Skip to the text

Nn. 376–416

  1. Objiciunt autem Rationalistae ita perturbari ordinem naturae, et quidem maxime, cum, propter nexum quo res omnes ad invicem connedtuntur, perturbatio localis ubique et indefinite sese extendat, et ita impossibilem reddat omnem humanam praevisioncm omnemque scientiam ! — Quanta exaggeratione laboret ista conclusio nemo non videt. Specialis enim Dei interventus seu miraculum non late et frequenter, sed raro et in determinato loco occurrit, quin generalis adsit rerum perturbatio. Ita, quando in nuptiis Canae aqua in vinum convertebatur, quando panes in deserto multiplicabantur, quando caecus-natus curatus est, aut Christus caelum ascendit, numquid perturbabantur teges consuetae circa vini aut panis confeciionem, artem medicam aut attra6lionem ? Ineptum est igitur dicere, admisso miraculo, impossibilem fieri omnem humanam praevisionem et scientiam.

  2. 20 Non repugnant ex parte Dei, ejus scilicet, ut dicunt, immutabilitati aut sapientice.

(A) Non obstant divince immutabilitati, cum Deus miracula praeviderit et decreverit ab aeterno, ut rec~te notat jS. Thomas \ " Deus ab aeterno praevidit et voluit se facturum quod in tempore facit; sic ergo instituit naturae cursum, ut tamen praeordinaretur in aeterna sua voluntate quod praeter cursum istum quandoque facturus erat "; et alibi addit 2 : " aliud est mutare voluntatem et aliud est velle aliquarum rerum mutationem; potest enim aliquis eadem voluntate immobiliter permanente velle quod nunc fiat hoc et postea contrarium fiat ".

  1. (B) Nec ejus inftnitce sapientice. Repugnant, juxta adversarios, quia Deus per miracula intendit vel defe6tivas naturae leges corrigere, vel arbitraria volantateordinem stabilitum turbare ; si prius, sapientia caruit has leges condendo; si posterius, insipiens est eas mutando. — Quod quidem falsum est; nam quando Deus praeter naturae cursum operatur, non sic agit quasi vellet machinae a se exstruc-

tae defectus emendare; neque arbitraria voluntate impellitur, sed sapientissimis motivis : — (a) ad suae virtutis seu potentice manifestationem: " Ex hoc enim apparet quod ordo rerum processit ab eo, et non per necessitatem naturae, sed per liberam voluntatem " ", Nam quae quotidie fiunt, vi legum naturalium, quamvis in se miranda, assiduitate vilescunt, dum quae raro praeter consuetum fiunt ordinem, facilius admirationem excitant, Dei gloriam manifestant 2.

Quod jam aperte docuerat Augustinus3 : " Quia enim Ille non est talis substantia quae videri oculis possit, et miracula Ejus (i, e opera mirabilia) quibus totum mundum regit universamque creaturam administrat, assiduitate viluerunt, ita ut pene nemo dignetur attendere opera Dei mira et stupenda in quolibet seminis grano; secundum ipsam suam misericordiam servavit sibi qusedam quse faceret opportuno tempore praster usitatum cursum ordinemque naturae, ut non majora sed insolita videndo stuperent, quibus quotidiana viluerant. Majus enirn miraculum est gubernatio totius mundi, quam saturatio quinque millium hominum dequinque panibus; et tamen hoc nemo miratur; illud mirantur homines non quia majus est, sed quia rarum est. Quis enim et nunc pascit universum mundum, nisi ille qui de paucis granis segetes creat?... Potestas enim erat in manibus Christi : panes autem illi quinque quasi semina erant, non quidem terrae mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata. Hoc ergo admotum est sensibus, quO erigeretur mens, et exhibitum oculis ubi exerceretur intelleclus, ut invisibilem Deum per visibilia opera miraremur... "

379» (b) Praeterea miracula Deus operatur ad ostensionem suce bonitatis : hanc quidem manifestavit in constitutione legum naturse, sed luculentius eam ostendere potest gratuita beneficia extra naturae consuetum ordinem conferendo; ita, v. g., si, misericordia motus, infirmorum preces benigne excipit, eosque praeter naturse leges curat, opus perficit quod ejus bonitati maxime consentaneum est.

(c) Sed praecipue miracula patrare potest ad alicujus veritatis confirmationem. Posito enim quod veritatem hominibus ignotam revelare voluerit, nullum signum efficacius erit ad

3 E. Scherefc, Melanges de critique religieuse, Conversat. theol., p. 169-187; Guizot, Medilations ■, vol. I, c. 3; Lacordaire, Conftr. N. D., 38°; vel, in anglicd versione, Jesus-Christ, The Pnblic powe? ofJesus-Christ.

3 Tract. XXIV injoannem, Migne, t. XXXV, 1593; Brev. Roman., 30 Noctumo Domin. IV Quadrag.

probandum revelationis factum quam miraculum cum eo indivulse connexum : hoc erit veluti sigillum, quo epistola ab eo scripta signatur et authentica redditur. Hic autem finis Deum omnino decet; cum enim, ex di<5tis, revelatio generi humano sit moraliter necessaria ad finem suum attingendum, nil sane Eo dignius quam hujusmodi revelationem dare eamque miraculis comprobare x.

  1. 30 Nec repugnant ex parte humanae conscientise.

Adversarii contendunt rationem nostram esse autonomam> nec accipere velle quod ipsi imponitur extrinsecus^ ope mi- raculi. — Et sane superbis, qui sibi plene sufficiunt, qui putant se nullo indigere auxilio divino, aegre probari potest miraculi possibilitas aut existentia. Hominibus autem bonce voluntatis\ qui, propriae infirmitatis conscii, alicujus divini luminis et auxilii necessitatem percipiunt, facile sua- detur miraculum, nedum conscientiae jura opprimat, esse signum divinae revelationis omnium intelligentiis optime accommodatum 2. Ad solvendam igitur praefatam difficul- tatem, prius suadenda est alicujus revelationis opportu- nitas imo et moralis necessitas, secundum ea quae supe- rius exposita sunt, n. 212; postea ostendetur miraculum esse non solum possibile, sed valde conveniens, ex di<5tis n. 378-379.

III. De miraculi discernibilitate.

  1. Quidam rationalistae et positivistae, praetermittentes quaestionem de possibilitate miraculi, tantummodo affirmant illud non posse a naturalibus factis aut a diabolicis miraculis secerni, praesertim si attendatur multas esse leges naturae nobis ignotas, multa phaenomena, praesertim magnetica et hypnotica, quorum causam ignoramus. — Contra quos probabimus miracula cognosci posse ut facla historice certa, ut vere prczternaturalia, et a diabolicis prodigiis distincla.

a De miraculo igitur dici potest quod de revelatione scribit M. Blondel, op. cit., p. 398 : " Cest donc seulement dans le vide du cceur, c'est dans les ames de silence et de bonne volonte qu'une revelation se fait utilement ecouter du dehors ".

  1. i° Miracula ut facta historice certa constare possunt. Nam miracula, ut diximus, sunt facta sensibus obvia, quae tam facile observari possunt quam quaelibet alia; sic v. g., tam certo videri potest homo super mare ambulans quam super littus, tam tuto audiri potest vox hominis antea muti, thaumaturgi imperio sanati, quam vox illius qui nunquam mutus fuit.

(a) Nec dicatur ea esse supernaturalia, ideoque apprehensionem nostram naturalem effugere. — Haec enim dicuntur quidem supernaturalia quoad causam, quatenus ab agente supra-humano procedunt, sed in se quditenusfacla, naturalia sunt et sub sensibus cadunt; si v. g. agatur de miraculosa cseci curatione, satis erit haec tria percipere : hominem de quo agitur vere antea ccecum fuisse, ab eodem visum recuperari, et quidem subito et absque ulla medicind; quse quidem omnia tam facilia cognitu sunt quam quselibet facta mere naturalia. Immo miracula, quia mira sunt et extra consuetum ordinem peracla, majorem attentionem excitant, diligentius explorantur, proptereaque certius cognoscuntur .

(b) Exinde etiam apparet quam insulse quidam Rationalista? dicant facla non posse ut miraculosa agnosci, nisi coram scientifica Academia patrentur 3. — Deus, quando aliquid revelare dignatur, sane jus habet seligendi signa quibus haec revelatio credibilis fieri potest, eaque adhibendi quae omnium captui, etiam simplicium, accommodantur, ad quse proinde intelligenda reclus animi sensus potiusquam scientifica solertia requiritur : scientia enim paucorum est, multis difficultatibus implicatur nec nisi post longum tempus veritatem attingit, dum rectus animi sensus omnium esse potest, et celeriter simul ac tuto judicat. Nec sane Academise judicium requiritur ut subita curatio caeci nati tanquam miraculum agnoscatur !

  1. Hic autem occurrit difficultas a D. Hume proposita nostrisque etiam diebus pluries renovata; dicitur siquidem facilius esse mille testes errare aut decipere quam faclum legibus natur?e repugnans existere : primum m ora /i te r tantum impossibileest; secundum vero physice impossibile, et experienti?e contrarium est. In omni autemmiraculocontraunum testem mille insurgunt;sic,v. g.,si unus testetur mortuum resuscitatum esse, milleni testes affirmant mortuos ad vitam haud redire 2.

3 Ita Renan, Vie de Jdsus, Introd., ubi ait miracula forsan admitti posse, si thaumaturgus coram Parisiensi Academia, non semel aut bis, sed iterum atque iterum, variis in circumstantiis, mortuos suscitaret.

3 Hume^s Works, ed. 1770, vol. III, p. 178. Idem argumentum legi potest in opere Supernaiural Religion, vol. I, p. 77 sq. : et optime confutatur a G« Campbell, A dissertation on Miracles.

Resp. Haec difficultas falso nititur supposito. (a) Miraculum non est, ut supponit Hume, violatio legum naturse, sed specialis Dei interventus extra has leges (supra, n. 367). Neque experienticz adversatur; nam experientia versatur circa fadta singularia, eaque expendit prout contingunt, absque ullo prcejudicio, sive hsec naturalia appareant, sive supernaturalia.

(b) Falsum est pariter contra unum testem, factum miraculosum asserentem, millenos assurgere : non enim de uno eodemque objeclo testantur : hi de lege generali, ille de exceptione huic regulae ".

  1. 20 Miraculorum praeternaturalitas pariter dignosci potest. Ad hoc enim sufficit ut, attentis sive rei naturd, sive circumstantiis omnibus, clare percipiatur nullam esse proportionem inter media adhibita effectusque produ6tos, ita ut hujusmodi effectus nonnisi agenti suprahumano tribui possint. Jamvero haec duo in nohnullis saltem casibus, certo constare possunt.

(A) Objiciunt quidem adversarii hoc fieri non posse, quia non omnes naturae vires nobis perspe6r.ae sunt. 2 Fatemur equidem multas naturae vires nobis ignotas esse, immo nonnulla fa6ta olim ut supernaturalia habita fuisse, quae forsan vires naturae non praetergrediebantur. Sed ex hoc minime sequitur mmquam vera miracula patrata fuisse, vel ut talia, agnosci non posse. (a) Etsi non omnes naturae vires speculative cognoscimus, nec dicere valemus quousque earum efficacia sese extendere possit, praclice dijudicamus quid in determinatis circumstantiis operari non possint. Videlicet ad judicium ferendum de fac~to supernaturali concreto, non necesse est omnes novisse leges earumque efficaciam, sed sufficit ut, omnibus attentis circumstantiis personarum, locorum, temporis, etc, certo appareat nuJlam esse proportionem inter media adhibita effectusque produclos. Ita, v. g., quamvis ignoremus quousque se extendere possit ars medicinae, certo tamen novimus non posse mortuum, jam quatriduo defunctum et fcetidum, subito et solo vocis imperio, e mortuis suscitari; vel leprosum solo conta6hi manus aut sono vocis statim curari, vel caecum a nativitate, luto adhibito, illico illuminari : haec enim et alia supra vires naturae esse

1 J. H. Newman, Grammar of Assent, London, 1874, p. 306-307. Demonstrat etiam Romanes (op. cit. p. 109-110) Humi argumentum nihil scienti-

• fici proe se ferre.

2 Quam difficultatem optime solvit G. Bertrin, Histoire critiquc des evenements de Lourdes, pp. 215-229.

merito judicantur ab omnibus qui commimi sensui valedicere nolunt. — Etiamsi enim concederetur, proficiente scientia, hos aut similes effectus forsan aliquando ope talis vel talis medii naturalis producendos esse, certum est tamcn nunc absque tali medio eos superare vires hominis, ideoque 7iunc agenti supra-humano tribuendos esse.

(b) Etsi non omnes vires naturae cognoscamus, certo tamen scimus easdem causas in iisdem circumstantiis eosdem substantialiter effeclus producere. Atqui facla miraculosa huic principio omnino contradicunt; etenim vel in iisdem circumstantiis diversi effeclus producuntur, aut iidem effectus sed diverso modo; vel in diversis circumstantiis iidem effeclus producuntur, ita ut causa interveniens non videatur esse necessaria, sicut causae naturales, sed prorsus libera. — Insuper haec causa non do6lis viris, sed simplicibus et ignorantibus obedit, nec omni loco et tempore, sed determinatis locis et temporibus, et ita distinguitur a viribus naturalibus quae doctis subduntur, et quidem omni loco et tempore.

(c) Tandem media adhibita non sunt scientifica, sed moralia et religiosa, nempe humilis ad Deum recursus per orationem explicitam aut implicitam ; et qui miraculo sanantur, spontanee et invincibiliter suam curationem Deo tribuunt. Omnino igitur legitimum est miraculi causam in ipso Deo quaerere.

  1. (B) Objiciunt pariter multa phaenomena tanquam miracula haberi quae imaginationi aut Jiypnotismo tribui possunt. — (a) Maximam esse vim imaginationis, praesertim in mulieribus, Doctores catholici libenter concedunt, et fatentur morbos quosdam ab ea naturaliter oriri, vel e contra curariposse1; nec pariter ignorant somnambulismi, vel magnetismi aut hypnotismi miros effectus ; sed simul, post Benediclum X 1 F,regulas traduntquibus facta naturalia a veris miraculis distinguantur. Ita v. g., morbi, qui ex nervis oriun-

1 Ita v. g. S. Thomas ait (3, q. 13, a. 3, ad 3) : '* Imaginationi, si fuerit fortis, naturaliter obedit corpus quantum ad aliqua, puta quantum ad casum de trabe in alto posita, quia imaginatio nata est esse principium motus localis... similiter etiam quantum ad alterationem quae est secundum calorem et frigus, et alia consequentia; eo quod ex imaginatione consequenter natse sunt consequi animae passiones secundum quas movetur cov; et sic per commotionem spirituum totum corpus alteratur". Cfr. Qncest. disp., de Pot., q. 6, a. 3, ad 7; prsesertim vero Benedict. XIV, De wvorum Dci Bcatificatione, lib. IV, p. I, cap. ult., n. 12 sq.

tur, possunt quidem vi imaginationis curari; sed morbi qui ex alicujus organi laesione procedunt, nequeunt statim et modo permanenti solius phantasiae ope expelli x.

(b) Neque opponi possunt fac~ta hypnotica 2 ; ex his enim potius thesis nostra confirmatur; nam in hoc casu media adhibenda sunt ad finem intentum obtinendum, et quidem varia secundum varios morbos curandosjpraeterea, inspe6lis omnibus circumstantiis, quaedam proportio apparet inter multa ex his factis mediaque adhibita, praesertim si comparentur cum iis quae in naturali somnambulismi statu occurrunt; tandem media adhibita eodem modo in iisdem circumstantiis operantur; dum in miraculis vel nulla usurpantur media, vel nulla apparet proportio inter causam et effectus; aliundeeadem causa ineisdem etiam circumstantiis diversos omnino producit efTectus, ad nutum illius qui miracula operatur 3.

(c) Tandem, quidquid de illis factis dici potest, nullus est medicus qui hypnotismo mortuos suscitarit, caecis visum restituerit, surdos audire fecerit, quinque panibus quinque millia hominum satiaverit, etc. Quotiescumque igitur facta hujusmodi historice constabunt, ut praeternaturalia haberi poterunt, praesertim si non semel, sed iterum atque iterum occurrunt; si enim in uno vel altero casu quis decipi possit, certo non ita facile in centenis casibus.

1 Cf. Benedict. XIV, 1. cit., 31. Alibi (1. IV, p. I, c. 8, n. 2) sequentes regulas tradit ut agnosci possit utrum sanatio sit miraculosa : " Ut sanatio a morbis et infirmitatibus inter miracula recenseatur, plura debent concurrere: primum est ut morbus sit gravis, et vel impossibilis vel curatu difficilis; secundum, ut morbus qui depellitur non sit in ultima parte status, ita ut non multo post declinare debeat : tertium, ut nulla fuerint adhibita medicamenta, vel, si fuerint adhibita, certum sit ea non profuisse; quartum, ut sanatio sit subita et momentanea; quintum, ut sanatio sit perfecla, non manca, aut concisa; sextum, ut nulla notatu digna evacuatio seu crisis praecedat temporibus debitis et cum causa ; si enim ita accedat, turtc vere prodigiosa sanatio dicenda non erit, sed vel ex toto, vel ex parte naturalis : ultimum, ut sublatus morbus non redeat ". Cf. Beaudeau, Analyse de Vouvrage de Benoit XIV, apud Migne, Theol. Curs. VIII, p. 921 sq.; Ribet, La Mystique divine, vol. III, sect. III, c. 24, p. 487 sq.

3 Cf. Meric, Le Merveilleux et la science, 1. III, c. 2, p. 393 sq. ; Guibert, V Hypnotisme, in periodico Les Questions actuelles, 16 sept. 1893, P* 24& sq.; Lescceur, La Science et les faits surtiaturels contemporains, apud Annales de Philos. chrit., 1896-97; R. P. De La Barre, VOrdre de la Naturc et le Miracle, Paris 1899.

DIVINITAS GHRISTIAN^E RELTGIONIS. 221

  1. 30 Miracula divina a diabolicis prodigiis distingui possunt x. Etenim dsemones, licet portentosa virtute agendi naturaliter praediti, Deo tamen subditi manent quoad hujus potestatis exercitium. Jamvero ad divinam providentiam pertinet ut non permittat diabolum miracula operari in iis rerum adjunctis in quibus homines bonce voluntatis decipi possent quoad finem suum ultimum; secus enim Deus ipse aliquomodo causa erroris esset, et quidem in re maximi momenti, ad ejus gloriam hominumque salutem spe6lante : quod nemo admittere potest qui in Deum sapientem, providum et bonum credit. Ergo signa quaedam esse debent, quorum ope divina opera, quando connectuntur cum doctrina religiosa quse uti revelata exhioetur, a daemonum fraudibus dignosci valeant.

  2. Haec signa oriuntur : —

(A) Ex ipsd naturd operis : sunt enim miracula, quae ordinem naturae ita excedunt, ut nonnisi soli Deo tribui possint \ hujusmodi sunt mortui resurreclio, quae,ex communi omnium sensu, perfici nequit nisi ab Eo qui potestatem habet in corpus et animam, et utrumque ita unire potest ut anima vim habeat informandi et vivificandi corpus; prcediclio fufurorum contingentiumy necnon perfecta cognitio et manifestatio secretorum cordis, quia utraque supremum dominium requirit in substantias spirituales et liberas; diabolus potest quidem haec conje6luraliter cognoscere, non autem certo, ideoque aliquando saltem error detegetur; curatio subita quae creationem vel restitutionem alicujus organi supponit : hoc enim facere nequit diabolus saltem repentino temporis momento.

  1. (B) Ex moralibus operis characleribus : in divinis enim operibus nil nisi decens, bonum sanctumque elucet, cum in diaboli operibus, utpote qui sit spiritus nequam, aliquid mali saltem plerumque appareat. Sedulo igitur attendendum est ad omnes circumstantias facl;i, ut detegamus utrum a Deo an a daemone causetur : (a) Ad ihaumaturgi personam moresque 2 .* si sit amens, vel impro-

1 Cfr. Gerson, De distinclione verarnm visionum afalsis; Bona, De discretione spirituum; Ribet, La Mystique dh»'ne, vol. III, c. 8, p. 153 *q.

2 Cf. Bona, De discret. spirituum, c. XI, n. 8; Ribet, op. cit., vol. III, p. 158 sq.

bus, si levis, inconstans, inquietus, impatiens, superbus, de propriis defectibus glorians, prodigia -quae facit divina non sunt, cum tali legato Deus uti non soleat ad veritatem et virtutem hominibus commendandam ; si vero thaumaturgus vitae sanctitate, zelo gloriae Dei, modestia, humilitate et caritate polleat, Dei minister censeri potest. (b) Ad modum quo miracula fiunt^: si in eis aliquid inhonesti, violenti, crudelis, vel incongrui deprehendatur; si media adhibita videantur blasphema, turpia, absolute ridicula (in quo tamen dijudicando, re6le ait Brugere (n. 38) habenda est aliqua ratio temporum, locorum et personarum, quibus actio divina sese accommodare potest), spiritui nequam, non Auclori justitiae et sanctitatis ascribi debent x. (c) Praesertim vero ad effeclus operis : si mira hujusmodi nonnisi ad curiositatem pascendam tendunt, si ad turpia vel scurrilia provocant, si superbiae et inobedientiae favent, familiarumque pacem et concordiam perturbant, a Deo oriri nequeunt cujus opera bonos mores, virtutum praxim, puritatem et caritatem maxime fovent2.

Ex quibus colligi potest plerumque miracula divina facile a diabolicis fraudibus secerni : si enim signa hujusmodi seorsim sumpta quandoque plenam non conferant certitudinem, probabile saltem afferunt argumentum, cujus vis crescit cum signorum multitudine, ita ut, si omnia simul inveniantur, jam dubitandi nullus sit locus.

  1. Exinde solvi datur difficultas ab adversariis proposita, videlicet, haud raro miracula, juxta auclores sacros, a diabolis perfici. Licet enim Deus, teste Scriptura, permittat mirabilia a diabolo perfici, sive ad bonorum probationem, sive ad majorem suae potestatis manifestationem, media tamen suppeditat ad auclorem horum prodigiorum detegendum. Ita v. g. magi, qui in conspectu Pharaonis mira patraverant, non potuerunt tamen sciniphes e pulvere educere, sed, visis miraculis a Moyse faclis, exclamare coacli sunt : Digitus Dei est hic3 ; sic etiam falsis prophetis qui Baal serviebant non per-

1 Cfr. S. Agobardus, Epist. ad BarthoL, n. 1, apud Migne> P. L., CIV, p. 179; Ribet, 1. c, p. 159 sq.

2 Cf. Bible de Vence, Exod., Diss. sur les vrais et les faux miracles, vol. II, p. 40; Ribet, 1. cit, p. 163 sq. ; J. H. Newman, Essays on Miracles, I, sect. 3; Gondal, Surnaturel, 1. c. p. 232 sq.

missum fuit miraculo decipere filios Israel1; item, sub fine mundi prodigia quidem erunt multa, sed Christus ea annuntiando vim praecipuam eis ademit, nec viri bonae voluntatis seducentur nis\ volentes 2.

IV. De vi demonstrativa miraculorum.

  1. Post dicta de possibilitate et discernibilitate miraculorum, satis evidenter constat divina miracula, in alicucujus doclrince revelatce confirmationem peracla 3, certissimam et decretoriam esse revelationis notam.

i° Etenim miracula divina sive a Deo ipso, sive, eo jubente, ab angelis qui ipsi ministrant, patrantur; sunt igitur veluti sigillum quo opera sua esse divina ostendit, sicut sigillo regio litterae principis authenticse redduntur. Unde sic : Deus, auclor veritatis et summe san6lus, nunquam aliquid falsi dire<5te aut aequivalenter, per se aut per alios, proferre potest : prolatio enim falsitatis, quae apud homines errori obnoxios, aliquando materialis defectus solummodo esse potest ideoque a culpa immunis, in Deo, qui falli nequit, semper formalis esset culpa. Atqui Deus falsum aequivalenter saltem diceret, si miracula patraret vel patrari permitteret in confirmationem falsae do£trinae vel revelationis quae nunquam fa<5ta est ; sic enim agendo, potestatem suam usurpari permitteret ad nos decipiendos, et ipse fieret falsitatis testis, ut recte ait >S. Thomas* : " contingere non potest quod aliquis falsam do6trinam annuntians, vera miracula faciat, quae nonnisi virtute divina fieri possunt ; sic enim Deus esset falsitatis testis, quod est impossibile ".

Quod cofnparatione illustratur : si enim aliquod sigillum nonnisi a rege ipso scripturae conscio apponi posset, rex, sigillum apponendo, vere diceret se omnia probare quaein scriptura continentur. Porro talia sunt miracula vere divina; cum enim nonnisi a Deo perficiantur, et Deus aliunde sit perfecte conscius doclrinae quae mira-

3 Duplici modo aliquod miraculum fieri potest in confirmationem alicujus doctrinae : (a) direde, si quis explicite aut zequivalenter asserit aliquod miraculum secuturum esse ut ita manifestetur veritas talis doclrinae; (b) indirefte, si quis legatum divinum sese declarans ad miracula a se antea patrata provocat.

culis sigillatur, luculenter ostendit per miracula in confirmationem doclrinae peracla, se eam approbare suamque facere1.

  1. 2° Argumentum autem multo validius erit, si doctrinay'm cujus confirmationem miracula patrata sunt, licet in multis rationem superans, optime concordat cuni nobilissimis mentis et cordis aspirationibus, bonos mores et virtutes promovet, praesertim caritatem erga Deum et proximum, eoque tendit ut nos magis divinos reddat. Tunc enim sigillum extrinsecum miraculi optime respondet intrinseco sigillo quod ipsi doctrinae inhaeret : Deus loquitur tum foris tum intusy et duplex hujusmodi testimonium unum idemque affirmat, nempe divinam originem et veritatem doctrinae cum qua miraculum conneclitur.

Nec dicatur ibi vitiosum adesse circulum, quatenus doctrina ex miraculis, miraculorum autem divinitas ex do6lrina ipsa comprobatur; nam doctrinae excellentia primum ratione expenditur; deinde do6lrinae excellentia aliisque signis supra expositis, n. 388, divinitas miraculi agnoscitur, et ex miraculis doctrinae divinitas. Duo igitur hic habemus argumenta vere distincla, quae sibi mutuam opem praebent : utrumque seorsim sumptum suam vim habet, sive moraliter certam, sive maxime probabilem : ambo autem simul sumpta majorem efficaciam obtinent.

Si autem- quaedam doclrina certo et evidenter rationi advarsatur, vel sibi aperte contradicit, si vitiis favet et homines pejores aut miseriores reddit, prodigia cum eadem connexa aut illusoria aut diabolica existimari debent.

  1. Corollarium. Exinde dijudicari potest quid censendum sit de miraculis quibusdam in confirmationem falsarum religionum allegatis. Ita narratur Vespasianum et Adrianum aegrotos subito curasse2, — ad tumulum diaconi Paris miracula edita fuisse, — in Indiaprodigia multa etiam diebus nostris perfici.

Hic non possumus haec omnia facla critice expendere, sed solum methodum exponere qua singula investigari valeant3. (a) Primum

1 Lugo, de Fide, disp. II, n. 25; Suarez, de Mysteriis vita Christi% disp. XXXI, se<5t. I, n. 7; Mead*, op. cit., c. 4-6; Gondal, Surnaturel, 1. II, c. 8, p. 269 sq.

2 Tacit., Histor. 1. IV, n. 81; Sueton., in Vespas., n. 7; Spartian., Hist. August.y in Hadriano, n. 25.

3 Cf. Campbell, Dissert. on mirades, part. II, secl. 4; Gondal, Miraxle^ p. 166-172.

quidem sedulo inquirendum est utrum facla hujusmodi sint historice vera necne. Ita, in casu Vespasiani, Tacitus ipse non affirmat curationem caeci miraculosam esse; imo refert Imperatorem, a quo miraculum petebatur, " primo inridere, adspernari », sed ',' vocibus adulantium in spem induci", cunfta su^e fortuna* patere ratum; et addit plebem Alexandrinam, quae huic miraculo aderat, esse superstitionibus deditam. Ex ipsa igitur narratione de veritate hujus fadli mento dubitatur. (b) Postea expendere necesse est num vere miraculum in confirmationem alicujus doclrince direfte aut indirede patratum fuerit. In casu superius allato, nullo modo agitur de doarina sed de concihando plebis favore. (c) Tandem attendi debet ad circumctantias, ut judicetur utrum necne aliquid sit indecorum et inhoneslrnn. Ex hoc capite prodigia, quas ad tumulum diaconi Paris occurrebant, saepe comitabantur violentae convulsiones, a&usque mhonesti imo et obsceni, ideoque aut nervorum excitationi aut diabolo tribuenda sunt *.

393- Scholion : doctrina catholica de miraculis. Hucusque de miraeulo egimus exratione; sed catholicis scire expedit quid hac de refides doceat.

(A) jamvero Vaticanum docet : (a) miracula esse fa&a externa et divina, revelationis signa et argumenta, quin tamen definiat eadem esse contra naturam, violationem aut suspensionem legum natune; (b) eadem esse ceriissima divince revelationis signa, qua^ Dei omnipoientiam et infinitam scientiam luculenter commonstrant, simulque omnium intel- UgenticB accommodantur. — Errant igitur qui docent miraculis inesse tantum vim probabilem, aut ea hodiernis mentibus non amplius accommodari.

(B) Tanquam de fide definii : (a) miracula quadam fieri posse, et aliquando certo cognosci posse, iisque divinam relu gionis christiana originem rite probari; (b) revelationem divinam extemis signis (miraculis et prophetiis) credibilem fienposse, ideoque non sold internd cujusque experientid aut inspiratione privatd homines adfidem moveri debere*.

1 Cfr. Marion, HisL de VEglise, 1906, t. III, § 327, cum auaoribus ibi allegatis.

2 " Ut nihiiominus fidei nostrse obsequium rationi consentaneum esset, voluit \ cum interms Spiritus Sandti auxiliis externa jungi revelationis suae argu- menta, fadta scihcet divina, atque imprimis miracula et prophetias, qu&e cum uei ommpotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinse revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentise accommodata... ^crn. j. Si quis dixerit, revelationem divinam externis signis credibilem fieri Theol. Dogm. (Vol. I.) — 8

§ II. Divina Christi missio probatur miraculis

AB IPSO PATRATIS IN ORDINE PHYSICO *.

  1. Status quceslionis. Praster miracula a Deo in gratiam Christi patrata, ut sunt Angelorum apparitio pastoribus, stellae apparitio Magis, testimonium ipsi redditum occasione baptismi et transfigurationis, atque signa quae ejus mortem comitata sunt 2, Christus ipse multa fecit miracula ad divinitatem suae missionis confirmandam. Plus quam quadraginta in Evangeliis speciatim referuntur, multoque plura modo generali recensentur.

i° Juxta .S". Thomam (3, q. 44), Christus, ad ostendendum omnem creaturam sibi esse subjeclam, in o?nnibus creaturarum generibus miracula patravit : (A) circa spiritua/es substantias, daemones expellendo; septem praesertim commemorantur miracula hujusmodi; videlicet in synagoga Capharnaum daemonium exire jubetur; alibi daemonium ejicitur quo homo surdus et mutus factus fuerat; in regione Gerasenorum duo daemoniaci liberantur, et daemones ejecti in porcos abire jubentur; postea mutus daemoniacus curatur; fllia mulieris Chananaeae a daemone liberatur, itemque lunaticus et mulier quae habebat spiritum infirmitatis 3. Sed insuper haec et similia in Evangeliis legimus : " Obtulerunt ei multos daemonia habentes non posse, ideoque sola interna cujusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere; anathema sit.

Can. 4. Si quis dixerit, miracula nulla fieri posse,- proindeque omnes de iis narrationes, etiam in Sacra Scriptura contentas, inter fabulas vel mythos ablegandas esse; aut miracula certo cognosci nunquam posse, nec iis divinam religionis christianse originem rite probari; anathema sit ". (Vatic, sess. III, cap. 3 et can. 3-4.)

1 S. Thom., 3a, q. 43 sq.; Suarez, in 3 part. S. Th., disp. XXXI; Perrone, n. 243 sq. ; Card. de La Luzerne, Dissert. sur la Religion, diss. II, p. 2a; Frayssinous, Defense du Christianisme, Des miracles evangeliques; Lacordaire, 38e Confer. ; Monsabre, Introd. au Dogme, 28-29eet 36e Confer. ; Brugere, n. 75 sq.; Lambrecht, p. 384 sq.; Newman, Essays on Miraclts, p. 70 sq.; Schanz, A Christian Apology, vol. II, c. 18, p. 560 sq. ; G. Campbell*, A dissertation on Mirac/es, p. II; C. A. Row*, Evidences of Christianity, lect. II; Picard, Chrttien ou Agnostique, p. II, ch. I; A. B. Bruce*, The miraculbus element in the Gospels, New York, 1897, p. 79 sq.; Fonck, Die Wunder des fterrn in Evangelium exegetisch, Innsbruck, 1903; Brassac, Man. Biblique, t. III, n. 250-274; L. Fillion, Les miracles de N. S. Jtsus- Christ; J.Bourchany, op. cit., p. 127-269.

2 Luc, II, 10-11; Matt., II, 2; III, 17; XVII, 1-5? Luc, XXIII, 44-47 = Matt., XXVII, 51-44.

3 Marc, I, 23-27; Matt., XII, 22-45; Matt., VIII, 28-35; IX> 32'33; xv» 21-28; XVII, 14-20; Luc, XIII, 11-13.

DIVINITAS CHRISTIAN^l RELIGIONIS. 227 et ejiciebat spiritus verbo"1.— Angeli autem in deserto Christo ministrant, et unus ex eis eum in horto Gethsemani confortat 2.

  1. (B) Circa ccelestia corpora, quando videlicet stella in ejus nativitate apparuit,vel quando tenebrae fac~lae sunt in ejus morte3.

(C) Circa homines, quosdam resuscitando, alios curando. (a) Tres mortuos sascitavit : filium viduae Naim, filiam archisynagogi Jairi, atque Lazarum jam quatuor diebus sepultum 4. (b) Quindecim curationes perfecit, videlicet leprosi, S. Petri socrus, paralytici ad probaticam piscinam, alius paralytici, servi centurionis, manus aridae, filii cujusdam reguli, mulieris qu33 fluxum sanguinis patiebatur, duorum caecorum, surdi-muti, caeci apud Bethsaidam, hydropici, decem leprosorum, caecorum apud Jericho, caeci nati5. Praeterea multo plures alios sanavit, ut ex his similibusque verbis colligi potest : " Et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea et Jerusalem et maritima et Tyri et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis " 6.

  1. (D) Circa creaturas irrationales, v. g., quando Cana, in Galilaea, aquam in vinum mutavit, tempestatem subito sedavit solo vocis imperio, super aquas ambulavit, Petrum in mari ambulantem sustentavit, et paucis panibus piscibusque ingentem multitudinem nutrivit7.

397- 20 Immo Christus Apostolis suis potestatem miracula patratidi contUlit, sive quando septuaginta duos discipulos ad oves quae perierantdomusIsrael,sivequando duodeciminuniversum orbem misit9, eis potestatem tradens miracula faciendi, et quidem majora quam ipse fecerat8. Quam quidem potestatem feliciter exercuerunt; nam, post primam missionem, reversi sunt septuaginta duo cum gaudio dicentes : "Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo"10. Apostoli autem, post Pentecosten, multos pariter curarunt : " Multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant... Multa in plebe per manus Apostolorum fiebant signa et prodigia; ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis"".

1 Matt., VIII, 16; Luc, VI, 17-18. — 2 Matt., IV, II; Luc, XXII, 43. — iMait., II, 2; Luc, XXIII, 44. — ^ A/att. , IX, 18-26; Luc., VII, 11-17; Joan., XI, 1-45. —5Matt., VIII, 1-4; VIII, 14-15;/^«., V, 1-15; Matt., IX, 1-7; VIII, 5-13; XII, g-iy,Joan., IV, 46-54; Matt., IX, 20-22; IX, 27-31; Marc, VII, 32-37; VIII, 22-26; Luc, XIV, 2-6; XVII, 12-19; MatL, XX, 29-34; Joan., IX, 1 sq. — 6Luc,VI, 17-18; Matt., IV, 23; VIII, 16. — — 7 Joan., II, 1 sq. ; Matt., VIII, 23-27; XIV, 26-31 ;/<?««., VI, 19-21; Matt., XIV, 15 sq.; XV, 32. — 8 Luc, X, 9; Matt., X, 8; Marc, XVI, 17. — *Joan.t XIV, 12. — I(> Luc, X, 17. — " Acl., II, 43; V, 12; IX, 34-40; XIX, n-12; XX, 9-12.

  1. Quibus positis, divinitas missionis Christi dupliciter demonstrari potest, vel ex miraculis singillatim sumptis, vel ex eisdem colleclive spec~latis. Posteriorem methodum ut breviorem simul. et efficaciorem amplectimur. Nam etiamsi semel aut bis accidere potuisset ut Evangelistae, vel testes e quibus fa6ta miraculosa didicerunt, aliquam facti circumstantiam omisissent, unde fa<5ti natura paulisper mutaretur; aut circa supernaturalitatem fa6ti decepti fuissent; aut circa ejus cum revelatione connexionem; — at certe non centies, non semper id accidisse vir prudens admittet J.

Quo melius vis argumenti perspiciatur, sic arguimus : ut miracula evangelica divinam Christi missionem probent, tria requiruntur et sufficiunt : i° ut historice certa sint; 2° vere supernaturalia divinaque ; 30 in confirmationem viissionis Christi patrata. Atqui haec tria constant.

  1. I. Miracula Christi historice certa sunt.

Hoc jam colligi potest ex dictis ubi de Evangeliorum' historicd au6loritate. Ibi enim probatum est sacros scriptores ea quae narrant, optime cognovisse, quippe qui ea vel viderint vel ex testibus oculatis didicerint, et aliunde ea honestate, simplicitate et veracitate fulgeant, quae in testibus desiderantur. Cum vero nonnulli sint Rationalistae, qui, dum pleraque facta Evangelica admittunt, miracula tamen rejiciant, aliquot contra illos argumenta subjungere opportunum erit, quae desumuntur ex intimd connexione miraculorum cum aliis faclis, et ostendunt illa sine his logice negari non posse.

  1. i° Imprimis testes qui ea referunt iidem suntac illi qui alia fa6la narrant, proindeque cequaliter fide digni .: cur enirn in his omni fide, in istis nulla fide digni? — Nec dicatur miracula non tam facile dignosci ac cetera eventa; nam, eo ipso quod extraordinaria sunt, majorem excitant attentionem et dilucidius investigantur. — Aliunde prsecipua Christi miracula non solum sensibilia, sed etiam publica erant, non in vico aut angulo sed in civitatibus et plateis, nonnunquam in ipsa civitate Jerusalem

1 Quod argumentum optime evolvit Brugere, 1. c, p. 206-210.

patrata1, coram maxima populi multitudine, immo haud raro coram inimicis, coram Scribis et Pharisaeis, qui nihil intentatum reliquerunt ad eorum existentiam denegandam. — Nec omnes testes erant plebeii : quidam scientia et auctoritate inter Judaeos pollebant, ut Nicodemus, Jairus, Centurio, Zachaeus, Lazarus, Scribae et Pharisaei, Sacerdotes et Sanhedritae 2.

  1. 20 Praeterea de nonnullis miraculis juridica instituta est inquisitio ab ipsis inimicis Christi3. Sumamus in exemplum curationem ccecinati. (a) Statim ac miraculum patratum fuit, vicini qui eaecum antea noverant, diligenter inquirunt a quo et quomodo sanatus fuerit. (b) Postea eum adducunt ad Pharisceos, qui triplicem hac de re investigationem instituunt; primum quidem eum qui ccecus fuerat interrogant, eumque variis modis ad miraculum negandum invitant, sed frustra ; postea parentes ejus vocant, et ab eis quaerunt num hic sit filius eorum, num vere caecus fuerit et quomodo nunc videat; nec satis, iterum vocant eum qui ccbcus fuerat, eumque urgent ut det gloriam Deo verumque dicat; captiosas insuper proponunt quaestiones, ut eum in verbis capiant; sed, cum ille primam narrationem confirmaret, eorumque fallacias eluderet, nihil aliud facere potuerunt nisi ei maledicere. Quid tandem plura desiderantur? Numquid scientifica Academia magis accurate rem investigare potuisset?

  2. 30 Sed insuper fadta miraculosa cum tela evangelicae narrationis ita contexta sunt, ut negari non possint nisi simul tota Christi historia rejiciatur. (a) Ita v. g. prima vice qua initio vitae publicae Hierosolymam venit, conversio multorum Judaeorum, praesertim vero Nicodemi, miraculis ejus ascribitur 4; totus sermo Christi, in capite V° Joannis, occasione curationis paralytici habitus est; item ejus sermo

^Joan.y V, 10-16; IX, 1-34. Miraculum caeci nati (Joan., IX) et Pharisaeorum hac de re investigationem non minus lepide quam solide exponit F. Vigouroux, Les Livres Saints et la Critique Rationaliste, Paris, 1886, Introduclion, vol. 1, p. 82 sq.

de pane caelesti cum panum mukiplicatione connectitur1; iterum resurrectionis Lazari occasionem inimici Christi arripiunt ut eum interficiendi consilium ineant etc; uno verbo vita Domini ejusque passio et mors, sublatis miraculis, inexplicabilia aenigmata essent 2. (b) Pariter strenua fides Apostolorum in ejus divinam missionem non explicatur nisi ex miraculis quorum testes fuerunt; ita, post miraculum Canae, crediderunt in eum discipuli ejus3; post sedatam tempestatem, intra se dicunt : " Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ? 4.

  1. 40 Tandem ad miracula Christi ut ad notissima fa6la fidenter provocant tum Apostoli tum Patres. Ita v. g. Petrus Judaeos alloquitur : " Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus et prodigiis et signis quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis..." 5 Item <2^2^r<2^/.s,,episcopus Atheniensis, ad Adrianum Imperatorem, circa initium secundi saeculi, apologiam scripsit, in qua ad miracula Christi provocat ad probandam hujus missionis divinitatem 6. Jamvero Apostoli eorumque successores tam confidenter ad illa miracula appellare non potuissent, nisi certa et extra controversiam fuissent. Revera Judaei sive Christo coaevi, sive posteriores, qui in lJoan., VI, 26.

2 Quod fatentur nonnulli rationalistse, ut Seeley*, Ecce homo, p. 5 1 : " In Christi consiliis miracula tam magnum locum obtinent, ut theoria quae discipulorum imaginationi aut recentiori setati ea in totum tribuat, Evangeliorum fidem non ex parte, sed omnino destruat, et Christum virum commentitium, uti Herculem, efnciat. Si character in Evangeliis expressus, in primariis circumstantiis verus et historicus est, ipsa quidem fide digna sunt; et si ita est, ipse Jesus miraculorum fidejussor est. In hoc casu eorumdem miraculorum veritas ab opinione quam de Christi veracitate homines habent, maxime pendet, et haec opinio in tota Christi vita recte cognita fundari debet ". Cfr. Holtzmann*, Die synoplichen Evangelien, p. 5°9- zjoan., II, 11. — 4 Marc, IV, 40. — 5 Acl. II, 22; Rom. XV, 19; I Cor. XV, 13-21 etc.

6 " Servatoris nostri opera semper conspicua erant, quippe quae vera essent : ii scil. qui morbis liberati aut qui ex morte ad vitam revocati fuerant. Qui quidem non solum dum sanabantur, aut dum ad vitam revocabantur, conspecli sunt ab omnibus, sed secuto deinceps tempore. Nec solum quamdiu in terris moratus est Servator noster, verum etiam post ejus discessum diu superstites fuerunt, adeo ut nonnulli eorum etiam ad nostra usque tempora pervenerint ", Apud Eusebium, Hist. Eccl., 1. IV, c. 3 (P. G., XX, 307).

Talmude scripserunt, aut pagani soriptores, ut Celsus1, mira Christi opera non negarunt, sed magicis artibus pariter tribuerunt. Jamvero si miracula Christi essent solummodo pia discipulorum inventa, nonne eorum coaevi, praesertirn religionis Christianae hostes, illud aperte declaravissent5? Ergo historice negari non possunt hujusmodi miracula.

  1. II. Miracula Christi vere supernaturalia et divina sunt. i° Imprimis ea esse supra vires humanas jam ex dictis colligi potest. Hodierni Rationalistae sat libenter concedunt fac~ta hujusmodi vere coaevorum mirationem movisse, et ab ipsis ut miracula habita fuisse, sed contendunt eadem naturalia esse, nec ut praeternaturalia agnita fuisse nisi propter naturalium legum ignorantiam, et innatam propensionem tunc temporis vigentem tanquam miraculosum habendi quidquid eorum scientiam superabat 3, In hoc tamen errant, ut ex sequentibus patebit :

(A) Etsi enim tempore Christi homines proni essent ad miracula facile admittenda, Phariscei aliique multi, qui Domino infensissimi erant, nullum non moverunt lapidem ut ejus auctoritatem infirmarent, probarentque prodigia ab ipso patrata minime miraculosa esse. (a) Hoc jam clare patet ex triplici investigatione quam de sanatione caeci nati instituerunt, ut supra notavimus. (b) Idem constat ex resurrectione Lazari, quae prope Jerusalem locum habuit, coram multis Judaeis, qui ex civitate venerant. Teste enim Joanne, multi ex eis propter hoc crediderunt in eum ; quidam

1 Apud Origenem, adv. Celsum, I, 38.

2 Hic praetermittere non possumus celeberrimum Jos. Flavii testimonium {Antiquit., 1. XVIII, c. 3, n. 3) : "Fuit autem hoc tempore Jesus vir sapiens, si tamen virum illum oportet dicere. Erat enim mirabilium operum effector, magister hominum, qui vera libenter amplectuntur. Et plurimos quidem ex Judaeis, plurimos ex Gentibus ad se pertraxit. Hic erat Christus. Cumque eum a primoribus gentis suae accusatum Pilatus ad crucem damnasset, ab eo diligendo non abstinuerunt qui primum cceperant, nam post tertium diem redivivus ipsis apparuit, cum divini vates haec aliaque quam plurima admiranda de eo prsedixissent". Nec tamen hoc testimonio insistimus, nam a ssec. XVI° ejus genuinitas in dubium a nonnullis revocata est, licet a multis adhuc propugnetur; juxta alios, locus non est spurius, sed aliquo modo adulteratus : ita v. g. Josephus non scripsit "hic erat Christus", sed "hic dicebatur Christus". Nostrum non est litem dirimere.

3 Ita auctor operis Supernatural Religion, vol. I, p. 98.

autem abierunt ad Pharisaeos, istique evidentia fa6him agnoscere coacti, collegerunt concilium, dixeruntque : " Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum " x. — Quis porro dicat eos nimium fuisse propensos ad miracula Christi agnoscenda ? Nonne odium aciem oculorum et intelle6r,us acuit, ad detegendas fraudes, si quae essent, in ratione agendi adversarii? Si igitur Infensissimi hostes opera hujusmodi ut praeternaturalia habuerunt, talia fuisse admodum probabile est.

  1. (B) Praeterea, si coaevi decepti sunt circa horum operum supernaturalem characterem, fa6la ipsa re6te videre et referre tamen potuerunt, nostraque refert ea expendere, et dijudicare num, inspectis tum naturd eorum, tum modo quo pera6fca sunt, vere praeternaturalia sint. (a) Jamvero etsi de nonnullis factis dubitari posset utrum leges naturae superent annbn, certo certius nonnulla sunt de quibus nullum sit rationabile dubium ; v. g. subita paralytici curatio, qui per triginta 06I0 annos infirmus fuerat2; instantanea caeci nati sanatio, luto et sputo solum adhibitis3; leprosi solo ta6lu perfecta curatio; sanationes in distans solo verbo effe6lae; a fortiori mortui resurre6tio jam fcetidi, et alia hujusmodi quae coram multis testibus pera6la sunt, sine absurditate naturalia dici nequeunt. (b) Res evidentius etiam patebit, si attendatur modus quo patrata fuere : Christus enim inopinate, sine ulla praeparatione, absque ullo remedio, quandoque etiam in distans, saepe solo nutu aut verbo aut tactu, morbos incurabiles, vel saltem qui nonnisi post longum tempus curari valent, instantanee maximaque facilitate sanabat. (c) Attendantur etiam multitudo et varietas operum mirabilium quae fecit; certitudo qua ejus imperio statim respondit eventus; stabilitas effe6luum quos produxit, quum aegroti ab eo curati longam postea vitam duxerint, ut ex citato Quadrati testimonio colligitur ; nec ullum remanebit dubium4; sed potius cum Arnobio dicere fas erit : " Potestisne aliquem nobis designare, monstrare ex lJoan. XI, 45-48. — 2Joan. V, 5-9. — sjoan. IX, 6-7. 4 Arnobius, Adv. Gentes, lib. I, c. 43.

DIVINITAS G^IRISTIANuE RELIGIONIS. 233 omnibus illis magis viris, qui unquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit"?

  1. (C) Novum argumentum accedit ex simplici expositione variarum explanationum, quibus Rationalistce miracula explodere nisi sunt.

(a) Nonnulli, ut Paulus, fa&a tanquam historica admittentes, eadem naturaliter explicare tentant. Ita v. g. Jesus cum quinque panibus quinque millia hominum saturavit, quia nimirum exemplo suo eos qui panes habebant induxit ut non habentibus darent ; (cur autem neque apostoli neque turba id animadverterint non explicatur !); super mare ambulavit, i. e. supra ripam qua? mari superior est (cur autem Petrus super mare ambulans jam mergi inceperit dicere non curant !); csecum a nativitate curavit; sed collyrii ope quod luto miscuerat (cur autem hodierni rationalistae, non obstante medicinse progressu, caecos a nativitate collyrio curare non possint, prorsus tacetur !); et ita de ceteris1. (b) Quas inventiones utpote nimis ridiculas explosit alius rationalista Strauss, ipseque novam prsebuit explanationem quae mythica dicitur, ut jam diximus ubi de Evangeliorum auctoritate; haec autem pariter ab aliis rationalistis rejecla fu.it, tum quia prorsus gratuita est, tum quia necessario supponit Evangelia nonnisi centum et quinquaginta circiter annis post mortem Christi scripta fuisse : quod falsum esse probavimus.

  1. (c) Nonnulli igitur aliam viam inierunt, contendentes facta miraculosa mentali suggestione et kypnotismo'2 explicari posse. Sed incassum. In multis enim differunt

1 Easdem explanationes poetice recoxit Renan {Vie de Jesus, c. 16) qui serio asserit exquisitae personse gracili tactu, immo suavi risu multos morbos curari posse, praesertim ubi nulla adest organica laesio ! Unum respondemus : cur Rationalistae, qui certe exquisitis dotibus prsefulgent, segrotos in nosocomiis jacentes ssepius non invisunt, gracilique risu et verbis amcenis leprosos, csecos a nativitate,'surdos et mutos curare non attentant? Cf. Brug"ere, p. 207; VigourOux, 1. c.

2 Ita v. g. Carpenter*, Contemporary Review, Jan. 1876, ubi miracula explicare nititur per actionem mentis in corpus : animadvertit siquidem curationes, in Evangeliis relatas, semper Jidei ascribi, ita ut Christus miracula non patraverit in patria sua, propter incredulitatem eorum. Ita etiam Skepto*, Uhypnotisme et les religions, ch. 3; Binet et Ferret*, Le magnttisme animal. — Ad quorum confutationem cfr. C. A. Row*, Christian Evidences, p. 410 sq.; De Bonniot, Le miracle et ses contrefacons; Le miracle et les sciences mfdica/es, 1879; Coconnier, O. P., L'hypnotisme franc, Paris, 1897; Meric, Le Merveilleux et la Science, Paris, 1888. — Quoad vim suggestionis in genere, cfr. Bernheim, Jlypnotisme, Suggestion, Psychothtrapie, 2e edition, Paris, 1903; Dr Grasset, Vhypnotisme et la suggestion, Paris, 1904; Le Psychisme inferieur, Paris, 1906; Introduclion physiologique a Vetude de la Philosophie, 1908.

hypnotica prodigia ab evangelicis miraculis : i) haec enim non limitantur ad qucedam curationum genera, sed ad omnia sese extendunt; ita curantur non solum ii qui nervorum commotione turbantur, sed etiam leprosi, surdi-muti, caeci nati; imo mortui suscitantur; tempestas sedatur, panes multiplicantur aliaque phaenomena producuntur (sttpra, n. 394), ad quae hypnotismus, fatentibus adversariis, sese non extendit.

  1. Praeterea magnetismus et hypnotismus non repente et subito, nec sine adhibitis mediis, miros effectus producunt; sed aliquod temporis intervallum variaque requirunt media, ut paulatim ac repetita suggestione aegri intimam ac certam persuasionem habeant de curatione obtinenda. Christus autem instantanee sine adminiculisy solo nutu aut tactu miracula perfecit. Nec dicatur Ipsum semper fidem seu fiduciam postulasse, antequam ea patraret; in nonnullis enim casibus nullam exegit fiduciam1 ; aliquando eam expetivit non ab ipsis infirmis, sed ab iis qui eorum postulabant curationem 2 ; quod quidem fecit, contextu inspeclo, non quasi fiducia miraculi causa esset, sed ut melius divinitatem suae missionis demonstraret. — Quandoque etiam miracula fecit in distans, ut in casu filii Chananaeae mulieris, simplici a6lu voluntatis, absque ulla mentali sug;gestione3.

(d) Nec ejus miracula tribui possunt ignotis natarce viribus : hae enim vel fortuito casu Christo obediebant, vel quia ipsi erant notce; prima hypothesis non solum improbabilis, sed et ridiculosa est, attentis numero et qualitate miraculorum ; secunda autem supponeret Christum scientia vere miraculosa praeditum esse.

Certum est igitur Christi miracula esse prcetematuralia.

  1. 2a Aliunde non diabolicay sed divina sunt.

Quod breviter perstringimus, quia hodie nemo est qui miracula Christi diabolo adscribat. Revera : (a) si persona Christi omnibus virtutibus fuit praedita; si ejus doclrina est omnino excellens, ut supra probatum est, nn. 255, 355, 357,

2 V. g. quoad filiam mulieris Chananoeae, Matth., XV, 22-28.

moraliter impossibile est eum fuisse diaboli ministrum. (b) Inter ejus miracula, recensentur quaedam resurrecliones mortuorum, quae daemonis vires superant ; et dcemoniorum ejecliones, quae diabolo tribui nequeunt, nisi dicatur eum contra seipsum pugnare : " Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus?"1

(c) Iterum si attenduntur miraculorum circumstantice, nil nisi bonum, honestum, beneficum, Deo prorsus dignum in eis apparet; si attenduntur/r^^, optimi sane fuerunt, scilicet discipulorum emendatio, multorum Judaeorum Gentiliumque conversio, vitiorum correctio, Romani Imperii reformatio. Jamvero " a fructibus eorum cognoscetis eos... non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fru6lus facere"2; ergo miracula Christi nonnisi a bono principio, nonnisi a Deo esse possunt.

  1. III. Miracula Christi in confirmationem divinae ejus missionis peracta sunt, ut ex multis Evangelii locis . colligitur.

(A) Ipse enim ad opera, id est miracula sua scepius provocat, quando sive discipulos sive plebem vult convincere de divinitate suae missionis. (a) Joannis Baptistae discipulis sciscitantibus num esset Christus seu Messias, Jesus miracula coram eis patravit, et hisce verbis respondit, quibus Isaias usus fuerat ad describenda Messiae tempora : " Euntes renuntiate Joanni, quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt " 3. Numquid apertius declarare poterat se esse Messiam ab Isaia praenuntiatum, et miracula a se patrata certissimam esse suae divinae legationis notam ? — Judaeis mquirentibus num Ipse Christus esset, ait : " Loquor vobis et non creditis : opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me"; quod infra his verbis confirmat : " Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre "4.

1 Luc, XI, 17-20. — 2 Matt.,VU, 16-18. —* MaiL, XI, 4-5; Luc, VII, 2:. <Joan., X, 24, 37-38.

(b) Quin immo id in nonnullis casibus, antequam miracula perficeret, magis explicite etiam declaravit. Ita, v. g. Lazarum ad vitam revocaturus, elevatis sursum oculis, dixit : " Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autera sciebam quia semper me audis ; sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti"1. Certo igitur miracula patravit dire6le in confirmationem divinae suae legationis.

  1. (B) Nec aliter rem intellexerunt ejus discipuli. Nicodemus, miraculis ejus visis, divinam ejus auctoritatem statim agnovit : " Scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus curri eo "2. Discipuli, post et propter miraculum in Cana patratum, crediderunt in eum3; caecus natus pariter in Jesum credidit postquam ab £0 sanatus est4. Hinc Joannes, circa finem Evangelii, declarat miracula Christi ideo relata fuisse9 ut lectores in eum credant : " Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus"5. Apostoli divinitatem missionis Christi probant ex ejus miraculis, praesertim ex ejus resurrectione, ejusque transfiguratione, quando scilicet audita est vox Patris dicens : " Hic est filius meus dilectus, in quomihi complacui"6.

Jamvero si Christus tot et tanta fecit miracula ad demonstrandum se esse Dei legatum, si miraculis hujusmodi tot viros ingenio et virtute praeditos ad se traxit, fateri cogimur Deum ipsum ejus adstipulatorem fuisse, divinoque sigillo ejus opera doctrinamque obsignasse. Credere igitur debemus Jesum esse vere divinum legatum, nisi Dei existentiam ejusque prbvidentiam negare velimus. Merito proinde cum Richardo a S. Viclore^ concludere licet : c' Dominet si error esty a Teipso decepti sumus ; nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt et talibus, quae nonnisi per Te fieri possunt ",

*Joan., XI, 41-42. — *Joan., III, 2. — *Joan., II, II. — A Joan., IX, 35-38. — 5 Art., I, 22; II, 32-37; 1 Cor.t XV, 14-18 etc. — 6 II Petr., 16-18. 7 Richardus a S. Vict, de Trinit., 1. I, 2, P. L., CXCVI, 891.

§ III. DlVINITAS MISSIONIS CHRISTI EX VATICINIIS AB EO EDITIS PROBATUR r.

  1. Status qucBstionis. (A) Vaticinium proprie diclum definitur certaprcediflio futuri eventus, aui naturaliter prcevideri nequit. Dicitur : certay ut sic distinguatur a mera conjecturdy qua futuri eventus cum aliqua probabilitate a peritis praevideri possunt ; prcediclio futuri eventusy ut sic distinguatur a cognitione et manifestatione occultorum, quae futura non sunt, proindeque a revelatione quae circa res occultas versatur, non autem semper circa res futuras; vaticinium supponit quidem revelationem, sed non omnis revelatio vaticiriium continet ; qui naturaliter prcevideri nequity nam si eventus, etiam futurus, in causa certo cognosci possit, ut kmae vel solis eclipsis, non est prophetia, sed naturalis praevisio; vaticinia autem versantur circa futura, quae pendent a causa libera et nonnisi a Deo cum certitudine cognosci valent.

  2. (B) Possibilitatem vaticinii ii soli logice negare possunt qui personalis Dei existentiam rejiciunt : Deus enim, infinite sapiens, omnia etiam futura contingentia novit, ut in Theologia naturali probatur ; aliunde eadem hominibus manifestare potest, ut dictum est ubi de possibilitate revelationis.

  • Difficile saepe, non vero impossibile est vera vaticinia ab humanis conjecluris discernere. Si enim futuri eventus, non propinqui nec necessarii, sed remoti et liberi} non dubitanter vel aequivoce, sed certo et determinate annuntientur, praesertim vero si sint simul multi et implicatiy merito concludi potest eum qui talia praedicit, vere esse prophetam a Deo inspiratum, quando eventus eo modo quo praedi<5ti fuerant revera contingunt; licet enim homines aliquando conjecturaliter

1 Card. de la Luzerne, Dissert. sur les Prophtfies, in Curs. Script. Migne, t. XVIII, p. 220-234; Perrone, n. 247 sq.; Knoll, op. cit., § 136-140; Ottiger, p. 750 sq., Mac Ilvaine*, Evidences, lecl. VIII; Lescceur, Jtsus- Christy I2e Confer., Le Prophete, Paris, 1880; Schwartzkoff*, Prophecies of J. Christ, tr. from the german; Denney*, Death of Christ; Hastings*, Dicl. of Christy t. II, p. 431-441; P. Batiffol, V Enseignetnent de Jesus, Paris, Bloud, 1905, p. 251-296.

m aliquod factum simplex annuntiare possint, quod per accidens evenit, non tamen cum adjunctis quae descripsimus ; nam quae per accidens fiunt, raro fiunt; itaque si multi eventus hujusmodi, aut etiam minuta adjuncta unius eventus praedicuntur, moraliter impossibile est ut facta temerariae praedictioni adamussim respondeant.

Exinde sequitur vaticinium verum et certo adimpletum. esse vere divinum miraculum, ideoque signum decretorium divinae revelationis, quando cum ea connectitur.

Duo hic probare intendimus : i° Christum plura vere praedixisse; 2° ex his vaticiniis divinam ejus missionem legitime inferri.

  1. I. Christus clare et minute multa praedixit futura contingentia, quae adamussim adimpleta sunt. Christum occulta cordium novisse, necnon futura, e multis Evangelii locis eruitur J. Praecipua recensebimus inter ea quae praedixit circa seipsum, suos discipulos, Ecclesice fata, necnon et fudcBos. Quo melius res pateat, ex una parte vaticinium, ex altera ejus adimpletionem referemus.

i° Circa Christi passionem et resurrectionem.

  1. Christus non semel tantum, sed ter saltem, aperte, cum minutis circumstantiis, passionem suam annuntiavit : post confessionem Petri 2, post curationem lunatici 3, — post parabolam de operariis in vineam missis 4; et quidem tempore quo haec omnia humano modo praevideri non poterant, ita ut prima vice Petrus Magistrum objurgaverit, dicens : " Absit a te, Domine; non erit tibi hoc. "

" Filius hominis tradetur " Tenentes Jesum duxe- principibus sacerdotum, et runt ad Caipham principem scribis et senioribus, et dam- sacerdotum, ubi scribae et nabunteum morte, et tradent seniores convenerant... qui eum Gentibus, et illudent ei, omnes condemnaverunt eum et conspuent eum, et flagel- esse reum mortis... vinctum

1 Mdtt., IX, 4; XI, 23; XII, 25; Luc.,, 21-22; IX, 46, 47; XIII, 32-33, etc. 9 MatL, XVI, 20-23; Marc, VIII, 30-33; Luc, IX, 21-22. 3 Mitt., XVII, 21-22; Marc, IX, 29-31; Luc, IX, 44-45. * Matt., XX, 17-19; Marc, X, 32-34; Luc, XVIII, 31-34.

labunt eurA, et interficient adduxerunt eum, et tradide- eum, et tertia die resurget"1. runt Pontio Pilato praesidi...

Apud Matthaeum idem inve- Jesum flagellatum tradidit nitur sed insuper crucifixio eis, ut crucifigerent .. et ex- praedicitur 2. — De resurrec- spuentes in eum, acceperunt tione Christi infra dicemus. arundinem, et percutiebant caput ejus" 6

2° Circa discipulos.

  1. Inter ea quae Christus de discipulis praedixit, haec notentur : —

(a) Discipulorum fuga : " Tunc discipuli omnes, " Omnes vos scandalum pa- reli6lo eo, fugerunt... Undetiemini... in ista nocte : scrip- cim autem discipuli abierunt tum est : Percutiam pastorem in Galilaeam in montem, ubi et dispergentur oves gregis. constituerat illis Jesus... " 7. Postquam autem resurrexero, .

praecedam vos in Galilaeam " 3.

(b) Petri trina negatio : " Ille autem ccep'it anathe- " Amen dico tibi, quia in hac matizare et jurare : Quia neno£te, antequam gallus can- sciohominemistum,quemditet, ter me negabis "4. citis. Et statim gallus iterum cantavit " 8.

(c) Judce proditio : " Amen " Adhuc eo loquente, ecce dico vobis, quia unus vestrum Judas unus de duodecim vemetraditurusest... Respon- nit, et cum eo turba multa dens autem Judas, qui tradi- cum gladiis et fustibus... " 9. dit eum, dixit : Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi : Tu dixisti '* 5.

(d) Apostolorum persecu- ' " Et injecerunt in eos mationes : " Tradent vos in con- nus, et posuerunt eos in cusciliis et in synagogis suis fla- todiam in crastinum... Et gellabunt vos ; et ad praesi- convocantes Apostolos, caesis

1 Mdrc, X, 33. — a Matt., XX, 17-19. — 3 Matt., XXVI, 31. — * Matt., XXVI, 34. — 6 Mdtt., XXVI, 21-25. — 6 Mdtt., XXVI, 57; Marc, XIV, 64; Matt.y XXVII, 2, 26, so.—tMatt., XXVI, 56; XXVIII, 16. — 8 Marc, XIV, 71. — 9 Matt.t XXVI, 47-49.

des, et ad reges ducemini denuntiaverunt *ne omnino propter me in testimonium loquerentur in nomine Je- illis et gentibus... " * su..." 5.

(e) Petrimors et crucifixio : Petrus revera martyrium

" Cum esses junior, cinge- Romae subiit, ibique, juxta bas te, et ambulabas ubi vo- antiquam traditionem, cruci- lebas ; cum autem senueris, fixus est fK extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo tu non vis " 2.

3° Circa Ecclesiae fata.

  1. Duo, inter alia, praedixit : Spiritus Sancti effusio- 'nem^ et mirabilem Ecclesice propagationem.

(a) Effusio Spiritus sancti: " Et repleti sunt omnes " Sed accipietis virtutem Spi- Spiritu sancto, et cceperunt ritus san6li in vos, et eritis loqui variis linguis, prout mihi testes in Jerusalem, et Spiritus S. dabat eloqui in omni Judaea et Samaria, illis " 7. Exinde refertur et usque ad ultimum terrae"3. Apostolos praedicasse in Ju- daea, Samaria, et in variis partibus orbis terrae.

(b) Ecclesice propagatio in Revera in omnem terram universamterramejusqueper- exivit sonus eorum, Evanmanens diuturnitas : " Tu es gelium per universum orbem Petrus, et super hanc petram praedicatum est, ut infra proaedificabo Ecclesiam meam, babimus, et, non obstantibus et portae inferi non praevale- multorum impugnationibus, bunt adversus eam... Euntes Ecclesia hodie etiam stat ergo docete omnes gentes.:. invi6la.

et ecce ego vobiscum sum Attamen, tempore quo omnibus diebus, usque ad Christus haec annuntiabat, consummationem saeculi " 4. quis inter homines tam mi- rabilem propagationem praevidere potuisset?

1 MatL, X, 17-18. — *J&an,i XXI, 18. — 3 Act. I, 8. — 3 Matt., XVI, i8j XXVIII, 19-20. — B Act., IV, 1-8; V, 17-41, etc.

6 Cfr. S. Clemens, Ep. I, c.5; Irenaus, Adv. hseres. III, 1 ; Ensebius, H. E., II, 25. — TAct. II, 4.

4° Circa Judaeos, seu excidium Jerusalem.

Chapter 9 of 81