Nn. 950–989
- (B) Explicitis declarationibus . SiScriptura est sola fidei regula, solus fons Revelationis, id explicite vel implicite significari debet in Scriptura ipsa. Atqui nihil hujusmodi in ea significatur, sed potius non semel explicite asseritur traditiones orales^ a Scripturd distinclas, tanquam fidei depositum esse accipiendas. Ita manifeste vS. Paulus declarat verbum quod ore praedicat esse vere verbum Dei : " Quo-
1 Deui., XXXII, 7. — 2 Ps., XLIII, 2. — 3 Maith., X, 7. — 4 Matth.y XXVIII, 18-20. — 3 Man:, XVI, 15.
niam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed (sicut vere est) verbum Dei" r. Paulo post scribit eamdem fidem ei praebendam esse ac Scrlpturae : " Itaque, fratres, state : et tenete iraditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram " 2. Hic enim traditiones orales (per sermonem) traditionibus scriptis (per epistolam) aequiparantur, et utrisque eodem modo fideliter est adhaerendum. Nec dicere juvat, cum paucis Protestantibus, hic agi tantum de rebus disciplinaribus; nam de rebus ad fidem et mores spectantibus sermo est in his epistolis ad Thessalonicenses, ut optimi interpretes etiam acatholici libenter concedunt — Ad Romanos scribens, animadvertit fidem esse ex auditu seu ex viva praedicatione qua verbum Dei traditur : « Quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?... Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi3." Quapropter et ipse frequenter percurrebat civitates quibus Evangelium praedicaverat, ut eas orali magisterio in fide confirmaret.
Ad Timotheum vero, fidelem discipulum simuique aliorum magistrum, scribit : " Formam habe sanorum verborum quae a me audisti, in fide et in dilectione in Christo J esu. Bonum depositum custodi per Spiritum S. qui habitat in nobis4... Quae audisti a me per multos testes, haec commenda ndelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere" 5. Ex his certo colligitur Timotheum a Paulo via traditionis oralis edoctum fuisse, magistrosque a Timotheo eligendos vivd voce pariter edocendos esse. Porro, tempore quo Paulus hanc scribebat epistolam, cum videlicet jam prope moriturus esset 6, pars notabilis N. Testamenti scripta et vulgata erat; ergo, etiam post scripta Evangelia, traditio mere oralis una remanet ex viis veritates revelatas transmittendi, eo magis quod Timotheus jubetur magistros instruere eodem modo, nempe viva voce, qui et ipsi alios similiter edoceant. Ergo indesinenter traditio oralis erit fons Revelationis.
« / Thessal , II, 13. — 2 // Thessal^ TT, 14. — 3 Rom. , X, 14- 1 7. — 4 // Tim. , I, 13-14. — 5 Ibid., II, 2. — & Ibid., IV, 6.
Frustra igitur Novatores contendunt hanc oralem traditioUem per Scripturas abolendam fuisse; si res enim ita se habuisset, Apostoli hoc suos discipulos monere debuissent ; quod nedum faciant, eos potius jubent traditiones servare atque orali magisterio suis discipulis transmittere *. Ergo, nisi auctoritas ipsius Scripturae infirmetur, traditio oralis ut fons Revelationis admitti debet.
- (C) Ex ipsd indole Scripturce, quae ex jam dictis, n. 592-600, non est fidei regula satis tuta, nec omnibus obvia, nec ad dirimendas controversias apta.
952« Protestantes multos olim congerebant textus ad probandum nihil Scripturae esse addendum, quippe quae omnino sufficiens sit, ideoque traditionem oralem esse prorsus inutilem, immo periculosam et rejiciendam. Hodie tamen optimi exegetae fateri coguntur pleraque ex his testimoniis ad rem non spectare. Pauca igitur hac de re sufficiant.
(a) Opponunt haec verba Moysis ad Judaeos : " Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ab eo " 2. — Ad rem vero non pertinent; hic enim agitur de lege mosaicd, quam populus hebraicus mutare non debebat, sed adamussim servare, ut ex contextu patet et locis parallelis 3. Quo posito, sic arguimus : verba hujusmodi speclant vel solos Judaeos, vel etiam Christianos : si prius, cur contra Catholicos adducuntur? si posterius, cur Protestantes non servant totam et solam legem mosaicam?
953- (b) Instant : S. Paulus ad Galatas scripsit (I, 8) : " Licet nos, aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit"; ergo qui aliud praedicant praeter Evangelium a Paulo praedicatum, ideoque orales traditiones ab hoc Evangelio distinclas, anathemate digni sunt. — Resp. Vox praeterquam (irapa) hic significat aliquid non solum distinctum, sed etiam diversum ab iis quae Paulus praedicaverat, et eis contrarium 4. Nam S. Paulus scribit ad Galatas, qui, post ejus discessum, aurem praebuerant judaizantium erroribus, proindeque Evangelio praedicationi Paulinae contrario, ut constat ex his verbis : " Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in
1 Vim hujus argumenti intellexerat J. H. Newman adhuc Protestans, Essays Critical and Historical, ed. 1890, vol. I, p. 125-126. Huc etiam pertinent ea quge scribit C. Briggs (loc. cit.) : admittit enim existentiam oralis traditionis ut fontis Revelationis ; quss vero de ejus fallibilitate addit confutata manent ex dictis ubi de infallibilitate corpori Episcoporum ejusque Capiti concessa.
4 Quod hodierni Protestantes libenter concedunt, v. g. Ellicott*, Tke Handy Commentary, in h. loc.
aliud Evangelium " \ Aliunde, si vox prceterquam excluderet quidquid a Paulo non evangelizatum erat, eo ipso excluderet etiam libros inspiratos qui postea sive a Paulo sive ab aliis Apostolis scripti sunt; quam sane conclusionem Protestantes admittere nolunt; ergo falsa est interpretatio textus Paulini ab ipsis antiquitus proposita.
954- (c) Instant iterwn; Paulus enim de Scriptura ait : " Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia : ut perfedlus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus " 2. Ergo Scriptura sufficit quoad omnia ad salutem necessaria; ergo inutilis est traditio. Resp. Conclusionem latiorem esse quam praemissas nemo est qui non videat,- si enim sic arguerem : ad valetudinem servandam, utilis est aer purus; ergo aer sufficit; ergo inutilis est cibus; sane hoc argumentum ut fallacia plenum rejiceretur; sic tamen arguunt adversarii ! Sensus igitur Apostoli, prout clare ex contextu colligitur, est Scripturam esse quidem valde utilem ad docendum, arguendum etc, non autem solam Scripturam ad hoc sufficere; exinde igitur minime excluditur traditio. Ceteras difficultates solutas vide apud Murray, 1. c. , p. 5 1 3 sq.
- II. Ex antiquitate Christiana. Antiqui Patres, sicut Apostoli ipsi, traditionem ut fontem revelationis a Scriptura distincium atque infallibilem unanimiter habuerunt.
i° Inter Patres apostolicos, S. Ignatius Martyr, teste Eusebio3, " hortabatur incessanter traditioni Apostolorum inhcerere, quam cum testatus jam esset, ad securitatem certioremve posteritatis notitiam scriptis quoque consignare necessarium duxit ". Et vero, ut jam probavimus, n. 669, aperte docet, ad vitandam haeresim fidemque tuto servandam, non aliam esse viam quam fideliter adhaerere do<5trinae £.b Apostolis traditae et ab Episcopis authentice expositae. — Pariter vS. Polycarpus, S. Joannis discipulus, ad Philippenses scribebat (cap. 7) : " Relinquentes vanitatem multorum et falsas do6lrinas ad traditam nobis ab initio doc~trinam revertamur ". De eodem Polycarpo Eusebius scribit4: " Hic ea semper docuit, quae ab Apostolis didicerat, et quae etiamnum Ecclesia tradit, et quae sola sunt vera ".. Auctor ep. ad Diognetum (c. II) : " Apostolorum factus discipulus
fio do6lcr Gentium : quae mihi tradita sunt, digne subministro iis qui discipuli fiunt veritatis"...
- 2° Sseculo secundo, S. Irenceus eamdem do6lrinam disertius etiam exponit, ut jam dixjmus (De Ecclesid, n. 672 sq.), et addit * : " Quid autem si neque Apostol: quidem Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordineni sequi traditionis, quam tradiderunt iis quibus committebant ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes Barbarorum eorum qui in Christum credunt, sine charactert vel atramento scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis salutem, et veterem traditionem diligenter custodientes ". Ergo, juxta S. Irenaeum, existant traditiones apostolicse, a Scriptura distinctse, et quse, absque Scriptura, sufiiciunt ad fidem stabiliendam.
957» 3° Tertio et sequentibus saeculis res clarior evadit. Tertullianus manifeste docet lites theologicas non Scriptura sola, sed traditione dirimendas esse : " Ergo non ad Scripturas provocandum est; necin his constituendum certamen, in quibus aut nuV,a aut incerta vicloria esset, aut par incerice. Nam, etsi non ita evaderet collatio scripturarum, ut utramque partem parem sisteret,ordc rerum desiderabat illud prius proponi quod nunc solum disputandum est : quibus competat fides ipsa? Cujus sint scripturae? A quo et per quosy et quando, quibus sit tradita disciplina qud fiunt Christiani ? Ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinae et fidei christianae, illic erit veritas scripturarum, et expositionum, et omhium traditionum christianarum"2. Et postea asserit regulam fidei tutam esse doctrinam "quam Ecclesia ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit " 3.
Huc etiam spectant textus Clementis Alex. et Origenis jam allegati, n. 674. Alii Patres Graeci exhibent oralem Traditionem tanquam intelligendi regulam, qua elucidantur dogmata obscure tantum vel nullomodo in Scriptura con-
3 Ibid., c. 37, col. 50. Cf. de Corond militis, cc. III-IV. Cum alia testimonia congerere limites hujus Synopsis non permittant, ea legere potes apud au6lores allegatos, v. g., Murray, 1. c, p. 474 sq.; Schrader, n. 92 sq.; Franzelin, th. 8.
tenta, et quae eamdem vim habet ac Scriptura, utpote ab ApostoKs et a Chnsto dimanans. Ita, v. g., 6". Basilius : " Ex asservatis in Ecclesia aogmatibus et praedicationibus, alia quidem habemus e dodtrina scripto prodita, alia vero ncbis in myscerio tradita recepimus ex traditione Apostolorum, quorum utraque vim eamdem habent ad pietatem " x. Quare 5. Augustinus, sicut S. Stephanus, opinionem S. Cypriani de invaliditate baptismi ab haereticis collati rejicit tanquam traditioni contrariam : " Consuetudo illa quae opponebatur Cypriano, ab eorum traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quae universa tenet Ecclesia, et ob hoc ab Apostolis praecepta bene creduntur, quanquam scripta non reperiantur " 2.
Quare, si Patres Scripturarum sufficientiam et plenitudinem quan- Joque extollunt, non sunt intelligendi quasi traditionis utilitatem aut necessitatem rejiciant; ssepe enim mentem suam ita explicant ut traditionis vim simul agnoscant; ita, v. g., S. Athanasius asserit quidem Scripturam sufficere ad idolorum vanitatem et Christi divinitatem demonstrandam, sed simul traditionis utilitatem agnoscit : " Et vero sanclse ac divinse Scripturse ipsae per se satis sunt ad veritatem indicandam. Exstant quoque plurimi ea de re a beatis nostris magistris conscripti libri, quos si quis legerit, Scripturarum interpretationem quodammodo intelliget, et eam quam expetit cognitionem consequi poterit " 3. Iterum traditiones nonnunquam vituperant, sed solum spurias, non autem apostolicas, ut, v. g., 6*. Athanasius, qui (ep. 39) apocryphas traditiones rejicit : " Quandoquidem aggressi sunt aliqui describere sibi apocrypha, et cum inspirata divinitus Scriptura confundere ". — Alibi docent in Scripturis omnia contineri, quia videlicet ibi etiam praedicata invenitur necessitas traditionis ab Apostolis transmissse. Quandoque etiam dicunt omnia ad rldem et mores pertinentia ibi reperiri, ita tamen ut ad ea lucide exponenda requiratur Ecclesiae magisterium 4.
- 40 Ex Conciliorum praxi, quorum infallibilitatem supra demonstravimus. In C. Nicceno, Patres non solum Scripturam sed etiam Traditionem allegarunt ut fidei regulam, quemadmodum refert .S\ Atkanasius, qui Arianos re-
1 De Spiritu Sancto, c. 27, F. G.. XXXII, 187, Quam doclrinam Patrum Groecorum exponit J. Tixeront, Hist. des Dogmes, t. II, p. i$-i$-
- Quod erudite declarat Franzelin, op. cit., th. 19.
prehendit eo quod errorem Patrum doctrinae contrarium docuerint1. Pariter in C. Ephesino, teste 5. Vincentio Lirin., sanctorum Patrum sententiae in medium prolatae sunt, " ut scilicet rite atque sollemniter ex eorum consensu atque decreto antiqui dogmatis religio confirmaretur et profanae novitatis blasphemia condemnaretur " 2. Nec aliter in C. Chalcedonensi, ubi, le6la Leonis epistola, Episcopi clamaverunt : " Haec fides Patrum; haec fides Apostolorum; omnes ita credimus ".
Merito igitur rem definivit Tridentinum 3 ; " Perspiciens hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis, et sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ipsis Apostolis, Spiritu S. dictante, quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt, (Synodus) orthodoxorum Patrum exempla secuta, oones libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit au6lor, necnon traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tanquam vei oretenus a Christo, vel a Spiritu S. diclatas, et continua successione in Ecclesia catholica servatas, pari pietatis affeclu ac reverentid suscipit et veneratur" . Ibi tamen notari debet illas solum traditiones infallibiles declarari quae ad fidem et mores pertineant.
959- Corollarium. Traditio igitur latius patet quam Scriptura, veritatesque compleclitur qu<z in Scripturd aut nullatenus aut nonnisi obscure continentur. Revera ipsi Protestantes credere se profitentur quasdam veritates quae in libris sacris non reperiuntur, v. g., canonem Novi Testamenti, necessitatem baptismi pro infantibus, diei 'dominicae observationem, liceitatem jurisjurandi cui opponi videntur verba Domini 4, Scripturae sufricientiam et Traditionis inulitatem, etc.
Prudentia igitur carent et adversariorum impugnationibus ansam praebent theologi qui omnes catholicas theses Scriptura probare aggrediuntur : quaedam enim, ut perpetua virginitas B. Mariae, nullatenus in Scriptura inveniun- x De decretis Nic. Synodi, n. 25, P. G., XXV, 460-461.
DE FOKTIBUS REVELATIONIS. 629 tur, alise vero nonnisi valde obscure, ut ejusdem immaculata conceptio aut numerus septenarius sacramentorum.
- Objiciunt Protestantes traditiones orales, attenta humana fragilitate, mox adulterari, ideoque auc~loritate carere. — Resp. Res forsan ita se haberet, si nullum medium institutum esset ad eas custodiendas et discernendas. Sed, ut diximus, Christus instituit vivum et infallibile magisterium quo traditiones vere divinse integre custodiri et authentice exponi valeant. Insuper hujusmodi traditiones, quae primum orales erant, mox in documentis scriptis consignatae sunt, v. g., in scriptis Patrum et Doctorum, symbolis fidei, liturgiis, decretis Romanorum Pontificum et Conciliorum, etc, quibus variis documentis utitur Ecclesia, divino assistente Spiritu, ad detegendum quaenam inter traditiones sint vere apostolicae, et quomodo intelligi debeant. Et ita traditiones incorruptae usque ad nos pervenire potuerunt.
§ II. De organis Traditionis \
Traditionis organa dicuntur variae voces quibus fides catholica exprimitur, nempe S. Pontifexy Episcopi et aliquo sensu Fideles : S. Pontifex, qui, ex jam probatis, est infallibilis quando ex cathedra veritatem credendam de fide et moribus universae Ecclesiae proponit; Episcopi, qui et ipsi infallibilitatis privilegio gaudent, quando, sub Romano Pontifice, sive dispersi sive in Concilium coadunati, aliquam veritatem credendam ore moraliter unanimi proponunt; Fideles tandem, quatenus et ipsi eodem fruuntur privilegio quando, Pastoribus suis fideliter uniti, fere unanimiter aliquid tanquam de fide credendum profitentur.
Si vero ad modum spectamus quo magisterium exercetur, duplex a Concilio Vaticano agnoscitur magisterium, sollemne et ordinarium : lt Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive sollemni judicio, sive crdinario et universali magisterio, tanquam divinitus revelata credenda proponuntur " 2.
1 M. Canus, op. cit., lib. IV sq. ; Perrone, n. 423 sq.; Franzelin, p. 164 sq. ; Schaezler, Introductio in S. Theologiam, Ratisbonae, 1882, p. 128 sq.; De Groot, q. XIX, sq.; Berthier, p. I, lib. II, p. 233 sq.; Lambrecht, p. I, c. 2, p. 16 sq.; Pesch, n. 571 sq.; Salvatore di Bartolo, op. cit., p. 220-237.
2 Sess. III, cap. III, de Fide.
630 DE 20NTIBUS REVELATIONIS.
Magisterium sollemne illud est quod raro et definitionibus formalibus et authenticis exercetur; ordinarium autem quod quotidie jugi Ecclesiae praedicatione manifestatur. — De utroque igitur seorsim dicendum.
I. De sollemni Ecclesiae magisteric.
Magisterium Ecclesise soliemne complectitur : (a) definitiones dogmaticas Conciliorum cecumeniccrum, vel Rom. Pontificum, aut etiam Conciliorum particularium quae ab Ecclesia universali recepta sunt, vel a SS. Pontificibus in forma sollemni approbata sunt z ; nam, ex diclis in Tr. de Ecc/esidy hujusmodi definitiones sunt vere infallibiles, ac jroinde fons Revelationis omnino certus ; (b) Symbola vel professiones fidei ab Ecclesia edita vel authentice approbata2; haec enim summam credendorum continent, ideoque sunt fons Revelationis omnino authenticus i° De definitionibus dogmaticteo
Cum jam constet has definitiones irreiormabiles esse, tantummodo inquirendum manet quomodo dignoscere valeamus quaenam in eis tanquam de fide sint tenenda; non enim omnia quae in decretis vel canonibus leguntur, sunt fidei objectum, sed ea tantum quae dire6le et immediate fidei proponuntur. Hoec igitur praesertim sunt prae oculis habenda : —
(A) In Conciliis, ea sola credenda prcponuntur quae in decretis vel canonibus inveniuntur, et quidem de fide vel moribus. Quae in praeviis congregationibus vel sessionibus a JPatribus dicuntur, etsi utilia ad mentem eorum ideoque
1 Hujusmodi sunt Milevitanum II ab Innocentio 1 (ep. 30) et Zozimo per Tractoriam epistolam probatum; Arausicanui?i II a Bonifacio II confirmatum, etc. Cf. Denzing.-Bann., nn. 101, 174. Dixi in formd sollemni, qua videlicet Pontifex sua faciat decreta Concilii; si enim ea tantum approbat in forma simplici, prout hodie fit communiter, definitiones Concil. particularium non sunt irreformabiles; pro genuino tamen fidei testimonio Episcoporum his Conciliis assistentium haberi possunt.
2 Nonnulli symbola referunt ad magisterium ordinarium : hoc verum est quidem sub aliquo respeclu, quatenus quotidie a fidelibus recitantur; sed quatenus a Conciliis vel Pontificibus sollemniter eduntur vel approbantur, ad magisterium sollemne spectant.
DE FONTIBUS REVELATICNIS. 631 ad sensum decreti intelligendum, non sunt tit talia objectum fidei, quia in his Episcopi non definire, sed solum discutere intendunt. — Praeterea si quid invenitur in decretis ad fidem et mores non spectans, v. g., aliquid ad disciplinam aut ad scientias naturales exclusive pertinens, non est objectum fidei, ex dicrtis supra, n. 746.
(B) In decretis canonibus vel Litteris Apostolicis, sedulo distinguendvm est definitionis cbjeclum a motivis seu argumentis quibus innititur; objectum enim definitum est quidem de fide tenendum; sed divina assistentia promissa non fiut quoad motiva definitioms, prsecipue si singillatim sumuntur : nam Patres vel Pontifices ea inducendo, non ut definientes, sed ut arguentes loquuntur. Argumenta igitur theologica vel philosophica, quae in medium proferuntur, ad fidem non pertinent, quia mens Pontificis vel Concilii non est aliquid definire his argumentis utendo. Si autem Pontifex vel Concilium textum Scripturae ita allegat ut declaret eum tali vel tali modo esse intelligendum, haec declaratio est infallibilis, cum in hoc casu sensus Scripturse authentice definiatur1; si vero textus Scripturae usurpatur tanquam argumentum ad hominem, vel sensu accommodatitio, vel alio quocumque modo ex quo constet genuinum ejus sensum non definiri, talis interpretatio non est de fide2. Ex quo pariter sequitur obiter dicla, propositiones incidentes, aliaque ejusmodi quae cum re definita non necessario connectantur, minime esse fidei objeclum.
(C) In definitionibus condendis, Concilium vel Pontifex non astringitur ulli certse formulae, sed sufiicit qusecumque verborum forma, qua aequivalenter declaretur doctrinam esse revelatamy de fide tenendam, dogma catkolicum, dogma fidei, veritatem in Scripturd aut verbo Dei contetitam.
1 Ita, v. g., quando Tridentinum definivit (sess. VII, can. 2) verba Christi, "Nisi quis r^natus fuerit ex aiua"... non metaphorice, sed de aqua naturali esse intelligenda; aut verba Apostoli (Rom., III, 24) quibus dicit justificari hominem per fiden^ et gratis eo sensu intelligenda esse quem perpetuus Ecclesiae consensus tenuit et exr-essit (sess. VI, c. 8).
- Ita, quamvis Concilia quaedam generalia verba Christi, " Ubi duo vel tres fuerint congregati"... (Matth., XVIII, 20), de Conciliorum institutione intellexerint, non est de fide praefata verba hunc habere sensum, quia nonnisi obiter et sensu accommodatitio hoc declararunt. Cf. Murray, disp. XVI, n. 27.
632 DE FONTIBUS RESERVATIONIS.
perpetuo in Ecclesid creditam, a Patribus traditam, fidem esse omnium, etc; vel contrariam doctrinam esse hcereticam, verbo Dei contrariam, Evangelio doctrinceve Apostolorum contrariam, etc; his enim et similibus verbis satis clare exprimitur veritatem propositam esse objectum fidei.
Generatim loquendo, canones qui anathemate plectunt eos qui talem vel talem doctrinam asserunt vel negant, definitionem continent, dummodo constet rem de qua agitur non esse mere disciplinarem. Idem multi theologi dicunt de decretis quibus excommunicatio fertur in contradicentes ; quod tamen non semper verum est, cum aliquando Pontifices excommunicatione punierint ipso facto incurrenda eos qui propositiones erroneas tantum aut scandalosas docebant vel defendebant x.
Errant proinde qui dicunt in solis canonibus Tridentini aut Vaticani contineri doctrinam definitam, non autem in capitibus quae canones praecedunt; nam utrumque Concilium mentem definiendi doctrinas de fide tenendas in nonnullis capitibus diserte expressit; ita Tridentinum, initio decreti de justificatione 2, " exponere intendit omnibus Christifidelibus veram sanamque do6lrinam ipsius justificationis, quam Sol justitiae Christus Jesus... docuit, Apostoli tradiderunt, et Catholica Ecclesia Spiritu S. suggerente perpetuo retinuit, districtius inhibendo ne deinceps m audeat ouisquam aliter credere"... Vaticanum pariter haec habet initio sess. III, cap. i : " San6la Catholica Apostolica Romana Ecclesia credit et confitetur unum esse Deum ".,.; et infra, cap. 2 : " Eadem sancta Mater Ecclesia tenet et docet Deum "... etc Jamvero hujusmodi formulae manifeste ostendunt veritates, hisce capitibus comprehensas, proponi ut objecium fidei ; definitiones igitur etiam in his capitibus haberi possunt, dummodo ex contextu id clare constet juxta regulas jam expositas.
1 Ita Alexander VII, postdamnatas 28 propositiones, addit : " Sanctissimus, re mature considerata, statuit et decrevjt praediclas propositiones, et unamquamque ipsarum, ut minimum tanquam scandalosas, esse damnandas et prohibendas... ita ut quicumque illas aut conjunctim aut divisim docuerit... ipso facto incidat in excommunicationem ". Cf. Murray, disp. XVII, n. 274.
(D) Ad re6le intelligendum quid vere et proprie definitum fuerit, expendere necesse est : (a) quid docuerivt hceretici quorum errores damnantur, et quodnam ex eorum assertis Concilium aut Pontifex reprobare voluerint. Ita, cum in Tridentino mens Patrum fuerit Protestantium errores reprobare, non autem opiniones inter catholicos libere disputatas, melius sane intelligentur canones si prius Lutheri Calvinique errores seduio investigantur; (b) quid Patres definire voluerint, quid vero liberae disputationi relinquere : quod constat non solum ex ipso tenore decreti, sed etiam ex discussionibus quae ipsam definitionem prsecesserunt, ut saepe ex Actis Concilii colligi potest; (c) quo sensu verba in definitione adhibita intelligenda sint : quod elucidari potest ex communi et recepto usu verborum tempore quo Concilium habitum est, necnon e praeviis discussionibus ut supra, et ex interpretatione quae inter coaevos aut subsequioris aevi theologos praevaluit, praesertim vero ex authentica interpretatione ipsius EcclesLae, si quae data fuerit *.
(E) Tandem, ut aliqua veritas sit objeclum fidei, clare et certo in definitione proponi debet. Ecclesia enim rem non definit nisi ad obscura apertius declaranda et dubia solvenda. Si igitur verba in aliquo decreto adhibita ita sunt obscura et dubia, ut de eorum interpretatione merito inter theologos disputetur, fideles non tenentur assensum fidei praebere, sed exspectare possunt usquedum authentica •interpretatione magisterii sollemnis aut ordinarii res clara et certa evadat. Lex igitur credendi non obligat, nisi certo moraliter constet de sensu definitionis.
Corollarium de conciliis particularibus. Hacienus de definitionibus Conc. generalium vel R. Pontificum. Decreta autem Conc. particularium, etiam in definitionibus circa fidem moresve, non sunt irreformabilia, cum infallibilitas non uni provincice aut nationi, sed toti Ecclesice ejusque Capiti tantummodo promissa fuerit: hinc quaedam de
1 Ita sensus vocabuli ouooucrto; perfecte non intelligitur nisi pne mente habeantur errores ariani, disceptationes inter Athanasium et Eusebianos sive in ipso Concilio Nicseno sive post, et subsequentes definitiones Concilii Constantinopolitani.
fa<5to errarunt, v. g. Antiochense (a. 341), Mediolanense (a. 355), Seleucianum (a. 359), etc.
Attamen Concilia particularia valde probabile afferunt argumentum, praesertim quando plura simul de eodem dogmate consensu commendantur. Revera ex innumeris Conciliis particularibus hucusque habitis, vix quinque aut sex, ait M. Canus r, reperiuntur, quae a recta definiendi ratione ac via declinaverint. Immo absolutam certitudinem conferrent, si omnia unanimiter aliquod dogma ad fidem pertinere docerent : tunc enim haberetur totius Ecclesiae ccnsensus 2.
20 De Symbolis et fidei professionibus^.
- (A) De Symbolis ingenere. Symbolum (gr. cru^SoAo^) tria significat, videlicet plurium collationem seu collectionem in unum, vel signum aut tesseram militaremy qua mili-
2 Praecipuae collectiones Conciliorum, tum generalium tum particularium hse sunt : Conciliorum omnium Collectio regia, Paris, 1644; Labbe et Cossart, Sacrosancta Concilia, Paris, 1671; Harduin, Conciliorum collectio, Paris, 1715* Mansi, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima Collectio Florent. et Venet. , 1759- 1798, ubi pariter inveniuntur epistolae et decreta Rom. Pontificum. Haec colledlio usque ad annum 1439 tantum perducta, a Martin denuo edita, usque ad praesens continuanda est. Paris, Welter, 1901 sqq., Concilia autem recentiora (1682- 1869) refert Collectio-Lacensis, seu Acta et decreta sacrorum Conciliorum recentiorum, 7 vol. in-40, Friburgi, 1870-1890. Quoad Conciliorum historiam, vide Hefele, Conciliengeschichte, Freiburg im Br., 1855-74; gallice redditum et notis auctum a Dom Leclercq, Histoire des Conciles, Paris, 1907 sq.; quaedara -/olumina pariter anglice versa sunt. Insuper, quoad Acla S. Pontificum, cfr. Coustant, Epistolce R. Pontif, Paris, 1721, cum additamentis Schcenemann, Gottingae, 1799, vel A. Thiel, Braunsberg, 1868; Ph. Jaffe, Regesta Pontijicum Rom. ab conditd Ecclesid ad annum post Christum natum iiq8, Berolini, 185 1; cum continuat. A. Potthast, Berolini, 1873; et correclionibus Pressutti, I Regesti de' Rom. Pontefici, Roma, 1874; Cocquelines, Bullarium magnum, 2,8 in-fol., Romae, 1739- 1762, quod usque ad Greg. XVI produxit Barberi, Bullarii romani continuatio, 9 in-fol., Romse, 1835- 1857.
3 Natalis Alexander, de Symbolo; de Symbolo Apostolorum; Madrisius, De Symbolo fidei; Lazerus, de Antiquo usu Eormul. fidei (quse omnia invenies apud Migne, Theol. Curs., VI, p. 11 sq.); C. Butler*, An historical and liierary account of the Eormularies, Confessions qf Faith or Symbolic books oj the R. Catholic, Greek, and principal Protestant Churches, London, 18 16; P. Schaff*, The Creeds of Christendom, New-York, 1887; Kraus, Realency R7op.,v° Symbole; Denzinger, Enchiridion Symbolorum et definitionum, — opus pluries editum, et theologiae candidatis valde utile; optimam editionem emendatam et auclam publici juris fecit C. Bannwart, Friburgi, 1908.
tes ab aliis dignoscuntur, aut etiam contracluum tesseram qua videlicet pacta ut authentica habebantur. Quae quidem tria Symbolis fidei optime adaptantur; sunt enim collectio quaedam credendorum, signum quo Christiani ab Infidelibus distinguuntur, et tessera pa6li quod inimus cum Deo in baptisrno. Quare Symbolum definiri potest simplex ac brevis summa veritatum fidei, ab Ecclesia fidelibus proposita in signum professionis suae.
Utilitas Symbolorum triplex est : (a) ut docentes unum et idem fidei compendium habeant, quod omnes omnibus proponant, ut sic fidei unitas facilius et efificacius servetur ; (b) ut discentes brevem fidei formulam habeant, quam memoriae commendare atque frequenter recitare valeant, cujus brevitas mentem instruat nec memoriam oneret, simplicitas rudium ingenio accommodetur, ac plenitudo eorum necessitatibus satisfaciat ; (c) ut fideles ab infidelibus per ejusdem fidei professionem secernantur atque securius ab haeresibus retrahantur.
Tria sunt praecipua Symbola, quae non solum a Catholicis, sed etiam a Graecis ac plerisque Protestantibus tanquam fidei expositio accipiuntur, videlicet Apostolicum, Nicaeno-Constantinopolitanum,ac Athanasianum, de quibus seorsim pauca dicemus.
- (B) De Symbolo Apostolorum l. (a) Certum est Symbolum, quod Apostolorum dicitur, esse vere apostolicum quoad dotlrinam, quatenus nihil aliud continet nisi quod ab Apostolis fuerit traditum. Controvertitur autem num sit etiam apostolicum quoad originem, quatenus fuerit ab Apostolis ipsis conditum. Hodie rejicitur opinio quae singulis Apostolis tribuit singulorum Symboli articulorum confectionem. Multi autem antiquiores theologi docebant,
1 Praeter auctores citatos, cf. Gaspari, Geschichte dcs Taufsymbols und der G/aubensrege/, Christiania, 1866-75; C. A. Swaison, The Nicene and Apostles' Creeds, London, 1875; Batiffol, Le Symbole des Apdlres, in Revue Biblique, Jan. 1894, p. 30 sq. et in Dici. de TJUol. (Vacant); S. Baiimer, Das apostolische Glaubensbekenntniss, Mainz, 1893, c. XIII; A. Harnack*, Das Apcstolische Glaubensbekenntniss... Berlin, 1892; E. Vacandard, Les origines du Symbole des Apdtres, in Etudes de critique et d'hist. rclig., 3e ed. 1906; vel ap. A. d'Ales, Dict. c? ApologHique, t. I, p. 272-283, cum aucloribus ibi allejratii.
et quidam etiam nunc putant, totum Symbolum fuisse ab Apostolis, antequam ab invicem discederent, conditum atque approbatum1. Hodierni tamen critici, etiam Catholici, communiter docent Symbolum non fuisse ab ipsis Apostolis conditum, sed nihil aliud esse nisi regulam fidei in Christum et Trinitatem catechumenis propositam, antequam baptizarentur, cujus Apostoli substantiam tantum tradiderunt, et quae paulatim et successive nova suscepit additamenta, ut novse haereses undique exsurgentes melius praecaverentur ac confutarentur. Praecipui enim articuli jam in Epistolis S. Ignatii, et in operibus S. Justini, S. Irenaei, Tertulliani et Origenis inveniuntur 2, sed tantum quoad substantiam; et a temporibus apostolicis usque ad finem saec. V, nonnulla verba successive addita fuisse constat ex variis formulis quas legere est apud Patres 3. Quidquid est, audtoritas ejus est indubitata, cum substantia ab ipsis Apostolis veniat, variaque additamenta au6toritate universalis Ecclesiae approbata fuerint.
- (b) Symbolum Apostolorum, juxta quosdam, in quatuordecim, juxta alios, in duodecim articulos dividitur : quse posterior divisio communi fidelium usu recepta est, et a Catechismo Concilii Tridentini approbata. In tres partes distribuitur : in prima, agitur de Patre et de miro creationis opere; in secunda, de Filio et humanae redemptionis mysterio; in tertia, de Spiritu sancto, qui est caput et fons sanctitatis nostrae; alibi ostendimus, n. 11, theologiam dogmaticam nihil aliud esse nisi Symboli scientificam expositionem.
1 Primus qui id aperte docuit est Rufinus (t 410), quiin Comment. in Symbol. Apost., n. 2, P. L., XXI, 337, haec scribit : " Discessuri (Apostoli) ab invicem, normam sibi prius futurse prsedicationis in commune constituunt, ne forte alii alio abducti, diversum aliquid his qui ad fidem Christi invitabantur, exponerent. Omnes igitur in uno positi et Spiritu S. repleti, breve istud futurae sibi, ut diximus, prsedicationis indicium, in unum conferendo quod sentiebant unusquisque, componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt. Symbolum autem hoc multis et justissimis ex causis appellari voluerunt ".
2 S. Ignat., ad TralL, c. 9; S. Justinus, Apolog. I et II et Dial. cum Tryph.; S. Iren., Adv. Hceres. 1. I, c. X, n. 1; 1. III, c. IV, n. 1-2; Tertul., de Virgin. velaridis, c. I; Adv. Prax., c. II; Orig., De principiis, 1. I, praefat., 4-5.
3 Prseter Patres jam allegatos, cfr. Cyprian., Ep. ad Magnum; Novatian. , apud Gallandi, t. III, p. 287 sq.; Gregor. Thaumat, apud Gallandi, 1. c, p. 385; Euseb. Caesar., apud Socratem, Hist. Eccles., lib. I, c. 8; S. Cyril. Hieros., Catecheses; etc. — Varias Symboli formas variaque additamenta com< pendiose refert Denz.-Bann., n. 1-40.
S. Thomas (2. 2. q. I, a. 8) optime explicat quomodo Symbolum ea omnia complectatur quse magis necessaria sunt ad salutem. Duo enim primario ad fidem pertinent, finis ultimus supernaturalis, seu Deus per visionem beatificam apprehensus, et medium ad hunc finem attingendum, scilicet humanitas Christi. Atqui Symbolum nobis credendas proponit praecipuas veritates tum circa majestatem Divinitatis, videlicet unitatem naturae et personarum trinitatem, opera divinitatis propria, sive naturalia, ut creationem, sive supernaturalia, ut sanctificationem et glorificationem; tum circa humanitatem Christi\ ejus conceptionem, nativitatem, passionem, sepulturam, descensum ad inferos, resurrectionem, ascensionem et futurum adventum ad judicandos homines.
973- (C) De Symbolo Nicceno-Constantinopolitano. Hoc Symbolum, quod Patrwn dicitur, ut distinguatur a Symbolo Apostolorum, inchoatum est in C. Nicaeno (325), in C. Constantinopolitano(38i) au6lum, a C. Ephesino (431) approbatum, et ssec. IX completum per additionem vocis Filioque. Concilium Niccenum, ut expressius declararet, contra haeresim arianam, divinitatem Verbi, haec praecipue Symbolo Apostolorum addidit x : " Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est, de substantia Patris, Deum ex Deo, Lumen ex Lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri , per quem omnia facta sunt, quae in ccelo et in terra ... ".
Nil autem additum est de divinitate Spiritus S., quia tunc temporis nondum negata fuerat; exorta autem haeresi Macedonianorum, qui hanc veritatem impugnabant, C. Constantinopolitanum pauca addidit ad divinitatem Spiritus S. disertius vindicandam 2 : " Et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per Prophetas ".
Postea vero quibusdam hsereticis negantibus Spiritum S. a Filio procedere, opportunum visum est Symbolo addere particulam Filioque, ad hunc errorem expresse confutandum; quod additamentum primum in Hispania (an. 589) obtinuit, deinde in Gallia Angliaque; attamen Leo III r Denz.-Bann., n. 54. 2 Denz.-Bann., n. 86.
illud sancire noluit, et nonnisi saec. IX a Rom. Pontificibus approbatum fuit, nec sollemni decreto, sed permissione data illud in missa canendi.
De auclori ta te hu]us Symboli nulla potest esse difficultas, cum a Conciliis generalibus conditum et approbatum fuerit, ipsaque particula Filioque non solum a Rom. Pontificibus, sed etiam a ConcMiis Lugdunensi ffet Florentino confirmata fuerit.
974- (D) De Symbolo Athanasiano, Illud Symbolum ita nuncupatur, quia per plura saecula .S. Athanasio tributum fuit. Hodierni vero critici plerique negant Athanasium ejus au6torem fuisse, quia in genuinis operibus S. Do6loris non invenitur ; nec unquam explicite allegatum fuit sive ab au6toribus, sive a Conciliis ante saec. VII, quamvis dogmata ibi expressa per hoc tempus saepius impugnata fuerint; et insuper jam in eo inveniuntur circa mysterium Incarnationis formulae quae nonnisi a C Chalcedonensi post ejus mortem celebrato, in Ecclesia viguerunt. Quis autem ejusdem au6tor fuerit, vel quo tempore scriptum, incertum manet. Primum expresse allegatur in synodo quarta Toletana, an. 633, et videtur in Hispania vel Gallia meridionali, quinto aut sexto saeculo confectum, sub ementito nomine Athanasii, ut major au6loritas statim ei conciliaretur *. Quidquid est de ejus origine, ab Ecclesia approbatum est, et tanquam fidei formula fidelibus propositum, necnon in Breviario consignatum. Protestantes, qui Orthodoxi dicuntur, ejus auctoritatem pariter accipiunt, non autem Liberales. Theologicam expositionem duplicis mysterii Trinitatis et Incarnationis verbis claris simul ac philosophicis comple6litur.
975- (TiL) De professionibus fideiz. Professiones fidei nihil aliud sunt nisi fusior expositio quorumdam fidei articulorum contra recentiores errores; cum enim novae haereses
1 K. Kiinstle, Eine Bibliothek der Symbole und theologischer Tractate^ in Forschunqen zur chrislichen Litt. und Dogmengeschichte, Bd. I, Heft IV; p. 35-42, hispanicam originem asserit. Juxta alios, S. Cesarius Arelatensis (t 543) hujus esset symboli primus testis, et forsan au«ftor. Ita G. Morin, Le symbole d'Athanase et sonpremier ttmoin Ce"saire d'Arles, in Revue Bfrigdictine, XVIII (1901), p. 337-363; P. Lejay, art. Cesaire, in Dict. theol. (Vacant), II, 2177.
2 Buschbell, Die professiones fidei der Papste, 1896.
ortae fuerint, praesertim a tempore Reformationis, opportunum visum est antiquis symbolis novas addere formulas, quibus tutius praecaveretur error.
Praecipuae sunt : (a) Professio Tridentina, seu Piana^ quae ita nuncupatur quia, jubente Tridentino, a Pio IV praescripta fuit per Constitutionem Injunclum nobis, 13 nov. 1564; summarium eorum quae a Concilio definita sunt continet hisque concluditur verbis : " Cetera item omnia a sacris canonibus etcecumenicis conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo tradita, definita et declarata indubitanter recipio atque profiteor ". Praeterea, ex decreto S. Cong. Concil., 20 jan. 1877, his verbis addi debent sequentia : " et ab cecumenico Concilio Vaticano tradita, definita ac declarata, praesertim de Rom. Pontificis primatu et infallibili magisterio r M.
(b) Professio Grcecis praescripta a Gregorio XIII pe* Constit. Sanclissimus Dominus noster, an. 1575, in qua, praeter ea quae in Tridentina leguntur, invenire est specialem condemnationem errorum a Graecis schismaticis admissorum circa processionem Spiritus S., panem azymum, primatum Rom. Pontificis,etc.2. (c) Professio fidei Orientalibus praescripta abUrbanoVIII et Benedi6lo XIV, per Constitut Nuper ad nosy 1743, quae modo speciali errores Nestorii et Eutychetis reprobat atque condemnat 3. Ex quo sequitur his professionibus fidem praestandam esse, cum sint summarium credendorum a Rom. Pontificibus authentice editum vel approbatum.
Ad dijudicandum quid sit de fide tenendum in Symbolis et professionibus fidei, sequendae sunt regulae superius expositae de definitionibus dogmaticis.
II. De ordinario ac universali Ecclesiae magisterio^.
- Ecclesia, per orbem dispersa, infallibiliter etiam docet quotidie ordinario magisterio, quod variis modis exercetur, praesertim vero prcedicatione Corporis Episcopo-
4 Praeter audores jam allegatos, vide J. M. Vacant, Le Magistere ordinaire di V Eglise ct scs organcs, Paris et Lyon, 1SS7.
640 DE FONTISUS REVELATIONIS rum ; praxi universali cum dogmatibus connexa; consensu moraliter unanimi Patrum ac theologorum ; sensu ccmmuni fidelium. De quibus seorsim dicendum est, quo facilius dignoscatur valor probationum ex his variis fontibus desumptarum.
i° De prsedicatione moraliter unanimi Episcoporuirio
977- Episcopi per orbem dispersi, quamdiu S. Pontifici subduntur, sunt infallibiles, quando aliquam do6lrinam de fide et moribus fidelibus tenendam unanimiter aut fere unanimiter proponunt, ex dictis supra, n. 882. Hic autem consensus variis modis constare potest : catechismis, in quibus brevis summa veritatum credendarum exponitur; synodalibus instruclionibus, quibus pastores animarum sibi subditos edocent; mandatis aut concionibus ad populum habitis ad fidem proponendam aut propugnandam. Si ex his aut aliis ejusmodi documentis constat aliquam doctrinam universaliter tanquam obje6lum fidei proponi, id plane sufficit ut haec credenda sit. Hanc autem universalitatem non impedit paucorum dissensus, dummodo Supremus Pontifex cum majori parte episcoporum sentiat. — Quapropter non pauci hodie putant Assumptionem B. Marise in caelum esse de fide, cum hsec ab Episcopis fere unanimiter tanquam in Traditione contenta doceatur.
20 De Ecclesiae praxi cum dogmatibus connexa,
- x Sub hoc capite comprehendi possunt ritus publici \n sollemni sacrificii celebratione usurpati,vel in sacramentorum administratione ; vel formulce precum, variaque festa aut officia ab Ecclesia instituta; vel tandem usus sacri cum doclrina connexi. In his enim et aliis hujusmodi fides Ecclesiae authentice manifestari potest.
(A) Conspeclus historicus prcecipuarum liturgiarum. Ritus sacri, librique in quibus continentur, vocantur Liturgice. Jamvero multse sunt Liturgise, quae in orientales et occidentales dividuntur K Inter orientales Liturgias,
1 Monumenta liturgica exhibent Assemani, Codex liturgicus Ecclesia universalis, Romse, 1749, 13 vol. ; Daniei, Codex liturgicus Ecclesice universalisy Lip- duae sunt ad quas ceterae revocantur, nempe Syra et Alexandrina. Occidentales vero pariter ad duas revocantur, nempe Romanam et Gallicanam.
(a) Syra liturgia antiqua, quse primum Antiochiae floruit, posteaque totum Orientem, excepto ^Egypto, pervasit, describitur praecipue in Catechesibus S. Cyrilii Hierosolymitani, ubi exponuntur ritus baptismi, paenitentiae, confirmationis et missse ', in Apostolicis Constitutionibus* et in Peregri?iatione ad loca sancla*. Ab ea dimanant liturgia graca S. Jacobi et liturgia syriaca S. Jacobi, quae saeculo V jam quoad essentiales partes vigebant : hodiernse editiones graecae multas additiones continent e byzantina liturgia mutuatas. Ex ea pariter procedit byzantina liturgia, quae tria prajsertim documenta compleclitur, nempe liturgiam S. Basilii, liturgiam S. Chrysostomi, et liturgiam S. Gregorii Magni seu missam praesanClificatorum : haec hodie non solum Constantinopoli sed etiam in omnibus fere orthodoxis ecclesiis praevalet. Huic omnino affinis est liturgia quam hodie sequuntur Graeci uniti seu catholici 4.
(b) Liturgiae a/exandrincs5 ', quae in ^Egypto florebat, antiquissimum documentum est Serapionis Euchologium, initio quarti saeculi conscriptum, et recenter inventum 6. Disrupta autem catho- siae, 1847, 4 vol.; Martene, De antiquis Ecclesice ritibus, Antwerpiae, 1763, 3 vol.; Renaudot, Liturgiarum Orientalium colleclio, Parisiis, 17 16; Denzinger, Ritus Orientalium, Wirceburgi. 1863; Goar, Euchologium, sive Rituale Grcecorum, Paris, 1647; Muratori, Liturgia Romana vetus; Thomasi, Opera. — De liturgiis scripserunt : L. Duchesne, Origines du culte chretien, 3e ed., Paris, 1903; Dom Cabrol, Les origines liturgiques, Paris, Letouzey, 1906; Introd. aux Etudes liturgiques, 1907; Dict. a" Archtologie chre"t. et de Liturgie, Paris, 1907 sq.
2 Funk, die Apostolischen Konstitutionem, Rottenburg, 1891; Didascalia et Constitutiones Apostolorum, Paderborn, 1906.
3 Ibi accurate describitur liturgia ecclesiae Hierosolymitanae saeculi IV. Cfr. Gamurrini, Della inedita peregrinazione ai Luoghi santi, in Studi e documenti di storia e diritto, an. 1884-1885; Geyer, Itinera Hierosolymitana, p. 35-101, in Corp. script. eccles., Vindobonae, 1898. — Ex his documentis L. Duchesne, op. cit., p. 57-64, missse celebrationem graphice exponit. Cfr. F. Cabrol, Dict. oV Archtol., t. I, verbo Antioche, 2427-2439.
4 Hanc liturgiam gallice reddidit C. Charon, Les Saintes et divines Liturgies de nos SS. Peres Jean Chrysostome, Basile le Grand et Grigoire le Grand, Beyrouth et Paris, 1904.
6 F. E. Brightman, Liturgies eastern and western, Oxford, 1878, t. I; L. Duchesne, op. cit., p. 75-85; F. Cabrol, Dict. dJArch<fol., t. I, verbo Alexandrie, 1 182-1204, cum multis auctoritatibus ibi allegatis.
6 Quod primus edidit M. G. Wobbermin*, in Texte und Untersuchungen (Gebhardt et Harnack), nova series, t. II. Hujus analysim tradit L. Duchesne, op. cit., p. 75-79.* Cfr. Brightman*, The Sacramentary oj Serapion, in Journal oj theological studies, t. I, p. 89-113 et 247-277.
642 DE FONTIBUS REVELATIO^IS.
lica unitate per hseresim monophysitarum, Orthodoxi graecam littirgiam S. Marci, Serapionis liturgiae valde affinem, secuti sunt, sed paulatim eam immutaverunt et tandem byzantinam liturgiam suam fecerunt; Monophysitce. vero seu Copti magis fideliter antiquos ritus retinuerunt, tresque liturgias hodie servant, nempe S. Cyri.lli Alex., S. Gregorii Naz., et S. Basilii (quae differi; a byzantina ejusdem nominis). Abyssini vero habent liturgiam quam vocant duodechn Apostolorum, et quse parum differt a liturgia S. Cyrilli Alex.
- In Occidentaii ecclesia, duae praevalent lijurgiae : Romana et Gallicana.
(c) Romana antiquissima est. Oratio pro fidelium salute et infidelium conversione, necnon pro principibus (etsi paganis) quae in Ia Clementis epistola invenitur \ tanquam pars hujus liturgiae haberi potest. Huc etiam speclat descriptio dominicae celebrationis quam refert S. Justinus2. Haec sunt tantum fragmerta. Libri liturgici proprie dicti vocantur sacramentaria 3, misscUa, crdines ; sed antiquissimi perierunt tempore quo Barbari Rcmanum imperium invaserunL Prsecipui qui hodie exstant sunt : Sacrar?ientariu?n Leonianum, valde probabiliter saeculo VI confeclum 4; Sacramentarium Gelasianum, VII saeculo conscriptum, postea vero adauclum s; Missale Francorum, circa finem VII saec, quod, etsi in Gallia confeclum, ritum romanum plerumque describit 6; Sacramentarium Gregorianum, saeculo VIII ab Hadriano Pcntifice ad Carolum Magnum missum, non ab ipso Gregoric confeclum, sed multas preces continens quae tempore Gregorii et antea recitabantur*; Ordines Romani, initio saeculi IX jarr. in usu, in quibus preces missae, ritus baptismi et ordinationis traduntur V
- (d) Liturgia Gal/icana, quae, jam ineunte saeculo V,non solum in Gallia, sed etiam in Hispania, Britannia, Hibernia, immo et in Italia septentrionali florebat, valde probabiliter ex Oriente origi-
1 I C/em., 59-61, ap. Funk, t. I, p. 174-180. 9 Apol. I, 61-67, P. G., t. VI, 420-432.
3 Sacramentaria ita dicuntur, non quia solos sacramentales ritus continent, sed sacros ritus in genere, praesertim ritus missae communis et missarum particularium, ritus ordinationis, etc.
4 Quod prior edidit Bianchini; accuratiorem editionem publici juris fecerunt fratres Ballerini, quse reperitur inter opera S. Leonis, P. L., t. LV; aliam magis criticam digessit M. Feltoe, Sacramentarium Leonianu?n, Oxford, 1896. Cfr. L. Duchesne, bp. cit., p. 135-144. - s Editum est a Thomasi, Opera omnia, ed. Vezzosi, t. VI ; magis autem critice a H. A. Wilson*, The Gelasian Sacramentary , Oxford, 1894 j cfr. L. Duchesne, op. cit., 125-134.
6 Editum a Thomasi et a Mabillon, invenitur in P. L., t. LXXII.
7 Quod edidit Muratori, Liturgia romana vetus, t. II; cfr. P. L., t. LXXVIII.
8 Hos edidit Mabillon, postea Migne, P. L.t t. LXXVIII. Cfr. L, Duchesne, op. cit., 146-150, 455 sq.
nem ducit, ut constat ex ejus analogia cum Syris ritibus : verisimile est eam fuisse primum in civitatem Mediolanensem introductam, et exinde in Galliam x aliasque regiones superius recensitas. Sed, cum nulla suprema auctoritas ejus conservationi invigilaret, mox multis mutationibus obnoxia fuit, et quaelibet dicecesis suam liturgiam habuit. Quare, ad vitandas adulterationes, Galliae episcopi non pauci ad Romanos Pontifices recurrerunt; hi autem suos libros liturgicos miserunt ad Francorum reges. Liturgia itaque romana in Galliam recepta fuit, saeculo VIII,paulisper tamen mixta cum ritibus gallicanis; quae quidem mixta liturgia ab ipsa ecclesia Romana benigne excepta fuit, ita ut a saeculo XI in plerisque ecclesiis latinis praevaluerit. Attamen in ecclesia Mediolanensi liturgia ambrosiana, quae, in essentialibus, a gallicana non differebat, servata fuit, haud paucis tamen a romana liturgia mutuatis.
Inter praecipuos antiquos Gallicanae liturgiae libros recensentur : Missale gothicum, circa finem saeculi septimi pro ecclesia Augustodunensi conscriptum, in quo gallicanus ordo satis fideliter servatur, paucis tamen romanis ritibus admixtus2; Missale gallica?ium vetus, ejusdem fere temporis3; Missale a Mone prius editum4, ejusdem pariter temporis, ubi tamen purior servaturord? gallicanus; .^eclionarium Luxcviense, pure gallicanum, saeculo VII confeclum 5; Antiphonarium a Bangor diclum, saec. VII exeunte, ubi invenitur hibernica liturgia, gallicanae maxime affinis, absque ullarorr-anorum rituum admixtione6; Missale a Stowe dictum, quod celticam liturgiam continet cum romana mixtam, saec. VIII et X confeclum7; Sacra??ieniariu??i gallicanum seu Missale in Bobbio re^ertum, skculo VII, ubi gallicani et romani ritus permiscentur 8.
- A??ibrosiana liturgia, quae gallicanae affiris est, probabiliter ab Oriente originem sumpsit, sed paulatim haud pauca mutuataest a romari liturgia. Prima documenta quae ad eam speclant, sunt S. A??ibrosii liber de Mysteriis, ubi describuntur ritus baptismi et
' Ita L. Duchesne, op. cit., p. 90-95; F. Cabrol, Dict. cTArchdol., voce Ambrosien (rit), t. I, 1379.
2Quod ediderunt ^homasi, Mabillon et Migne, P. Z., t. LXXII. Cf. L. Duchesne, op. cit., p. 151.
3 Ab iisdem editum.
4 Lateinische und gi'iechische Messen aus dem zweiten bis sechslcn Jahrhundert, Francfort, 1850; P. Z., t. CXXXVIII, p. 863.
5 Ap. Mabillonj Pe liturgl* gallicand. Cf. G. Morin, in Rev. bc^nddictine, 1893, p. 138.
6 P. L.,t. LXXII, 579-606; Warren*, The antiphonary of Baugor, an early Trish manuscript, London, 1893.
7 Warren*, The liturgy and ritual of the Celtic Church, Oxford, 1881, p. 207-248.
8 Quod prior edidit Mabillon, A/usceum italicum; cfr. P. L., t. LXXII, p. 451- eucharistiae1; necnon de Sacramentis libri VI, ab Ambrosii discipulo conscripti, in quibus, praeter instruc~lionem de baptismo et confirmatione, reperitur pars canonis missae2. Libri autem proprie liturgici sunt : Pontificale in usum ecclesia Mediolanensis 3; Sacramentarium Abiarchce, saec. X; Sac7-amentarium Bergomense, saec. XI; Manuale Anibrosiahum, saec. XI; Antiphonarium Ambrosianum, scec. XII4; ecclesice Mediolanensis Kalendarium et Ordines, saec. XII 5.
Mozarabica liturgia, quae in Hispania florebat, multis a gallicana derivare visa est; sed, juxta M. Ferotin, ex Italia originem habuit, et romanae liturgiae simillima est, quamvis postea a gallicana liturgia pauca susceperit6. Praecipui libri liturgici sunt : Liber comicus (primum vocatus liber comitis) seu leclionarium missae quo Toletana ecclesia utebatur 7; Liber ordinum, qui in Hispania a V ad XI saeculum in usu fuit; Psaiterium mozarabicum 8/ Missale mixtum, ubi multa inveniuntur a primitiva liturgia aliena 9.
- (B) Regulce ad judicandum de auftoritate liturgiarum quoad fidem. Ut praxis Ecclesiae in liturgiis aut alibi consignata sit fidei criterium, necesse est ut necessario conneclatur cum veritate dogmaticd, simulque sit universalis aut infallibili aucloritate saltem tacite approbata. (a) Si non cennectitur cum veritate dogmatica, si, v. g., versatur circct fa£la mere historica, qualia inveniuntur in sanctorum legendis, aut circa res morales quae ad aedificationem spectant non autem ad fidem, nulla fit propositio etiam tacita veritatis credendae. Si vero necessario conneclitur cum aliquo dogmate, qualis est adoratio Eucharistiae quae supponit realem Christi praesentiam sub speciebus consecratis ejusque divinitatem, Ecclesia hanc praxim praescribens eo ipso dogmata cum ea necessario connexa fidei nostrae proponit10. (b) Insuper hujusmodi praxis universalis esse
3 Editum a Magistretti, Monumentaveteris liturgice ambrosiance, t. I, 1897; in t. II invenitur Manuale Ambrosianum.
4 Quod editum est in La Pale"og>'aphie musicale, t V-VI. s Quod edidit Magistretti, Mediolani, 1894.
6 Dom Marius Ferotin, Le Liber ordinum en usage dans VEglise wisigothique et mozarabe d' Espagne du Ve au XIe s., Paris, Didot, 1904.
7 Quem edidit Dom Morin, Anecdota Maredsolana, t. I, Maredsous.
8 Recenter editum a J. P. Gilson*, The Mozarabic Psalter, London, 1905.
9 Hoc edidit Card. Ximenes, et hodie invenitur in P. L., t. LXXXV.
10 Ut alia afiferamus exempla, praxis non rebaptizandi haereticos probat baptismum in hseresi collatum validum esse, preces pro defunclis Purgatorii existentiam arguunt.
DE FONTIEUS REVELATIONIS. 645 debet : cum enim eccleslae particulares errare possint, unius ecclesise praxis probabile quidem, sed non certum veritatis revelatae argumentum praebet. Si vero omnes aut fere omnes liturgiae de re ad fidem spectante consentiunt, habetur infallibile veritatis criterium : si enim error in eis inveniretur, tota erraret Ecclesia. Quo sensu verum est axioma a S. Cseiestino enuntiatum : " Lex supplicandi statuit legem credendi". Pariter Liturgia Romana, cum a SS. Pontificibus approbata fuerit, errores dogmaticos continere nequit r.
3° De Consensu Patrum ac theologorum.
Doclrina Ecclesiae non solum Liturgiis, sed etiam scriptorum ecclesiasticorum operibus manifestatur. Scriptores ecclesiastici vocantur in genere viri do6lrina conspicui, qui in communione Ecclesiae Catholicae aliquandiu saltem perseverantes, de rebus ad fidem moresve spe6lantibus scripta reliquerunt.
De Patrum aucloritate2.
- (A) Praeviae notiones. (a) Inter scriptores ecclesiasticos, nonnulli vocantur Patres. Quod nomen primum episcopis datum est, sive seorsim sumptis, sive prsesertim in Concilio coadunatis : docendo enim do6lrinam catholicam, Patres animarum efflciebantur, juxta illud Apos-
1 Dixi errores dogmaticos ; nam errores historici irrepere possunt et de facto irrepserunt in legendas Breviarii, ut optimi critici fatentur, quorum testimonia vide apud De Smedt, Introd. ad Historiam ecc/esiast., Gandavi, 1876, p. 179 sq. Nec mirum, cum pnecipuae lecliones secundi Noclurni scriptae fuerint tempore quo opera apocrypha passim spargerentur. Non sunt tamen contemnendse hae lecliones, cum pleraque in eis contenta vera sint et ad pietatem fovendam apta. Cf. Batiffol, Histoire dic Breviaire Romain, Paris, 1893.
2 Ceillier, Histoire ginir. des autenrs sacres et eccles., Paris, 1729-63, 1858- 69; Le Nain de Tillemont, Memoires ponr servira VHist. ecclts., Paris, 1701; L. E. Dupin, Nouvette Bibliolhique des Auteurs eccUsiastiques ; anglice versum " A New History of Eccles. Writers", London, 1692 sq.; J. Fessler, Institutiones Patrologice, (Eniponte, 1850, cujus nova ed. z.Jungmann correcta est; Alzog, Handb-ich der Patrologie, Freiburg, 1876, gallice versum; R. Duval, La litttrature syriaque, Paris, Lecoffre, 1900; P. BatifFol, La littdraiure grecque, 1901; Von Otto Bardenhewer, Patrologie, Freiburg, 1901; gallice redditum auct. P. Godet et C. Verschaffel, Les Peres de V Eglise, Paris, Bloud, 1905.
646 DE FONTIBUS REYELATIONIS.
toli J i " Narn in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui "; postea autem viris san6litate ac doctrina conspicuis, qui prioribus saeculis Ecclesiam scriptis suic illustrarunt.
Unde, juxta hodiernos theologos quatuor notcs recensentur ad dignoscendos Ecclesise Patres : i) doclrina eminens et orthodoxa, qua fidem catholicam recte ac erudite docuerunt; pauci tamen errores materiales huic orthodoxiae non obstant, dummodo scriptor mentem catholicam habuerit; sed ex hoc capite excluduntur omnes haeretici formales, etiam scientia eminentes ; 2) sanclitas vitce> quia spirituales patres non solum filios instruere debent, sed etiam insigni virtutum exemplo eos ad salutem perducere; hinc, licet scientia et sanctitas separabiles sint, arctissimo tamen vinculo conjunguntur, nec ut Patres striclo sensu habentur qui san6litate non praefulserunt; 3) antiquitas, quatenus, juxta receptum loquendi modum, ii solum ut Patres Ecclesiae habendi sunt, qui Ecclesiam adhuc infantem docuerunt^ hinc, juxta quosdam, Patrum epochus saec. VII vel VIII concluditur, dum, juxta alios, ad saec. XII extendi potest, ita ut S. Bernardus ultimus inter Patres vocari soleat; 4) approbatio tandem explicita vel implicita Ecclesiae.
- (b) Notandum est tamen sensu latiori inter Patres etiam recenseri scriptores priorum ssecutorum, qui eruditione floruerunt, quamvisin hseresim lapsi, aut dehasresi suspecti sint, vel ncn indubitatse sanctitatis fuerint; quales sunt : Tatianus, Tertullianus, Clemens A.ex., Origenes, Amobius, Laclantius, Eusebius, Theodorems, Rufinus aliique. Eorum aucloritas eadem non est ac Patrum, sed s?epe tamen maximi momenti est, ad sciendum quid Ecclesia docuerit vel condemnaverit in illis temporibus.
Insuper, inter scriptores ecclesiasticos; nonnulli titulo Doclorum Ecclesice decoraa sunt, propter eminentiorem scientiam qua ceteris prsecelluerunt. O6I0 sunt inter eos, qui majores Doclo 'es agnoscuntur : quatuor in Ecclesia Occidentali, scilicet Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, Gregorius M.; et quatuor pariter in Ecclesia. Graeca, nempe Athanasius, Basilius, Gregorius Nazianzenus et Joannes Chrysostomus. • Praeterea ut minores Doclores ab Ecclesia. coluntur : Hilarius Piclaviensis, Leo M., Cyrillus Alex., Cyrillus Hierosol, Petrus Chrysologus, Joannes Damascenus, Isidorus Hispalensis, Beda, Bernardus, Petrus Damianus, Anselmus Can-
tuariensis, Thomas Aquinas; Bonaventura, Franciscus Salesius ac Alphonsus de Ligorio.
- (B) Regulae de auctoritate Patrum. Prcenotamus, ad doctrinam alicujus Patris accurate investigandam, minime praetermittendas esse ieges historicce critices ; proindeque expendendum esse qua occasione et quo fine scripserit, contra quos adversarios, quid igitur probare voluerit; pariter ejus mens non ex una vel altera sententia, sed ex toto opere aut etiam ex aliis ejusdem operibus sedulo inquirenda est; immo ex antecessorum et coaevorum do6lrinis quae forsan in ejus opiniones influxerint Ad quod haud parum proderunt Patrum editiones criticcz1-, Patrologice, et Dogmatitm historice"2.
Praeterea Patres, considerari possunt ut doclores privati aut Ecclesice testes. Quatenus doclores privati, magna quidem auctoritate pollent etiam humana, in rebus divinis, tum propter scientiam qua ornati sunt, tum propter veritatis zelum ; et de eis dici potest cum Augustino ^ \ *'Isti sunt do6ti, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanitates, in quorum ratione, eruditione, libertate, quse tria bona judici tribuisti, lion potes invenire quod spernas ".
Quatenus autem Ecclesice seu Traditionis testes, majore auctoritate pollent : tunc enim non suas opiniones exponunt, sed ipsam doctrinam Ecclesice; et cum, ex hypothesi, sint simul do6li atque veraces, errare non possunt quando plerique simul indubitanter asserunt aliquam do6lrinam esse vere doctrinam fidei, absque ulld Ecclesice dissensione : si enim in his adjun6t.is errarent, tota erraret Ecclesia. Jamvero ut Ecclesice testes loquuntur, cum docent aliquam do6lrinam ut divinitus revelatani, vel ab Ecclesid universali receptam, vel ita tenendam ut citra fidei jacturam negari vel in dubium vocari nequeat ; aut asserunt contrariam sententiam esse hcereticam seu verbo Dei contrariam; uno verbo iisdem fere modis ac agnoscitur definitio fidei, ex superius di6lis (n. 966). Ut doctores privati spe6landi sunt, quando more philosopho-
1 Ita, v. g., editiones Benedictince, Vindobonenses, Berolinenses.
2 Ita, v. g., J. Tixeront, Histoire des Dogmes.
rum arguunt, analogiis ac comparationibus utuntur, aut lta suam opinionem propugnant ut contraria possit probabiliter defendi.
- Quibus praenotatis, sequentes tradimus regulas de Patrum aucloritate.
(a) Consensus Patrum moraliter tinanimis, indubitanter asserentium aliquam doctrinam essede fide,certum est divince traditionis argumentum. Talis est, v. g., eorum unanimis consensus de perpetua virginitate B. Mariae.
Dicitur : 1) Moraliter unanimis, quia, cum agatur de re morali, non mathematica, non absoluta sed moralis unanimitas requiritur, quae sane existit quando longe major Patrum numerus* de eadem re consentiunt. Ratio est quia neque singuli Patres neque singulae ecclesiae sunt infallibiles; hinc fieri potest ut singuli episcopi, immo omnes episcopi alicujus provinciae ecclesiasticae errent, prout errarunt episcopi africani, duce Cypriano, in controversia Rebaptizantium. Quando autem omnes moraliter Patres diversarum regionum (universitas quoad spatium) et diversorum temporum (universitas quoad tempora) de dogmate aliquo consentiunt, certum habetur traditionis argumentum; nam si omnes moraliter Patres errarent, eo ipso Ecclesia docens erraret; quod est impossibile ex di6lis. !mmo consensus unanimis Patrum unius aetatis certum proebet argumentum, cum Ecclesia omni tempore sit indefec~libilis, nec proinde ulla aetate errare possit. — In priori casu, argumentum habetur apologeticum quoad ipsos acatholicos, cum exinde constet nostram fidem eamdem esse ac fidem Apostolorum. In altero casu, argumentum valet solum quoad Catholicos qui infallibilitatem Ecclesiae admittunt.
- Insuper agitur de testimonio Patrum indubitanter afiirmantium explicite vel implicite doctrinam aliquam ad fidem vel ad doctrinam Ecclesice pertinere, vel ita exponentium Scripturam, ut aliam interpretationem tanquam plane intolerabilem rejiciant Si enim dubitanter loquuntur, vel plures expositiones proponunt, vei accommodatitium sensum, jam non ut Ecclesiae testes, sed ut
Do&ores privati considerari debent, nec eorum interpretatio infallibilis est x.
- Eorum testimonium debet esse de re ad fidem vel mores spectante ; nam in scientiis mere naturalibus, sive philesophicis, sive historicis aut aliis hujusmodi quae cum dogmatibus fidei non conne6luntur, Patres non sunt magis infallibiles quam Ecclesia ipsa ; eorum auctoritas in his materiis tanti valet quanti pondus rationum quas afferunt2.
- (b) Vnius aut plurium SS. Patrum testimonium in rebus fidei et morum, argumentum est probabile, cujus vis ec magis augetur quo magis crescit numerus et auctoritas Patrum. Etenim Patres magna aucloritate pollent in veritatibus fidei exponendis, tum quia in rebus theologicis peritissimi erant ac veritatis amatores, tum quia eorum scripta communem approbationem receperunt. Aliunde tamen singuli non sunt infallibiles 3, ideoque eorum auc~toritas probabile tantum praebet argumentum; sed, quando plures simul de eadem re tanquam ad fidem pertinente consentiunt, eorum testimonium maximam probabilitatem attingit.
Immo testimonium plurium Patrum doctrind et pietate insignium, qui diversis locis et cetatibus claruerunt, et aliquam doctrinam gravissimi momenti tanquam de fide tradiderunt^
1 Quapropter pro doclrina fidei haberi nequit opinio plurium Patrum qui ad soeculi quarti irritia chiliasmum seu sententiam de regno Christi in terra per mille annos docuerint; nam et ipsi hanc sententiam inter liberas opiniones recensent (ita, v. g. , S. Jastinus, Dial. cum Tryph., n. 80; S. Iren., Adv. hreres., 1. V, c. 31, n. 1); nec ejusmodi opinio unquam fuit communis, sed a latinis fere unanimiter rejecta, et, inter ipsos Graecos, a paucis tantum gravis auctoritatis Patribus recepta. Cfr. Franzelin, op. cit. , th. 16.
2 Ita M. Canus, 1. VII, c. 3. — Revera Patres ipsi ssepe in exponendis rebus physicis, astronomicis etc. , eas describunt non prout sunt, sed prout visibiliter apparent, non quasi asserentes, sed quasi utentes hia quse a philosophis, vel scientiarum naturalium cultoribus audierant, et S. Scripturam diversimode exponunt secundum varia systemata quae sibi magis placuerant. In his rebus igitur a Patrum opinione etjam communi recedere licet, servata tamen reverentia eis debita.
3 Quod ait Augustinus [Ep. 82, ad Hieronym., n. 3, P. L.y t. XXXIII, 277) de auctoribus loquens a sacris scriptoribus diversos : " Alios autem ita lego, ut quantalibet sanclitate doctrinaque proepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel per illos auctores canonicos vel probabili ratione quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt". Idem docet S. Thomas, r, c. 1, a. 8, ad 2.
nemine reclamcnte, irrefragabile suppeditat argumentumy quia in talibus adjun6~tis spe6lari possunt ut authentici testes fidei communis hac de re iri Ecclesia vigentis; si enim contradixissent communi episcoporum ac fidelium persuasioni, certe fuissent reclamationes.
Chapter 24 of 81