Pars 27
Hic solus verus Deus bonitate sua et omnipotenti virtute, non ad augendam suam beatitudinem, nec ad acquirendam, sed ad manifestandam perfeclionem suam per bona, quae creaturis impertitur, liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam quasi communem ex spiritu et corpore constitutam 2.
Universa vero, quse condidit, Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a iine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter3. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus \ ea etiam, quae libera creaturarum aclione futura sunt.
GAP. II. De revelatione.
Eadem sancta mater Ecclesia tenet et docet, Deum, rerum omnium principium et finem, naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certocognosciposse; invisibilia enim ipsius, acreatura mundi, per ea quae facla sunt, intellecla, conspiciuntur 5: attamen placuisse ejus sapientiae et bonitati, alia, eaque supernaturali via se ipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi revelare, dicente Apostolo : Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis : novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio6.
Huic divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea, quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore, cognosci possint. Non hac tamen de causa revelatio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem, ad participanda scilicet bona divina, quae humanae mentis intelligentiam omnino superant; siquidem oculus non vidit, nec auris
1 Paragraphos numeris I, 2, 3, etc, distinguiinus, quo facilias magistri suos discipulos ad varias partes decretorum remittant.
2 Conc. Latcr. IV, c. 1. Firmitcr. —3 Sap.t VIII, I. — * Cfr. Bebr.% IV, 13. s Rom.y I, 20. — 6 Ilebr., I, 1-2.
audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum *.
Haec porro supernaturalis revelatio, secundum universalis Ecclesiae fidem, a sancta Tridentina synodo declaratam, continetur in libris scriptis, et sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Apostolis Spiritu sancto diclante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt 2. Qui quidem veteris et novi Testamenti libri, integri cum omnibus suis partibus, prout in ejusdem Concilii decreto recensentur, et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt. Eos vero Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde aucloritate sint approbati; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant ; sed propterea quod Spiritu sanclo inspirante conscripti Deum habent au£torem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt.
Quoniam vero, quae sancla Tridentina Synodus de interpretatione divinae Scripturae ad coercenda petulantia ingenia salubriter decrevit, a quibusdam hominibus prave exponuntur, Nos, idem decretum renovantes, hanc illius mentem esse declaramus, ut in rebus fidei et morum, ad aedificationem doc~f.rinae christianae pertinentium, is pro vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet Sancla Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanclarum ; atque ideo nemini licere contra hunc sensum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari.
CAP. III. De fide.
Cum homo a Deo, tanquam Creatore et Domino suo, totus dependeat, et ratio creata increatae Veritati penitus subjedta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur. Hanc vero fidem, quae humanae salutis initium est, Ecclesia catholica profitetur, virtutem essesupernaturalem, qua, Dei aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspeclam, sed propter aucloritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest. Est enim fides, testante Apostolo sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium 3.
Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus, cum internisSpiritus sancli auxiliis externa jungi revelationis suae argumenta, facla scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae, cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata. Quare tum
1 / Cor., II, 9. — 2 Conc. Trirf., sess. IV, Decr. de Can. Script. *Hehr.t XT, 1.
Moyses et Prophetae, tum ipse maxime Christus Dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt; et de Apostolis legimus : Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis x. Et rursum scriptum est : Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernse lucenti in caliginoso loco2.
- Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus, nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest, sicut oportet ad salutem consequendam, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati 3. Quare fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non operetur, donum Dei est, et aclus ejus est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam, gratiae ejus, cui resistere posset, consentiendo et cooperando.
ii. Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive sollemni judicio sive ordinario et universali magisterio tanquam divinitus revelata credenda proponuntur.
Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire; ideo nemini unquam sine illa contigit justificatio, nec ullus, nisi in ea perseveraverit usque in finem, vitam aeternam assequetur. Ut autem officio veram fidem ampledlendi, in eaque constanter perseverandi satisfacere possemus, Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tanquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solam enim catholicam Ecclesiam ea pertinent omnia, quae ad evidentem fidei Christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis fecunditatem, ob catholicam unitatem, inviclamque stabilitatem, magnum quoddam et perpetuum et motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile.
Quo fit, ut ipsa veluti signum levatum in nationes4, et ad se nvitet, qui nondum crediderunt, et filios suos certiores faciat, fir- missimo niti fundamento fidem, quam profitentur. Cui quidem testimonio efflcax subsidium accedit ex superna virtute. Etenim benignissimus Dominus et errantes gratia sua excitat atque adjuvat, ut ad agnitionem veritatis venire possint; et eos, quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, in hoc eodem lumine ut perseverent, gratia sua confirmat, non deserens, nisi deseratur. Quocirca minime par est conditio eorum, qui per caeleste fidei donum catholicae veritati adhaeserunt, atque eorum, qui ducti opinionibus
1 Marc.y XVI, 20. - 2 II Petr., I, 19. 3 Syn. Arans. II, can. 7. — 4 Is.t XI, 12 humanis, falsam religionem seclantur; illi enim, qui fidem sub Ecclesiae magisterio susceperunt, nullam unquam habere possunt justam causam mutandi, aut in dubium fidem eamdem revocandi. Quae cum ita sint, gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, tantam ne negligamus salutem, sed aspicientes in auClorem fidei et consummatorem Jesum, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem.
CAP. IV. De flde et ratione.
Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed objecto etiam distinclum : principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; objeclo autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt. Quocirca Apostolus, qui a gentibus Deum per ea, quae facla sunt, cognitum esse testatur, disserens tamen de gratia et veritate, quae per Jesum Christum facta est1, pronuntiat : Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit : nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei 2. Et ipse Unigenitus confitetur Patri, quia abscondit haec a sapientibus, et prudentibus, et revelavit ea parvulis3.
Ac ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit aliquam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam eamque frucluosissimam assequitur, tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit, analogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo; nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum, quae proprium ipsius objeclum constituunt. Divina enim mysteria suapte natura intellectum creatum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tamen fidei velamine contecla et quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Domino : per fidem enim ambulamus, et non per speciem \
Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen unquaminter fidem et rationem vera dissensio esse potest : cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare seipsum non possit, nec verum vero unquam contradicere. Inanis autem hujus contradiclionis species inde potissimum oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et exposita non fuerint, vel opinionum commentapro
VATIGANI DECRETA. 729 rationis effatis habeantur. Omnem igitur assertionem veritati illuminatae fidei contrariam, omnino falsam esse definimus ". Porro Ecclesia, quae una cum apostolico munere docendi, mandatum accepit fidei depositum custodiendi, jus etiam et officium divinitus habet falsi nominis scientiam proscribendi, ne quis decipiatur per philosophiam, et inanem fallaciam 2. Quapropter omnes Christiani fideles hujusmodi opiniones, quae fidei do6trinoe contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab Ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tanquam legitimas scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem prae se ferant, habere tenentur omnino.
Neque solum fides et ratio inter se dissidere nunquam possUnt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recla ratio fidei fundamenta demonstret, ejusque lumine illustrata rerum divinarum scientiam excolat; fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur, eamque multiplici cognitione instruat. Quapropter tantum abest, ut Ecclesia humanarum artium et disciplinarum culturae obsistat, ut hanc multis modis juvet atque promoveat. Non enim commoda ab iis ad hominum vitam dimanantia aut ignorat aut despicit; fatetur immo, eas, quemadmodum a Deo, scientiarum Domino, profeclse sunt, ita si rite pertraclentur, ad Deum, juvante ejus gratia, perducere. Nec sane ipsa vetat, ne hujusmodi disciplinae in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria methodo; sed justam hanc libertatem agnoscens, id sedulo cavet, ne divinae doclrinse repugnando errores in se suscipiant, aut fines proprios transgressae, ea, quse sunt fidei, occupent et perturbent.
Neque enim fidei doclrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est, humanis ingeniis perficienda, sed tanquam divinum depositum Christi Sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit Sancla Mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altioris intelligentiae specie et nomine, recedendum. " Crescat igitur... et multum vehementerque proficiat, tam singulorum, quam omnium, tam unius hominis, quam totius Ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia; sed in suo duntaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia"3.
CANONES.
I. De Deo, rerum omnium creatore.
- Si quis unum verum Deum visibilium et invisibilium Creatorem et Dominum negaverit; anathema sit.
1 Conc. Lat. V> Bulla Apostolici regiminis. — 2 Coloss.y II, 8. 3 Vinc. Lir., Common.> n. 28, P. L., L, 668.
Si quis prseter materiam nihil esse affirmare non erubuerit; anathema sit.
Si quis dixerit, unam eamdemque esse Dei et rerum omnium substantiam vel essentiam; anathema sit.
Si quis dixerit, res finitas, tum corporeas tum spirituales, aut saltem spirituales, e divina substantia emanasse;
aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fien omnia;
aut deniqueDeum esse ens universale seu indefinitum, quod sese determinando constituat rerum universitatem, in genera, species et individua distinctam; anathema sit.
. 5. Si quis non confiteatur, mundum, resque omnes, quae in eo continentur, et spirituales et materiales, secundum totam suam substantiam a Deo ex nihilo esse produclas ;
aut Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libera, sed tam necessario creasse, quam necessario amat seipsum ;
aut mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit; anathema sit.
II, De revelatione.
Si quis dixerit, Deum unum et verum, Creatorem et Dominum nostrum, per ea, quae facla sunt, naturali rationis humanae lumine certo cognosci non posse ; anathema sit.
Si quis dixerit, fieri non posse, aut non expedire, ut per revelationem divinam homo de Deo, cultuque ei exhibendo edoceatur; anathema sit.
Si quis dixerit, hominem ad cognitionem et perfectionem, quae naturalem superet, divinitus evehi non posse, sed ex seipso ad omnis tandem veri et boni possessionem jugi profeclu pertingere posse et debere; anathema sit.
Si quis sacrae Scripturas libros integros cum omnibus suis partibus, prout illos sancla Tridentina Synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspiratos esse negaverit; anathema sit.
III. De fide.
Si quis dixerit, rationem humanam ita independentem esse, u* fides ei a Deo imperari non possit; anathema sit.
Si quis dixerit, fidem divinam a naturali de Deo et rebus moralibus scientia non distingui, ac propterea ad fidem divinam non requiri, ut revelata veritas propter aucloritatem Dei revelantis credatur; anathema sit.
Si quis dixerit, revelationem divinam externis signis credibilem fieri non posse, ideoque sola interna cujusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere; anathema sit.
Si quis dixerit, miracula nulla fieri posse, proindeque omnes de iis narrationes, etiam in sacra Scriptura contentas, inter fabulas
VATICANI DEGRETA. 731 vel mythos ablegandas esse; aut miracula certo cognosci nunquam posse, nec iis divinam religionis christianse originem rite probari; anathema sit.
Si quis dixerit, assensum fidei christianae non esse liberum,sed argumentis humanae rationis necessario produci; aut ad solam fidem vivam, quae per charitatem operatur, gratiam Dei necessariam esse; anathema sit.
Si quis dixerit, parem esse conditionem fidelium atque corum qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut catholici justam causam habere possint, fidem, quam sub Ecclesiae magisterio jam susceperunt, assensu suspenso in dubium vocandi, donec demonstrationem scientificam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverint; anathema sit.
IV. De ratione et fide,
Si quis dixerit, in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari; anathema sit.
Si quis dixerit, disciplinas humanas ea cum libertate traclandas esse, u4: enrum assertiones, etsi docTrinae revelatae adversentur, tanquam verae retineri, neque ab Ecclesia proscribi possint; anathema sit.
Si quis dixerit, fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis, aliquando secundum progressum scientiae, sensus tribuendus sit alius ab eo quem intellexit et intelligit Ecclesia; anathema sit.
Itaque supremi pastoralis Nostri officii debitum exsequentes, omnes Christi fideles, maxime vero eos, qui praesunt vel docendi munere funguntur, per viscera Jesu Christi obtestamur, nec non ejusdem Dei et Salvatoris nostri aucloritate jubemus, ut ad hos errores a SancTa Ecclesia arcendos et eliminandos, atque purissimai fidei lucem pandendam, studium et operam conferant.
Quoniam vero satis non est, haereticam pravitatem devitare, nisi ii quoque errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve accedunt; omnes officii monemus, servandi etiam Constitutiones et Decreta, quibus pravae ejusmodi opiniones, quae isthic diserte non enumerantur, ab hac sancla Sede proscriptae et prohibitae sunt.
Constitutio dogmatica prima de Ecclesia Christi.
Prooemium.
Pastor aeternus et Episcopus animarum nostrarum, ut salutiferum redemptionis opus perenne redderet, sanctam sedificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei et caritatis vinculo continerentur. Quapropter, priusquam clarificaretur, rogavit Patrem non pro Apostolis tantum, sed et pro eis qui credituri erant per verbum eorum in ipsum, ut omnes unum essent, sicut ipse Filius et Pater unum sunt1. Quemadmodum igitur Apostolos, quos sibi de mundo elegerat, misit, sicut ipse missus erat a Patre : ita in Ecclesia sua Pastores et Doctores usque ad consummationem saeculi esse voluit. Ut vero episcopatus ipse unus et indivisus esset, et per cohaerentes sibi invicem sacerdotes credentium multitudo universa in fidei et communionis unitate conservaretur, beatum Petrum ceteris Apostolis praeponens, inipso instituit perpetuum utriusque unitatis principium ac visibile fundamentum, super cujus fortitudinem aeternum exstrueretur templum, et Ecclesiae caelo inferenda sublimitas in hujus fidei firmitate consurgeret2. Et quoniam portae inferi ad evertendam, si fieri posset, Ecclesiam, contra ejus fundamentum divinitus positum maiori in dies odio undique insurgunt; Nos ad catholici gregis custodiam, incolumitatem, augmentum, necessarium esse judicamus, sacro approbante Concilio, doctrinam de institutione, perpetuitate, ac natura sacri Apostolici primatus, in quo totius Ecclesiae vis ac soliditas consistit, cun6tis fidelibus credendam ettenendarn ceiundum antiquam atque constantem universalis Ecclesiae fidem. proponere, atque contrarios, dominico gregi adeo perniciosos errores proscribere et condemnare.
CAP. I. De Apostolici prima^is in beato Petro institutione.
i. Docemus itaque et declaramus, juxtaEvangelii testimonia, primatum jurisdicSlionis in universam Dei Ecclesiam immediate et diretfle beato Petro Apostolo promissum atque collatum a Christo Domino fuisse. Unum enim Simonem, cui jam pridem dixerat : Tu vocaberis Cephas 3, postquam ille suam .edidit confessionem inquiens : Tu es Christus, Filius Dei vivi, sollemnibus his verbis allocutus est Dominus : Beatus es, Simon Bar-Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est; et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram sedificabo Ecclesiam meam, et portse inferi non praevalebunt adversus eam : et tibi dabo claves regni caelorum : et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caslis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis4. Atque uni Simoni Petro contulit Jesus post suam resurrectionem summi pastoris et recloris jurisdictionem in totum suum ovile, dicens : Pasce agnos meos; pasce oves
S. Leo M., serm. IV de natali ipsius, c. 2, P. L.t LIV, 150. 3 /oan., I, 42. — 4 Matth., XVI, 18-19.
measr. Huic tam manifestae sacrarum Scripturarum doclrinae, ut ab Ecclesia catholica semper intellecta est, aperte opponuntur pia^ae eorum sententiae qui, constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes, negant solum . Petrum prae ceteris Apostolis, sive seorsum singulis sive omnibus simul, vero proprioque junsdiclionis prim?.tu fuisse a Christo instruclum; aut qui affirmant euindem primatum non immediate, direcleque ipsi beato Petro, sed Ecclesiae, et per hanc illi ut ipsius Ecclesiae ministro delatum fuisse.
- (Cimon) Si quis igitur dixerit beatum Petrum Apostolum a Christo Domino constitutum non esse Apostolorum omnium principem et totius Ecclesise militantis visibile caput; vel eumdem honoris tantum, non autem verae propriaeque jurisdi6tionis primatum ab eodem Domino nostro Jesu Christo direcle et immediate accepisse, anathema sit.
CAP. II. De perpetuitate primatus beati Petri in Romanis Pontificibus.
Quod autem in beato Apostolo Petro, princeps pastorum et pastor magnus ovium, Dominus Christus Je^us in perpetuam salutem ac perenne bonum Ecclesiae instituit, id eodem auctore in Ecclesia, quae fundata super petram ad finem saeculorum usque firma stabit, jugiter durare necesse est. Nulli sane dubium, immo saeculis omnibus notum est, quod sanclus beatissimusque Petrus, Apostolorum princeps et caput, fideique columna et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro Jesu Christo, Salvatore humani generis ac Redemptore, claves regni accepit : qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus, episcopis sanclae RomanaeSedis, abipso fundatse, ejusque consecratae sanguine, vivit et praesidet et judicium exercet2. Unde quicumque in hac Cathedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius institutionem primatum Petri in universam Ecclesiam obtinet. Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit3. Hac de causa ad Romanam Ecclcsiam, propter potentiorem principalitatem necesse semper fuit omnem convenire Ecclesiam, hocest eos qui sunt undique fideles4, ut in ea Sede, e qua venerandae communionis jura5 in omnes dimanant, tamquam membra in capite consociata, in unam corporis compagem coalescerent.
(Canori) Si quis ergo dixerit non esse ex ipsius Christi Domini institutione seu jure divino ut beatus Petrus in primatu super uni-
4 S. Iren., Adv. hares., 1. III, c. 3, P. G., VII, 946. 6 S. Ambros., Ep. II, n. 4. P. Z., XVI, 946.
versam Ecclesiam habeat perpetuos successores, aut Romanum Pontificem non esse beali Petri in eodem primatu successorem; anathema sit.
CAP, III. De vi et ratione primatus Romani
Pontificis.
Quapropter apertis innixi sacrarum litterarum testimoniis, et inhaerentes tum Praedecessorum Nostrorum Romanorum Pontificum, tum conciliorum generalium disertis perspicuisque decretis, innovamus cecumenici concilii Florentini definitionem, qua credendum ab omnibus Christifidelibus est, sanclam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem ac doclorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse; quemadmodum etiam in gestis cecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur.
Docemus proinde et declaramus, Ecclesiam Romanam, disponente Domino, superomnesaliasordinariaepotestatis obtinereprincipatum, et hanc Romani Pontificis jurisdiclionis potestatem, quse vere episcopalis est, immediatam esse : erga quam cujuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quarn simul omnes, officio hierarchicae subordinationis, veraeque obedientiae obstringuntur, non solum in rebus quae ad fidem et mores, sed etiam in iis quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent ; ita ut custodita cum Romano Pontifice tam communionis quam ejusdem fidei professionis unitate, Ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo pastore. Haec est catholicae veritatis doclrina, a qua deviare salva, fide atque salute nemo potest.
Tantum autem abest, ut haecSummi Pontificis potestas officiat ordinari?e ac immediatae illi episcopalis jurisdicl;ionis potestati, qua episcopi qui positi a Spiritu sanclo in Apostolorum locum successerunt, tanquam veri pastores assignatos sibi greges, singuli singulos, pascunt et regunt, ut eadem a supremo et universali Pastore asseratur, roboretur ac vindicetur, secundum illud sancli Gregorii Magni l : Meus honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur.
Porro ex suprema illa Romani Pontificis potestate gubernandi universam Ecclesiam jus eidem esse consequitur, in hujus sui mune-
ris exercitio libere communicandi cum pastoribus et gregibus totius Ecclesiae, ut iidem ab ipso in via salutis doceri ac regi possint. Quare damnamus ac reprobamus illorum sententias, qui hanc supremi capitis cum pastoribusetgregibus communicationemlicite impediri posse dicunt, aut eamdem reddunt saeculari potestati obnoxiam, ita ut contendant, quae ab Apostolica Sede vel ejus aucloritate ad regimen Ecclesiae constituuntur, vim ac valorem non habere nisi potestatis saecularis placito confirmentur.
Et quoniam divino Apostolici primatus jure Romanus Pontifex universae Ecclesiae praeest, docemus etiam et declaramus, eum esse judicem supremum fidelium1, et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum speclantibusad ipsius posse judicium recurri -, Sedis vero Apostolicae, cujus auctoritate major non est, judicium a nemine fore retraclandum, neque cuiquam de ejus licere judicare judicio3. Quare a recto veritatis tramite aberrant, qui affirmant licere a judiciis Romanorum Pontificum ad CEcumenicum conciliurn tanquam ad auctoritatem Romano Pontifice superiorem appellare.
{Canon) Si quis itaque dixerit, Romanum Pontificem habere tantummodo officium inspectionis vel direclionis, non autem plenam et supremam potestatem jurisdictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus quae ad fidem et mores, sed etiam in iis quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes, non vero totam plenitudinem hujus supremae potestatis, aut hanc ejus potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas ecclesias, sive in omnes et singulos pastores et fideles; anathema sit.
CAP. IV. De Romani Pontifkr.s infaliibili magisterio.
- Ipso autem Apostolico primatu, quem Romanus Pontifex tanquam Petri principis Apostolorum successor in universam Ecclesiam obtinet, supremam quoque magisterii potestatem comprehendi, haec Sancla Sedes semper tenuit, perpetuus Ecclesiae usus comprobat, ipsaque CEcumenica concilia, ea imprimis, in quibus Oriens cum Occidente in fidei caritatisque unionem conveniebat, declaraverunt. Patres enim Concilii Constantinopolitani quarti, majorum vestigiis inhserentes, hanc sollemnem ediderunt professionem : Prima salus est, reclae fidei regulam custodire. Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, haec, quae di&a sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica reservata religio, et sancla cele-
2 Conc. CEcum. Lugdun. II.
3 Ep. Nicolai I ad Michaelem Imper.
brata doctrina. Ab hujus ergo fide et doctrina separari mininie cupientes, speramus, ut in una communione, quam Sedes Apostolica praedicat, esse mereamur, in qua est integra et vera Christianae religionis soliditas1. Approbante vero Lugdunensi Concilio secundo, Graeci professi sunt : Sanclam Romanam Ecclesiam summum et plenum primatum et prmcipatum super universam Ecclesiam catholicam obtinere, quem se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sive vertice cujus Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit; et sicut prae ceteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et, si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent judicio definiri. Fiorentinum denique concilium definivit : Pontificem Romanum, verum Christi vicarium, totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum patrem ac doclorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse.
- Huic pastorali muneri ut satisfacerent, Praidecessores Nostri indefessam semper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terroe populos propagaretur, parique cunl vigilarunt, ut, ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur. Quocirca totius orbis Antistites nunc singuli, nunc in synodis congregati, longam Ecclesiarum consuetudinem et antiquae regulae formam sequentes, ea preesertim pericuia, quae in negotiis fidei emergebant, ad hanc Sedem Apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei, ubi fides non potest sentire defeclum \ Romani autem Pontifices, prout temporum et rerum conditio suadebat, nunc convocatis cecumenicis conciliis aut explorata Ecclesiae per orbem dispersae sententia, nunc per synodos particulares, nunc aliis, quae divina suppeditabat providentia, adhibitis auxiliis, ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et apostolicis Traditionibus consentanea, Deo adjutore, cognoveranto Neque enim Petri successoribus Spiritus sanclus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente traditam per Apostolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent. Quorum quidem apostolicam do<5trinam omnes venerabiles Patres amplexi et sancti Doclores orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime scientes, hanc sandti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam : Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
1 Ex formula S. Ilormisdoe Papoe, prout ab Hadriano II, Patribus Conc. CEcum. VIII (Constantinop. IV) proposita et ab iisdem subcripta est.
Hoc igitur veritatis et fidei nunquam deficientis charisma Petro ejusque in hac Cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, cselestis doctrinae pabulo nutriretur, ut, sublata schismatis oceasione, Ecclesia tota una conservaretur, atque suo fundamento innixa, firma adversus inferi portas consisteret.
At vero cum hac ipsa aetate, qua salutifera Apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur qui illius aucloritati obtredlant; necessarium omnino esse censemus, praerogativam quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio conjungere dignatus est, solemniter asserere.
Itaque Nos traditioni a fidei Christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo, ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis Catholicae exaltationem et Christianorum populorum salutem, sacro approbante concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus : Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum ornnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica aucloritate doclrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doclrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque ejusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae, irreformabiles esse.
Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit ; anathema sit.
Tntitx rerum alpftabetfcus '
Abaelardus semi-rationalismo favet,
33- ^ Abercius de primatu Ecclesiae Roma- nse, 455- Acatholicorum hodiernorum prseci- puse tendentioe, 46. Accommodatitius Scripturse sensus,
- Adventistae, 368, n. 2. Agathonis Pontificis primatus agnos- citur, 468. Allegoricus sensus, 685. Ambrosius S., de primatu R. Ponti- ficis, 465. Anabaptistarum, ob privatam inspi- rationem, excessus, 374. Anagogicus sensus, 685. Amos propheta perfectam Dei justi- tiam praedicat, 297. Analogia fidei in interpretanda Scri- ptura, 695. Anglicani articuli, 348, n. 4; de regia potestate, 353, n. 3; de sufficientia
Scripturoe, 620, n. 1. Anglicanismi origo et varise sectae,
- Anima Ecclesice, 533. Appcryphi libri evangeliorum genui- nitatem confirmant, 175. Apologetica ab Apologid distingui-
.tur, 14; ejus historia delineatur,
26-58; apologetica methodus a Pa- tribus adhibita, 27; a Scholasticis,
33; a Modernis, 35; ab Hodiernis,
46; apologetica quae dicitur imma- nentice, 51-58. Apostolatus, num criterium inspira- tionis, 665. Apostolicitas ut nota verae Ecclesise;
notio ac species, 492; apostolicitas missionis est essentialis nota Eccle- sioe Christi, 493; soli Roman?e Ec- clesiae competit, 499. Apostolorum collegio Christus contu- lit triplicem potestatem docendi, regendi et sanctificandi fideles, 378. Apostolorum successores sunt Epis- copi, 396. Appellatio ad Rom. Pontificem fieri potest ab inferiori judice, 565; non autem a Pontifice ad Concilium,
- Approbatio ordinum religiosorum est objectum infallibilitatis, 546. Approbatio consequens non sufficit ad inspirationem, 670. Aristides apologeta, 28. Aristoteles de Dei amore, 121; de morum pravitate, 121; de infantici- dio et abortu, 268, n. 4. Armena ecclesia, 344. Arnobius de miraculis Christi, 232;
de Christianorum numero et digni- tate, 265. Articulorum fundamentalium syste- ma rejicitur, 502. Assensus religiosus Pontificiis decre- tis debitus, 559.
1 Prior numerus paginam designat, posterior cui praeficitur littera n. ad notas refertur.
Chapter 27 of 81