Skip to the text

Nn. 694–725

  1. 30 Ex collatione potestatis totum pascendi gregem. Jesus redivivus Petro contulit supremam potestatem ipsi antea promissam ; post exa<5tam triplicem amoris professionem, ei commisit jus et officium spiritualiter pascendi et regendi totam Ecclesiam : " Quum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei .• Pasce agnos meos (BoV/.£ xcz xpvicc pov). Dicit ei iterum , Simon Joannis, diligis me? Ait £111 : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos (noiu.ouve tcc 7rpoj3flcna (xov). Dicit ei tertio; Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio : amas me? Et dixit ei : Domine, tu omnia nosti ; tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas (Bgotcs ra 7rpoj3ana uoo) " 3.

Protestantes, ut vim hujus textus enervent, contendunt hsec dici Petro quatenus apostolicum collegium reprsesentabat, vel, si de solo Petro agatur, nullam potestatem novam hic ei conferri, sed solum apostolatus dignitatem per peccatum amissam eidem restitutam

  • Hujus lextus sensum breviter ita contrahit A. Loisy*, op. cit., p. 12-13 : " Simon Pierre est donc la premiere autorite apostolique en ce qui regarde la foi, puisque le Pere lui a de preference revele le mystere du Fils ; en ce qui regarde le gouvernement des communautes, puisque le Christ lui a confie les clefs du royaume ; en ce qui regarde la discipline ecclesiastique, puisqu'il a le pouvoir de lier et de delier. Ce n'est pas sans cause que la tradition catholique a fonde sur ce texte le dogme de la primaute romaine ".

436 GAPUl XI. — HISTORICE PROBATUR fuisse1. Contra quos demonstrabimus verba allata ad unum Petrum spectare, hisque ipsi conferri supremam jurisdictionem in universam Ecclesiam.

  1. (A) Christus unum Petnim alloquitur; eum siquidem vocat nomine proprio " Simon Joannis ", et ab eodem quaerit : diligis me plus his ?, i. e. plusquam hi ( Apostoli) me diligunt ; videlicet singularem et supereminentem amorem ab eo speciatim exigit, ut singulare ac supereminens officium ei conferat ; ergo de uno Petro agitur, non de universo Apostolorum collegio.

  2. (B) Eidem committitur suprema jurisdi6lio in universam Ecclesiam ; videlicet Christus, qui ipse est bonus Pastor, pastor et episcopus animarum, princeps pastorum, pastor magnus ovium, munus suum, antequam ad Patrem redeat, Petro communicat. Voces enim $6taz et nolaavjz sensu proprio significant pascere et regere gregem, seu omnia munera pastoris exercere; metaphorice autem docere et gubernare, ut liquet usu profano et sacro.

Ita Homerus2 ssspe reges vocat 7roi'jj.iva; Xaco/, pastores populorum, et Hesychius declarat TrotjjiEva idem esse ac regem; itaetiam in Scriptura : Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel... Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum"3; ex quibus colligitur his metaphoris designari supremarrkpotestatem, eam scilicet quse regibus competit.

Aliunde hsec potestas in totam Ecclesiam exercenda est; nam Dominus vult a Petro pasci et regi agnos et oves, id est gregem universum, ipsos proinde Apostolos, sicut antea dictum fuerat : Confirma fratres tuos. Hinc merito S. Eucherius L ugdun. ait : " Prius agnos, deinde oves commisit ei; quia non solum pastorem sed pastorum pastorem eum constituit. Pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves ; pascit filios, pascit et matres, regit et subditos et praelatos " 4.

4 S. Eucher., Sermo de nat. SS. Apostol. Cfr. S. Leo M., Serm. IV; S. Ambros., in Luc. X, 175. Quod Bossuet eloquenter exponit, Discours sur VUniti de V Eglise. — Loisy* ipse animadvertit his verbis designari totum gregem : " Ces termes ne sont pas allegoriques de fa^on a representer trois categories de membres dans la societe chretienne; pris a part ou colleclivtmen»:,

DIVINA INSTITUTIO EGGLESIvE. 437

  1. Immerito igitur dicunt Protestantes his verbis Petro solum restitui apostolicam dignitatem; nam peccatum ejus jam multo antea fuerat remissum, ipsique simul cum ceteris Apostolis collata fuerat apostolica missio verbis supra (n. 617) expositis : «Sicutmisit me Pater et ego mitto vos "; sed hicspecialis prserogativa ei conceditur tamquam prsemium specialis amoris, sicut antea singularis potestas, propter singularem fidei confessionem, eidem promissa fuerat; illa autem specialis praerogativa, ex jam dictis, nihil aliud est nisi suprema docendi et regendi potestas.

  2. 40 Confirmatur ipso exercitio hujus auctoritatis. Post Ascensionem, Petrus au6toritatem sibi a Christo collatam exercere incipit ; in Apostolorum collegio substitutionem alicujus in locum Judae proponit x ; primus Evangelium Judaeis praedicat, et praedicationem miraculis confirmat2; quando accusantur undecim, sive a populo sive a magistratibus, ipse unus loquitur omnesque defendit 3 ; primus Ecclesiae januam Gentibus aperit, ipso Deo jubente4; ipse judicat et punit Ananiam et Saphiram 5; ipse varias visitat Ecclesias6; et in Conc. Hierosolymitano primus sententiam suam proponit, cui omnes assentiunt7; uno verbo, tanquam Apostolorum princeps ubique exhibetur; hinc Lucas, in duodecim prioribus A6tuum capitibus, fundationem Ecclesiae describens, de Petro praecipue agit, ejusque concionum, miraculorum aliorumque operum narrationem instituit, ut luculenter constet specialem au6toritatem ipsi fuisse commissam.

  3. Objiciutit quidem Protestantes hunc primatum minime a Paulo agnitum fuisse; nam ipse inter Apostolos Petrum non recenset primum, nec inter varia charismata enumerat primatum, sed e contra Petrum reprehendit et in facie ei restitit.

Resp. (a) Paulus nusquam apostolicum collegium ex professo recenset, sed variis locis obiter quorumdam Apostolorum nomina ils designent 1'ensemble du troupeau chretien; mais la variete des termes sert a montrer qu'il n'y a pas d'exception, et que tous les fideles du Christ, quelle que soit leur place dans la communaute, sont confies a la sollicitude de Simon- Pierre". {Lequatr. Evangile, p. 942.)

1 AcL, I, 15 sq. — 2 Act.y II, 14; III, 6. - 3 AcL, IV, 8; V, 29. — 4 Act., X, 1 sq. — 5 Act., V, 3-5. — 6 AcL, IX, 32.

7 AcL, XV, 7, 12. Protestantes ipsi non potuerunt non videre Petrum ibi preecipuas egisse partes, licet id ejus personali, non autem ofiiciali aucloritati ascribere conentur. Ita Schaff*, Hislory of ihe Christian Churcht vol. I, p. 343 ed. 1891. Attamen ille modus auctoritative loquendi in civitate cui Jacobus praesidebat, vix concipi potest nisi Petrus ut primus non solum honore, sed auctoritate agnitus fuerit.

commemorat ; bis quidem Petrus ultimo loco nominatur, sed patet ex contextu hoc fieri praecise eo quod sit nobilior *; semel inter Jacobum et Joannem collocatur, sed specialis adest ratio cur in hoc loco prior Jacobus commemoretur, quia nempe ecclesise hierosolymitanas prgeerat, ideoque ejus auctoritas apud fudaizantes Galatas major erat. Ceteroquin quanti Paulus faceret.Petrum colligi potest ex eo quod Jerosolymam venerit ad eum visendum : " Post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim : alium autem Apostolorum vidi neminem nisi Jacobum, fratrem Domini " 2; ratio enim cur Petrum singulariter visere vellet, et cum eo sermonem habere in civitate cujus Jacobus Episcopus erat, non alia esse potest nisi quia ut Apostolorum caput eumdem habebat 3.

(b)Paulus, varia commemorando charismata4, primatum non recenset, quia ejus scopus non erat hierarchiam ecclesiasticam describere, sed solum ostendere in Ecclesia non omnes esse pares, sed distincla esse munera et officia, sicut in corpore humano diversa sunt membra; ad hoc autem minime requirebatur omnes hierarchiae gradus enumerare, sed solum qusedam ex variis officiis, quae sub ipsis Corinthiorum oculis exercebantur. Et sane ex eo quod Tridentinum definiat hierarchiam constare episcopis, presbyteris et ministris, quis serio inferat, juxta mentem Concilii, Romanum Pontificem episcopis superiorem non esse? Nil igitur a fortiori ex silentio Pauli deduci potest.

(c) Paulus reprehendit Petrum non aucloritative^ sed caritative,

1 Hic enim ^iscendentem esse gradationem verba Apostoli clare ostendunt : " Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephce, ego aute?n Christi" ; {I Cor., I, 12); quod etiam magis patet ex his verbis : " Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas... vos autem Christi, Christus autem Dei" [Ibid., III, 22.)

2 Galat., I, 18-19. — Quod intellexit ipse A. Loisy*, Les Evangiles synop., p. 14, ubi scribit : " L'attitude de Paul a 1'egard de Pierre, et son langage dans l'Epitre aux Galates prouvent simplement que la primaute de Simon ne se presentait pas et n'etait pas consideree comme un pouvoir de dominatior.; mais le temoignage meme de Paul atteste que Simon Pierre etait le chef du service evangelique, 1'homme avec lequel il fallait se concerter, sous peine de travailler en vain".

3 Quod jam multi Patres animadverterant; inter quos Victorinus in h. loc. (apud Migne, P. L., t. VIII, col. 1155) : " Post tres, inquit, annos Jerosolymam veni ", deinde subjungit causam : videre Petrum. Etenim si in Petro fundamentum Ecclesice positum est, ut in Evangelio dictum, cui revelata erant omnia, Paulus scivit, videre se debere Petrum, quasi eum cui tanta aucloritas a Christo data esset, non ut ab eo aliquid disceret ". Cf. Chrysost. , Hieronymum, etc. in h. loc.

  • " Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia priraum Apostolos, sccundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum "... {ZCJr., XII, 28; cf. Ephes., IV, 11.)

neque in materia fidei, sed in re disciplinari. Petrus siquidem optime noverat leges mosaicas non amplius obligatorias esse, ut id ipse aperte declaraverat *j et cum Gentilibus gentiliter vivebat, non judaice, ut Paulus ei objicit2; sed advenientibus Judaeis, a Gentibus sese subtraxit, prudentise causa, timens ne scandalum Judseis prseberet, sicut postea Paulus ipse Timotheum circumcidit, ne eum Judsei despicerent3. Hoc autem Petri exemplum tantam vim habuit, ut ceteri Jud?ei et Barnabas ipse illud imitarentur; idcirco Paulus, timens ne tali agendi ratione Gentiles a fide averterentur, Petrum reprehendit et quidem vehementer4. Jamvero ex ipsa rei expositione patet, hic solum quaestionem esse de re ad disciplinam spectante, et de prudenti legum applicatione ; in quibus superiores etiam ab inferioribus modeste carpi possunt, dummodo sufficiens adsit ratio. Neque ex hoc fafto evellitur, sed potius conflrmatur primatus. Quomodo enim faclum est ut Petrus solo exemplo plus potuerit quam Paulus verbis et exemplis suis, ita ut etiam Barnabas, * Pauli amicus, Petrum secutiis fuerit, nisi quia ille ut Apostolorum princeps, speciali insignitus aucloritate, ab omnibus agnoscebatur? Petri igitur primatus clare ex Scriptura colligitur.

  1. Thesis 2a : Primatus jurisdictionis in universam Ecclesiam non solum Petro, sed etiam ejus successoribus, nempe Romanis Pontificibus, jure divino collatus fuit 5. Historice certumy theologice de fide ex canone allegato n. 684.

Ad thesim demonstrandam, duo probare oportet : 1° Christum voluisse primatum jurisdictionis Petro collatum ad ejus successores transire ; 11° successores Petri esse Romanos Pon~ tifices^ eisque igitur competere primatum.

4 Nonnulli quidem, ut Hardouin, Neubauer, A. Vipcenzi putarunt Cepham, de quo hic agitur, non fuisse Petrum, sed unum ex aliis Christi discipulis. Haec autem hypothesis, ad effugiendam difficultatem excogitata, neque contextu, neque Patrum auctoritate fulciri potest, sed ut improbabilis rejicienda est. Patres enim communiter rem exponunt de ipso Petro; ita v. g. Tertullianus [de Prcescript., c. 23) : "Ceterum si reprehensus est Petrus, quod, cum convixisset Ethnicis, postea se a conviclu eorum separabat, utique conversationis fuit vitium, non prcedicationis ". Cfr. S. August., ep. 40, c. 4, n. 4-5; S. Hieronym., S. Chrysostom. etc. in h. loc.

s Bellarm.,op. cit., 1. II, c. 12 sq.; Ballerini, de vi ac ratione Primatils, c. I sq. apud Migne, Theol. Curs., III, 905 sq.; Regnier, op. cit., ed. Migne, IV, p. 874 sq. ; Veith, De primatu et infallibilitate R. Pontificis, Posit. 7-1 1; Franzelin, th. 11- 12; Palmieri, th. 7-1 1; Wilmers, n. 107-133; Pesch, n- ^l-W et 464-506; Brugere, p. 114 sq.; Wiseman, op. cit., lecl. VIII; Livius, p. 334 sq.

§ I. Christus voluit primatum esse perpetuum

ET AD PETRI SUCCESSORES TRANSIRE. \

  1. i° Scripturd. Ex textibus in thesi praecedente expo sitis, Petrus creatus est petra et fundamentum totius Ecclesiae, ut eam securam et invi6tam servaret contra hostium impugnationes, et portae inferi contra eam non praevalerent. Accepit claves regni ccelorum, potestatemque ligandi atque solvendi omnia vincula ab ingressu cceli fideles retardantia. Munus suscepit fratres in fide confirmandi, et totum gregem pascendi eumque in viam salutis dirigendi.

Atqui Ecclesia, ex dicrtis n. 637, usque in finem mundi manebit; aliunde subsistere nequit sine fundamento, — nec ccelum aperire fidelibus sine potestate clavium, — nec in fide perseverare nisi a supremo pastore accipiat salutaris dodlrinae pabulum, et legibus opportunis dirigatur in viam salutis. Ergo usquein finem mundi permanere debet primatus Petro collatus.

Nec dicatur haec munera aliis modis adimpleri posse ; Ecclesia enim in suo regimine substantialiter talis manere debet qualis a Christo constituta fuit; atqui Christus supremum rectorem instituerat ad regendam Ecclesiam, ex diclis; ergo supremus rec"lor, etiam nunc, esse debet.

Objiciunt etiam Protestantes ex textibus allatis nil probari, quia jura Apostolorum propria, ut personalis infallibilitas, cum ipsis desierunt. — Sed immerito ; nam Deus omnes simul Apostolos alloquitur tanquam collegium, ideoque perpetua fore promittit illa solum jura, quse ad totum collegium, non ad singulos speclant; jamvero personalis infallibilitas et apostolatus erant quid singulis proprium, et cum eis cessaturum; dum primatus Petri, utpote essentialis ad unitatem ccetus apostolici servandam, ad ipsum coilegium apostolicum speclabat ideoque in perpetuum permansurus erat r.

  1. 20 Historice idem demonstrari potest, probando hunc primatum in Petri successoribus ab universali Ecclesia fuisse agnitum;

1 Exinde tolli potest aequivocatio, quae in nonnullorum mentibus haud raro existit. Aliquando prserogativae Petri dicuntur personales ; et hoc quidem verum est eo sensu quod non sunt communes aliis Apostolis; dici tamen potest eas non esse personales, quia illi concessas fuerunt non ut personoe privatae, sed ut personae publicae, ita ut non moriantur cum ipso, sed ad successores in officio transmittantur. Cf. Palmieri, op. cit. , p. 395.

cum autem ex eisdem testimoniis colligatur successores Petri in primatu esse Romanos Pontifices, opportunius ea in altera parte thesis referemus.

  1. 30 Ratione suadetur. (A) Ex ipso fine Ecclesice. Ideo Ecclesia a Christo instituta fuit ut Christiani tutius et efficacius ad salutem aeternam pertingere possent. Atqui ad hoc desideratur auctoritas tuta simul et permanens, qua omni tempore ad finem suum supernaturalem dirigi valeant ; haec autem auctoritas non in collegio tantum, sed etiam in Sttpremo Duce residere debet.

(a) Collegium enim est corpus quoddam morale, quod sine centro et capite diu subsistere vel feliciter suum opus perficere nequit. Nisi enim commune adsit centrum et caputy ex quo omnis motus ultimo procedat, aliquando erunt divisiones : non enim omnes eodem modo semper et ubique Scripturam intelligent et exponent, neque omnes eadem media ad eumdem finem attingendum praescribent, sed haud raro in varias abibunt sententias. Hoc autem posito, necesse est ut supremus adsit re£tor, qui exorta ditbia auctoritative. solvere valeat, legesque generales determinare quibus fideles tuto ad suum finem dirigantur; secus enim quisque cogeretur, privati examinis ope, ad discernendum quanam ex parte in controversiis stet veritas,quaenam ex variis legibus propositis sint maxime ad salutem conducentes l.

(b) Nec dicatur Christianos in hoc casu majoritati legitimorum Pastorum adhaerere posse; cum enim Pastores sint per orbem dispersi, difficile admodum est invenire ex qua parte sit majoritas. Etiam, quando simul in Concilio congregantur, aliquis desideratur qui eos ex officio convocandi jus habeat, ccetui praesideat, et decretorum promulgationi et exsecutioni invigilet : hoc autem commode fieri nequit, nisi adsit episcopus majori dignitate ac potestate ornatus.

1 Quod jam animadverterat S. Thom&s (C. Gent., 1. IV, c. 76) : " Ad unitaiem Ecclesiae requiritur quod omnes fideles in fide conveniant. Circa vero ea quae fidei sunt, contingit quoestiones moveri; per diversitatem autem sententiarum divideretur Ecclesia, nisi in unitate per unius sententiam conservaretur. Exigitur ergo ad unitatem Ecclesioe conservandam, quod sit unus qui toti Ecclesise prcesit. Manifestum est autem quod Christus Ecclesice in necessariis non deficit, quam dilexit, et pro ea sanguinem suum fudit ... Non est igitur dubitandum quin ex ordinatione Christi unus toti Ecclesioe prsesit ".

Aliunde non semper nec frequenter haberi possunt Concilia, dum continuo requiritur auctoritas suprema ad regendam Ecclesiam : haec enim, utpote societas semper agens* atque militans, constanter fideles in reclo veritatis virtutisque tramite dirigere debet, eosque contra hostiles impugnationes protegere.

Et sane, si, viventibus adhuc Apostolis, aliquod caput necesse fuit, cui omnes adhaererent et a quo dependerent, nonne id, multo magis necessarium est posterioribus sasculis, cum episcopi, jam non amplius personali infallibilitate prsediti, sed humanis infirmitatibus obnoxii, nec jam duodecim numero sed multo numerosiores facli, et in longinquas regiones pertotum orbem dispersi, vix unitatem spiritus et vinculum pacis servare queant, nisi communi centro uniantur et a communi capite motum et direclionem accipiant1?

  1. \B) Comparationibus idem illustratur. In omni societate bene ordinata, aliqua suprema aucloritas esse debet, quse leges condere vel conditas authentice inte?pretari valeat, earumque executionem perpetuo promovere. Iterum, in omni exercitu, praeter inferiores duces, Supremus dux requiritur, cui omnes obediant, ut, omnibus viribus unitis, conterantur hostes. Pariter navis, sine supremo reclore, neque scopulos vitare neque tumultuantes fluclus superare aut portum tuto attingere valet.

Porro Ecclesia : (a) est societas bene ordinata, cum a Christo ipso constituta fuerit; et strictiori quidem disciplina indiget quam societas civilis, cum doc~lrina quam docet et leges quas condit, non a communi plebis voto, sed a divina aucloritate vim suam habeant ; ergo supremo redtore perpetuo indiget. (b) Comparari etiam potest exercitui, quum sit societas militans, multisque infensissimis hostibus constanter impugnetur; supremo igitur duci tum milites tum

1 Quod dilucide exponit Wiseman (1. c, p. 280) : " Ut Ecclesiae sux unitatem servaret, primatus institutionem divinus Redemptor noster necessariam duxit, cum Christiani maxima ardoris vi et puritate pollerent ; cum adhuc pei orbem terrarum dispersi Apostoli viverent, singulari adsistentia Spiritus sancli donati; cum Christianorum relativus numerus adhuc exiguus esset; cum fere omnia Ecclesiae membra ad eamdem pertinerent regionem, eamdemque loquerentur iinguam, nec ullo politico aut nationali distraherentur prsejudicio. Jam quaero : cautelam istam minus necessariam faciemus, cum ccelesti caritate frigescente, luce supernaturali in pastoribus diminuta, per loca adeo dissita fidelibus dispersis, statuum regnorumque divisione, humana subsidia ad fidei morumque unitatem servandam maxime defecerint? Si unitas igiturverae fidei character essentialis est, et si ad eam tutandam primatus institutus fuit, sicut ejusdem institutionis natura et sanctse Ecclesise testimonia luculenter probant, sequitur primatum hiinc ita verse Christi religioni esse necessarium, ut unitatem quam tueri debet, et ideo perpetuo mansurum ". *

inferiores duces adamussim obedire tenentur, ne portas inferi contra ipsos prasvaleant; quod quidem eo majoris momenti est quo finis assequendus, salus asterna, majoris sit necessitatis. (c) Nec absque ratione comparatur etiam navi, inter procellas hujus mundi, ad seternae beatitudinis portum innumeros electos vehenti ; prasfectus ergo navigii desideratur, cujus imperio haereseon scopuli vitari, mundi tentationes et procellse superari, coelique portus tandem attingi valeat.

  1. Nec dicatur Christum ipsum Ecclesice caput, ducem et redtorem in perpetuum esse. Hic enim, jam ad Patrem reversus, nonnisi invisibili modo in terris manet. Porro dux visibilis omnino desideratur; secus enim cuilibet facile persuasum erit se huic invisibili Capiti adhaerere, ejusque mandatis parere, dum revera proprias opiniones propriamque voluntatem sequitur z.

Quod certe Protestantium, exemplo luculenter illustrari potest. Licet enim omnes Jesum ut invisibilem ducem agnoscant, unitatem fidei in vinculo pacis nunquam servare potuerunt, sed in sectas innumeras divisi sunt atque etiam quotidie dividuntur, quae non solum de accessoriis sed etiam de rebus ad salutem necessariis, de divinitate Christi, de trinitate personarum, de baptismi necessitate aliisque hujusmodi acriter inter se disputant. (a) Ad quamdam unitatem servandam, multi, ut Anglicani, Lutherani, Rutheni, in Caesarismum prolapsi sunt, et dum auctoritatem spiritualis Capitis pertinaciter rejicerent, ssecularis principis tyrannidi sese subjicere non erubuerunt, infelici tamen exitu : au6toritas enim civilis in rebus ad fidem pertinentibus sese incompetentem plerumque declaravit, aut decreta edidit aliena a mente Christi ; unde novae ortas sunt dissensiones. (b) Frustra pariter Anglicani quemdam honoris primatum in Archiepiscopo Cantuariensi admiserunt; quotiescumque enim Angliae episcopi ab eo convocantur, dissensiones etiam doclrinales de rebus maximi momenti oriuntur, nullusque est qui jus sibi vindicare audeat has controversias auctoritative finiendi. Hinc hodie, inter Anglicanos, multi divinitatem Christi tanquam necessarium fidei articulum propugnant, dum alii id ut punctum non essentiale in dubium revocant; non pauci baptismi necessitatem etiam pro parvulis proclamant, dum alii eamdem rejiciunt; quidam praesentiam realem Christi admittunt, dum plerique eam negant ; et sic de ceteris. (c) Frustra parite*r in conventus conveniunt : saepe fit enim ut hi sint occasio novi schismatis, prout v. g, contigit in conventu diclo " Evangelical Alliance " Octob. 1873

1 Quod breviter, sed feliciter, pro more, exponit Card. Gibboiis, Faiih qf ctir Faihers IX, p. 120.

Neo-Eboraci habito, ex quo nova orta est secla, scil. Reformata Episcopalis Ecclesia ".

Ad unitatem fidei igitur, requiritur Supremus animarum Pastor et quidem visibilis.

§ II. Successores B. Petri in primatu sunt Romani

PONTIFICES, QUIBUS PROINDE COMPETIT SUPREMA DO CENDI ATQUE REGENDI POTESTAS2.

Ad quod probandum, duo historice demonstrabimus : i° B. Petrum Romam venisse, et hujus civitatis Episcopum fuisse usque ad finem vitae ; 2° successoribus Petri in Sede Romana competere primatum.

Notamus tamen, inter haec duo facla non esse strictam et necessariam connexionem. Deus enim, immediate aut per Petrum, determinare potuit ut Episcopus Romanus tanquam Petri successor haberetur, licet hic nunquam Romam venisset : hoc enim a voluntate Christi unice pendebat. Stricte igitur loquendo, ad thesim probandam, sufriceret directe probare Romanos Pontifices esse Petri successores in primatu, quomodocumque id factum fuerit.

I. Praevia historica disquisitio de Romano Petri episcopatu.

  1. Hic agimus de Romano Petri episcopatu, non de ejus dnratione : de hoc enim non concordant catholici 3, sed dissensio de tem-

1 Cf. Schaff, * Creeds, vol. I, p. 665 sq. ; Tanquerey, ap. Vacant, Dicl. de Theologie, vocibus Alliance Evangilique, Alliance presbytirienne.

2 Praeter auctores jam supra allegatos, n. 685, cfr : Veith, De Rom. Pontificis primatu et infallibilitate, sect. I.; Kenrick, op. cit, part. I, c. 7 sq. ; Allies, The See of St. Peter, secl. V. p. 152 sq.; L. Rivington, The Primitive Church and the See of Peter, c. 1 et sq.; Schanz, op. cit., c. 13, p. 465 sq. ; Semeria, op. cit., I3e et I4e Conf.

3 Quatuor distinguuntur sententise. Prima, cum" Baronio et aliis communiter, tenet Petrum Romse episcopum fuisse per 25 et amplius annos; secunda, quam propugnavit A. Pagi, docet Petrum Romam venisse exordio imperii Neronis ac ibidem episcopali munere funclum fuisse duodecim circiter annis ; tertia, duce Papebrochio, existimat eum Romae sedisse quindecim circiter annis ; quarta, quam pauci Catholici cum multis Protestantibus sequuntur, statuit Petrum nonnisi paucis mensibus ante obitum suum Romam venisse, ideoque minus quam integro anno ibi commoratum esse. De quibus vide De Smedt, Dissert. selectce in iam qtatem, Gandavi, 1876, diss. I, cap. II, p. 29 sq.; Jungmann, Dissertat. selecice, Ratisbonae,. vol. I, 1880, diss. I, n. 42 sq.

pore non incertum reddit ipsum faclum. Jamvero huic faclo primi contradixere Waldenses (saec. XIII), deinde Marsilius Patavinus1 (saec. XIV), posteaque Protestantes ac Rationalistce multi 2. Doctiores tamen Protestantes, praesertim hodierni, libenter admittunt Petrum Romae praedicasse ibique mortuum fuisse, quamvis plerique simul negent eum fuisse Romae episcopum. Cum autem omnes eruditi, etiam acatholici, fateantur Romanum Petri episcopatum, jam a medio saeculo tertio, in universo orbe christiano fuisse admissum, satis erit testimonia adducere huic epochae anteriora3.

  1. Directe probatur episcopatus romanus Petri, ex Patribus,' ex Ia Petri, ex monumentis, et ex consensu Ecclesiartim Orientalium.

i° Ad Patres quod speclat : (A) priori parte tertii saculi plures sunt testes omni exceptione majores. (a) Cyprianus et Firmilianus, etsi Apostolicae Sedi aliquamdiu restiterint, manifeste supponunt Petri sedem Romae collocatam fuisse. Cyprianus enim de quibusdam schismaticis Romam petentibus scribit4 : " Navigare audent et ad Petri cathedram atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exortaest... " ; item Pirmiiianus5 : "Stephanus (Rom,

1 In opere cui titulus Defensorium pacis.

8 Inter quos Udalricus Velenus, Traciaius guo XVIII argumentis asseritur Peirum nunquam Roma fuisse, 1520; F. Spanheim, Z?zj\sr;Y., Lugduni Batav., 1629, et Opera, 1700, t. II, p. 301; F. C. Baur, Kirchengesch. der drei ersien fahrh., Tubingen, 1863; R. A. Lipsius, Chronologie der rom. Bisch., Kiel, 1869 ; Die apokryphen Apostelgeschichte und Apostellegenden, Brunswick, 1883-1887.

3 Ad fusiorem hujus facti probationem, cfr. J. Fisher, Rofifensis ep. , Convulsio calumniarum Ulrichi Veleni, Paris, 1522; Foggini, De Romano divi Petri itinere et episcopatu, Florentise, 1742; H. Hagernann, Die Romische Kirche etc, Freibur£ in Breisg., 1864, p. 627; Sanguinetti, De Sede Romand S. Petri, Romoe, 1867; Resoconto autentico della dispuia avvenuta in Roma fra sacerdoti cattolici e viinistri evangelici intorno alla venuta di S. Pietro in Roma, Roma, 1872; P. Martin, Saint Pierre, sa venue et son martyre a Rome, apud Revue des Quesiions hisioriques, (XIII, 1873, p. 5 sq.; XV, 1874, p. 5 sq.; XVIII, 1875, p. 202 sq.)j id., S. Pierre ei S. Paul dans V Eglise Nestorienne, apud Revue des Sciences ecclte., 1875; De Smedt, op. cit.; Jungmann, op. cit.; Livius, S.Peter, bishopof Rome, London, 1888; Fouard, S. Pierre, Append. IV; Semeria, op. cit., 7^-96 Conf.; Dublin Review, apr. 1897, p. 386 sq.; J. Guiraud, La vcnue de S. Pierre a Rome, in Rev. prat. d^apologttiquc, 1 nov. 1905, p. 97-109; A. Flamion, St Pierre a Rome, in Rev. d^Hist. ecctis., 15 ap. et 15J11I. 1913.

4 Ep. 55 ad Comelium, n. 14 (P. L., III, col. 818); cf. ep. 52 ad Antonian., n. 8 {P. L., III, col. 770).

5 Ep. ad Cyprian. (P. L., III, col. 1169). Romanos Pontifices in episcopatu Petro successisse, et privilegia Petro concessa ad eos transiisse, manifeste supponunt Callistus (ap. Tertullianum, De pudiciiid, XXI, 9, P. L., II, 1025) et Hippolytus (ap. Eusebium, H. E., V, 20).

Pontifex) qui per successionem cathedram Petri se habere praedicat ". (b) Praeterea Caius adversus Proclum scribens, de tropaeis seu tumulis Apostolorum Petri et Pauli, ait x : " Ego vero Apostolorum tropcea possum ostendere. Nam sive in Vaticanum, sive ad Ostiensem viam pergere libet, occurrunt tibi tropaea eorum qui Ecclesiam illam fundaverunt". (c) Eodem fere tempore, auctor libri adversus Artemonis haeresim, scribit2': " Qui (Viclor) tertius decimus a Petro Romancz urbis episcopus fuit". (d) Nec aliter Tertullianus 3 ; " Percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrce Apostolorum suis locis praesident ... Si autem Italiae adjaces, habes Romam ... cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt ; ubi Petrus passioni dominicae adaequatur ... " (e) Quibus accedit Catalogus Liberianus, cujus prima pars, saec. tertio confecla, Petrum recenset ut primum Romae episcopum4; (f) Origenes tandem de Petro loquitur qui " ad extremum Romam veniens cruci suffixus est capite deorsum demisso"5.

  1. (B) Scec. secundo, habemus (a) Clementem A/ex., qui de praedicatione Petri in Urbe Roma loquitur 6; (b) Irenceum, qui diserte asserit Ecclesiam Romanam ab Apostolis Petro et Paulo fuisse fundatam : " Matthaeus Hebraeis ipsorum lingua Scripturam edidit Evangelii, cum Petrus et Paulus Romce evangelizarent et fundarent Ecclesiam " 7. Et infra (c. 3) declarat eosdem Apostolos, post fundatam Romanam Ecclesiam, ejus administrationem et episcopatum Lino reliquisse : " Fundantes igitur et instruentes beati Apostoli Ecclesiam, Lino episcopatum administrandce Ecclesice tradiderunt " ; (c) Dionysium Corinthium 8, qui ad Romanos scribens, de Petro et Paulo ait : " In Italiam simul profecti, cum vos instituissent, eodem tempore martyrium pertulerunt ".

  2. (C) Inter Patres aposiolicos, (a) S. Ignatius, ad Romanos scribens (c. 4), ait : " Non ut Petrus et Paulus vobis praecipio. Xlli

1 Ap. Eusebium, H. E., II, 25 [P. G., XX, col. 207). Hic agitur de tumulis ubi reconduntur corpora Petri et Pauli non de cellis seu memoriis in eorum honorem erectis; nullum enim haberet valoremCaii argumentatio, ad Romanam sedem exaltandam, si de memoriis tantum ageretur, et ex contextu patet hunc locum ab Eusebio ita intellectum fuisse.

3 De Prcescript., c. 36 (P. L., II, col. 49) cf. etiam Adv. Marc, lib. IV, c. 5 (ib., col. 366); Adversus Gnosticos Scorpiace> c. 15 (ib., col. 151); de Baptismo, c. 4 (P. L., I, 1203).

4 Ap. De Smedt, Append. K, p. 90; cf. Duchesne, Liber Pontificalis, vol. I, Introd., p. vi.

7 Adv. Hares., 1. III, c. 1 (P. G.3 VII, col. 844) cf. Eusebium, H. E. V, 6, 8 P. G., XX, col. 446, 450).

apostoli, ego condemnatus; illi liberi, ego usque nunc servus"1. Porro verba hujusmodi bene quidem explicantur, si Petrus et Paulus Romae apostolicam aucloritatem exercuerint : secus autem, vix intelliguntur. (b) S. C/emens Papa loquitur de martyrio Petri et Pauli tanquam Romae consummato (ev Vjjjuv), ut ex contextu patet 2, Quibus positis, constat tertio et secundo saeculo diserta esse testimonia de Romano Petri episcopatu, eademque firmari verbis implicitis Patrum apostolicorum, nemine contradicente ; quod sane ad certitudinem historicam sufficit.

  1. 20 Hoc autem argumentum non parum corroboratur verbis Petri in fme primae suae epistolae : " Salutat vos ecdesia, quce est in Babylone coelecla "; siquidem nomine Babylonis designari Romam constat ex eo quod Joannes eodem nomine usus est ad Romam designandam, ex eo quod nulla erat tunc temporis christiana communitas apud Babylonem, nec ullum testimonium inveniri potuit de Petri praedicatione in hac regione, tandem ex consensu do6liorum inter Protestantes 3.

7"' 3° Huic accedunt varia mo?iumenta, quibus Petri memoria Romae affixa remansit 4 : carcer in quo moratus est, sepulcrum ubi ejus corpus repositum est, catacumba Ostriana ubi baptizabat (prope ccemeterium Priscillae), tandem ipsa cathedra ubi sedebat5 :

3 Ilaec enim leguntur apud The Speaker's Commentary (in L Petr.,V, 13) : " Animadvertere licet civitatem Babylonis nullius christianse communitatis fuisse sedem, neque in ullo veteri documento aliquid inveniri de commoratione Petri in Chaldaea, dum e contra juxta vetustissima documenta, ultimos vitae annos in occidentali parte Romani imperii transegit. Aliunde nomine Babylonis metaphorice designabatur, tempore Joannis, ipsa civitas Romse..., proindeque,/w;rfo unanimem consensum veterum, Babylon hic Romam significat ". Ita etiam Bishop Ellicotfs* Commentary, in h. loc; Farrar*, Early Days 0/ Christianity, vol. II, p. 236, aliique apud Livius, op. cit., p. 451 sq. — " En ce passage, Babylone designe evidemment Rome " (Renan *, VAntechrist, Paris, 1873, P« 122, note 2.)

4 Argumeutum archseologicum late prosequitur Livius, op. cit., p. 105 sq.; Marucchi, Le memorie dei SS. Apostoli Pietro e Paolo nella citta di Roma, 2a ed., Roma, 1900; Vigouroux, Dict. de la Bible, V, 1187-1193, \°,Rome.

3 Juxta de Rossi, duplex servabatur cathedra Petri : una in catacumba Ostriana ubi, juxta inscriptiones peregrinorum, Petrus prius sedit, primum ejus ingressum in urbem Romam commemorabat; altera, quae servabatur in baptisterio Vaticani, commemorabat ejus pontificiam dignitatem. De hac Petri cathedra agitur in Optat. Milev., De schismate Donatistarum, 1. II, c. 4 {P. L., XI, col. 951), in Carmine adversus Marcionem {P. Z., II, col. 1077 sqq.), tertio sseculo... :

" Hac cathedra, Petrus qua sederat ipse, locatum Maxima Roma Linum primum considere jussit ". Marucchi apud Nuovo bulleiino d' archeologia christiana, 1901, p. 71 sq., quibus addi possunt piclurtz catacumbarura, et scyphi vitrei quibus effigies S. Petri saepe exhibetur, inscriptiones (prsesertim in catacumba Priscilbe) in quibus de Petro, jam initio seoundi sceculi, fit mentio.

  1. 40 Tandem his omnibus vim addit consensus omnium ecclesiarum orientalium. Siquidem varise civitates gloriari solent quod nati vel mortui sint apud ipsas viri celebres; ita multse civitates de patria Homeri inter se olim certabant, ita Panormitani et Catanenses S. Agatham concivem suam esse contendunt. Si igitur S. Petrus in aliqua Orientis civitate mortuus esset, hujus rei traditio servata fuisset, et si dubium de ejus sepulcro ortum fuisset, varise civitates inter se de honore ejus tumulum possidendi certarent, prout fit quoad sepulcra nonnullorum Apostolorum. Jamvero nulla Orientis civitas sibi Petri sepulcrum vindicavit, nec ulla fuit hac de re dissensio; Orientales enim, sive Catholici, sive ab Ecclesia, separati, Petri praedicationem, episcopatum et martyrium Romse consummatum ih suis liturgiis celebrant \ Ergo Orientales simul ac Occidentales de Romano Petri episcopatu consentiunt; quod veritatis indicium est validissimum.

713- 5° Exinde solvi possunt difficultates a Protestantibus propositae. Imprimis arguunt ex silentio Lucce in Aclibus Apostolorum, Pauli in Ep. ad Romanos vel in epistolis quas Romae degens scripsit, Fl.Josephi^ qui de Neronis crudelitate scribens, nihil de crucifixione Petri dicit. — Resp. Argumentum hujusmodi estmere negativum ac sufficienter enervatur rationibus positivis supra allegatis; prseterea hoc silentium facile explicari potest. (a) Lucas in Aclibus exordia Ecclesiae christianse satis accurate describit usque ad cap. XII, sed a cap. XIII, solos Pauli labores narrat, immo multa ad ejus historiam speclantia omittit, v. g. reprehensionem Cephoe, quam Paulus ipse commemorat. Aliunde quamvis Petrus, juxta communem opinionem, vigesimo sexto ante obitum suum anno Romam probabiliter venerit, non continue ibi mansit, sed inde potuit in alias civitates excurrere. (b) Paulus, ad Ephesios scribens, Timotheum, eorum episcopum, noncommemoravit, neque in aliis epistolis civitatum episcopos salutare solebat; ergo ex ejus silentio in ep. ad Romanos nil deduci potest ; forsan speciales ad hos episcopos mittebat litteras per personam quae epistolam ad

277 sq.; aliter tamen sentit Duchesne, Les Origines du culte chrttien, 3e ed., p. 277-280.

1 Quod fuse probat P. Martin, 1. c; cf. Livius, op. cit., p. 349 sq., ubi plures invenies hymnos a Card. Pitra editos in opere Hymnographie de VEglise ' grecque. Unum exemplum afferre sufficiat ex festo vinculorum Petri : " Kat Y^YOva^ PcojjLTjt; xs TtpaJTOs £7:iV/.otco; it\c> opOdoo;o-j xwv txoXeojv y.?-(~{$ xat axoXo; " ; i. e. " et tu Roi/ice effectus es primus episcopus> maxime orthodoxse civitatis lapis angularis ac fundamentum ".

DIVINA INSTITCJTIO ECCLESI^E. 449 ecclesiam deferebat1. (c) Josephus autem expresse declarat se pleraque Neronis scelera silentio praeterire voluisse; unde tacet de incendio Romae, de nece Senecae etc; non est mirum igitur nil in ejus scriptis de crucifixione Petri inveniri.

  1. Indirecte probatur Petri romanus episcopatus ex catalogis romanorum episcoporum, qui omnes usque ad S. Petrum retrogradiuntur, et ex quibus patet Romanam Ecclesiam, statim post S. Petrum, ab episcopo monarchico re£tam fuisse 2.

i° Hunc catalogum nobis tradiderunt S. Irenaeus, S. Epiphanius, Eusebius. (a) .S. Irenceus, circa an. 180, statim post Petrum et Paulum, Linum ponit Romse episcopum, et post hunc Anencletum, Clementem, Evaristum, Alexandrum, Sixtum, Telesphorum, Hyginum, Pium, Anicetum, Soterem, Eleutherium 3. (b) Eusebius (c. 324) eumdem catalogum, auctoritate Irenaei, Hegesippi, Juiii Africani fulcitus, adhibuit 4. (c) 5. Epiphanius (c. 376), ex antiquo documento, eamdem seriem tradit 5.

1 Alii dicunt Petrum nonnisi paucis mensibus ante obitum suum Romam venisse, et proinde post redaclionem Acluum (60-63), Epistolae ad Romanos (57), et epistolarum Romae scriptarum (Coloss., Ephes., Philip., Philem.).

2 Contra Lipsius*, Chronologie der rbmischen Bischbfe, p. 263; Wordsworth *, The ministry of grace, London, 1903, c. I, p. 125-128; Harnack , Chronologie, I, p. 114-202, Leipzig, 1897, et alios qui ex silentio / Clemenlis, S. Ignatii, et Hermce, contendunt primum episcopum Romae fuisse Anicetum (c. 160), vel Pium (c. 150). — Quam opinionem solide confutant Duchesne, Liber pontificalis , I, introd., p. i-xxv; Hist. anc, I, p. 92; Lightfoot, Early roman succession, in S. Clement of Rome, I, p. 201-345; J. Flamion, Les anciennes listes tpiscopales des quatre grands sieges, apud Revue d^Histoire ecciisiastique, 1900, p. 645-678; 1901, p. 209-238, p. 503-528; Dom J. Chapmann, La chronologie des pj-emieres listes e"piscopales de Rome, apud Revue btntdictine, XVIII (1901), p. 399-417; XIX (1902), p. 13-37 et 145-170; Michiels, op. cit., p. 306-336; H. Boehmer, Zur altrdmischen Bischofsliste, apud Zeitschrift fiir die neutestam. Wissenschaft, 1906, p. 333-339; J. Turmel, Histoire du dogme de la papaute", * I, p. 49-64.

*Adv. Hcer., lib. III, c. 3 (P. G., VII, col. 849). Cf. Euseb., Hist. eccles., lib. V, c. 6 (P. G., XX, col. 445) qui textum graecum affert; et lib. V, c. 24, (P. G., XX, col. 505) ubi in epistola Irenaei ad Viclorem, plures romani episcopi II1 sseculi enumerantur.

4 Hist. eccles., 1. c, et lib. III, c. 2, 4, 13, 15, 34; lib. IV, c. 1, 4, 10, 19 (P. G., XX, col. 215, 226, 247, 250, 286, 307 ...) Chronic, an. 70,82, 94, 102 (P.L., XXVII, col. 590, 598, 602, 606).

s S. Epiphanius, Hceres., XXVII, 6, P. G.t XLI, 372; cf. Lightfoot*, Apostolic Fathers, I, p. 327-333.

2° Hunc autem catalogum, ex antiquiori depromptum fuisse, omnes concedunt, sed quisnam fuerit hujusmodi primaevus catalogus, non omnes conveniunt. Probabilius tamen ab Hegesippo redaclus est * qui Romam venit sub Aniceto (c. 155) et ibidem (sub Eleutherio), catalogum episcoporum juxta documenta usque ad Anicetum contexuit 2. Quidquid est, usque ad S. Petrum Hegesippi catalogus retrogradi debebat, nam Hegesippus varias ecclesias percurrebat ad eorum apostolicas origines investigandas 3, et aliunde Eusebius, qui ejus Commentariis saepe utitur, Petrum sedem suam Romae fixisse narrat, et non criminatur vel corrigit dicla Hegesippi quoad hoc faclum.

Hinc patet, jam a medio secundo saeculo, indubitanter ab omnibus agnosci episcopatum romanum monarchicum a S. Petro originem habere. — Insuper, non solum episcoporum nomina, sed eorum gesta tunc narrabantur, et tam certa erat eorum series ut juxta illam eventuum et hsereseon tempus definiretur : usque ad initium tertii saeculi, saltem viginti sunt textus in quibus eventus secundum chronologiam Romanorum Pontificum indicantur 4.

  1. 30 Objicit Harnack hujusmodi Pontifices non fuisse vere episcopos, sed potius prassides presbyterii : et hoc arguit ex silentio I36 Clementis (96), Epist. Ignatii ad Romanos (107), et Pastoris Hermae (140), circa episcopatum romanum nionarchicum, ex quo concludit verum episcopum Romse non extitisse ante Anicetum.

Resp. Pnedicti auctores non loquuntur expresse de episcopatu romano monarchico, sed illum non excludunt, et ex eorum silentio

2 revdjJLEvo; 8( ev Pu>piT| otaSo^Tjv eTCOiTjaau.Tjv ^.iy^i^ 'Avtxrjxoo. In libro Metnorialium apud Euseb., Hist. eccles., lib. IV, c. 22 (P. G., XX, col. 377- 378). Post Va/esium (XVIP s., cf. Migne, 1. c, not. 12), Harnack* (Chronol., I, p. 180-187) contendit Hegesippum Romse fecisse mansionem (SuTpioNjv), et non successionem (StaSo^v) episcoporum : quam opinionem criticam solide confutant Michiels, op. cit., p. 309-313; Funk, Kirchengeschichtliche Abhandlungen, I, p. 373-390; Chapman, Rev. btnid., 1901, p. 411; 1902, p. 13. Utrum vero legendum sit successionem feci (8TcoiTj<7au,Tjv) an successionem cognovi (evoTjaau,Tjv), parum refert : cf. Ehrhard, Die altchristl. Litteratur, I, p. 256 sq. — Secunda tamen lectio alium catalogum antiquiorem exigere videtur.

4 Cf. Irenaeus, Adv. Hcer., III, 3; III, 4; I, 25; I, 27; Ep. ad Vict., apud Euseb., V, 24; Frag. Murator., lin. 73 etc : quod concedit Harnack, op. cit. p. 164 sq.

nihil concludi debet «. Nam : — (a) Pastor Hermce non loquitur nisi de presbyteris, et tamen ex fragmento Muratoriatio, scimus illum scripsisse "'sedente cathedra Urbis Romae Pio episcopo fratre ejus ". Insuper, Clementi videtur tribuere aucloritatem quamdam personalem in Ecclesia Romana2.

(b) Ex silentio S. Ignatii in ep. ad Romanos nihil concludere licet. Ignatius enim nullibi in hac epistola de presbyteris vel diaconis romanis loquitirr : et tamen nemo est qui concludat presbyteros et diaconos tempore Ignatii Romas non extitisse. A pari, cum silet de episcopo romano, non negat ejus existentiam (cf. n. 720, not. 2).

(c) Non mirari debemus epist. / Clem. ab Ecclesia Romana scriptam esse dici et de episcopo tacere. Anno 170, Dionysius Corinthius ad Romanos (non ad Soterem) responsionem mittit : ex quo concludere licet Soterem nomine ecclesice romancs ad Dionysium misisse epistolam 3. Et tamen Soter erat certo, juxta Harnack, episcopus vere monarchicus. A pari, anno 96, existebat Romse episcopus monarchicus (Clemens) qui tamen nomine Ecclesiae Romanae ad Corinthios misit epistolam : sic opinati sunt Dionysius Corinthius 4, Hegesippus s, Irenaeus 6, quibus consenserunt pleraeque ecclesiae qui hanc epistolam tanquam a Clemente scriptam publice legebant 7. Hsec autem epistola non loquitur expresse de episcopo, quia hoc finis intentus non requirebat.

Conclusio. Remanet igitur ut Romanus Petri episcopatus, tot ac tantis testibus probatus, et a nullo antiquo auctore negatus, tanquam fa<5tum historice certum admittatur.

  1. II. Romani Pontifices sunt successores Petri in primatu, et quidem jure divino.

Declaratur. De fide est primatum obtmtri jure divino a successoribus Petri} et Romanos Pontifices esse Petri suc-

1 Cf. ea quse supra scripsimus, n. 649, not. 1. — Prseterea, si in Ecclesia Romana nullus fuisset monarchicus episcopus ante Anicetum, quomodo, paucis annis post ejus mortem, auctor quidam incognitus potuisset persuadere non solum plebi, sed etiam viris eruditis, quales fuerunt Hegesippus, Irenaeus, Tertullianus, Hippolytus, Anicetum fuisse successorem plurium episcoporum Haec sane nypothesis viro critico indigna est.

2 Vis., II, 4, n. 3. In Ilerma prophetd non debemus inquirere textus hierarchiae multum faventes.

cessores (supra, n. 684) — ideoque his jure divino competere primatum. Ad hoc vero necesse non est ut Christus ipse Romam designaverit tanquam sedem primatus; sed sufficit ut voluerit ibi esse primatum ubi Petrus suam sedem definitive collocaverit. Hanc vero sedem esse Romam jam historice demonstravimus.

  1. Alia tamen exsurgit quaestio, nempe utrum jure divino an ecclesiastico primatus sit Sedi Romanae annexus, utrum proinde a Sede Romana disjungi possit an non.

Porro hac de re nihil est proprie definitum, ut ait Mazzella (n. 912) x. Communior tamen sententia est jure divino summum Pontificatum cum Episcopatu Romano conjunctum fuisse. Quod duplici modo explicatur ; (a) alii dicunt Christum ipsum Romam designasse ut ecclesiam cui primatus adneclendus esset2: quae tamen opinio neque Scriptura neque Traditione sufiicienter probatur. (b) Alii vero multo probabilius tenent Christum solummodo determinavisse primatum huic Sedi conjungendum esse quam Petrus definitive se/igeret, ita tamen ut Sedes a Petro ele&a, non possit amplius ab ejus successoribus mutari. Fatentur tamen non requiri jure divino ut Pom. Pontifex Romae degat, licet id convenientius fiat, sed sufficere ut titulum episcopi Romani servet; unde, si Civitas destrueretur, quicumque eligeretur Romae episcopus, cum jure Romanam ecclesiam regendi, verus esset Petri successor ac primatum in universam obtineret Ecclesiam. Ad factum quod speclat, Romae mansit Sedes Apostolica non solum tempore persecutionum, sed etiam quando Romani Pontifices ab Urbe exsulare coacli sunt, vel Avenione degere maluerunt : semper enim ut episcopi Romani elecli sunt, et spiritualem hujus ecclesiae administrationem retinuerunt. Unde saltem maxime probabile est rem ita se habituram usque ad finem mundi.

(c) Attamen nulla censura digna est opinio veterum theologorum qui putarunt conjunctionem primatus cum Sede Romana sola auctoritate Petri constitutam fuisse, ita ut Supremus Pontifex posset, si vellet, primatum ab episcopatu Romano disjungere. Hanc autem mutationem perficere nequeunt neque Concilium, absque Papa, neque a fortiori populus christianus, ut constat ex

1 Cf. Granderath, Constit. dogmat. Conc. Vatic. (1892), p. 137-150; J- Hollweck, Der apostolische Stuhl und Rom, 1895.

2 Ita Bellarminus, 1. IV, c. 4, qui ait Deum ipsum jussisse Romse figendam esse Apostolicam Petri sedem; quod firmare nititur testimonio (apocrypho) S. Marcelli, Papae et Martyris, et S. Ambrosii. Hic enim, inquit, " refert, Christum omnino voluisse ut Petrus Romae moreretur; et idcirco ei fugienti dixisse : Venio Romam iterum crucifigi. Quod est manifestum signum, Deura voluisse per mortem Petri Romae firmari ejus Sedem ".

DIVINA HNTSTITUTIO ECCLESI>E. 453 hac propositione Nuytzii in Syllabo condemnata (prop. 35); " Nihil vetat alicujus concilii generalis sententia aut universorum populorum facto, summum Pontificatum a Romano Episcopo atque Urbe ad alium episcopum aliamque civitatem transferri " *.

Cum Leone X7IP concludimus : " Nec sine speciali Dei numine, ad illam idololatras Orbis MsTpdroXw B. Petrus Apostolorum Princeps gressus egit, ut ejusdem Pastor evaderet, eique supremi Apostolatus auctoritatem in perpetuum transmitteret ". Nam conveniebat ut Deus suam potestatem magis ostenderet in ipsa Roma, quse caput mundi erat, ideoque caput Ecclesise suoe ibi statueret in signum perfedtae victoriae, ut exinde fides derivaretur ad universum mundum 3.

  1. Probatur. Cum jam supra demonstraverimus Ecclesiam docentem esse infallibilem (n. 659 sq.), thesis nostra constabit si probamus primatum episcopi Romani ab universali Ecclesia fuisse admissum. Praenotamus tamen non exspeclanda esse testimonia tam explicita et diserta prioribus saeculis quam posterioribus; do6lrina enim christiana est veluti semen quod in agro fertili seminatur, et, tum divinae Providentiae tum circumstantiarum loci et temporis influxu, paulatim crescit, ut jam diximus ubi de episcopatu. Ostendere igitur satis erit semina do6trinae de primatu Romani Pontificis in operibus Patrum antiquiorum inveniri, eademque gradatim evoluta fuisse, ita tamen ut explicita Patrum quarti et quinti saeculi testimonia nihil aliud sint nisi legitima explicatio eorum quae minus diserte, licet vere, prioribus saeculis jam tradita fuerant 4.

Res autem ita probabitur : 1° Tribus prioribus sceculis% praeeminentia Ecclesice Romance primum implicite et obscure, deinde magis nitide tum scriptis tum prazcipue faclis asseritur; 2° quarto et quinto sceculis, primatus episcopi Rojnani jam diserte agnoscitur; 30 a quinto saeculo hic primatus ex consensu totius Ecclesice in Conciliis adunatae aperte proclamatur.

x Fuse hac de re disputant Beliarminus, op. cit., 1. IV, c. 4; Mazzella, n. 911 sq., 941 sq.; Franzelin, th. 12; Palmieri, th. 9- 10; De Groot, q. XIV, a. 5, p. 103 sq.; Billot, th. XXVIII, p. 586-622.

3 S. Thomas, 3, q. 35, a. 7 ad 3; de Regimine principum, 1. I, c. 14. * Quod egregie ostendit J. H. Newman, Developmeni, p. 148-165.

719- i° Tribus prioribus sceculis, prceeminentia Romance Ecclesia scriptis et faclis agnoscitur.

(A) Circa finem primi sceculi (93-97), ortis dissidiis inter Corinthios (juniores quidam in presbyteros insurrexerant eosque dejecerant), Ecclesia Romana jus et officium sibi incumbere Corinthios ad pacem revocandi censuit. Quare, per Clementem antistitem *, epistolam scripsit, in qua non obscure Romance Cathedrce prceeminentia asseritur. Clemens enim tanquam aucloritatem habens loquitur, mandans ut dissidentes peccatum suum confiteantur et presbyteris se subjiciant : " si autem quidam non obiemperaverint iis quce Ille (Christus) per nos dixit, cognoscant offensioni et periculo nonparvo sese implicaturos esse, nos autem innocentes erimus ab hoc peccato " 2. Duo ibi declarat, Christum loqui per os suum, et eos qui sibi non obediunt gravis culpae reos esse. Infra eos hortatur ut obediant eis quae per Spiritum Sanclum scripsit 3. Praeterea ad eos mittit delegatos " qui et testes erunt inter vos et nos ", ut seiant Corinthii " omnem curam nostram id et spectasse et speclare, ut vos brevi ad pacem perveniatis " 4. — Id autem praestitit Episcopus Romanus, vivente adhuc Joanne Apostolo ; et ejus epistola, nedum reje<5ta fuerit, reverenter accepta et inter divina officia per pkirimos annos lecta fuit, quasi canonicam auctoritatem prae se ferret 5.

  1. (B) Ineunte sceado secundo, Rcmanae Ecclesiae praeeminentia, a Clemente asserta, ab Ignaiio implicite agnoscitur. Hic enim, ad Romanos scribens, multo majorem reverentiam erga eorum ecclesiam exhibet quam erga alias : " Ecclesiae misericordiam consecutae in magnificentia Patris altissimi et J. Christi, filii ejus unici; Ecclesiae dileclae et illuminatae voluntate ejus qui vult omnia... quae etiam

1 Epistolam fuisse per Clementem exaratam testantur, ut jam diximus, Hegesippus (ap. Euseb., H. E., IV, 22), Dionysius Corinthius (ap. Euseb., H £., IV, 23, 13), S. Irenaus, Adv. hceres., III, 3, 3; Eusebius, H. E., III, 3^> IJ Hieronymus, Catal., c. 15. Cfr. Funck, Patres Apost., t. 1, p. XXXIII.

s Non pauci Protestantes fatentur hac epistola manifestari prima pontificiae aucloritatis initia; inter quos : G. Salmon, Introd. to the study ofthe N. Testametit, p. 646; P. Schaff, op. cit., vol. II, p. 158; Sohm, Kirchenrecht , p. 160. Sed, cum A. Harnack, contendunt hanc auctoritatem non ex Christi institutione, sed ex naturali praeeminentia Romae, ortam esse; immerito tamen, cum Patres hanc praeeminentiam tribuant successioni apostolicse.

DIVINA INSTITUTIO ECCLESI^S. 455 prcesidetm loco regionis Romanorum, digna Deo, digna decore... digne castaet caritatis ccettu prcesidens, Christi legem habens"1... Vox autem prcesidet, ttpoxaOTixat, significat alicujus rei praesidium exercere ad eam custodiendam et tuendam; ccetus caritaiis 0^71^, ex contextu et locis parallelis2, universam designat Ecclesiam; ergo, juxta mentem Ignatii, Romana ecclesia ceteris praesidet ecclesiis. — Aliunde, ex toto stylo epistolae constat quanti faciat Romariam Ecclesiam, ejusque aucloritatem : " Ego vero illa quoque firma esse volo, quce docetis et prcecipitis " 3.

  1. (C) Quam prseeminentiam testantur etiam illustres viri qui, decurrente scecitlo secundo, Romam venerunt ut ejus % episcopum inviserent ejusque judicium de rebus fidei et disciplinae exquirerent. Ita S. Polycarpus, Smyrnensis ep. •et S. Joannis discipulus, ex remoto Oriente ad Anicetum Rom. Pontificem venit, ut ejus ope nonnullae sedarentur controversise4; pariter martyres Lugdunenses apud Eleutherium legatione functi sunt, ut pacem reddere vellet ecclesiis Asiae Montani erroribus turbatamS; item Abercius, ep. Hieropolitanus, Romam venit, inspirante Christo, "ut regiam contemplarer et reginam viderem stola aurea et calceis aureis indutam, et populum vidi ibi habentem sigillum splendidum"6; immo haeretici, quales fuere Marcion et Montanistce, Romam confugerunt, ut a Sede apostolica agnoscerentur 7.

  2. (D) Exeunte sceculo secundo, (a) praeclarum habemus testimonium 5\ lrencei. Hic enim, qui de regula fldei et

1 Rom.) Inscriptio, ap. Funck, I, p. 253. Ratio autem cur S. Ignalius non magis explicite de Romano Pontifice loquitur est quia, ad sedandas locales dissensiones quse in particularibus ecclesiis tunc temporis vigebant, non requirebatur Fontificis interventus, sed sufficiebat Episcopi auctoritas, ut acute animadvertit J. H. Newman, op. cit. , p. 149-150, ubi, inter alia, haec habet : " In medium Papam proferre, cum de rebus ab episcopis optime componendis ageretur, idem fuisset, ut ita dicam, ac exercitum ad furem deprehendendum mittcre".

2 Ita, v. g. in ep. ad Trallenses, scribit : "Salutat vos caritas dya7TTi Smyrnseorum », id est, fraternitas seu ecclesia Smyrnseorum.

4 Euseb., H. £., 1. V, 24, P. G., XX, 494 sq. s Euseb., //. E., 1. V, 3, P. G., XX, 438.

6 Apud de Rossi, Inscript. christ., II, 17; Leclercq, Dict. cPArcheoL (Cabrol), t. I, p. 66-87.

apostolica traditione toties disseruerat (supra, n. 672-673), volens medium tradere quo verae traditiones a falsis secerni possint, ait eas esse veras, quae apostolicae sunt, nec necessarium esse omnes traditiones omnium ecclesiarum investigare, sed sufficere eas amplecli quae ih Ecclesia Romana accipiuntur, quia omnes ecclesiae cum ea, propter potiorem ejus principalitatem, concordare debent * : " Quoniam valde longum est in hoc tali volumine omnium ecclesiarum enumerare successiones, maximce et antiquissimce et omnibus cognitce, a gloriosissimis duobus Apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae Ecclesiae eam, quam habet ab Apostolis traditionem et annuntiatam hominibus fidem, per successiones episcoporum usque ad nos indicantes, confun-. dimus omnes eos qui quoquo modo... praeterquam oportet, colligunt. Ad hanc enim Ecclesia^n propter potiorem (alias potentiorem) principalitatem necesse est omnem convenire ecclesiam, Jwc est, eos qui sunt undique ftdeles, in qud semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea, quce est ab Apostolis traditio..." Postea rationem explicat cur traditio integra servata fuerit in Ecclesia Romana : haec enim a duobus Apostolis Petro et Paulo fundata fuit, et successio Episcoporum a Lino usque ad Eleutherium, Irenaeo coaevum, non interrupta fuit : "hac ordinatione et successione, inquit, ea quae est ab Apostolis in Ecclesia traditio et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos ". Jamvero hic primatus Rom. Ecclesiae diserte affirmatur, cum haec sit norma quam ceterae ecclesiae sequi debent, simulque declaratur rationem hujus primatus in eo sitam esse quod Romani Pontifices sint S. Petri successores 2.

1 S. Iren., Adv. Hceres., lib. III, c. 3, P. £., VII, 848-849. De quo testimonio vide Massuet, in prsevia dissert. III, art. 4, ad opera S. Iren.; Schneemann, S. Irencei de Eccles. Rom. principatu iestimoniumy Friburgi, 1870 ; L. Rivington, op. cit., c. 3, p. 32 sq.; Batiffol, op. cit., p. 249-253; L. Duchesne, Les Eglises stparees, p. 119, ubi totum argumentum sic contrahit : " II est difficile de trouver une expression plus nette : i° de 1'unite docirinale dans 1'Eglise universelle; 20 de 1'importance souveraine, unique de l'Eglise romaine comme temoin, gardienne et organe de la tradition apostolique; 30 de sa preeminence superieure dans l'ensemble des chretientes ".

2 Vim hujus testimonii senserunt Protestantes, et ad eam enervandam, contendunt mentem S. Irensei esse, " fideles Romam convenire propter negotia traclanda, quia haec civitas erat inter alias principalis, et traditiones apostolicas

  1. (b) Doclrina S. Irenaei de primatu Romanse Ecclesiae confirmatur agendi ratione Vitloris papce (189-198) in controversid de Paschate. Ecclesiae in Asia Minore jam ab antiquissimis temporibus Pascha celebrabant die 14 Nisan, sicut ipsi Judaei, dum alibi, praesertim Romae, hoc festum agebatur die dominica proxima post aequinoclium. Jam S. Polycarpus hac de re cum Aniceto tractaverat. Vic"lor I, finem huic controversiae imponere volens, ne forte ritus judaici christianis ritibus miscerentur, Episcopis mandavit ut, coaclis synodis, de Paschate disceptarent. Fere omnes declararunt servandum esse usum romanum. Sed Asiae minoris episcopi usum suum tenaciter retinuerunt. Contra quos Victor excommunicationem pronuntiavit; sed, propter bonum pacis, rogante S. Irenaeo, eam exsequendam non mandavit. Mox tamen usus romanus etiam in Asia minori praevaluit, — tanta erat Romanae sedis auctoritas! — Hic certo apparet primatus exercitium tum ex ipsa convocatione conciliorum per totum orbem catholicum, tum ex obtemperatione omnium episcoporum : nullus enim alius episcopus, praeter Romanum, nullus patriarcha tale jus unquam sibi vindicavit, nulli talis obedientia praestita fuit \ ibi servari non per au&oritatem Ecclesiae Romanoe, sed per vigilantiam fidelium Romam undequaque venientium"; ita Grabbius, Febronius, Janus et recenter Pullery op. cit. , lecl:. I, p. 31 sq. Sed hanc esse textus distorsionem nemo est qui non videat. Hic enim S. Irenaeus non loquitur de urbe, sed de ecclesid Romana; vox principalitas 23 locis apud Irenaeum significat potestatem, dominationem, ideoque ludunt, qui hoc unico loco eamdem vocem de Urbis amplitudine interpretantur; significat enim spiritualem praeeminentiam et primatum Ecclesise Romanse, ut ex tota concatenatione textus colligitur; ratio enim assignata cur haec Ecclesia immaculatas servet traditiones est quia a successoribus Petri gubernatur; tandem vox convenire ad multo probabilius significat concordare cum, ita ut sensus sit omnem ecclesiam teneri cum Ecclesia Romana concordare in rebus fidei; non enim intelligi potest de locali conventione, quasi omnes fideles Romam venire teneantur, ut per se patet et a multis Protestantibus conceditur.

1 Contendit Puller* (op. cit. , p. 236 sq.) Victorem conatum esse Asiaticos a communione universalis Ecclesise abscindere, sed ejus auctoritatem agnitam non fuisse. Sed immerito : licet enim Polycrates, episcopus Ephesinus, cum aliis, Victori restiterit, et S. Irenseus, propter bonum pacis, reverenter Papam rogaverit ne excommunicationem urgeret, ex hoc non sequitur eos Pontificis auctoritatem negasse; sed potius ex Ireneei epistola colligitur hanc potestatem fuisse recognitam, cum solummodo admoneat Victorem non expedire integras ecclesias, morem sibi a majoribus traditum servantes, a communione abscin-

458 CAPUT II. — HI3T0RICE PROBATUR

724 (E) Tertio stzq.vXo faclis lucidius etiam quam scriptis asscritur Romanse Sedis primatus.

(a) Tertullianus, adhuc catholicus, libenter agnoscit primatum Petri, qui claves regni ccelorum et solvendi ligandique potestatem consecutus est ■; necnon quamdam praeeminentiam Romanse ecclesiae, " cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur"; ejusque doctrinam maximi facit : " videamus quid didicerit (Ecclesia Romana), quid docuerit, cum Africanis quoque ecclesiis contesserarit 2 ". Immo fatetur Christum Petro et Petrum Ecclesiae reliquisse potestatem clavium 3. Minus tamen lucide quam Irenseus primatum Romani episcopi propugnat. — Montanista faclus, contendit potestatem clavium solis spiritualibus competere, ideoque non episcopis. Deridet itaque aucloritatem Romani episcopi, quem ironice vocat pontificem maximum, episcopum episcoporum : "Audio etiam ediclum esse propositum, et quidem pe?-emptorium, Po.ntifex scilicet Maximus, quod est, Episcopus Episcoporu?n, edicit4" ... Quibus tamen verbis clare manifestat apud Catholicos edicta Episcopi episcoporum, seu Rom. Pontificis, esse peremptoria, licet ipse jam eis obedire nolit, quia jam ab unitate Ecclesiae secesserat.

  1. (b) £. Cyprianus, Tertulliani discipulus, etsi ejus errores minime amplexus fuerit, totus est in propugnanda unitate Ecclesiae, quae, juxta ipsum, ex unitate corporis episcoporum oritur s; sed non diserte asserit episcopos unum corpus efficere ex eo quod episcopo dere. — Quod sane intellexit A. Harnack * Dogmengeschichte, vol. I, p. 368 : " Quomodo potuisset Viclor tale excommunicationis edictum minitari, nisi jam fuisset communiter agnitttm ad Romanam spectare Ecclesiam definire conditiones communis unitatis, in iis rebus in quibus de fide agebatur ". — Fusiorem hujus paschalis controversise expositionem invenies apud De Smedt, Diss. II, c. 1 sq.; Jungmann, Dissertat. selecta, Ratisbonas, 1880, diss. II, p. 155 sq.; Duchesne, La Question de la Pdque, Revue des Quest. historiques, jul. 1880; vel Hist. ancicnne de VEglise, I, c. XVI; P. Schaff, * op. cit., vol. II, § 62; L. Rivington, op. cit, c. 4, p. 39 sq. 1 De prcescript., c. 22, P. L., II, 34.

s De unitaie Ecclesice, P. L., IV, 493 sq. — Duplex videtur fuisse editio hujus libelli, utraque a S. Cypriano exarata, ut probat D. Chapman, Rev. bintdictine, t. XIX, 1902 et t. XX, 1903; cfr. P. Batiffol, op. cit., p. 440-447. Discrimen prsecipuum inter utramque invenitur in cap. IV; in una editione legitur : " Hoc erant utique et ceteri (apostoli) quod fuit Petrus, sed primattis Petro datur et una ecclesia et cathedra una monstratur " ; — in altera vero : " Hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio pnediti et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur, ut Ecclesia Christi una monstretur ". — In prima haud obscure innuitur primatus Petri et Romanje Cathedne; in altera sequalitas Petri et ceterorum Apostolorum asseritur.

Romano subdantur : magis directe agit de unitate cnjuslibet ecclesice sub regimine episcopi quam de unitate totius Ecclesice sub Romano Pontifice. — Attamen plane fatetur Ecclesiam super solum Petrum fundatam esse, et Ecclesiam Romanam esse principium et centrum unitatis, " ecclesiam principalem unde unitas sacerdotalis exorta est". — Quod quidem sua agendi ratione confirmat. Cum enim Novatianus Romanam sedem usurpare tentasset, singulos hortabatur Romam navigantes ut " Ecclesiae catholicae radicem ac matricem agnoscerent ac tenerent " ; et statim ac novit legitimam fuisse Cornelii elec~tionem,studuit per litteras "communicationem ejus, id est, catholicce Ecclesice unitatem pariter et caritatem probare firmiter ac tenere " ', existimans scilicet unitatem Ecclesise nonnisi per communionem cum Rom. Pontifice servari posse. — Alibi indignatureo quod asseclae pseudo-episcopi Fortunati " navigare audent ad Petri cathedra?n atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est... nec cogitare eos esse Romanos quorum fides Apostolo praedicante laudata est, ad quos perfidia habere non possit accessum " 2. — Alias rogavit Pontificem Stephanum ut Martianum excommunicaret, Arelatensem episcopum, qui partes Novatiani secutus fuerat, et alium in ejus locum substitueret3; quibus verbis clare agnoscitur jurisdiclio Rom. Pontificis super alios episcopos.

Chapter 17 of 81