, recensentur : Christiani 549,000,000; Confuciani 235,000,000; Brahmanistce 210,000,000; Budhisicz 120,000,000; Mahumetani 202,000,000; Judcei 11,000,000.

A nonnullis ccmputantur Budhista> 500,000,000; sed in hac computatione miscentur simul Brahmanistse, Confuciani et Budhistae.

1 Hicsolummodo exponimus traditionalem conceptum religionis primaevceaut judaicce, criticas qurestiones commentatoribus Scriptune relinquendo.

247« Primaevae religionis haec est autem summa : (a) Unus est Deus, Creator cceli et terrae, rerumque omnium supremus Dominus * ; et ita polytheismus excluditur. Omnia quae fecit bona erant ab initio2, et ita excluditur existentia principii mali, seu Manichaeorum error. Sua providentia omnia regit, nam justis praemia largitur, dum malis pcenas comminatur et infligit 3. (b) Homo ad imaginem et similitudinem Dei conditus fuit4, id est, non solum naturae, sed etiam gratiae donis ornatus; anima spirituali et immortali praeditusT liber erat, boni malique capax. Ad familiam recte constituendam, matrimonium ab initio fuit institutum tanquam contra6lus sacer et religiosus unius cum una et indissolubilis 5. (c) Praeter prcecepta naturalia, quae ratio ipsa clare manifestat, quaedam erant praecepta positiva; ita sacrificia jam a tempore Abel viguerunt6, qujbus Deus propitius foret. Postea, tempore Abrahae, circumcisio instituta es.t tamquam signum fcederis inter Deum et populum electum 7.

  1. 2° Religio mosaica, per Moysen soli populo Israelitico manifestata atque imposita, fuit instauratio quaedam primaevae religionis simulque praeparatio ad christianam revelationem. Cum enim lex patriarchis data paulatim obnubilata fuisset, sive ob innatam propensionem ad malum, sive ob diuturnam in ^Egypto commorationem, opportunum erat ut praecipua dogmata et praecepta denuo promulgarentur et per alia complerentur, quibus populus electus efficacius ab idololatria morumque corrupteia. removeretur, Quapropte/ Deus Moysen suscitavit, cujus opera. Hebraei, a servitute ./Egyptiaca liberati, in cultu divino instaurati sunt ; pluries quidem ab unico et vero Deo defecerunt, sed, cura Moysis, Josue et Judicum, ad Iawheh tandem reverterunt. Quando, post schisma politicum et religiosum a Jeroboam indu6lum, jam periclitaretur cultus unius Dei, prophetce missi sunt ut monotheismum firmiter et constanter praedicarent : cum vero, non obstantibus Prophetarum minis, multi

1 Gen. I, I sq. — a Gen. I, 10, 12, 18, 21 etc. —3 Gen. II, 16, 17; III, 14 sq.; IV, 4, 5, II sq. etc. — * Gen. I, 26-27. — 5 Gen. II, 23-24. — 6 Gen. IV, 3-4; VIII, 20 etc. — 7 Gen. XVII, 10 sq.

in idololatriam lapsi fuissent, pcena exsilii mulctati sunt, et hac divina castigatione ad meliorem frugem reversi, tandem in religione patrum suorum confirmati sunt.

  1. Religio autem mosaica, praeter dogmata praeceptaque primaevae religionis, plura alia complectebatur antiquae revelationis explicativa, necnon multa caeremonialia quibus populi electi studia intra verum Dei cultum sepiebantur. (a) Unitatem Dei ejusque naturam et infinitam perfe6lionem magis dilucide declarat x, omnem prorsus idololatriam et superstitionem eliminat, timorem et amorem Dei inculcat ut fundamentum totius# perfectionis 2. (b) Hominis natnram} ex anima et corpore compositam, satis clare explicat, et licet temporalibus sanclionibus insistat, quia pro tota gente condebatur, quae ut gens, vix alterius sanclionis intelligendae capax erat, non ignorat tamen animae immortalitatem, sed implicite eam supponit : nam Moyses expresse vetat ne mortui interrogentur '3 ; jamvero mortui non interrogantur, nisi post mortem supervivere existimentur. (c) Prcecepta r.utem moralia, sive ad justitiam sive ad caritatem pertinentia, ex amore Dei et proximi defluunt; nec soli concives, sed etiam extranei diligendi sunt4 : officia hujusmodi in Decalogo inveniuntur, qui est veluti totius legis naturalis compendium, versaturque circa actus non solum externos sed etiam interiores 5. (d) Cultus minutissime quidem determinatur, tum quoad sacrificia, tum quoad sacramenta aliosque ritus accidentales, ut hujus splendore superna Dei majestas perfeclius agnosceretur, fides fidelium firmaretur, sicque efficacius ab idololatria et cultu Gentilium removerentur. Conjugium ad primitivam unitatem et indissolubilitatem non fuit quidem absolutc reduclum, propter duritiam cordis Judaeorum, sed divortium multis restrictionibus limitatum fuit, et uxor contra inconstantiam viri protecta 6. Servitus tolerabatur quidem, sed maxime mitigata, multoque mitior quam apud vicinas gentes 7.

1 Praesertim his verbis : " Ego sum qui sum " {Exod., III, 14), quae etiam hodie ut optima Deitatis descriptio habentur.

» Deut.,VI et alibi passim. — 3 Deut., XVIII, II. — 4 Levit., XIX, 33-34. — 6 Exo<I., XX, 17. — 6 Dtut., XXIV, 1-4. — ^ Exod., XXI, 1-1 1.

142 PARS ALTERA.

Religio mosaica, cui hodie etiam adhaerent undecim circiter millia millium Judaeorum (u.ooo.ooo), per Christum erat complenda et abroganda.

  1. 30 Religio christiana proprie dicla, ita nuncupata quia per Christum praedicata fuit, ad omnes populos dirigitur, et usque ad consummationem sceculi est duratura. Deus siquidem, qui multifariam multisque modis locutus erat in prophetis, novissime locutus est in Filio, et per eum chrisstianam religionem instituit tinivcrsalem simul ttpeipetuam.

  2. Notandum. Posset quidem directe et successive investigari divinitas triplicis hujus revelationis *. Quia vero talis methodus perlonga esset, nec aliunde ad demonstrationem nostram necessaria, inquisitionem nostram direcle ad religionem Christi coarclamus, pauca tamen dic~fcuri'de Judaica religione, ubi de prophetico argumento (n. 495-537).

  3. III. Speciatim de monotheismo Judaeorum. Hic tamen notare liceat validissimum argumentum in gratiam Judaicae religionis desumi ex eo quod soli Israeiita?, etsi saepe ad polytheismum sollicitati tum exemplo vicinarum Gentium tum propriis propensionibus, monotheismiim invicte servaverunt : id enim, omnibus sedulo attentis, explicari nequit nisi speciali Dei interventu2. Nam si nulla alia gens unius Dei cultui per iongum tempus adhaesit, si clarissimi inter Graecos philosophos in polytheismum propenderunt, quis dicat Hebraeos, qui scientia et litteris Graecorum carebant, sine quadam revelatione et ope supernaturali hanc

1 Quam demonstrationem tradunt antiqui auclores, et recenter Ottiger, op. cit. , § 30-40. Plerique tamen hodierni Apologetae, Perrone, Alazzella, Lambrecht, Pesch, etc. solum de religione Christi disserunt : secus enim vel traoltatus in immensum cresceret, vel innumercE dimcultates ab adversariis proposita? contra Vetus Testamentun, non satis diluerentur.

2 Hic nonnisi obiter rem attingere possumus; ad fusiorem expositionem, cfr. Abbe de Broglie, Qnestions bibliques, Paris, Lecoffie, 1897, p. 243-320; Fondements intellecluels de la Foi chrti., p. 1 1 1 ; F. X. Kortleitner, De Polytheismo univerjo, CEniponte, 1908, p. 1-23; J. Nikel, Der Monotheismus Israels in der vorexilischen Zeit, Paderborn, 1893; £>er Ursprung des alttestament . Gottesglattbens, 2a ed. 1908; Robertson *, Early religion of Israel, 5a ed. 1896, p. 51-73. — Pauca quidem adducuntur facla ex quibus ostenditur quosdam Patriarchas et Judxos aliquando idololatrias aut fetichismo indulsisse {Gen. XXXI, 30-34); sed ex his infertur solummodo eos legem Dei violasse. Quod concedit E. Hautsch *, Rtligion of Israel, in Hastings Dicl. ofihe Bible, Extra vol., p. C 12-734.

Dei cognitionem concepisse atque, non obstantibus innumeris difficultatibus, integram servasse?

(a) Contendebat quidem Renan omnes Semitas et deserti incolas esse sponte et sine revelatione monotheistas ; sed idola inter has tribus inventa probaverunt hanc a priori explicationem historico fundamento carere. (b) Alii dixerunt ipsos Israelitas fuisse primum fetichismo, totemismo et idololatrise addiclos, deinde deum nationalem coluisse; posteaque tempore Prophetarum unicum Deum admisisse *. — Etiamsi res ita se habuisset, vis argumenti exinde non evanesceret : nam, si o6lavo sseculo ante Christum, dum omnes gentes polytheismum aut dualismum colerent, sola gens hebraica, sub influxu Prophetarum, monotheismum admisit non solum modo transitorio, sed per multa ssecula, nonne hic adest specialis Dei interventus? Sed, ad factum quod speclat, ipsi Prophetse aperte declarant se nihil aliud velle nisi instaurationem antiqui cultus2, et si populus eorum exhortationibus obtemperavit, id sane prsestitit quia revera ipsi persuasum erat solum Yahweh fuisse a majoribus legitime adoratum. Si igitur quaedam inveniuntur idololatrise vestigia apud Hebrseos, haec nihil aliud probant nisi eos aliquando contra legem alios deos coluisse : sed quoties Deum verum dereliquerunt, divina Providentia castigati sunt donec tandem firmiter monotheismo adhseserunt : et in hoc novum specialem Providentise interventum agnoscimus.

  1. Divisio hujus secundae partis. De religione/;^prie christiand acturi, in triplici capite hanc esse divinitus revelatam et ab omnibus ampleclendam ostendemus : — i° Historicse demonstrationi via parabitur per argumentnm intrinsecum, exponendo religionem christianam legitimis aspirationibus nostris respondere; 2° historice probabimus eam de facto esse revelatam ; 30 quod confirmabimus comparatione institutd inter hanc prsecipuasque alias religiones.

1 Quod systema, inter alios, propugnavit Smend *, Lehrbuch der alttestam. Religiongeschichte, 2a ed. 1899.

2 Quod erudite ostendit J. Touzard, Le Livre a"A/nos, Paris, Bloud, 1909, p. LVI-LXVI; La Religion tf/srae/, ap. Bricout, op. cit., t. II, p. 8 sq.

Caput j\

DIVINITAS CHRISTIAN^ RELIGIONIS EX EJUS EXCELLENTIA SUADETUR.

  1. Christianam religionem divinam esse suadet imprimis ejus excellentia : si enim prius constat christianismum nihil absurdi prae se ferre, sed potius omnibus humanae naturae legitimis aspirationibus apte convenire, jam valde probabile erit eumdem fuisse a Deo revelatum. Saltem remotis praejudiciis, quae in multorum mentibus existunt ex falsa hujus religionis notione, melius apprehendetur vis argurnentorum quae ex historia desumuntur.

Doclrinam vero christianam exponimus qualis in Ecclesid catholica edocetur : ibi enim, juxta omnes, invenitur christianismus maxime completus seu integratis, methodice expositus ab au6loritate quae infallibilitatem sibi vindicat.

Quare facile ejus doctrina invenitur tum in ejus conciliis et catechismis, tum in ejus praedicatione.

Argumentum generale sic exponi potest1 : Religio christiana in se spe6lata non solum nihil absurdi aut noxii prae se fert, sed etiam legitimis intellectus, voluntatis atque sensibilium facultatum aspirationibus et exigentiis apprime respondet; atqui religio tam excellens, attenta humani ingenii infirmitate necnon divina Providentia, suprahumana seu supernaturalis merito dicitur. Quod in duplici paragrapho demonstrabimus.

§ 1. Christian^e religionis EXCELLENTIA 2.

  1. Thesis : Christiano-catholica religio, in sua doctrina spectata, omnino est excellens, seu intellectus, voluntatis aliarumque hominis facultatum aspirationibus apprime respondet.

1 Syllogismo hic utimur ut statim discipuli vim percipiant argumenti; in concionibus autem non expedit sub syllogistica forma arguere, sed melius est vivide nobilissimas hominis aspirationes describere, simulque ostendere quomodo doclrina catholica cum eisdem conveniat : conclusio veluti sponte sua facile ex hac expositione eruetur.

'Valsecchi, op. cit., lib. II, c. VIII-XII; Lacordaire, Confer., 14-37;

Declaratur. Ad quod melius intelligendum, in memoriam revocandum est homini inesse altissimas atque nobilissimas aspirationes, sine quarum satisfactione felicitatem adipisci non valet, supra, n. 149. Ejus intelieclus tendit ad verumy nec satiatur scientia finita quam propriis viribus acquirit, sed infinitum vult explorare; ejus pariter voluntas bonum appetit, nec in bonis creatis quiescit, sed infinitum diligit eique vult uniri ; cor ejus aliquod so/atium, intcr angores et dolores quibus cruciatur, quaerit, neque in terrenis voluptatibus invenit, sed ad ccelestia gaudia aspirat. — Jamvero doctrina christiano-catholica omnibus his aspirationibus feliciter respondet. Haec enim docet hominem, a Deo creatum, ab Eoque in filium adoptatum, ad supernaturalem finem, nempe ad divince vitce participationem destinari; simulque ei praebet media quibus, pedetentim ab infirmitatibus et peccatis liberatus, per quotidianam praxim virtutum, duce et auspice divino Mediatore, deiformis errlciatur et divinam perfectionem imitetur, in quantum humana fragilitas patitur. Ita modo speculativo simul et praflico omnia problemata feliciter solvit.

  1. Probatur per partes. i° Religio Christi dogmatibus suis humani intellectus exigentiis optime respondet; siquidem nobis praebet religiosae doctrinae summam completam, nulli certce veritati adversam, harmonice unam, et omnium ingenio accommodatam.

257« i° Completam ; varia enim soivit problemata moralia, quorum solutionem mens humana anxia quaerit. Quatuor sunt praesertim quae non solum philosophi sed etiam rudes omni tempore investigare conati sunt, scilicet Supremoe causce existentiam et naturam, originem mundi, hoininis originem et naturam, ejus ultimum finem mediaque ad eum attingendum necessaria x. Jamvero religio christiana omnibus his quaesitis certum responsum praebet

Brugere, n. 48 sq. ; Knoll, Institut. theol. dogmaticce gener., § 123-126; David, de Ecdesid C/iristi, n. 20 sq.; Monsabre, Careme, 1890; Abbe* de Broglie, Histoire des Religions, ch. X, p. 326 sq. ; Ottiger, p. 607. 1 Cf. Guizot*, M<?ditations, vol. I, Med. 1.

  1. (A) Docet siquidem Supremam omnium causam esse Deuniy unum, verum ac vivum, " creatorem caeli et terrae, omnipotentem, aeternum, immensum, incomprehensibilem, intelleclu ac voluntate omnique perfectione infinitum " r ; a munclo re et essentia distinctum, in se et ex se beatissimum ; sicque confirmat et dilucidius exponit ea quae de unitate divinae naturae recta ratio tradit. Sed insuper aliud dogma docet, trinitatem personarum, quod, licet rationi impervium, rationabiliter tamen exponit quomodo Deus ad intra vivat, et ad beatitudinem sibi sufficiat.

  2. (B) Originem mundi, ejusque finem necnon mediaf quibus ad finem dirigitur, non minus dilucide exponit : mundus siquidem, a Deo creatus, ad Denm tendit, per divinam Providentiam.

" Hic soluc -rerus Deus, bonitate sua et omnipotenti virtute, non ad augendam suam beatitudinem, nec ad acquirendam, sed ad manifestandam perfectionem suam per bona quse creaturis impertitur, liberrimo consilio,simul ab initio temporis, utramque de nihilo condidit naturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Universa vero quae condidit Deus, providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter " 2.

Hisce paucis lineis plura manifestantur quam sapientissimi philosophi unquam invenire potuerant, cum nuilus sit ante Christum qui certo docuerit creationis dogma^ quod hodie tamen ut philosophiae spiritualistae fundamentum habetur; quis pariter ante eum tam apte descripserat paternam Dei providentiam ? 3

  1. (C) Origo et natura hominis pariter apposite describuntur, simulque ejus aspirationes satiantur. (a) Omnes siquidem ex communi parente, a Deo creato, originem accepimus,et corpore simul et anima. constituimur; anima nostra spiritualis, libera et immortalis est; in se quidem diversos, imo contrarios motus experitur, ex una. parte quidem ascen-

1 Ita Vaticanum Concilium (sess. III, cap. 1), doclrinam christianam de Deo exponens, prout accipitur non solum a Catholicis, sed etiam ab omnibus qui christiano nomine gloriantur.

2 Vaticanum, 1. cit. — 3 Cfr. Matth,, VI, 25-34, siones ad quidquid boni, veri et pulchri est, ex altera autetn ad malum vehementes propensiones. (b) Fide autem scimus hominem non fuisse primitus in hoc miserabili statu conditum, sed ad Dei imaginem et similitudinem creatum, divinae consortem fuisse naturae; a quo tamen nobiliori statu propria culpa excidit; et ita melius explicatur origo mali et hujus vitae> miseriarum. (c) Ne autem in desperationem veniamus, Filius Dei homo factus est, ut nos a servitute peccati redimeret, mediaque nobis praeberet quibus peccata nostra expiare, vitam honestam piamque ducere, imo et deiformem, sicque finem nostrum attingere valeamus. Ita apparet quomodo justitia cum misericordia conciliata fuerit, quomodo peccatores de delictis suis vere pcenitentes, et cum Christo satisfacientes, per Ipsum justificari valeant. (dj Iterum cor hominis Deo uniri appetit ; quod quidem desiderium optime per Incarnationem completur; ibi enim Deus nobis fit prcpior, imo unus ex nostris, in medio nostri manet per Eucharistiam, ita ut illi tanquam fratri et amico dileclo uniri valeamus1.

  1. (D) Finis noster ultimus est assimilatio quaedam cum Deo : " similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti cst"2; et ita explicatur illa in infinitum tendentia quam in nobis experimur. Vfta justorum in cetemd Dei possessione consistit, dum mali, qui obstinate sese a Deo averterunt, ab Eo (Bternaliter separati manebunt. Quae quidem praemiorum et pcenarum aeternitas malos merito conturbat, et justos etiam servat timoratos, sed simul hos fiducia in Deum paca* tos in spem erigit aeternae illius beatitudinis ad quam ardenter susp^ramus, et simul societatis pacem et ordinem efricaciter promovet. (b) Quod additur de corporis resurreclione, si recle intelligatur, re6foe rationi non contradicit, sed potius apte congruit, cum aequum sit ut corpus, quod bonorum operum aliquo modo particeps fuit, suam mercedem pariter obtineat. (c) Via tandem ad Deum tendendi est Christus ipse, qui sua do6lrina intellectum illuminat, suis exemplis ad perfectiora nos trahit, suaque gratia virtutum praxim

faciliorem reddit. Nil igitur ignoramus eorum quae nostri scire interest x.

  1. 2° Nulli certce veritati adversam. Supra notavimus nullum esse philosophum, extra christianam religionem, qui in pessimos errores non inciderit; Christiaiiismo autem nullus error ascribi potuit : seternitatem materise, dualismum, polytheismum, pantheismum, fatalismum aliosque errores sedulo respuit. Si quse autem absurda nonnunquam ei imputantur, id oritur ex falsa ejus dogmatum interpretatione, ut in decursu hujus operis fusius declarabitur.

Sic impugnatur Trinitas, quasi Deus trinus et unus sub eodem respeclu praedicaretur, dum revera dicitur unus quidem ratione natune, et trinus sub altero respectu, scil. personarum . Peccatum originale quasi ac~lus voluntarius peccati existimatur, dum nihil aliud est nisi habituale peccatum a posteris Adae non commissum sed contractum, quo privantur non bonis naturalibus sed supernaturalibus et indebitis. Incarnatio exhibetur ut mixtio et confusio divinse et humanae naturae, dum revera est solum unio utriusque, inconfusae simul et impermixtae, in una eademque persona; Redemptio exponitur quasi per eam homo, absque cordis mutatione veraque psenitentia, justificaretur, dum e contra cum Christo pati et pcenitentiam agere debemus, si cum eo glorificari velimus. Et sic de ceteris, ita ut cum Vaticatio dicere valeamus : "Inanis autem hujus contradictionis species inde potissimum oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecla et exposita non fuerint, vel opinionum commenta pro rationis efTatis habeantur " 3.

  1. 30 Harmonice unam. In religione christiana maxima elucet unitas ; siquidem (a) omnia dogmata ita inter se

1 Quod ipsi Rationalistse haud raro confiteri non dubitarunt; ita Jouffroy % qui catechismum extollit super omnes libros atque candide fatetur omnes qucestiones de origine ac fine humani generis, necnon de mediis ad finem attingendum necessariis, de quibus ipse dubitans disputaverat, in illo opusculo luculenter esse solutas. Integer legatur locus apud Melanges Philosophiques, Du ProbUme de la destinte humaine, 1830, p. 330. Cf. Guizot*, M^ditations, vol. I, med. 2.

2 Vaticanum, sess. III, cap. 4 de Fide et ratione. Quod libenter agnoverunt nonnulli rationalistas, v. g. W. H. Mallock , Is Ufe worth /iving, New York, 1879, c« XI, ubi agnoscit in religione christiana inveniri non solum illas veritates quas humana ratio detegere potcst, sed multas alias, nec aliundc difficiliora mysteria in ea. reperiri quam in deismo, sed potius majorem certitudinem. Idem fere invenies apud Romanes, op. cit., p. 157 sq. ubi additur hoc esse unum ex validissimis argumentis quibus divinitas religionis christianse demonstrari possit.

DIVINITAS CHBISTIAN^ RELIGIONIS. 149 conne6luntur ut unum ex altero fluat, nec unum negari possit quin alia labefatStentur. Ita vS^S. Trinitas exhibetur ut fons divinse vitae ; Incarnatio est medium quo hsec eadem vita hominibus commurticatur ; gratia nihil aliud est nisi vita deiformis qualis in homine, mediante Christo, existit; sacramenta sunt canales quibus vita divina in animas fluit; gloria tandem est vita divina in nobis consummata. (b) Praeterea omnia dogmata in Christo Redemptore recapitulantur; Redemptio enim supponit SS. Trinitatis mysterium : Pater siquidem ita dilexit murtdum ut Filium suum unigenitum daret, ad homines redimendos; Filius autem, ope.re suo peracto, Spiritum sanclum misit, cujus virtute cuique Fidelium merita Christi applicantur ; importat etiam originale peccatum, ad quod reparandum intenditur, proindeque elevationem hominis ad statum supernaturalem. Ex Redemptione autem cetera dogmata fluunt -.justificatio, qua redemptionis fructus peccatori applicantur ; sacramenta, quibus gratiae, quas Christus meruit, dispensantur ; glorificatio tum corporis tum animae, ad quam ultimo tendit redemptio. (c) Imo ipsa prcecepta, quae infra exponemus, ex dogmatibus logice fluunt : omnia enim ad amorem Dei proximique reducuntur; atqui uterque amor ex contemplatione infinitae perfe<5lionis quae in SS. Trinitate elucet, necnon beneficiorum quae per Redemptionem nobis contulit sponte sua nascitur x. Ergo doctrina christiana maxima gaudet unitate; quod quidem eo magis mirandum est quod nullum sit philosophicum systema sibi in omnibus plane consistens.

  1. 40 Omnium ingenio accommodatam. Religio siquidem Christi sua profunditate philosophis, sua simplicitate rudibus apprime accommodatur : (a) T am profunda est ut inexhaustam subministret materiam doclorum investigationibus : videlicet jam a novemdecim saeculis, Patres et Theologi mysteria Trinitatis, Incarnationis, gratiae aliaque scrutati sunt, novosque aspectus in his invenerunt, et ex comparatione tum dogmatum inter se, tum veritatum fidei cum

1 Frustra igitur nonnulli Rationalistse ethicam christianam absqua dogmatibus accipere vellent; domus sine fundamento, teclum sine parietibus stare nequit. Cf. H. Perreyve, CEuvres posthumes, Etudes historiques, Paris, 1876, p. 437 sq.

rationis principiis, multas deduxerunt conclusiones quae theologiae campum multum extenderunt; nullus est tamen qui penitus ea intellexerit. Nec mirum : nam altissimas quaestiones attingit, praesertim relationes inter finitum et Infinitum, inter hominem et Deum.

(b) Aliunde tam simplex est ut in fidei symbolo paucis verbis dilucide exponi possit, ita ut pueri et rudes, qui catechismo tantisper studuerint, praecipuis quaestionibus de existentia et natura Dei, de origine mundi, de natura, origine et finc hominis, clarum certumque responsum afiferre valeant1. Nec mirum ; nam religio christiana non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in aucloritate Dei innititur : " Et faclum est, cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus : erat enim docens eos sicut potestatem habensy et non sicut Scribae eorum et Pharisaei " 2.

Hinc cum indocti, tum docti ad religionem nostram confluunt, priores quia necessitatem alicujus aucloritatis in rebus moralibus libenter agnoscunt, posteriores quia de Christo pracdicari potest quod F. Baco relate ad Deum dixit, " scientiam, videlicet, obiter libatam ab eo abducere, totalitcr exhaustam ad eam reducere ".

  1. II. Religio christiana prasceptis et consiliis suis voluntatis cordisque aspirationibus optime respondet3.

Eo enim tendit ut nos deiformes efficiat, per imitationem virtutum Dei-Hominis. Duo enim nobis praebet, regulam agendi tutam et perfe6lam, et stimulos efBcaces ad eamdem servandam.

*266. i° Regulam agendi tutam et completam. Ethica tria complectitur : officia erga Deum, proximum, seipsum ; porro haec omnia docet Christianismus, et quidem modo perfeclo tanquam ex amore Dei fluentia. Siquidem interrogatus a lcgis doctore quale esset mandatum magnum in

1 " Et hcc etiam patet, teste S. Thoma {Exposit. Symooli, art. I), quia nullus Philosophorum ante adventum Christi, cum toto conatu suo, potuit tantum scire de Deo, et de necessariis ad vitam jeternam, quantum post adventum Christi scit una vetula per fidem ".

3 Cfr. C. A. Row*, Thi moral teaching 0/ tke N. 7\st. viewed as evidentiah to its historical truth, London, 18S8.

DlVlNITAS CHRISTIAN^ RELIGIONIS. 151 lege, respondit Jesus x : '• Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic : diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae". Jamvero hodie, etiam post novemdecim saecula, nullum perfectius, aut simplicius inventum est ethicae fundamentum, ut libenter agnoscunt quicumque Dei existentiam propugnant. Ex hoc enim principio sponte manant omnia officia : —

(a) Erga Deum; nam si Deus ut Pater optimus super omnia diligatur, prout jubet religio christiana, tunc libenter agnoscitur ejus supremum dominium, honorificatur cultu non frigido, ut apud rationalistas, nec libidinis incentivo, ut apud paganos, sed cultopuro et ferventi, qui ad imitationem divinarum perfeclionum tendat, juxta illud : " Estote ergo vos perfecli, sicut et Pater vester ccelestis perfectus est"2; inde etiam nascitur pietas erga Deum, timor non servilis sed filialis, obedientia, devotio qua propria abdicamus ad gloriam ejus promovendam 3. Per hunc amorem in Deum transfoi - mamur eique similes efficimur.

  1. (b) Erga proximum; dileclio enim proximi, quaeapud paganos, ad paucos familiares restringebatur, apud Christianos, ad omnes extenditur, sine ulla distinctione Graeci et Barbari, Juda^i et Gentilis, servi et liberi, quia omnes sunt seque filii Dei et fratres Christi4, pretioso ejus sanguine redempti, et ad eumdem finem supernaturalem destinati. Exinde manarunt extraneorum ipsorumque inimicorum dileclio; — pauperum, orphanorum, viduarum, senum aliorumque hujusmodi cura; — infamilid uxoris et libero-

3 Ille amor Dei, ut supra notavimus, vix Paganis notus fuit, et, licet jam Judaeis manifestatus, nonnisi per Incarnationem plene effloruit : siquidem sub Antiqua Lege, Deus prsesertim tanquam magnus et terribilis adorabatur, dum sub N. Lege praecipue tanquam amabilis exhibetur. Nec mirum; nam per mysterium Incarnationis " benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Det " (Tit.t III, 4), itaut ejus amore ad amorem provocemur. Cfr. H. E. Manning, The Glories of the Sacred Heartt New York, 1881, p. 61.

4 Quod fatetur auctor ceteroquin rationalista Seeley*, Ecce homot Boston, 1866, p. II. c. 14, p. 180; cf. Fisher*, The Grounds of theistic and christiaii bcliej, New York, 1885, c. 15, p. 379, sq. — Nec dicatur cum nonnullis Rationalistis Christianismum non curare de temporalibus hominis necessitatibus, sed vacuum esse spiritualismum {North American Reviewt April., 1895, p. 436); respondet enim rationalista Seeley* {Ecce Homo, c. 17, p. 208), ex amore Christi fluere amorem proximi, unumque ex divinis prseceptis esse eleemosynas aliaque beneficia pauperibus largiri, ita ut in ultimo judicio ii sint salvandi qui, propter Christum, fratribus benefecerint, reprobandi autein qui hoc ofncium neglexeririt {Matih. XXV, 34-46).

rum justa emancipatio, sine detrimento paternae aucloritatis, ac servitutis progressiva exstinctio; — in societate audtoritas civilis sacratior simul et humanior fa<5ta, justitia et libertas promota, jura et officia opificum et dominorum majori benignitate et reverentia temperata1; — jus gentium sive in pace sive in bello perfeclius agnitum, ceteraque beneficia quae ex caritate fraterna paulatim nata sunt.

  1. (c) Erga seipswn; christiana enim religio hominem regeneraturn docet propriam dignitatem agnoscere, eumque i;ionet ut, divinge consors faclus naturse, nolit in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Hinc praecipit ut, ad vitandum peccatum, passiones per temperantiam moderemur, licita etiam nonnunquam subtrahentes ut contra illicita firmiores evadamus: ut corpus et animam tanquam Dei templum revereamur; hortatur ut colantur virtutes quse Christianis propriae sunt, humilitas sine pusillanimitate, obedientia sine servilitate, castitas perfecla, mortificatio passionum et vitiorum, ut sic Christianus totum se consecrare possit Dei proximique servitio a.

  2. 2° Stimulos efficaces nd legem servandam. Tria prsesertim ad hoc concurrunt : perfeclum exemplar, sanclio sufficiens, auxilium internum.

(a Perfeclum virtutis exemplar est ipse Christus, qui, cum sit simul Deus et homo, vitce deiformis perfectissimum nobis praebet exemplum. Ipse enim ccepit facere et docere, et, fatentibus adversariis, humanse perfeclionis fastigium ita attigit ut omnium qui unquam vixerunt sapientium sit facile princeps 3. Merito igitur discipulis dicere potuit : " Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis " 4; exemplis enim suis efficacius quam verbis nos ad virtutem trahit.

  1. (b) Sanclio sufficiens in Christianismo invenitur, cum ex una parte justis promittantur in hac vita, etiam inter tribulationes multas, conscientiae pax et gaudium, et in altera praemia seterna, juxta illud : " Et omnis qui reliquerit domum vel fratres... centuplum accipiet et vitam seternam possidebit " 5; et ex altera parte malis paren-

1 De quo Cfr. Leo XIII, Encycl. Rerum novarum, 16 mai 1891.

  • Quod eloquenter exponit Lacordaire, Conffr., 21-24.

3 Hoc fatetur ipse Renan> licet non in omnibus sibi co~.z4iz.r.zi Vie dejisus, c. 28, circa fin. Cfr. W. E. Channing*, Sermon on the Charadler of Chrisfs Works, Boston, 1875, p. 302 sq. — Quas Christi virtutes infra delineabimus, ubi de ejus testimonio.

DIVLNITAS GHRISTIAN^E RELIGIONIS. 153 tur seterna supplicia. — Nec dicatur exinde christianas virtutes esse opus mercenarium, quippe quae propter praemium colantur. Praemium enim nobis promissum est amor Dei perfectior : jamvero qui aliam mercedem non quaerit nisi Deum per totam aeternitatem amatum, jam incipit proprium commodum abdicare, et seipsum ultimo totum Deo tradit.

(c) Nec deest auxilium quo lex impleri possit; nam gratia Deus nos adjuvat, ut quse supra vires nostras sunt, facere valeamus, et si natura infirmi sumus, praesto est gratia, qua roboratis cum Paulo fidenter dicere licet : " Omnia possum in eo qui me confortat " x. — Ad hoc non attendunt qui dicunt virtutes christianas nimis difficiles esse, et non nisi a paucis coli posse 2 : fatemur quidem non omnes eodem gradu sanctitatem attingere, sed nemo est qui, divino fretus auxilio, vitam honestam et vere christianam ducere non valeat.

Constat igitur religionem Christi non solum esse completum legum codicem, sed etiam media ad illum servandum hominibus praebere, sicque voluntatis aspirationibus optime aptari.

  1. III. Legitimis etiam aliarum facultatum propen sionibus satisfacit.

(A) Homo siquidem, cum ex anima et corpore constet, exterioribus et sensibilibus indiget ut exinde ad divina manuducatur. Cui aspirationi fit satis imprimis exteriori cultiis exercitioy et praecipue Eucharistiae sacrificio, quo renovatur quotidie in altari sacrificium crucis, quo certe nihil excellentius ; ritus autem quo perficitur, preces, caeremoniae, cantus, conciones et alia hujusmodi quae ejus celebrationem comitantur pios sensus excitant, qui non parum ad veram pietatem conferunt : eo enim tendunt ut in corda nostra

2 Insulse igitur scripsit I. Zangwill*, {N. American Reviev, april. 1895, p. 435) christianam religionem paucis quidem prodesse quos sanctos efficit, sed multis nocere, eos hypocritas reddendo. Qui enim in communitate christiana vixerit, aliquos invcniet qui vere sancti sint et heroicos aclus haud raro perficiant, multos qui vere honestam vitam ducant, paucissimos tandem qui sint hypocritae.

diffundant religiosum Christi spiritum. Idem dic de sacvamentorum administratione, necnon de festis quae sibi miro ordine succedunt et varia religionis mysteria modo sensibili repraesentant r.

  1. (B) Religione pariter solatium praebetur inter vitae aerumnas doloresque : vix ratio sola concipere valet cur Deus, cujus Bonitas est infinita, permittat hominem quem diligit, tot et tantis malis esse obnoxium; fide vero novimus miserias hujus vitae pcenam esse peccati, probationis exercitium, virtutis et praemii incrementum, viamque tutissimam ad aeternam beatitudinem; hinc gloriamur in tribulationibus nostris, scientes quod, si cum Christo patimur, cum Illo quoque glorificabimur, si ab amicis parentibusque ad tempus separamur, cum eisdem in ccelo perpetuo commorabimur2.

  2. (C) Sed insuper religio christiana aclivitatis humanae exercitium san6tificat, inculcando laboris legem omnibus impositam : " in sudore vulttis tui vesceris pane " ; scientias et artes fovendo, quibus gloria Dei et hominis bonum promoventur; commercium et industriam tuendo, quibus miserorum necessitates sublevari possunt, christiana caritas disseminari, religio propagari 3. Ita ipse materialis progressus ad spiritualem profectum non parum confert, dummodo spiritu Christiano, non autem pagano, promoveatur. Uno verbo quidquid veri, quidquid honesti, quidquid boni, quidquid jucundi et utilis promovet ac pro-

1 Cf. Chateaubriand, Ginie du ckristianisme, anglice redditum The Genius of Christianity ; p. IV, lib. I.; Dom Gueranger, V Annie lititrgique, anglice redditum Liturgical Year; A. Vigourel, La vie chritienne par la liturgie% Paris, 1909 ; — Ecclesia quaedam festa et quosdam ritus a paganis deprompsit, sed ea transformavit, novum spiritum eis infundendo, ut erudite ostendit F. Cabrol, Les origines liturgiques, Paris, Letouzey, 1906, p. 46-69; et Rev. prat. d'Apol., t. III, 1906, p. 209-223, 278-287.

2 Quod eloquenter exponit Bougaud', Le Christianisme et les temps prtsents, Paris, 1875, vol. I, c. 11-13. — Id pariter constat ex testimonio eorum qui ad religionem catholicam convertuntur; exempla invenies ap. Baunard, La Foi et ses vicloires, 7a ed., 1902; Jcgrgensen, Le niant et la vie, 1898; Coppee, La bonne souffrance.

3 Cf. Ch. Perin, De la richesse dans les socittes chrgtiennes ; L. Desgrand, De Vinjluence des religions sur lc diveloppcmpit cconomiquc des peuples, Paris, 1884, c. VI.

tegit *, utpote ad Supremae omnium Causae gloriam conducens.

  1. Religio igitur christiano-catholica, etsi rhysteria in se complectatur, nonnullaque problemata nonnisi obscure solvat, in omnibus tamen essentialibus quae ftnem ultimum spectant, nostris legitimis aspirationibus respondet, er. ad rectam vitae nostrae ordinatLonem plane sufficit.

Quod quidem argumentum firmari posset, historice describendo mirabiles effeclus quos hsec doctrina produxit quoad individui, familiae et societatis instaurationem. Sed de hoc alibi dicemus, ubi de christianismi propagatione.

§11. DOCTRINiE CHRISTIANO-CATHOLIC^ SUPERNATURALITAS.

  1. Thesis : Doctrina christiano-catholica est tam supereminens ut, omnibus attentis, valde probabiliter supra-humana ideoque divinitus revelata dicenda sit2.

Hic agitur de argumento tnorali quod, seorsim speclatum, non absolutam certitudinem, sed.maximam probabilitatem affert, viamque parat historicae demonstrationi.

  1. I. Probatur directe. i° Ex dicrtis enim supra, n. 212-222, nulla est alia religio, nullum systema philosophicum quod legitimis humani generis aspirationibus satisfecerit, et ethicae codicem sufficientem ad rec~tam vitae institutionem praebuerit, licetmulti religionum fundatores multique praestantissimi philosophi id tentaverint. Solus christianismus, omnes momentosas quaestiones de primaomnium causa, de ultimo fine et mediis ad eum attingendum feliciter solvit. Ex hoc statim et logice infertur praefatam religionem omnia religiosa et philosophica systemata iranscendetey ideoque iis praeferendam esse. Sed nonne longius

■•" De cetero, fratres, qusecumque sunt vera, qusecumque pudica, quaecumque justa, qu&cumque sancta, quaecumque amabilia, qusecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, hgec cogitate ". {Philip. IV, 8.) Quse verba optime declarat C. A. Row*, Moral teaching^ ch. VIII.

2 Cf. Brugere, nn. 32, 50-51; David, de Ecc/esid, n. 44 sq.; de Broglie, Problemes et conclusions de V Histoire des Religions, ch. IX-XI; Religi:n et Critiquc, p. 109-162; Schanz, A Christian Apology^ vol. II, p. 238 sq etiam procedere licet, atque affirmare eamdem esse supernaturalem et divinitus revelatam ?

Data enim hypothesi divinae revelationis, illud singulare fa6tum facile explicatur. Mirum siquidem non est Eum qui humanam mentem condidit, eique nobilissimas aspirationes supra expositas indidit, potuisse ac vo/uisse, per specialem interventum, hominibus revelare religionem quae his aspirationibus satisfaciat, et media praebeat aptissima ad finem ultimum attingendum. — Reje6ta» autem hac hypothesi, explicari nequit fa£tum supra di6tum. Fundatores enim christianismi non fuerunt eruditi philosophi, in scholis Atheniensium aut Romanorum, vel Scribarum et Do6torum educati, sed viri simplices scientiarum naturalium ignari. Christus, per triginta annos in ignoto Galilaeae vico conversatus, ut faber et fabri filius habebatur * ; ejus autem apostoli Galilaei erant piscatores, qui do6lrinam Magistri vix intelligebant; excepto Paulo, qui, apud Pharisaeos educatus, fatetur tamen se non ab istis, sed a Christo didicisse omnia quae docebat2. Quomodo igitur fa6tum est ut qui nihil didicerant nisi Judaismum, invenire et feliciter praedicare potuerint do6trinam religiosam, simplicem simul et sublimem, omnium temporum et gentium ingenio accommodatam, excultissimis philosophis ignotam, nisi divinitus illuminati fuerint?

  1. Probatur indirecte, confutando nempe rationalistarum hypotheses. Ad enervandam vim praefati argumenti, rationalistae contendunt christianismum partim a Judaeis do6toribus3, partim a Graecis latinisve philosophis fuisse mutuatum 4, aut ex do6trina Zoroasti in Perside vigente 5, vel ex syncretismo tunc florente. Quod admitti nequit.

  2. i° Religio christiana a judaeis Doctoribus mutuata non fuit. Fatemur equidem christianam revelationem ultimum esse complementum mosaicae revelationis, ideoque lJoan., VII, 5; Matt., XIII, 55. — 2 Galat., I, 11.

3 Ita Salvador *, Jesus et sa dodlrine, 1838.

4 E. Havet*, Le Christianisme et ses origines, Paris, 1872- 1884.

5 E. Bunsen*, The hidden wisdom of Christ, London, 1865; Em. Burnouf*, Lcs origines du christianisme, in Rev. des Deux Mondes% ier dec. 1865.

eadem fundamentalia dogmata, praesertim monoiheismum ac providentiarn in utraque reperiri ; sed inter docirinam a Christo praedicatam et judaeorum legisperitorum placita, tot et tanta sunt discrimina, ut illa minime potuerit ab his natu-. raliter evolvi, sine novo ac speciali Dei interventu.

(a) Imprimis mosaica reiigio nunquam universalis fuit, sed uni judaico populo propria, ideoque ritus omnino speciales, multip^ices ac minutos comple6lebatur, quibus arcebantur Gentiles. Hinc Petrus Gentilibus praedicare non consensit nisi ex speciali revelatione, et Judaei non parum scandalizati sunt, cum primum audierunt Cornelium centurionem cum domo sua baptizatum fuisse J. Christianismus vero est religio universalis, omnium gentium et temporum necessitatibus accommodata : " Praedicate Evangelium omni creaturae" 2; ideoque abolevit multiplices illos ritus qui Gentilium conversionem impedire potuissent.

(b) Tempore Christi, Judaei exspec~tabant Messiam temporalem, qui regnum Israel restitueret Gentilesque imperio suo subderet 3 ; Dominus vero venit tanquam rex spiritualis, mansuetus et humilis, et omnium servum se fecit, regnumque spirituale stabilivit, in quo nulla est distinctio Judaei et Gentilis 4.

  1. (c) Phariscei et Scribce doctrinam mosaicam humanis tradiiionibus, vanis superstitionibus, falsis interpretationibus et erroribus non paucis corruperant : caeci et csecorum duces, minutissima servabant ritualia, et aliunde gravia justitiae et caritatis praecepta violabant; superbi et vanse gloriae amatores, publice jejunabant atque decimas solvebant; sed alios aspernabantur et comedebant domos viduarum 5. Quos proinde Christus variis in locis redarguit, nedum ab eis doctrinam suam mutuaverit : " Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?"; " Dico enim vobis,

' Cf. Das Bnch Henoch, ubersetz von Dillmann*, XC, CXI; C. Fouard, Vie de N. S. Jesus-Christ, 1. I, c. I; Schiirer *, The Jewish People in the Timc of J. X., 1885, P. II, vol. II, § 26, p. 1-46.

6 Matt., III, 7; IX, n; XV, 3 et XXIII ex integro; Luc, XX, 46-47 et alibi passim. Cfr. Ugolini, Thesaurus antiquitahim sacrarum, Venetiis 1744, vol. III, p. 110 sq. ; vol. XII, p. 36 sq.; vol. XXI, p. 229 sq.; Schiirer*, ap. cit., § 28, p. 90 sq. ; C. A. Row , Christian Evidences, London, 1888, lect. III, P« ^37-^39'f Cohen, Les Pharisiens, Paris, 1877; Wellhausen*, Die Phxrisaer und Sadducaer, 1874; Vigouroux, Dicl. de la Bible, t. V, 206.

quia, nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum ccelorum"1, quod aliunde luculenter constat ex toto sermone in monte, ubi iterum atque iterum eorumdem corruptelas, superbiam et hypocrisim reprobat. • — Sadduccei autem, pharisaicas superstitiones rejiciendo, sensualismo indulgeba:it, et immortalitatem animae, spirituum existentiam atque corporum resurrectionem negabant. Quos pluries Christus reprehendit, praesertim resurrectionem carnis contra istos demonstrans2.

  1. (d) Ad dogmata quod spe6lat, Trinitas, Incarnatio secunclse personae, Redemptio per crucem, justificatio per fidem et bona opera, quse sunt fundamenta religiunis christianae, aliena erant a mentibus coaevorum Christi.

Iterum virtutes Pharisaeorum aliorumque ducum plebis saepe saepius externce erant, et regulae morum quas tradebant ad hypocrisim fovendam tendebant, dum ethica christiana internam cordis mutationem requirit et hypocrisim ut pessimum damnat vitium : " Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis... Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hyppcritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus... Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus... Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et, clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito " 3. Haec et alia multa discrimina certe probant Christi doctrinam non fuisse ex judaeis Doctoribus desumptam, aut evolutam.

  1. (e) Quod intelligentes nonnulli adversarii contenderunt Christum ab Essenis suam accepisse dodtrinam 4 ; sed immerito. Esseni erant quidem una e tribus sectis apud Judaeos vigentibus tempore Christi, et morum puritate facile Pharisaeos superabant, sed

2 Matth. XXII, 23-33. — ^e Sadducceis cfr. Montet *, Essai sur les origines des partis sadduceen et pharisien, Paris, Fischbacher, 1883, Schiirer, op. cit. ; Hastings, Dicl. of the Bible, t. IV, p. 349; Dicl. of Christ, t. II, p. 351.

3 Matth. VI, 1-6 et alibi passim; totus legatur sermo Christi in monte, qui, juxta adversarios, genuinam Christi doctrinam continet, et comparetur cum ineptis fabulis quse in Talmude reperiuntur; v. g. in libro integro Betsa, serio inquiritur utrum comedere liceat ova quae gallina sabbato peperit. Cfr. Fouard, op. cit., 1. I, c. 1, angl. translat. vol. I, p. 12, not. i. Cf. Schiirer, op. cit., § 28, p. 96 sq.; Edersheim*, Life and Times of Jesus, 8a ed. 1896, vol. I, p. 103 sq., 310 sq.j Stapfer*, La Paiestine au temps de/. C, 5a ed., Introd., anglice Palestine at the time of/. C, London, 1877.

4 Ita v. g. Gratz*, Gesch. der Juden, vol. III, p. 217; anglice redditum, London, 1891-92.

tum doctrinis tum praesertim vitae genere immoderatam singularitatem iovebant. Quamvis in unum Deum crederent, solem tanquam Dei symbolum colebant, eique preces offerebant; materiam ut malam et mali principium habebant; exinde corporum resurreclionem negabant, putantes unionem animae cum corpore esse contra naturam, ideoque corpus immoderate despiciebant, ac matrimonium respuebant. Ad praxim quod attinet, mosaicis legalibus observantiis de sabbato, ablutionibus aliisque hujusmodi striclius etiam quam ipsi Pharisaei adhaerebant, et a se Gentiles arcebant *. Jamvero nemo non videt quantum haec omnia Christi docl?'ince adversentur et ab ejus spiritu sint aliena 2. Immerito igitur religio christiana, quae caeremoniales observantias abrogavit, ac omne discrimen inter Judaeos et Gentiles, ut quaedam Essenismi evolutio naturalis traditur.

  1. 20 Insuper nec fuit ex graecis latinisve scriptoribus hujus temporis mutuata. Non diffitemur equidem apud paganos philosophos reperiri placita et praecepta, quae christianis doclrinis similia sunt : ratio enim humana, licet infirma, quasdam veritates ordinis moralis inventre potest, et aliunde quaedam primaevse revelationis vestigia a Gentilibus servata sunt. Sed tot sunt discrimina inter religionem Christi et couevorum philosophorum placita, ut moraliter impossibile sit, sine speciali Dei interventu, illam ab his evolutam fuisse.

  2. (A) Ut supra probavimus, nullus est philosophus qui summam religiosarum veritatum completam, tutam, et absque erroris admixtione docuerit; quod quidem probari potest, quoad tempora Christi, ex operibus Ciceronis et Seneca>, quorum prior Chrisrum praecessit, posterior subsecutus est. (a) Ambo siquidem, licet aliquod Supremum Numen agnoscerent, de ejus natura dubitarunt, et Seneca in pantheismum deflectere visus est; ambo materiae aeternilatem et fati existentiam, cuiletiam Numen subdebatur, agnoverunt; ambo Providentiam negarunt, proindeque orationis necessitatem; uterque pariter de animae immortalitate plus minusve dubitavit; neuter Trinitatem vel Redemptionem suspicatus est Uno verbo praecipua dogmata, quae in Evangelio clare et absque dubio ut fundamenta christianae religionis exhibentur, ab operibus horum phi-

1 Cfr. Ugolini, Thesaurus, vol. XXII, Trihaeresium etc; Lightfoot*, Colossians, London, 1897, p. 347-417; Schiirer*, The Jewish People, P. II, vol. II, 10S5, p. 188-218; Stapfer , IJ Essinisme et lc Christianisme primilifj Lichtenbcrger, Encyclop.y t. IV, p. 551; Kastings *, Diclionary ofthe Bible% vol. I, 1898, p. 767; Ermoni, VEssenisme, ap. Rev. des Quest. hist.f jan. 1906.

2 Quod diserte asserit A. Harnack*, Das Wesen des Christenthums, gallia redditum IJ Essence du Christianismc, Conf. II, p. 35-36.

iosophorum prorsus exulant r. (b) Maxima pariter differentia est inter ethicam christianam et Stoicorum praecepta, tum in se, tum prsesertim ratione motivorum quae proponuntur. Ethica enim christiana tota fundatur in amore Dei et proximi propter Deum; dum Stoici, qui de existentia Supremi Numinis a mundo distincti dubitabant, nihil sibi proponebant, etiam cum aliis benefacerent, nisi propriam felicitatem. Apud eos superbia virtus erat; sapiens,inquit Seneca2, "cum diis ex pari vivit"; imo ipsis superior est3 : "Estaliquid quo sapiens antecedat Deum : ille beneficio naturae non timet,. suo sapiens"; " hinc non Deo, sed sibi fidit, nec precibus Deum fatigat, sed per proprias vires virtutem et felicitatem attingit " 4. — Eleemosyna quidem facienda est, sed tranquilla mente et sereno vultu, nam miseris compati non licet. " Misericordia vitium est animorum, nimis miserise faventium"3. Quantum igitur haec a doctrina Christi differant nemo est qui non videat. Religio igitur christiana a graeca latinave philosophia mutuata non fuit.

(B) Insuper philosophi de veritate populo prcedicanda parum solliciti fuerunt, imo se ad hoc opus impares esse multoties agnoverunt, aperte dicentes sapientiam non omnium, sed paucorum esse ; quare methodo docendi utuntur subtiliori, solis eruditis accommodata. Ita. Cicero6 : " Est enim philosophia paucis contenta judicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens, eique suspecta et invisa". Nihil in eorum scriptis invenitur de peccatorum emendatione, quia nullum remedium ad vitia corrigenda efficax noverant; nulla spes eis inerat mores plebis mutandi, sed ipsis sufficiebat paucos discipulos

1 Pauca hic testimonia subjicimus, quo res clarior evadat. Circa finem lib. II Academic, n. 48, Cicero, qui, more Academicorum de omnibus philosophicis quaestionibus nihil certi asserendum esse putabat, approbat Catulum hoec dicentem : " Ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse; assensurum autem non percepto, id est, opinaturum sapientern existimem, sed ita, ut intelligat se opinari, sciatque nihil esse quod comprehendi et percipi possit ". Ex quo sequitur Ciceroni de rebus philosophicis nil certum fuisse : quantum distat a Christo qui docebat tanquam auctoritatem habens ! — Hinc alibi in tribus libris de Naturd deorum philosophorum opiniones recitat de naturi divina, et concludit nil certi hac de re cognosci posse : " Profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere arbitrantur, addubitaie coget doclissimorum hominum de maxima re tanta dissensio (lib. I, 6). De imtnortalitate animce anceps manet (Tuscut., lib. I, 49). Eam negat Seneca in libro de consolatione ad Mdrciam (n. 19) : " Mors omnium dolorum et solutio est et finis : ultra quam mala nostra non exeunt, quse nos in dlam tranquillitatem in qua antequam nasceremur jacuimus, reponit ". V^f. Boissier, La Religion romaine, vol. II, 1. II, c. 3-4; Laforet, Histoire de la Philosophie, P/zitos. ancienne, Bruxelles, 1867, vol. II, 1. IV, p. 257 sq., 310 sq.

s De Ctement., II, 6, 2. — Cfr. Boissier, 1. cit., p. 82 sq. 6 Tusctd., lib. II, n. 4. Eamdem fuisse poetarum mentem patet ex his Horatii verbis : " Odi profanum vulgus et arceo ".

DIVINITAS CHRISTTAN^ REITGIONIS. 161 ad virtutem erudiere; revera stoicae virtutes, quae passionum non solum moderationem sed exstinctionem requirunt, paucis admodum conveniunt.

Christus vero pauperes evangelizavit, forma prorsus populari, comparationum et parabolarum ope sublimes veritates illustrando, de peccatoribus numquam desperavit sed eos ad meliorem vitam praeceptis, exemplis, gratia efficaciter vocavit; misit Apostolos ad praedicandum -Evangelium omni creaturse, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, sicque totum reformavit orbem *.

  1. 3° Neque explicari potest syncretismo seu synthesi mysteriorum orientalium et hellenisticae sapientise tunc florente 2.

Contendunt siquidem Protestantes liberales Christum nonnisi vagam christianismi formam docuisse, sed Paulum ejus doctrinam expolivisse et ampliavisse quadam admixtione orientalium religionum : praedicavit nempe mortem Christi symbolum fuisse nostrae salutis, quatenus omnes qui in eum credunt, sive Judaei sive Graeci, vi hujus mortis immortali beatitudine gaudebunt; huic autem morti nos assimilari ritibus magicis et gratiae productivis, baptismo et eucharistica ccena; quae quidem omnia mutuantur e variis orientalibus mysteriis, saltem quoad substantiam.

Fatemur equidem S. Paulum non omnino orientales religiones ignoravisse, quse notae erant in civitatibus in quibus Evangelium praedicabat. Sed ex ejus epistolis clare apparet quantum istis religionibus infensus fuerit, quippe qui solum Jesum Christum, et hunc crucifixum, tanquam magistrum agnosceret. Si igitur -aliquot verba adhibuerit iis affinia quibus orientales sectae utebantur, (Tcveujua, yvwd!.;), doctrinam ipsam nonnisi a Christo, Apostolis et Prophetis didicit, ut ipse aperte declarat 3. Revera doctrinam de Christo Salvatore omnium jam Isaias annuntiaverat, Jesus ipse praedicaverat, non solum apud Joannem sed etiam apud Synopticos evangelistas; minime igitur eam mutuari indigebat a religionibus quas, ob suam judaicam et pharisaicam educationem, abhorrebat 4. — Idem dic de Baptismo et de Eucharistia, ut in Synopsi Theologice dogmaticce demonstratur.

1 De comparatione inter Stoicorum doctrinam et christianam religionem, cfr. A. Chollet, La Morale Stdicienne enface de la Morale chretienne, Paris.

  • B. Allo, VEvangile en face du syncritisme, 1910; Mangenot, R. P. A. t. XVI, p. 176; R. cl.fr., t. LXXIV, p. 5-32, 257-289; t. LXXV, p. 129-161; Lagrange, Le Sens du ch7-istianisme, p. 287-288; Jacquier, in Dict. d'Apol. {d\4les), verbo Mysteres ; Ami du ClergS, 14 avril 1921, p. 177-187; Rev. biblique, 1919, p. 157-217; 419-480; 1920, p. 420-446.

4 Ita S. Paulus eos carpit qui volunt " calicem Domini bibere et calicem dEemoniorum " (/ Cor., X, 20), Christum colere simul et Belial (// Cor., VI, 15).

  1. Insuper, si colligantur quae christianismo et orientalibus mysteriis ut communia ad adversariis adscribuntur, ad tria reducuntur : (a) ex utraque parte universalismus quidam advocatur, simul admiscendo doctrinas et ritus diversarum religionum ; (b) personalis et individua sanctitas excolitur; (c) haec autem mediante salvatore obtinetur, qui sua morte discipulos a malis liberat.

Jamvero similitudines inter syncretismum et christianismum sunt mere apparentes, discrimina autem essentialia :

(a) Christianismus enim est universalis eo sensu quod omnes accipit qui sua dogmata, praecepta et ritus, integre et exclusive admittunt, sed omnino rejicit eos qui christiana mysteria cum aliis miscere volunt, ita ut tanquam intolerans appareat ; et ita essentialiter differt a syncretismo qui nonnisi initiatis sua mysteria revelat, et praesertim suas doctrinas suosque ritus a diversis religionibus mutuatur.

(b) Christianismus personalem sanctitatem advocat, sed veram, interiorem, ab omni superstitione immunem, virtutibus omnibus, etiam domesticis et socialibus, manifestandam; syncretismus autem puritatem externam et legalem, multis impudicitiis fcedatam, quaerit ritibus magicis adipiscendam.

(c) Christianismus salvatorem hominibus proponit, qui animam a peccato, mundi illecebris et diaboli tyrannide sua morte et resurrectione liberet; syncretismus vero liberatorem exspectat qui civitatem protegat eamque a malis temporalibus et hostibus incolumem servet, absque morte et resurrectione mediatoris.

Ambo igitur conceptus sunt non solum distincti, sed et contradictorii : quare christianismus, nedum a syncretismo ortum sit, ejus fundamentale principium semper impugnavit.

  1. Conclusio. Constat igitur religionem christianam non fuisse naturaliter a judaeis sectis, a graeca philosophia, a Zoroastrismo aut Syncretismo evolutam, sed vere origiualem esse et ab ipso Christo conceptam. Si Christus divinus legatus sit, res de facili explicatur : videlicet christiana religio omnes alias transcendit, quia ejus auctor suprahumano lumine adjutus est; secus autem, incomprehensibile est mysterium; nam habetur effectus sine sufficienti causa. Ratio igitur vehementer suadet religionem christianam vere divinam esse. Nobis proinde obligatio incumbit historice investiVandi num divinitus sit revelata.

Gaput tj-

CHRISTIANiE RELIGIONIS DIVINITAS HISTORICE DEMONSTRATUR.

  1. Inter facla historica quae christianae religionis divinitatem demonstrant, quatuor praesertim numerantur quae ad convincendos animos aptiora sunt : i° ipsum testimonium Christi de divina sua legatione; 2° miracula ab ipso patrata, praecipue ejus resurrectio ; 30 mirabilis christianismi propagatio ; 4° vaticinia messianica Veteris Testamenti in Christo adimpleta.

Fontes e quibus praecipua testimonia depromuntur, sunt libri Novi Testamenti, praesertim Evangelia, Aclus Apostolorum et Epistolce S. Pauli.

Chronologice, Epistolae S. Pauli ante Evangelia scriptae sunt : duae ad Thessalonicenses circa 50-52; duae ad Corinthios circa 55-59; ad Romanos et ad Galatas, 51-59; ad Philippenses, ad Ephesios, ad Colossenses et ad Philemonem, 56-62; Pastorales epistolae ad Timotheum et Titum, 61-67. — Aclus Apostolorum circa 63-64 verisimiliter editi sunt *.

Ouia vero praesertim quatuor Evangeliis innitimur, de horum credibilitate pauca praemittimus 3.

Art. I. De credibilitate Evangeliorum.

Status qusestionis.

  1. Vox Evangelium (graece, eZ bene, ayysXXto, annuntio) apud profanos auctores faustum nuntium designat. Cum autem Jesus Christus faustum salutis nuntium humano generi attulisse crederetur, nomen illud speciali modo Redetnptioni; opus significavit4;

1 Genuinitas et historica aucloritas praecipuarum Epist. , / ad Thessal. , Galat. , Carinth., Rom., Philip. ab ipsis acatholicis criticis alicujus nominis agnoscuntur; cfr. F. Prat, La Thtol. de S. Panl, 1908, p. 9-16; Brassac, Man. bibl., t. IV, n. 696.

2 Tubingenses contendebant hunc librum circa 150 fuisse scriptum; sed hodierni rationalistae fatentur hunc ante finem primi soeculi editum esse, immo, juxta Harnack* ( Die Apostelgesch., 1908) circa S3, aut forsan 60-70.

3 Si ha;c quaestio jam in Cursu Scripturce exposita fuit, hic praetermitti potest.

4 Marc. I, i; XVI, 15 : " Initium Evangelii Jesu Christi... Praedicate Evangelium omni creaturce. "

postea apostolica praedicatio, quae redemptionem per Christum annuntiabat, eodem nomine Evangelii designata fuit *; exinde etiam translatum est hoc vocabulum ad scriptam redemptionis historiam significandam, primo quidem ad omnes generatim libros quibus hsec historia exponebatur, postea autem ad singulos quatuor libros qui propterea Evangelia dicta sunt2. Proinde hsec quatuor Evangelia habebantur ut varise ejusdem evangelii formae3; pariter dicla sunt Evangelium secundum Matthseum, Marcum, Lucam et Joannem, quia continebant non bonum nuntium Matthaei, Marci, etc, sed bonum nuntium Jesu Christi a Matthaeo, Marco, etc. tali vel tali modo propositum.

Chapter 6 of 81