Skip to the text

Nn. 990–1019

  1. (c) Quando Patres vere dissentiunt, eorum auctoritas firmum non prcebet argumentum, sed potius demonstrai rem de qud agitur non fuisse tunc explicite definitam. Si enim res fuisset clare definita, non potuissent contrariam sententiam propugnare quin haeretici fuissent

Ceterum, in rebus maximi momenti, non facile admittendus est Patrum dissensus ; saepe enim accidit ut contradictiones sint magis apparentes quam verae, et ex eo oriantur quod sensus verborum, quibus utuntur, non erat adhuc plane definitus1; unde verba dubia, quae rectum patiuntur sensum, benigne sunt interpretanda, vel ex locis clarioribus explicanda. " Indoles enim, cota ratio sentiendi et principia auctoris aliunde certo cognita haberi debent ut norma praecipua interpretationis saltem sensu negativof ut scilicet verbis non tribuatur sensus illi cognitae au6toris indoli re pugnans " 2.

Si vero dissensus manifestus est, sensum torquere non licet, sed candide fatendum est quosdam Patres errasse ; quod mirum non est, cum singuli sint fallibiles. Attamen, etiam quando errant, cum reverentia tractandi sunt, quia, quamvis quandoque splendor eorum ad tempus evanuerit, non cessant esse luminaria Ecclesiae.

De auctoritate theologorum.

  1. Patribus successerunt theologi scholastici, qui "magnae molis opus aggressi sunt, nimirum segetes do6lrinae

1 Ita, v. g., Dionysius Alex. dixerat quidem Filium esse TrofyjA* Patris, sed ipse explicavit hoc verbum, obiter usurpatum, posse in bonum sensum explicari, cum apud Graecos 7totTjTf)<; ille dicatur qui non solum res externas fabrica!, sed etiam cogitationes ad intra efformat (S. Athanas., De sent. Dionys., n. 21, P. G., XXV, 510). — Alia exempla affert Franzelin, op. cit, p. 189, et merito addit : " Hujusmodi propositiones omnes prolatae ab h£3ret:cis damnatse vel damnandae sunt, apud Patres tamen in sanum et catholicum sensum explicantur ex contextibus, et ex eorum doctrina alibi clariori ".

fecundas et uberes, amplissimis SS. Patrum voluminibus diffusas, diligenter congerere, congestasque uno velut loco condere, in posterorum usum et commoditatem " x : quorum videlicet scopus fuit doclrinas in Scriptura ac Patribus dispersas logico ordine disponere, atque philosophicis rationibus ornare. — Non sunt igitur contemnendi, quidquid contra eos congerunt Protestantes et Modemistce 2, sed ut fidei testes, positis ponendis, spectandi sunt. Quamvis enim plerique episcopali dignitate ornati non fuerint, nec ideo ad Ecclesiam docentem directe pertineant, eorum doctrina, quoad essentialia, ab Ecclesia docente implicite approbata fuit, immo et in multis ita recepta ut expresse definita fuerit 3.

Ea igitur quae de Patribus diximus, theologis applicari valent. Jta possunt et ipsi dupliciter considerari, ut fidei testes, et Doctores privati more philosophorum arguentes.

(a) Quando Theologi omnium scholarum unanimiter doceni aliquid non soluni verum esse, sed etia^n fide catholicd tenendum, talis consensus certum prcebet argumentum. In hoc enim casu sunt vere fidei testes ; et, si omnes theologi de re 2id fidem pertinente errant, tacentibus episcopis ac Romanc Pontifice, co ipso tota Ecclesia errat : errant episcopi, tacite saitem hujusmodi errorem approbando; errant fideles, theoiogorum errores accipiendo. Quod aliunde Pius IX aperte declaravit 4 : " Etiamsi ageretur de illa subjectione, quae fidei divince a6lu est praestanda, limitanda tamen non esset ad ea, quse expressis cecumenicorum Conciliorum aut Rom. Fontificum hujusque Apostolicse Sedis decretis definita sunt; sed ad ea quoque extendenda, quae ordinario totius Ecclesiae per orbem dispersae magisterio tanquam divinitus revelata traduntur, ideoque universali et constanti consensu a catholicis theologis adfidem pertinere retinentur ".

SI vero, pluribus theologis asserentibus rem de fide esse,

1 Leonis XIII, Encycl. JEterni Patris, 4 Aug. 1879. " Ita, inter alios, G. Tyrrell, Mediavalism , 1909.

3 Patres Tridentini et Vaticani e scholasticis theologis deprompserunt plerasque distinc~tior.es et locutiones quibus iisi sunt ad defmienda catho^ica dogmata contra Protestantes et Rationalistas.

652 UE FONTIBUS REVELATIONIS.

alii graves auctores dissentiunt, minime tenemur prioribus assentire; ipsa enim controversia ostendit adhuc sub judice litem esse.

  1. (b) Si theologi omnes doctrinam a/iquam, qucd ex se ad fidem vel mores spectat, tanquam veram aut certam tradunt, temerarium est eam rejicere, nisi. nova argumenta, prius theologis ignota, in medium proferantur. Nam, ex una parte, quando omnes scholse de eadem re concordant, ad fidem spectante, jam probabilissimum veritatis argumentum habetur; ex altera tamen parte, si nova invenirentur argumenta ex quibus constaret communem doctrinam falso niti fundamento, eorum aucloritas infirmaretur *. — Quando vero adest divisio inter diversas scho/as, etiamsi theo^ logi unius scho/ce suam opinionem ut certam aut fidei proximam haberent, nut/a adest ob/igatio ta/em opinionem amp/ectendi, cum haec divisio satis demonstret rem esse dubiam ; cuique igitur liceat pondus rationum perpendere et in suo sensu abundare.

  2. Jamvero inter Scholasticos Doclores omnium princeps et magister longe eminet Thomas Aquinas, jure meritoque vocatus ^Angelicus Doclor, et omnium Scholarum catholicarum patronus declaratus : " Ille quidem ingenio docilis et acer, memoria facilis et tenax, vitae integerrimus, veritatis unice amator, divina humanaque scientia. pra^dives, soli comparatus, orbem terrarum calore virtutum fovit, et doctrinae splendore complevit " 2. Tanta est ejus doclrinse amplitudo, ut non solum contra antiquos errores, sed etiam contra recentes arma inviclissima suppeditet. Hinc eum magistrum habuerunt Ordines religiosi et Academiae, eum laudarunt Pontifices et Concilia, et Tridentinum Summam S. Thomae in altari exponi voluit, una cum divinae Scriptur?e codicibus, ut ex ea consilium, rationes, oracula peterentur. Maxima igitur est ejus au6toritas in rebus theologicis, etsi non infallibilis; et qui doctrinam ejus secuti fuerint, tuto pede theologiae campum percurrent. Non tamen ut certa habenda sunt quaecumque proposuit, cum ipse nonnunquam dubitanter locutus fuerit, et sententias prius a se propositas correxerit; sed vim argumentorum quse proponit sedulo expendere juvabit. Prseterea sicut ipse scientiarum sui tem-

1 Exemplum habetur in quaestione de mutuo oneroso, quod ut illicitum communiter per plura saecula existimatum est, et nunc tanquam licitum ex titulo saltem extrinseco judicatur.

2 Leo XIII, Encycl. ALterni Patris, ed. DescUe, p. 104.

poris studio incubuit, erroresque tunc temporis grassantes impugnavit, ita pariter theologus, qui ad mentem S. Thomre discere aut docere. vult, hodiernas scientias colere atque hodiernos errores confutare debet; quod ssepe inculcavit Leo XIII1 : "Tandem, S. Thomae Aquinatis et in hoc exemplum secuti, in rerum naturalium consideratione strenue adlaboretis ; quo in genere nostrorum temporum ingeniosa inventa et utiliter ausa, sicut jure admirantur aequales, sic posteri perpetua commendatione et laude celebrabunt".

4° De communi fidelium sensu.

  1. (A) Ecclesiae fides non solum voce Pastorum, sed etiam Fidelium communi sensu manifestatur; nam Spiritus S. totum pervadit Ecclesiae corpus, mentesque illuminat ut do6lrinae fidei a Pastoribus traditae, rite intelligi ac integre a catholico grege custodiri valeant : haec est, ut ita ,dicam, passiva infallibilitas Ecclesiae, vel, ut aliis placet, infallibilitas in credendo, prout distinguitur ab infallibilitate in docendo. Variis modis hic consensus manifestatur : approbando doctrinam a praecone catholico praedicatam, aut reprobando errores haereticorum, quemadmodum temporibus Arii et Nestorii faclum est; inscriptionibus quibus in 'parietibus Catacumbarum aut in numismatibus suam fidem exprimebant ; responsis quae Martyres coram judicibus protulerunt de fide pro qua inter dira supplicia mori non dubitabant; uno verbo, tota fidelium loquendi et agendi ratione in rebus fidei.

Consensus autem fidelium, ut sit infallibile veritatis criterium, debet esse : (a) certus et clarus, nam si ambiguus est, probabile tantum affert argumentum; (b) circa res fidei et morum alicujus momenti, quae in explicita fidelium cognitione vel constanti aliqua praxi continentur : si enim agitur de rebus subtilioribus, quae implicite tantum a plerisque fidelibus creduntur, ad hunc consensum appellari non potest: 1 quo in genere, ait M. Canus 2, si vulgarem plebis sententiam rogcs, perinde erit, ut si a caeco sensum colorum pos-

1 Oratio ad scientiarnm cultores, 7 mart. 1880, {Acta Leotiis XIII, edition Desclie, vol. I, p. 147); cf. Encycl. ALtemi Patris, p. 110; Litt. Apost. Cum ioc sit, 4 Aug. 1880, p. 153 etc.

tulares "; (c) moraliter unanimis, nam particularis ccclesia decipi posset.

(B) Qmbus prcsnotatis, facile intelligitur quomodo sensus communis fidelium in aliquam doctrinam tanquam divinitus revelatam, sit certum divinae Traditionis criterium. (a) Christus enim ideo infallibile magisterium instituit ut fides christiana integra ac immaculata custodiretur, " donec occurramus omnes in unitatem fidei ". Atqui hujusmodi finis obtineri nequit nisi fidelium corpus, in communione cum Fastoribus manentium, re6lae fidei constanter adhaereat : nam si, per notabile tempus, Fidelium corpus tanquam fidei dogma accipit quod revera non est divinitus revelatum, jam tota moraliter Ecclesia graviter errat in rebus fidei : quod est contra ejus indefe&ibilitatem. Aliunde, si corpus Pastorum infallibilitate gaudet, corpus Fidelium quod suis refloribus unitum manet, in fide errare nequit.

(b) Hinc Patres saepe communi Fidelium sensu, tanquam invicto argumento, contra haereticos utuntur;^ siquidem, teste Irenceo *, doctrina apostolica custoditur " in Ecclesia a Spiritu S. quasi in vase bono eximium quoddam depositum juvenescens et juvenescere faciens ipsum vas in quo est " ;• nec Spiritus Dei, ait Tertullianus 2, sinit " ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere, quam ipse per Apostolos praedicabat "3. Propterea 5. Augustinus contra Pelagianos arguens, peccati originalis existentiam in parvulis, baptismi necessitatem pro eisdem, gratiae adlualis necessitatem ad initium fidei et perseverantiam demonstrat e communi fidelium sensu, quem pro fidei firmissimo argumento habet. Immo vS. Hilarius, videns quosdam episcopos arianismo favere, dum populus fidem Nicaenam integram servaret, scribere non dubitavit : " San6liores sunt aures plebis quam corda sacerdotum " 4. Quod quidem non significat fideles constitui judices sacerdotum, sed aliquando laicos majorem

3 S. August, Sertn., 294, nn. 14-17, P. L., t. XXXVIII, 13-43; Contra Julian., lib. I, nn. 31, 32, P. L., t. XLIV, 662; De Dono persever., n. 63^ ibid., 1031.

4 Contra Auxentium, n. 6.

zelum ostendisse ad tuendam fidem quam ^uidam habuerint episcopi in haeresim ambitione aut timore attracli.

Tandem Vincentius Lirinensis explicat cur unanimis fidelium sensus falli non possit. Si fideles universim decipiuntur, " necesse est, inquit, ut omnes omnium aetatum fideles, omnes sancti, omnes casti, continentes, virgines, omnes clerici, levitae, sacerdotes... tot insulae, provinciae, reges, gentes, regna, nationes, totus postremo jam paene terrarum orbis per catholicam fidem Christo capiti incorporatus, tanto saeculorum traclu ignorasse, errasse, blasphemasse, nescisse quid crederet, pronuntietur x " ; quod evidenter repugnat. Ergo communis fidelium sensus, clarus et certus, de aliqua doclrina ut revelata, est infallibile divinae Traditionis criterium.

Art. II. De Scriptura sacra.

995- Scriptura sacra 2 est verbum Dei scriptum, seu colleclio librorum, qui Spiritu sanclo inspirante conscripti Deum habent auclorem atque ut tdles ipsi Ecdesice traditi sunt. Hanc esse fontem Revelationis nullus est Christianus qui dubitet. Quo melius autem intelligatur vis argumentorum ex Scriptura desumptorum3, tria expendemus : i° quinam libri sint canonici ideoque inspirati ; 2° quo sensu hujusmodi libri sint inspirati; 30 quomodo tfbris inspiratis uti valeamus ad fidei veritates exponendas; aliis verbis de canonicitate, inspiratione et interpretatione Scripturarum dicemus. — Quas tamen quaestiones nonnisi breviter attingimus, cum hodie fusius in cursu Scripturae expendi soleant.

2 Scriptura sacra vocatur etiam Scriptura, Liber, Scripiurcc, Libri^ Biblia (graece xa Bi(3>a'a), quia est liber per excelientiam; vel sacrcz Scripttcra, sccra Littera, Libri sacri, divina Scriptura, divina Bibliotheca, divinitus inspiratc* Scriptura etc. ; cf. Cornely, Historica et Critica Introductio in U. T. Libro; sacros, Parisiis, 1885, vol. I, p. 19 sq., vei ejusdein operis Coirpendium, 1801, p. 19. sq.; Vigouroux, Manue! Biblique, I2ced., 1906, vol. I, n. 2.

3 Cfr. P. Bonhomm:*j Les treuves scripturaires d< /a Thdo/ogie, Le sens bib/ique du thgo/ogien, in Rev. t/iomiste, 1907^ pp. 332, 643; 1908, p. 5.

§ I. De Canone Scripturarum *.

  1. Status quaestionis. (a) Graeca vox kxv&v proprio sertsu designat instrumentum illud quo veluti mensurd utuntur artifices. Unde metaphorice rerum mensuram normamque significat, maxime vero aliquam rem in se perfectam, ad cujus normam omnia regulanda sunt, et, si agitur de rebus fidei, aliquam fidei seu credendorum regulam. Apud Graecos, significabat etiam registrum seu catalogum.

Historice^ Canon primum designabat, apud Patres saec. IV, Catalogum librorum quos Ecclesia ut sacros seu divinos accipiebat; sed, jam a saeculo V, Scripturae dicebantur canoniccsy quia sub aliquo respectu pro regula fidei habebantur. Uterque sensus retentus est; ideoque hodie Canone Scripturae designamus catalogum librorum quos Ecclesia pro Sacris habet ideoque pro partiali regula fidei.

(b) Ex hoc intelligi datur discrimen esse inter canonicitatem et inspirationem ; siquidem inspiratus dicitur is liber qui, Spiritu S. afflante conscriptus, Deum habet au6torem ; canonicus autem ille est, qui non solum est inspiratus, sed ut talis ab Ecclesid fuit agnitus et ideo authentice in Canonem relatus. Proinde speculative saltem dari potest liber inspiratus qui non sit canonicus, dum omnes libri canonici eo ipso sunt inspirati. In praxi autem theologi saepius indiscriminatim his utuntur nominibus, quia reapse omnes libri sacri et inspirati sunt simul canonici. Nec tamen inu-

1 J. Bianchini, Vindicia canonicarum script. Vulgatce latince edit., Romae, 1740; Ch. F. Schmid, Historia antiqua et vindicatio canonis sacri, Lipsise, 1775; B. F. Westcott*, History of the Canon of the N. Test., Cambridge, 1855, London, 1889; Ed. Reuss*, Histoiredu Canondes Ecrit. Saintes, Strasbourg, 1863 (anglice redditum cura D. Hunter, Edinburgh, 1891); A. Loisy, Histoire du Canon de V Anc. Test.y Paris, 1890; Histoire du Canon du N. Test.y Paris, 1891; Th. Zahn*, Geschichte des Neutestamentlichen Kanons, Erlangen, 1889-92; F. Vigouroux, Manuel Biblique, n. 25-48; Dict. de la Bible> vol. II, 1895, voce Canon des Ecritures, p. 134 sq. ; T. Mullen, The Canon of the O. Testament, New-York, 1892; Van Kasteren, Le Canonjuif, \wRevue Biblique, juillet 1896, p. 408 sq., octob. 1896, p. 575 sq.; Gigot, General Introd. totheH. Script., New-York, .1900. p. 25-116; Mangenot, in Dict. de Theol., t. II, 1549- 1605, et brevius in Dict. d' Apologtt. (d'Ales), t. I, 435-455; G. Reid, in The Cathol. Encyclop. (Appleton), t. III, p. 267-279; Leipoldt*, Geschichte des Neutestamentlichen Kanons, 1907; C. R. Gregory*, Canon. and text of the N. Testament, London, 1907.

tilis est distinclio inter canonicitatem et inspirationem * ; nam multo facilius est historice ac scientifice fa<5lum externum canonicitatis probare quam . internum inspirationis faclum; proptereaque Protestantes, qui contrariam inierunt viam, maximis intricantur difficultatibus.

(c) Inter libros sacros, alii dicuntur protocanonici, quia de eorum canonicitate nullum unquam fuit dubium; alii autem deutero-canonici, eo quod nonnisi post aliquod tempus in canonem fuerunt inserti, propter dubia quae de eorum auctoritate in quibusdam ecclesiis orta fuerant. Deutero-canonicorum Veteris Testamenti inspirationem communiter negant Protestantes, ideoque eos ut apocryphos a Canone excludunt. Legimus enim in articulis anglicanis : " alios autem libros (deuterocanonicos), ut ait Hieronymus, legit quidem Ecclesia ad exempla vitae et formandos mores, illos autem ad dogmata confirmanda non adhibet " 2. Cum Ecclesiae aucloritatem rejiciant, tuto criterio carent ad libros canonicos dignoscendos, ut dic~lum est in Tr. de Ecclesia, n. 592.

9^7. Thesis : Canon sacrorum Librorum a Tridentino sancitus et a Vaticano confirmatus, tanquam authenticus admitti debet. De fide est, utpote definitum a Tridentinoy ubi, post recensitos omnes libros Vet. et Novi Testamenti, qui in Vulgatd editione habentur, hsec adduntur 3 : " Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit... A. S. ". Quam doctrinam confirma-

1 De hac distin(flione discussio habita est in C. Vaticano, et quaestio sensu a nobis exposito soluta, ut videre est apud Granderath, op. cit. , p. 51 sq., vel Acta C. Vatic> ed. Lacens., pp. 138, 140, 225 sq.

2 Artic. triginta novem, n. 6, ed. 1563, apud Schaff*, Creeds, p. 490-91. — Libri deuterocanonici ita recensentur : ex Vet. Test. : Tobias, Judith, Sapientia, Ecclesiasticus, Baruch, duo libri Machabceorum, septem ultima capita Esther, X, 4-XVI, 24; oratio Azarise, Canticum trium puerorum et historia Suzannae apud Daniel, III, 24-90, XIII, XIV : quae omnia lingua gneca tantum scripta habemus, dum libri proto-canonici lingua hebraica aut chaldaica scripti sunt. Ex Nov. Test. : ep. ad Hebraos, Jacobi, II et III Joannis,Jud Apocalypsis, quaedam fragmenta Evangel. Marc, XVI, 9 20; Luc, XXII, 43-44; /'*«• VIII, 2-12.

vit Vaticanum1 : " Si quis sacrae Scripturae libros integros cum omnibus suis partibus, prout illos S. Tridentina Synodus recensuit, pro sacris.et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspiratos esse negaverit; A. S. ".

Haec quidem Catholicis sufficiunt, cum Ecclesia in rebus fldei sit infallibilis, proindeque in canone determinando qui est una e regulis fidei; sed ad vindicandam Ecclesiae fidem, exp^iit breviter historica documenta recenseri, ex quibus canon confe6lus est, quoad Vetus et Novum Testamentum.

  1. i° Quoad canonem Vet. Testamenti. Fatemur equidem canonem a Pharisaeis in Palestina degentibus ineunte saeculo II receptum, solos Iibros protocanonicos comprehendere. Certum est hujusmodi canonem jam ante tempora Josephi (saec. I) fuisse determinatum : hic enim libros qui merito divini creduntur explicite recenset tanquam ab omnibus Judaeis ita agnitos, ut pro eis mori parati fuerint 2. Quo tempore autem fuerit confe<5tus, controvertitur : communius Catholici hunc Esdrae adscribunt, qui Legem denuo promulgavit, sed id argumentis apodicticis prdbare nequeunt 3, ita ut cum D. Calmet concludere liceat : Nulla datur certa au6loritas qua constet Esdram scripsisse, renovasse, collegisse aut instaurasse Libros sacros +.

Quidquid opinamur de hac questione mere historica, certum est libros non solum protocanonicos, sed etiarh deuterocanonicos, contineri in versione grcecd Alexandrind Septua*

2 " Apud nos nequaquam innumerabilis est librorum multitudo dissidentium et inter se pugnantium : sed viginli duo dumtaxat sunt totius temporis descriptionem continentes, qui merito credtmtur divini. Ex his quinque quidem sunt Moysis... Porro re ipsa manifestum est quanta nos veneratione libros nostros prosequamur. Cum enim tot jam saecula aniuxerint, nemo nec adjicere quidquam nec ab iis demere aut mutare quidquam ausus est ; sed omnibus Judseis statim a prima nativitate congenitum est ut haec scripta credant Dei dogmata et eis inhsereant, ac pro eis, si opus sit, libenter moriantur". (Josephus, Contra Apion., 1. I, n. 8).

3 Hsec argumenta exposita vide ap. Cornely, Introd., p. 39 sq., Compend.y p. 14 sq. ; Vigouroux, Dici. de la Bible, 1. c, ubi rem non esse certam fatetur : " Rationi consentaneum videtur tenere Esdram praecipuas habuisse partes in determinatione Canonis "... (p. 140).

ginta interpretum, ita ut merito inferri possit hos omnes ut sacros et inspiratos a Judaeis Alexandrinis habitos fuisse; in ea enim deutero-canonici cum aliis miscentur, ideoque eadem gaudent auctoritate.

Hanc discrepantiam inter Palaestinensem et Alexandrinum canonem explicare difficile est x. Sed, quidquid critice dicitur, confe6lionem utriusque canonis non sine divino interventu completam fuisse censemus. Cum enim librorum inspiratio nonnisi divino lumine agnosci valeat, idem Spiritus qui inspiravit sacros scriptores, eis adstitit qui canonem utrumque compleverunt — Quod confirmabitur expendendo quid Christus et Apostoli, necnon Patres et Concilia de deutero-canonicis docuerint.

  1. (A) Jamvero Christus et Apostoli Scripturas frequenter citando, libros deuterocanonicos simul cum protocanonicis adhibuerunt et canonizdrunt, non quidem formali definitione, sed usu suo. Imprimis fere omnes citationes in N. Testamento occurrentes, desumuntur ex Alexandrind versione {Septuaginta), quae juxta omnes, deuterocanonicos complectebatur; insuper haud raro ad deuterocanonicos non minus quam ad protocanonicos provocant 2. Porro, si hos ut canonicos non agnovissent, fideles in errorem induxissent, promiscue eodem modo his omnibus libris utendo. Ergo Christus et Apostoli libros etiam deuterocanonicos pro sacris habuerunt.

  2. (B) Trium priorum saeculorum Patres libros deuterocanonicos acceperunt ut canonicos, fatentibus ipsis ad-

1 Nonnulli putant libros deuterocanonicos primum in canonem Judseorum fuisse relatos, et postea a Judaeis Palsestinse exclusos, ab Alexandrinis autem retentos, sed talis opinio nullo fulcitur argumento. — Forsan melius est dicere Palcestinenses, qui veterum traditionum tenacissimi erant, noluisse in canonem recipere libros sacros recenler grcece scriptos, dum Alexandrini, quorum mens latius patebat, eos libenter acceperunt : sic enim possent intelligi verba Josephi (1. c.) : " Ab Artaxerxe autem usque ad nostram aetatem omnia quidem scripta sunt, sed non eadem fide digna habita sunt ac priora, quia minus manifesta fuit successio prophetarum ".

2 Cfr. Jac, I, 19 et Eccli., V, 13; Matth., VI, 14 et Eccli., XXVIII, 2; Matth., XXVII, 39 sq. et Sap., II, 17 sq.; Rom., I, 20-32 et Sap., XIII-XV; I Cor., II, 19 et Judith., VIII, 14; / Fetr., I, 6 et Sap., III, 3 sq. etc; alia exempla vide apud Cornely, o. 64; ut vis argumenti percipiatur, textus grascus prae oculis haberi debet.

versariis . Ita Didache allegat Ecclesiasticum et Sapientiam2/ 5. Clemens Papa librum Judith eodem modo iaudat ac librum Esther, et ex eo aeque ac Tobia expressiones depromit; utitur pariter Sapientiae et Ecclesiastici libris 3; Hermas, Tobiam, Sapientiam, Ecclesiasticum et 2um Machabaeorum librum allegat 4; 5. Polycarpus Tobiam citat 5; vS. Irenceus pariter nonnulla allegat testimonia ex deuterocanonicis desumpta, nempe ex Baruch, Daniel, Sapientia 6; et ita de ceteris 7.

Immerito autem in contrarium allegantur testimonia kS". Justini, S. Melitonis Sard. et Origenis : prior enim, contra Judaeos arguendo, non semel declarat se ex iis solum libris argumentari velle quorum aucloritas ab adversariis admittitur; duo autem posteriores, locis allegatis, canonem Judaeorum (Palaestinensium) solummodo tradere volunt, ideoque libros deuterocanonicos recensere nequeunt. tJnde merito concluditur testimonium Patrum hujus aetatis esse moraliter unanime. Jamvero quis credat vetustiores Patres, qui doctrinae ab Apostolis receptae custodes vigilantissimos sese praebuerunt, simul et eodem modo allegasse libros deuterocanonicos ac protocanonicos, nisi id ab Apostolis apostolicisque viris didicissent ? Ergo hujusmodi libri tanquam canonici a Christo et Apostolis habiti sunt.

Quarto autem et quinto saeculis, res obnubilatur praesertim in Oriente. Etsi enim insigniores Patres, saltem plerique, in suis scriptis libros deuterocanonicos tanquam canonicas Scripturas allegant, fatendum est tamen nonnullos, praesertim in Oriente, de eorum canonicitate dubitasse :

1 Ita E. Reuss* (op. cit., p. 99 ed. 1863) : "Theologi hujus temporis (II ssec.) Vetus Testamentum nonnisi graeca versione Septuaginta interpretum cognoscunt, ideoque nullum discrimen instituunt inter canonicos et apocryphos (deutero-canonicos) libros. IIos allegant eadem fiducia ac istos, iisdem honorificis nominibus eos appellando, eamdem aucloritatem eis ascribendo eadem inspiratione innixam ". Nec aliter Sanday*, qui prseterea scribit Romanas definitiones de Deuterocanonicis cum faclis historicis conciliari pcsse. {lnspiration, 1893, p. 275).

3/tar., LV, 4-6; LIX, 3-4; VIII-IX; III, 4; VII, 5; XXVII, 5; LX, 1. « Mand., I, l; V, 2, 3; X, I, 6; Vis.,1, I» 6; III, 7, 3. — 5 Phil.t X, 12. 6 Adv. hares., V, 35, I; IV, 38, 3; IV, 26, 1; V, 5, 2. J Multa alia loca recenset E. Mangenot, Dict. de Theol, t. II, 1574-75.

DE TONTIBUS REVELATIONIS. 681 cum enim conversarentur inter Judaeos, qui solos protocanonicos admittebant, de eorum canonicitate dubitabant, quamvis eorum utilitatem libenter agnoscerent ; insuper, cum tunc temporis multa apocrypha spargerentur, timebant ne, deuterocanonicos pro sacris libris agnoscendo, apocryphorum propagationi faverent *. Non obstantibus tamen his Docloribus, communis opinio, jugi Ecclesiae usu firmata, praevaluit, et pauca tantum controversiae vestigia Medio ^Evo remanserunt.

  1. (C) Aliunde decreta Conciliorum ac Rom. Pontiftv cum rem extra controversiam posuerunt. Ita Concilia Hipponense (393) et Carthaginensia duo (397, 419) catalogum confecerunt divinarum Scripturarum, ubi libri deuterocanonici simul cum aliis recensentur 2. Innocentius I (a. 405) 3, necnon decretum Gelasianum, quarto vel quinto saeculo editum, ac Leo ///(795-816) in decreto de apocryphis Scripturis, eosdem libros pro canonicis habent. Conc. Trullanum (a. 692), a Graecis habitum tanquam continuatio conc. cecumenici VI, eumdem catalogum accepit, Graecique etiam schismatici, eum usque ad saec. XVIII retinuerunt : quod certo non fecissent, nisi de ejus apostolicitate certi fuissent. Hodie quidem Russica ecclesia Vet. Testamenti deuterocanonicos rejicit, et Graeci orthodoxi libere de eorum canonicitate disputant4; sed ejusmodi immutationes aut haesitationes ex commercio cum Protestantibus oriuntur.

Merito igitur Tridentinum rem definivit; dato enim historice quaedam dubia excitari posse, Ecclesiae infallibili sane competit ea solvere, ac canonem modo authentico determinare vi auctoritatis sibi a Christo commissae.

1 Inter quos celebriores sunt S. Athanasius, Epist. fest. 39; S. Cyrillus Hieros., Catkec, IV, 33, 35, 36; Rufinus; S. Hieronymus, in prologo Galeato. Hsec habet Athanasius (1. c.) : "Qui (deuterocanonici) in canonem quidem non sunt relati, sed quos Patres statuerant legendos iis qui nuper accesserunt et catechizari atque pietatis doclrinam discere student : Sapientia Salomonis et Sapientia Sirach, Esther, Judith, Tobias, Doclrina quoe vocatur Apostolorum et Pastor ". De quibus vide Cornely, Introd. , p. 90 sq. ; Compend., p. 25 sq.

2 Apud Hefele-Leclercq, op. cit., t. II, p. 89; Denz.-Bann., n. 92. 8 Ibid., n. 96.

4 Jugie, Histoire du Canon de V A. Test. dans V Eglise grecque et V Eglise russe, Paris, Beauchesne, 1909.

662 DE FONTIBUS REVELATIO^IS.

  1. 2° Quoad Canonem N. Testamenti. Evangelitsm viva voce primum praedicatum est, nec Apostoli aliquid scripserunt nisi data occasione, et speciali urgente necessitate, nec generatim pro universali Ecclesia, sed pro particularibus ecclesiis ; nunquam enim in proposito habuerunt summam totius veritatis christianae suis scriptis consignare. Unde, temporibus apostolicis, nulla erat authentica librorum Novi Testamenti collectio *.

Attamen in II* S. Petri epistold, agitur de quibusdam epistolis S. Pauli, quae Vet. Testamento aequiparantur : " Carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis... quse indocli et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas 2 ". Pariter vS. Paulus canonicam auctoritatem Evangelio Lucae tribuere videtur, dum sollemni formula " dicit Scriptura " allegat verba Christi prout in tertio Evangelio leguntur 3.

In constitutio.ee Canonis duo stadia distingui possunt.

  1. (A) In primo stadio, a fine primi saeculi ad tertium, paulatim constituitur Canon, non tamen sine quibusdam dubiis et controversiis. Ratio cur de plurium librorurn canonicitate disputatum fuerit ex eo praesertim sumitur quod, variis in locis et per occasionem scripti, non ad universalem Ecclesiam destinati fuerant, sed ad particulares ecclesias, immo quandoque ad unam personam. Jamvero etsi ecclesiae, quantum per adjuncla liceret, commercium inter se habebant, facile non erat colligere et simul conferre traditiones omnium ecclesiarum, et aequum judicium ferre de singulis libris qui tanquam inspirati perhibebantur : id sane nonnisi progressive et lente fieri poterat. — Aliunde, cum apocryphi libri, sub ementito nomine Apostolorum, saepe ab haereticis scripti ad suos errores propagandos, passim spargerentur, nonnisi caute in re tam gravi procedendum erat.

1 Quod fateri coguntur ipsi Protestantes, licet hoc contra eorum principia de regula fidei militet. Ita, inter alios, Watkins*, Modern Criticism and the Fourth Gospel, Bampton Lect., 1890, p. 140- 141.

Quibus praenotatis, fa6la exponimus. (a) Paires apostolici saepe allegant quatuor evangelia et praecipuas S. Paulf epistolas, et quidem aliquoties saltem ut scripturam canonicam. Ita, in epistola S. Barnabae adscripta, Evangelium S. Matthaei tanquam Scripturce pars citatur1; .S. Clemens asserit S. Paulum divinitus inspiratum ad Corinthios scripsisse2. E variis testimoniis Apostolicorum Patrum, et Basilidis haeretici aliorumque auctorum ejusdem aetatis, infertur, anno 130, pro canonicis habita fuisse non solum quatuor Evangelia, sed etiam tredecim S. Pauli epistolas (id est, omnes excepta ep. ad Hebrceos), et quasdam epistolas S. Petri et S. Joannis.

(b) Ab anno 130 ad an. 220, jam fiunt catalogi librorum inspiratorum, in quibus recensentur Evangelia, Epistolce S. Paiili et quorumdam aliorum Apostolorum, Apocalypsis et liber Acluumi. Attamen, cum de his catalogis non consentiant omnes et singulae ecclesiae, dubia oriuntur de canonicitate epistolarum ad Hebrceos, Jacobi, 2 Petri, 2* et 3* Joannis, et Apocalypsis. Praeterea, in quibusdam ecclesiis, epistola Clementis et Pastor Hermce leguntur quasi sssent scripturae canonicae ; et apocryphi ab haereticis cum canonicis miscentur.

Occasione vero haeresis Montanistarum (qui contendebant prophetias a coryphaeis sectae editas esse divinitus inspiratas), communiter admissum est eos tantum libros inspiratos esse qui ab Apostolis scripti fuerant, vel ab eorum discipulis, cum eorum direcld approbatione : et ita traditum est criterium saltem negativtim, quo canonici libri a non canonicis facilius distingui possent. Itaque Pastor Hermce, qui in multis ecclesiis ut canonica scriptura le6lus fuerat, e canone ejec~tus est; epistola autem ad Hebrceos retenta fuit, quamvis ejus Paulina origo in dubium vocaretur, quia ab uno ex Pauli discipulis, eo approbante, scripta censebatur.

3 Ita fragmentnm Muratorianum, quod a quibusdam Hippolyto tribuitur et ab aliis Clementi Alexandrino, recenset quatuor Evangelia, Acta Apostolorum, tredecim S. Pauli epistolas, ep. Judae, ep. S. Joannis et Apocalypsim. De ep. ad Hebrasos, de ep. S. Jacobi et S. Petri silet. Pastorem Hermae a Canone excludit.

  1. (B) In secundo stadioy a tertio saeculo ad quintum, jam integer canon (qualis postea a Tridentino definitus est) a multis ecclesiis agnoscitur, quamvis in aliis de canonicitate quorumdam librorum dubitetur.

(a) In Oriente, Origenes omnes et singulos nostri canonis libros accipit1; sed novit a quibusdam rejici ep.ad Hebrceos, ab aliis secundam Petri ep., et duas ultimas Joannis, necnon Judce et Jacobi epistolas 2. Sed pro canonicis habet Barnabce ep. et Hermcz Pastorem, quamvis inquit, alii contradicant 3. — Eusebius in tres series dividit libros relate ad canonem 4 ; inter 6u.oloyovu.svx seu libros universim receptos computat : quatuor Evangelia, Actus Apostolorum, epistolas Pauli, primam Petri et Apocalypsim. Inter ay~iAe-/dcxsva seu libros a plerisque, non autem ab omnibus, receptos, recenset : S. Jacobi et S. Judae ep., secundam Petri, secundam et tertiam Joannis. Inter vo9a scu apocryphos sunt : A6lus Pauli, Pastor, Petri Apocalypsis, Barnabae ep., Institutiones Apostolorum, Evangelium Hebraeorum, etc.

(b) In Occidente, S. Hieronymus pro canonicis habet omnes libros N. Testamenti etiam deuterocanonicos, sed fatetur a multis negari authenticitatem secundae Petri, ep. Jacobi, Judae et duarum Joannis 5. — 6*. Augustinus integrum accipit canonem, etsi nOvit a quibusdam dubitari de authenticitate ep. ad Hebraeos et Apocalypsis 6.

  1. Non obstantibus ejusmodi dubiis, S. Damasus Papa decretum edidit, an. 382, in quo canonicitatem omnium librorum etiam deuterocanonicorum diserte affirmat7. Reapse ab eo tempore nullum remansit dubium in Occidente : Concilia Hipponense et Carthaginensia, SS. Pontifices Innocentius I, Gelasius et Leo III eumdem catalogum

3 P. G., t. XI, 777; t. XIV, 1282; t. XIII, 1240. *> H. E., III, 25, P. G., t. XX, 268-269.

s Ep. ad Paulin., 8, P. L., t. XXII, 548; De viris illustr., I, 2, 5, 9, 18, 69, P. L., t. XXIII, 608, 609, 613-615, 617, 623, 637. Cfr. L. Sanders, Etudes sur S. Jerdme, pp. 247-267, 271-282.

6 De doct. christiand, 11, 12, P. L., t. XXXIV, 40; Enchiridion, 8, P. L., XL, 225; Servi., CCXCIX, P. £., XXXVIII, 1376.

ratum habent, ut supra diximus, n. iooi, de canone Vet. Testamenti.

In Oriente, quaedam permanserunt dubia, sed Concilium Trullanum integrum canonem pariter accepit, quem hodie agnoscunt Grseci etiam schismatici.

Merito igitur Tridentinum rem definivit tanquam de fide catholica tenendam.

  1. Corollarium. Criterium universale, certum, ac sufficiens canonicitatis, ideoque inspirationis est infalhbile magisterium EcclesicB x. Nullum enim aliud criterium est sufricienter certum et universale : — (a) non quidem interna criteria, qualia sunt gustits internus aut testimonium Spiritiis Sancli, quo nonnulli Protestantes asserunt se posse cum certitudine discernere libros inspiratos a non inspiratis, ut jam* supra ostendimus, n. 592, et confirmatur ex eo quod nec Scriptura nec Patres ad haec criteria appellant; neque etiam Scripturae indoles, rerum majestas, sermonis singularitas, vis persuadendi et permovendi quae verbo divino inest, ut contendebat J. Gerhardus 2 : haec enim omnia, probata jam inspiratione, ad Scripturam commendandam et propugnandam prodesse possunt ; sed ipsam inspirationem demonstrare nequeunt, nam quibusdam libris humanis, v. g. libris de Imitatione Christi, major vis suadendi et commovendi inest quam libris Exodi et Levitici.

  2. (b) Neque sufificiunt criteria externa, qualia sunt Scriptura ipsa aut apostolatus : 1 ) Non Scripturcz testimonium : verba enim superius relata, n. 1002, inspirationem demonstrant quarumdam epistolarum Pauli (quae ceteroquin non recensentur) et forsan unius e verbis a Luca citatis; insuper, ex iis quae aucStor Apocalypsis de libro a se scripto dicit, probabiliter inferri posset hunc librum esse ihspiratum ; sed de ceterorum inspiratione prorsus silet Scriptura. 2) Nec apostolatus : non enim constat omnes et solos libros ab Apostolis scriptos eo ipso esse inspiratos. Etsi Marcus et Lucas non erant Apostoli, eorum Evangelia pro canonicis habita sunt. Si dicis eadem fuisse ab Apostolis

2 Loci theologici, I, 22.

approbata, quomodo noveris, seclusa-auctoritate Ecclesiae, hanc approbationem datam fuisse eamque ad inspirationem sufficere? Patres nonnulli, ut Tertullianus, Clemens Alex. S. Hieronymusy etsi fatentur epistolam Barnabse ab uno ex apostolis scriptam fuisse, non admittunt ejus inspirationem1; non putabant ergo apostolatum esse sufficiens inspirationis criterium. Et reapse apostoli, etsi infallibiles in docendo, potuissent aliquid scribere quin ad id moti fuerint seu inspirati a Spiritu Sancto. Quando igitur, jam a tertio saeculo, tanquam apocryphos rejiciebant. libros qui scripti non fuerint ab apostolis aut eis approbantibus, hoc criterium erat tantummodo negativum, eo principio innixum quod, mortuis Apostolis, nulla nova revelatio exspectanda erat

Dato, non concesso, apostolatum esse etiam positivum criterium inspirationis, sola arte critica non constat omnes et singulos N. Testamenti libros ab Apostolis, aut eis approbantibus, scriptos esse. Ex documentis allatis, solidum quidem habemus fundamentum, quo innixa aucloritas infallibilis Ecclesice potuerit, divino Spiritu assistente, canonem integrum certo determinare; sed ratio privata, solis argumentis historicis, quorumdam sane librorum canonicitatem, non autem omnium probare posset, propter dubia quae variis temporibus hac de re orta sunt, ac hodie etiam inter Protestantes perseverant.

Quo sensu Augustinus scripsit2 : " Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas " ; nec minus diserte Cyrillus Hieros. 3 .* " Studiose quoque disce, et quidem ab Ecclesia, qui sint V. Testamenti libri, qo vero Novi. Eos solos studiose meditare quos etiam in Ecclesia cum certa fiducia legimus ". Et ita con&rmatur quae de regula fidei diximus, n. 592 sq. 4.

1 Tertul., Depudic, 20, P. Z., II, 1021; Clem. Alex., Strom., II, 6, 20, P. G., VII, 966, 1059, et Pcedag., II, 10, P. G., VIII, 499; S. Hieron., De viris illustr., cap. 6.

4 Quod nonnulli Protestantes agnoscunt ; ita Gore* [Lux Mundi, p. 283) ait difficiliorem in dies evadere fidem m Scripturam absque fide in Ecclesiam.

§ II. DE SACR.E SCRIPTUR^E INSPIRATIONE s,

  1. Status quaestionis. i° Jam constat omnes libros utriusque Testamenti, a Tridentino recensitos, canonicos esse ac proinde inspiratos; sed, quo melius pateat quaenam au6loritas his libris sit tribuenda, naturam et extensionem inspirationis expendere necesse est. Haec est quaestio facli, non juris : non enim quaeritur quomodo Deus sacros libros inspirare potuerit, sed quomodo eos de faclo inspiraverit; ideoque aucloritate tum Scripturae tum Ecclesiae, non autem ratione solvi potest. Pauca tamen de variis opinionibus et erroribus praenotare oportet.

  2. 2° Varice opiniones. (A) Antiqui Protestantes multi inspirationis notionem exaggerarunt, docentes omnia Spiritu S. diclante conscripta esse, ita ut auc~tores sacri nihil aliud sint nisi calami, quibus Spiritus utebatur 2; immo quidam dixerunt etiam consonas et vocalia cum punclis in textu originali dictata fuisse.

Hodie vero communiter hanc meckanicce diclationis theoriam rejiciunt, et in tres praecipuas scholas dividuntur : (a) Liberales in contrarium excessum lapsi sunt, inspirationem rejiciendo vel generalem et vagam inspirationem admittendo, qualis poetis aut oratoribus tribuitur, immo singulis Christianis.

1 M. Canus, op. cit., 1. I, c. 16 sq.; Fr. Schmid, De inspirationis Bibliorum vi et ratione, B.rixinoe, 1885; Franzelin, de Trad. et Script., de div. Script., th. 2 sq. ; Crets, De divind Biblioruvi inspiratione dissertatio dogmatica, Louvain, 1886; De Groot, q. XVII, a. 2-5; Berthier, n. 91 sq.; Cornely, Compend., Appendix I, p. 623 sq.; Vigouroux, Manuel Biblique, n. 8 sq.; Dausch, Die Schriftinspiration, 1891; B. Manly*, The Bible doclrine of Inspiration, N.-York, 1888; W. Sanday, Inspiration, 1901; Vacant, op. cit., t. I, p. 456 sq.; Chauvin, Inspiration des divines Ecritures, Paris, 1897; Lecons d' Tntrod. Gtntrale, 1898; Revue Biblique, avril 1896, p. 199; oct. 1896, p. 485; janv. 1897, p. 75; Gigot, op. cit., p. 471-559; Pesch, De Inspiratione S. Scripturce, Friburgi, Herder, 1906; Bainvel, De Script. sacrd,Y2.x%, 1910; A. Durand, Inerrance, Inspiration, in Dict. Apol. {d'Ales), t. II, 752- 787, 894-917; H. von Laak, De S. Script. inspiratione, Romse, 1910.

2 Ita Quenstedt {Theol. didactico-polem., secT:. I, c. 4, th. 3) : " Solus Deus, si accurate loqui velimus, S. Scripturae auctor dicendus est; Prophetae vero et Apostoli auctores dici non possunt nisi per catachresin, utpote qui potius Dei calami et. Spirittis S. diclantis notarii fuerunt". Expressius etiam Formula consens. Helvei., c. 2 : " Hebraicus Vet. Testamenti codex. .. tum quoad consonas... tum quoad vocalia sive puncla ipsa, sive punclorum saltem potestatem, et tum quoad res tum quoad verba O&^-vsuaTOC (inspiratusj ' .

Libri sacri, inquiunt, sicut profani critice expendi debent •: vera simul et falsa continent, historica fa6la simul et fabulas mythosque; Christus ipse in multis erravit, sed clare docuit paternitatem Dei humanamque fraternitatem, et ex hoc duplici principio fluunt omnia officia erga Deum et homines quae servare oporteat ad salutem consequendam *. — A quibus non multum differunt ModernistcB. (b) Orthodoxi, etsi inspirationem admittentes, eam valde restringunt. Inspiratio; juxta eos, potius personalis quam realis est : scriptores sacri erant quidem inspirati, quatenus suam religiosam emotionem aliis inspirare poterant, sicut in alio ordine poetae. Sed eorum libri non eodem modo et gradu inspirati dici possunt; in iis sunt divina et humana; nulli parti absoluta inerrantia competit, sed ex toto complexu Scripturarum reverenter expositarum educi potest quidquid requiritur ad salutem. Christus ipse se accommodavit coaevorum praejudiciis : quae de Vetere Testamento dixit, cum hodierna critica conciliari nequeunt; sed quae protulit ut Messias de regno Dei, infallibiliter vera sunt; eum igitur sequendo in spiritualibus ; errare non possumus 2. (c) Puseystce vero catholicam doctrinam de inspiratione fere omnes amplectuntur.

(B) Inter Catholicos autem, fuere qui notionem inspirationis minus accuratam tradiderint. (a) Quidam, cum Holden et Jahu 3, putarunt ad inspirationem sufficere assistentiam Spiritus S. ad prcecavendos errores : et ita inspiratio non differret ab assistentia Pontificibus promissa. (b) Aln, cum Lessio 4, dixerunt ad inspirationem sufficere ut liber, humana industria exaratus, per subsequentem approbationem divinam, ab omni errore immunis declaretur; postea tamen

1 A. Harnack*, Das Wesen des Christentnms, 1900; A. Trumpelmann*, Die modeme Weltanschauung und das apostolische Glaubensbekenntnis^ 1901; Rabaud*, Histoire de la doctrine de Vinspiration, etc, quorum systemata exponit Pesch, op. cit., n. 250-264.

2 C. Gore*, Lux Mundi, p. 230 sq. ; W. Sanday*, lnspiration. Ct. Pesch, n. 268-270.

3 Holden, Analysis Jidei div., 1, 5; Jahn, Introduct ad divinos libros V. T.t t. I, § 1, cujus Compendium anglice redditum fuit, New-York, 1827. Cf. Pesch, op. cit., n. 315-326.

addidit requiri insuper ut liber ex divino impulsu scriptus fuerit. Nonnulli, longius procedentes, affirmarunt aliquos libros nonnisi per subsequentem approbationem sacros effectos fuisse * (c) Alii tandem docuerunt inspirationem non ad omnia quae in Scriptura leguntur extendi, praecipue non ad obiter dicla, sed solum ad res majoris momenti, praesertim ea quae fidem et mores spectant aut cum eis connectuntur 2. Pauci etiam putarunt inspirationem, licet ad omnia extendatur, non reddere au6lores sacros ab omni errore immunes, praesertim in rebus historicis aut scientificis3.

Quo melius doctrina catholica intelligatur, exponemus quid de naiurd et extensione inspirationis tenendum sit.

I. De natura inspirationis.

  1. Doctrina catholica a pluribus Conciliis fuit definita : Tridentinum, Florentini decretum renovans, declaravit Deum esse utriusque Testamenti auclorem; et Vaticanum hanc declarationem amplians, ait 4 : u Eos vero Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sunt approbati ; nec ideo dumtaxatquod revelationem sineerrore contineant; sed propterea quod, Spiritu Sanclo inspirante conscripti> Deum habent auclorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt ". Ad quam notionem lucidius exponendam, dicemus: i° quid non sufficiat; 2° quid non requiratur; 30 quid requiratur et sufficiat ad veram inspirationem.

  2. i° Quid non sufficiat ad inspirationem ? (A) Non sufficit prcEservatio ab errore seu simplex assistentia divina, prout docuerant Holden et Jahn : hanc enim sententiam reprobavit Vaticanum, declarans non sufficere ut libri sacri

1 Ita Haneberg, Historia revel. biblicce, ed. 1850, qui tamen post C. Vaticanum laudabiliter hanc sententiam emendavit.

2 Quam sententiam exposuit J. H. Newmann in periodico The Nineteenth Centttry, febr. 1884. Cfr. Pesch, n. 336-337.

3 Ita F. Lenormant, Les origines de fhistoire cTapres la Bible et les traditions des feuples orientanx, Paris, 1880; S. di Bartolo, Criteresthtologiques, Paris, 1889, p. 254 sq. (sed in nova editione, p. 249, suam opinionem emendavit); Mgr d'Hulst, La Quesiion Biblique^ Paris, 1893, qin rnox, pos; Encycl. Providentissi/nus, suam sententiam reformavit.

" revelationem sine errore contineant ". Et merito; nam graeca vox Obotdjevgto^ qua designatur Scriptura sacra T, antecedentem impulsum significat, non autem solam negativam assistentiam ; insuper definitiones ex cathedrd R. Pontificis dici nequeunt inspiratae, licet sub divina assistentia edantur ; aliunde simplex assistentia non sufficit ut Deus sit au<?tor libri.

(B) Neque subsequens Dei approbatio inspirationi aequiparanda est, ut primum Lessius dicere visus fuerat; episcopus enim, librum approbando, etiam postquam ex iniegro eum legerit, sane non fit au6lor hujus libri. — A fortiori insufificiens est approbatio subsequens ab Ecclesid data> ut censuit Haneberg : haec enim inspirationem creare nequit, sed tantum declarare ; aliunde Vaticanum diserte asserit ad inspirationem non sufficere ut libri, sola humana industria concinnati, auctoritate Ecclesiae deinde approbentur.

(C) Nec a fortiori sufficit inspiratio personalis^ qualis a Protestantibus intelligitur, et quae poeticce inspirationi assimilatur. Haec enim minime facit Deum auclorem libri : ex eo quod pius liber, v. g. de Imitatione Christi, religiosas emotiones in mentem inspiret, non sequitur Deum vere esse principalem ejus au6torem ; liber non dicitur inspiratusy quia et quatenus homines inspirat, sed in quantum Deo inspirante scriptus est.

  1. 2° Quid non requiratur ad ' inspirationem? (A) Non requiritur revelatio proprie dicla seu manifestatio veritatis scriptori incognitae ; nam, ut rec~te scribit Bellarminus 2, Deus sacris au6loribus " non semper revelabat quae scripturi erant, sed excitabat ut scriberent ea quae viderant vel audierant, quomodo recordabantur, et simul assistebat ne falsi aliquid scriberent ". Ita 5. Lucas, initio Evangelii, testatur se diligenter assecutum esse omnia ab iis qui ipsi audierant aut viderant facla quae refert.

Attamen omnia quae ab auc~tore sacro vere affirmantur,

1 /7 Tim.s III, l6. — Graeca vox etymologice significat afflaiu divino adlus et de iis usurpatur quorum scripta ve- sermones ad divinum impulsum referenda sunt; cf. Schleusner, Grimm, Lexicott, ibi.

OE FONTIBUS REVELATIONIS. 671 etsi non revelata quoad ipsum, sunt vere verbum Deiet revelata quoad nos, quia et quatenus a Deo affirmantur per auciorem inspiratum : Deus enim, cum sit aucior principa- Hs libri inspirati. sua facit quse sacer scriptor sub influxu divino refert. Ita 55. Matthceus etjoannes, dum describunt apparitiones Christi redivivi, referunt quidem ea quae viderunt aut audierunt absque speciali revelatione; sed, cum ea referant divino afflante Spiritu Sanclo, haec sunt revelata et objecium fidei quoad eos qui non fuerunt testes fa6torum, eaque credunt propter testimonium Dei per Evangelistas manifestatum. Hac igitur ratione omnia inspirata, utpote verae Dei locutiones, sunt nobis revelata.

(B) Nec requiritur ut auctor sacer in exstasi scribat. Quidam sane prophetae in exstasim rapti sunt, ceteroquin ab alienatione mentis valde diversam; sed id minime necessarium est ad inspirationem, ut Patres recie animadverterunt contra Montanistas x : Deus enim potest esse aucior primarius alicujus libri quin aucior secundarius exfcra se rapiatur et suam libertatem amittat.

(C) Nec necesse est ut liber inspiratus sit authenticus, seu scriptus ab au6lore cujus nomen gerit aut cui communiter tribuitur : aiiquando enim certum est Deum esse auciorem principalem alicujus libri quin scriptor ejus humanus certo cognoscatur. Jam S. Gregorius, saec. VI exeunte, dicebat 2 : •" Inter multos saepe quaeritur quis libri beati Job scriptor habeatur. .. Sed quis haec scripserit, valde supervacue quaeritur, cum tamen aucior libri Spiritus Sancius fideliter credatur". Ita etiam, etsi dubitatur de scriptore ep. ad Hebrceos, ejus inspiratio tamen certa est.

(D) Inspiratio alicujus libri non pendet ex genere litterario quod, Deo afflante, selegit aucior. Omne genus, dummodo errorem et mendacium excludat, potest esse objecium inspirationis, genus historicum, propheticum, didaciicum, allegoricum, rhetoricum, poeticum, epistulare ; possunt igitur parabolae et narrationes ficiae inveniri in libris inspiratis,

dummodo ad recte docendum et noneste movendum prosint. Proinde, ex eo quod liber sit inspiratus, non exinde sequitur eum esse historicum; ideoque non ex inspirationis dogmate, sed ex aliis principiis, criticis et exegeticis, salvo semper Ecclesiae judicio, dijudicari potest utrum aliquis liber, v. g., Judith, Esther, Tobias, sit historicus an propheticus aut didaclicus *.

IO13. 3° Quid requiratitr et sufficiat ad inspirationem ? Juxta Vaticanum, requiritur et sufficit ut, Spiritu Sanclo inspirante cohscripti, Deum habeant auclorem. Ad quod declarandum, duo sunt exponenda : quo sensu Deus sit auclor Scripturae, et quomodo Deus et scriptor sacer ad librum inspiratum componendum simul conspirent.

(A) Ex Vaticano patet libros inspiratos divinos esse non solum ratione materiae quam continent, sed etiam ratione aucloris; ncn solum continent verbum Dei, sed vere sunt verbum Dei scriptum, ita ut Deus vere sit eorum auclor, id est causa efficiens principalis 2.

Deus siquidem potest esse auclor alicujus rei multiplici modo : uti causa universalis omnium operum quibus cooperatur per concursum naturalem aut per gratiam; ut causa particularis unica, quae sine concursu alterius, totum producit effeclum; ut causa particidaris principalis, quae utitur aliquo agente creato tanquam causa instrumentali. Jamvero Deus est auctor sacrorum librorum hoc ultimo modo, quatenus humano scriptore utitur tanquam instrumento. Duplex est igitur au6lor Scripturae : Deus, qui est causa principa/is, et sacer scriptor, qui est causa instrumentalis, non tamen mere mechanica, sed intelligens ac libera 3. Inspiratio enim proprium scriptoris laborem non excludit; nam auctor libri Machabceorum asserit se ex libro Jasonis multa excerpsisse,

1 Cornely, Introd., I, 582 sq.; II, 30 sq., 294 sq.; III, 392 sq. ; Pesch, op. cit.,n. 399.

3 Quod jam exposuerat S. Thomas, Quodlibet. VII, a. 14, ad 5 : " Auclor principalis sacrae Scripturae est Spiritus S., qui in uno -'erbo sacroe Scripturae intellexit multo plura quam per expositores sacrae Scripturse exponantur, veJ discernantur : nec est etiam inconveniens quod homo, qui fuit auctor instrumentalis sacrse Scripturae, in uno verbo plura intelligeret ". Cf. Pegues, Une penste de S. Thomas sur V Tnspiration script., in Revue thomiste, mars 1895.

ct 7ion facilem Jaborem> sed negotittm plenum vigiliarum et sudoris assumpsisse l ; Lucas declarat se in omnia, de quibus scripturus erat, diligenter inquisivisse 2 ; et Joannes dicit se ea scripsisse quae viderat 3; minime ergo excluduntur industria, studium, documentorum ac testium usus4.

  1. (B) Quomodo autem Deus et homo ad sacrorum librorum compositionem concurrant, sic feliciter exponit Leo XIII : " Nam supernaturali ipse virtute ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus astitit} ut ea omnia eaque sola quae ipse juberet, et recte mente conciperent, et fideliter conscribere vellent, et apte infallibili veritate exprimerent : secus, non ipse esset au6lor sacrae Scripturae universae 5 ".

Tria ergo ad inspirationem requiruntur : (a) efficax motio voluntatis ad scribendum : " excitavit et j/iovit". Ita idea libri primum et principaliter in mente divina concepta est, et in scriptorem sacrum divinitus immissa. Etiam quando scriptor sacer ex circumstantiis externis ad scribendum addu6tus est, v. g., quando Paulus ad Philemonem scripsit occasione fugae Onesimi, vel quando Marcus a Romanis rogatus est ut scriberet, Deus voluit eos scribere, omniaque ad hoc disposuit. Au6tores quidem voluerunt et ipsi scribere, sed non sine speciali motione Spiritus sancli ; Deus ergo remanet causa principalis, scriptorem efficaciter movens tanquam instrumentum liberum. — Quae quidem motio continuatur dum au6tor scribit : " scribentibus enim adstittt'\ eosque adjuvat ut idea mente concepta exsecutioni mandetur.

1015« (b) Illuminatio qucedam intellecliisy vi cujus scriptor ea omnia eaque sola re6le mente concipit quae Deus vult scribi. Hoc autem non necessario supponit revelationem, ut supra dictum est. Quandoque homines inspirati

4 Quod redle £xponit E. Levesque, 'Essai sur la nature de V Inspiration, in Revue des Facultts Cath. de VOuest, Dec. 1895, P- 2II> anglice redditum The Nature of Biblical Inspiration, New-York, 1896; cfr. Revue Biblique, L'inspiration des Livres SS.; L'Inspiration et les exigences de la Critique, avril et juillet 1896.

674 VE FONTIBUS REVELATIONIS. .

revelationem acceperunt, sed haec revelatio non erat inspiratio, sed potius aliquid praerequisitum ad inspirationem quando videlicet au6lcr sacer prorsus ignorabat rem de qua scripturus erat. Haec igitur illuminatio est supernaturale lumen quo sacer scriptor recte mente concipit quae Deus vult scribi, ita ut ejus judicia non sint mere humana, sed principaliter judicia Dei ejus mentem illuminantis. Unde auctor inspiratus non est mere passivus, ut in revelatione, sed aclive laborare debet ad ea concipienda et exprimenda quae Deus scribi intendit.

Neque necessarium est ut auctor conscius sit inspirationis supernaturalis : cum enim Deus in omnibus nobiscum concurrat, aliquando homo aegre distinguit utrum suae cogitationes ordinario an extraordinario Dei influxu ortae sint.

Plerique tamen theologi censent reapse sacros scriptores divinae inspirationis conscios fuisse, quia id magis convenire videtur instrumento rationali l.

(c) Assistentia divina, ne scriptor aliquid omittat ex eis quae Deus vult consignari, aut quidquam eis addat, vel praesertim ne in errorem proprie di<5him cadat, ut infra fusius declarabitur.

Haec autem assistentia non requirit ut dictentur sive cogitationes sive verba, sed sufficit ut auctor inspiratus, sub influxu divini luminis, conceptum efformet eorum quae scribenda sunt 2. Ex hoc intelligi potest cur sacri auctores eumdem sermonem diverso modo referant, etsi is, cujus verba referuntur, nonnisi uno modo ea protulit ; quod occurrit non solum in sermone Christi supra montem 3, sed etiam in verbis Christi SS, Eucharistiam instituentis 4, et in multis aliis casibus. Sic etiam explicari possunt multae apparentes

  • Multi sane ex sacris scriptoribus conscii fuerunt se esse inspiratos; nam aperte declarant se mandatum a Deo accepisse scribendi : ita Moyses, Ex. XVII, 14; Isaias, VIII, 1; Habacuc, II, 2-3; Jeremias, XXXVI, 1-2; auclor Sapientice, VII, 15; S. Joannes, Apoc, I, 10, XXII, 18. Sed de quibusdam aliis, v. g., auctore libri Machabaeorum aufc S. Luca, res dubia est : eorum enim verba, etsi conscientiam inspirationis non excludunt, eam tamen non si^nificant (II Mac, II, 24; Luc, I, 1-4).

contradi6llones : v. g., quando Christus Apostolis praecipit ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum, juxta Marcum1» neque •■ virgam, juxta Lucam2, Evangelistae verba Christi referre nolunt, sed solum ejus mentem : mens autem Domini erat ut discipuli statim iter aggrederentur, etiam sine virga, si praesto non esset.

Sic forsan componi potest controversia de inspiratione verbali : si per eam intelligitur mechanica dictatio, prout ab antiquis Protestantibus advocata fuit et forsan a paucis Catholicis, certo rejicienda est; si vero dicitur eam consistere in eo quod verba seliguntur a scriptore, sub influxu ac proinde inspiratione Dei, haec admitti potest et debet 3, cum libri sacri (ideoque etiam verba), juxta Vaticanum, Spiritu sancto inspirante, conscripti fuerint ri. De Inspirationis extensione.

I0l6. Quo melius intelligatur quousque extendatur inspiratio Scripturae, ideoque ejus inerrantia ; i° generalia principia trademus: 2° consectaria exinde fluentia exponemus.

i° Principia generalia. (A) Ex conceptu inspirationis supra tradito, sequitur eam ad omnia extendi, non autem ad solas res fidei et morum. Id jam deducebant theologi ex verbis Tridentini (1. c.) " cum omnibus partibus suis", licet haec magis directe referantur ad partes librorum, quorum canonicitas aut genuinitas in dubium vocabantur; sed res extra controversiam posita est a Leone XIII : " Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes, inspirationem divinam ad res fidei morumque, nihil prceterea, pertinere "4.

Revera Deus non potest esse auclor principalis sacrorum librorum sensu expcsito, nisi ea omnia inspiraverit quae in eis continentur; quamvis enim scriptores ipsi in horum compositione suas partes habuerint, nihil tamen scripserunt nisi Deo excitante et adjuvante, ita ut totum opus sit

3 Cf. Levesque, 1. c. ; J. Bruneau, A page of contemporary history on Biblical inspiration in Amer. Eccles. Kevie-iv, ma.rch 1896.

4 Encycl. Providentissimus.

Dei tanquam causcz principalis, et scriptoris tanquam causce instrumentalis liberae. Quare etiam obiter dicla sub inspiratione cadunt *.

IOI7- (B) Hinc pariter sequitur omnem formalem ac positivum errorem a sacris Scripturis excludi, in iis omnibus qucB auclor sacer suo nomine profert, et quidem quo sensu ea profert2. Quod apertissime declarat ac probat Leo XIII (1. c.) : " Tantum vero abest ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa, non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quarn necessarium est Deum, summam Veritatem, nullius omnino erroris au6lorem esse. Haec est antiqua et constans fides Ecclesiae, sollemni etiam sententia in Conciliis definita Florentino et Tridentino; confirmatadenique atque expressius declarata in C. Vaticano... Nihil admodum refert Spiritum S. assumpsisse homines tanquam instrumenta ad scribendum, quasi non quidem primario auftori, sed scriptoribus inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit... Qui in locis authenticis Librorum sacrorum quidpiam falsi contineri posse existiment, ii profe6lo aut catholicam divinae inspirationis notionem pervertant, aut Deum ipsum erroris faciant au6lorem ". Nihil sane expressius optari potest.

Quod aliunde ex praecedentibus logice infertur. Deus enim summe verax, qui nec decipi nec decipere potest, permittere nequit errorem proprie diclum irrepere in librum cujus est audtor principalis. Porro, ex dictis, Deus est principalis au6lor omnium Librorum Veteris et Novi Testamenti; ergo nullus in eis est error proprie dictus.

I0l8. (C) Omnia quidem ab hagiographis dicta vera sunt} sed ed veritate quce competit Htterario generi quod quisque.

1 Saepe objicitur indignum esse Deo minutas circumstantias inspirasse, quales v. g. leguntur apud Tob., XI, 9. Kaec autem difficultas oritur ex falso conceptu inspirationis; statim ac admittitur inspirationem non esse revelationem aut dictationem, sed influxnm Dei in scriptorem, facile intelHgitur scriptores sacros, qui liberi sub hoc influxu manent, eas referre circumstantias quse ingenio suo accommodantur, quin divina majestas his offendatur.

2 Cfr. Durand, IJ Utat prisent des ttndes bibliques enFrance, in Etudes, 5 feb. 1902, t. 90, p. 344; Bainvel, op. cit., n. 142. — De locis vero ubi aliorum dicla aut documenta referuntur, infra agemus.

DE FONTIBUS REYELATIONIS. «77 selegit. Nam inter libros sacros, alii sunt historici, alii prodhetici, alii poetici vel didaclici. Atqui alia est veritas historicae narrationis, alia veritas carminis ; alia prophetiae, alia libri didaclici. Ita descriptiones animalium quae in libro poetico Job1 inveniuntur tam accuratae esse nequeunt quam eae quas naturalis historia tradit; quando in psalmis res gestae populi israelitici describuntur, poeticae locutiones ibi adhibitae non intelligendae sunt quasi essent stricte historicae. Pariter modus loquendi propheticus non idem est ac modus loquendi historicus. Prophetae saepe res futuras vident et describunt quasi prczsentes, absque temporum discrimine, ideoque ea quae longo temporis spatio separantur simul enuntiant : ita Joel2 ultimum judicium describit quasi proxime secuturum primum Messiae adventum. Haud raro etiam rebus populo notis et materialibus utuntur ad describendas res futuras ignotas et spirituales : ita, ad pacem adumbrandam quae temporibus messianicis regnabit, depingunt leones cum agnis simul cubantes et paleas comedentes.

  1. (D) Etiam in libris historicis, ad recte judicandum de objectivd veritate eorum quae dicuntur, prae mente haberi debet auctoris scopus. Jamvero scopus sacri scriptoris et Dei non est homines docere scientias physicas, sed viam salutis. Nil igitur prohibet quin Scriptura de rebus physicis loquatur populari modo> absque ulla intentione rem scientifice exponendi. Nam Spiritus Sanctus pro hominibus scribebat, ideoque eo modo ut ab iis intelligi posset ; quare hominum usui se accommodavit, et in rebus de quibus secundum externam apparentiam loqui solent, eodem quo loquuntur modo ipse locutus est, vel, si velis, sacros au<5lores permisit scribere. Ita, v. g., Scriptura loquitur de motu et occasu solis, de luna ut stellis majore etc, non secundum obje<5livam rerum veritatem, sed secundum consuetum loquendi modum ; si quis ^utem ex hoc accommodato scribendi modo judicaret res existere prout describuntur, sibi ipsi ascribere deberet} si in errorem induceretur.

Quod jamintellexerantnonnulli Patres et theologi. Ita S. Thomasscribh* : " Moyses rudi populo loquebatur, quorum imbeciliitati condescendens, illa.solum eis proposuit quce manifeste sensui apparent^. Quod principium Z>0X/Z/sancivit (1. c.) : " De cujus aequitate regulae in consideratione sit primum scriptores sacros, seu verius Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatur, noluisse ista docere homines nulli saluti profutura; quare eos, potiusquam explorationem naturse recle persequantur, res ipsas aliquando describere et tractare aut quodam translationis modo, aut sicut cominunis sermo per ea ferebat tempora, hodieque de multis fert rebus in quotidiana vita, ipsos inter homines scientissimos... Scriptor sacer ea secutus est quce sensibiliter apparent, seu quae Deus ipse homines alloquens ad eorum captum significavit humano t?wre ". Igitur in rebus scientificis, Scriptura utitur modo loquendi vel narrandi tunc temporis usurpato, nec magis vituperanda est ex hoc capite quam ii qui nostris etiam diebus consueto modo de ortu et occasu solis loquuntur. Immo absonum esset scientificam veritatem de rebus physicis in Scriptura quserere. Si Moyses mundi formationem descripsisset secundum placita hodiernorum geologorum, per multa saecula a nemine fuisset intellectus, immo ejus descriptiones, licet in severav tunc temporis tanquam falsae fuissent habitae.

Chapter 25 of 81