Nn. 542–570
- 20 Doclrina Budhce. Haec doctrina est praesertim praclica. Speculativas theorias seponens, Gotama viam salutis exponit, quae in sui abnegatione et omnis desiderii exstinctione consistit (A) Pauca igitur dogmatica principia tradit. (a) Nihil de prima causa seu de Deo dicit, quia vel non existit, vel de ejus existentia nil certi cognosci potest. (b) Omnia entia essentialiter aequalia sunt; quae ad majorem perfe6lionem pervenerunt, id suis meritis acquisierunt; Budha ipse, omnium perfectissimus, aliquando fuit vile animal. (c) Metempsychosis seu animarum transmigratio, cum omnibus suis consectariis, ut fundamentale dogma habetur. Unum forsan est ens immutabile, nempe Lex, vi cujus bonae acliones necessario retributionem, malae autem castigationem secum afiferunt : huic etiam Budha submittitur. (d) Homo ab aliis entibus essentialiter non differt, proindeque logice saltem excluditur animae spiritualitas et immor- Theol. Dogm. (Vol. I.) — 11
talitas. (e) Vita quaelibet est essentialiter misera; omni igitur conatu niti debemus ab existentia liberari, quae in se mala est et origo omnis mali, et nirvana ingredi : hic est finis ad quem tendere debemus. Utrum necne sit completa annihilatio, non plane constat; est saltem status perfeclce quietis, in quo entia immunia sunt ab omni desiderio, labore et relatione cum aliis entibus K
543« (B) Ex his principiis deducitur et/iica, quae duplici constat elemento, negativo et positivo. (a) Cum omnis vita sit misera, et causa miseriarum sit nativitas, quae ipsa est punitio culparum a concupiscentia orientium, concupiscentice omnino renuntiandum est; haec est summa perfe6lio, animam separare ab omnibus desideriis et voluptatibus, quae eam attrahunt; tunc homo vere beatus est {arahat), nihilque ei necesse est nisi mori, ut nirvana consequatur. Ad hunc statum attingendum non saevae et immodicae mortificationes requiruntur, ut apud Brahmanistas, sed moderatae, cum piis exercitiis conjun6lae, qualia sunt culparum confessio, meditatio etc; nulla tamen oratio proprie dicta, cum Dei existentia omnino sit incerta 2.
Duplicis generis sunt Budhistae : slmpUces fde/es {upasa kas) quibus sufficit non furari, nec mentiri, aut inebriari neque adulterium et homicidium committere, ut sic remote se ad nirvana praeparent; religiosi {bickus) qui immediate ad illud tendunt, caelibatum et paupertatem colendo, et quidem stri6tissime, prout apud nos Franciscani.
(b) Hic tamen non sistit ethica Budhistica; licet enim principium praecipuum sit vitare do/orem, proindeque egoisticumy Budha ipse caritatis exemplum praebuit, inter homines
1 Multi Budhistae, flhanomenalistte difti, putant nirvana nihil aliud esse, juxta Budha, nisi perfeclam annihilationem omnis personalis existentiae; cum vero annihilationem non pauci abhorreant, quidam ejus discipuli qui dicuntur/mv?nalistcBy nirvana tanquam locum quietis depingunt. Cfr. T. S. Berry, op. cit., lecT:. IV, p. 85 sq. De doclrinis utriusque schoke disserit L. de la Vallee- Poussin, op. cit., p. 156-178.
2 "Le terme boudhique qu'on traduit quelquefois par priere, pranidhi, pani-* dhdna, signifie vceu, aspiration, resolution. Souvent aussi la priere n'est qu'une application du merite a telle ou telle fin... Aussi vrai que je n'ai pas commis telle faute, que j'ai donne telle aumone, ainsi puisse-je obtenir tel bien, realiser tel miracle!" (L. de la V. Poussin, op. cit., p. 212).
manendo, dum nirvana ingredi potuisset, ut eos edoceret; quae compassio ad ejus discipulos transiit. Itnjide/es eleemosynam praebere debent religiosis : hi autem hominibus ostendunt viam, qua ab hujus vitae miseriis sese liberare possint, et aliquando magnum zelum exhibent.
- (C) Hodie vero tres sunt, inter Budhistas, praecipure se6tae, quae designantur nomine minoris vehicu/i, vehiculi majoris et tantrici1 vehiculi. (a) Minoris vehiculi assecLne, qui sunt praesertim monachi^ contendunt viam salutis (quam vehiculum appellant) in exstin<5tione cujusvis desiderii sitam esse; ceteroquin quoad existentiam Dei et naturam hominis, agnosticismum profitentur. (b) Majoris vehiculi discipuli, inter quos multi laici recensentur, autumant salutem consequi eos qui non tam sui abnegationem quam caritatem erga alios fovent, eos nempe juvando ad salutcm adipiscendam. Hi generatim quemdam idealem monismum ample6luntur. (c) Tantrismus vero, qui saltem a saeculo VII post Christum invaluit, docet quomodo quis, per magiam et superstitiosos ritusy san6litatem assequi valeat et in Budham transformari. In hac autem se6ta innovatus est antiquus polytheismus, cum obscenis diis quibus deturpatus fuerat 2.
545- 3° Budhismi critica. Propter similitudines quae Budhismum intcr et Christianismum primo intuitu existere videntur 3, multi putarunt unum ab altero suam do6lrinam deprompsisse. Hodie vero, re melius inspe6la, periti satis unanimiter tenent neutrum ab alio derivasse, quia istae similitudines sunt potius apparentes quam verae 4, ut ex accurata
1 Ita vocatur a vocabulo tantras quo designantur libri apocalyptici quibus hoc systema continetur.
2 Plura vide ap. La Vallee-Poussin, op. cit. , pp. 17-27, 206-266, 378-412. Ibidem, p. 130-204, recensentur varia Budhistarum philosophica systemata; de quibus etiam legere est J. Mette, Exposition des systenies philosophiques indous, Pondichery, 1909.
3 In utraque enim doctrina, quaedam ethicoe principia eadem esse videntur : profunda conscientia peccati ac miseriarum hujus vitce, virtutis difficultas, desiderium attingendi ultimum finem, contemptus mundi, qui plenus tentationibus atque illecebris exhibetur, suiipsius abnegatioatque carnis mortificatio, voluntaria paupertas ac continentia, monachorum institutio, benevolentia erga omnes homines, etc.
4 Quod libenter concedit Rhys Davids, in Ep. ad W. Lilly, op. cit. p. 34 sq. Cfr. Abb£ de Broglie, op. cit., ch. IX, ubi optima redditur ratio harum simi- investigatione constabit, et facile explicantur, absque mutuo influxu, ex communibus aspirationibus, quae apud omnes homines vigent, praesertim quando cor suum introspiciunt. (A) Nulla vera miracula in Budhismo reperiuntur. (a) Ea enim quae referuntur, in libris continentur qui nonnisi longe post eventum scripti sunt; aliunde tam ridicula sunt ut prorsus incredibilia videantur; sic, v. g., Budha cum rege serpentium pugnaturus, totum suum corpus convertit in ignem; alio tempore cucurrit per totum firmamentum cceli a parte orientali usque ad partem occidentalem, interim ex uno oculo mittens aquam, ex altero ignem; postea magnum exstruxit aedificium, ut in eo cum adversariis patraret miracula, et ita quis potentior esset dijudicaretur. (b) Aliunde, cum existentia Dei ab eo ne insinuetur quidem, miracula hujusmodi nihil divinum in ejus missione arguunt, neque ab eo usurpantur ad aliquem finem hujuscemodi, sed solum ad probandum se propriis viribus potentiam sapientiamque adeptum fuisse, quam quilibet homo consequi potest.
54-6* (B) Neque excellentia doclrince divinam originem arguit. (a) Dogma valde deficiens invenitur : nil de Deo, nil de prima causa dicitur. Quod attinet ad hominemy prorsus ignoratur ejus natura, cum nullum sit essentiale discrimen inter hominem et bruta ; finis autem vel est annihilatio vel aliquid ei simile; quae adduntur de metempsychosi, pariter principium juxta quod vita est malum,certe a Deo revelata esse nequeunt, cum sint evidenter falsa. (b) Ethica, quamvis multo perfectior, multis etiam vitiis laborat ; abnegatio} quam praedicat, et caritas, quam fovet, non ex amore erga Deum et fratres oriuntur, sed ex amore proprio et desiderio propriae beatitudinis1 ; superbia, non humilitas, commendatur, cum nonnisi ex seipso quisque salutem obtinere valeat.
litudinum; L. de la Vallee-Poussin, Le Boudhisme et les Evangiles canoniques, in Rev. biblique, juil. 1906.
1 Quod ceteroquin etiam adversarii admittunt, v. g. Oldenberg, magnus Budhismi admirator, qui scribit {Le Budd/ia, p. 298) : " La langue du boudhisme n'a aucun mot pour exprimer la poesie de l'amour chretien, de cette charite decrite par saint Paul, qui est plus grande que la foi et 1'esperance, sans laquelle celui qui parlerait toutes les langues des anges et des hommes serait un airain sonnant et une cymbale retentissante... Le boudhisme ordonne moins d'aimer son ennemi que de ne le point hair; il excite et nourrit une disposition de bonte
Quod etiam ex ej \s fruclibus patet : apud Budhistas enim polygamia, divortium aut etiam polyandria vigent. Neque invenire est aliquid quod cum christianae caritatis innumeris operibus comparari possit; nec mirum, cum perfectissimi Budhae discipuli, monachi scilicet, torpori et pigritiae srepe indulgeant. Nihil est igitur in Budhismo quod naturalem rationem transcendat.
547-. (C) Ouoad ejus propagationem, haec notare licet : (a) late quidem diffusus est Budhismus, et, post viginti quinque saecula, multos adhuc sectatores retinet : hoc autem, si non perfecle, saltem sufficienter explicari potest per qualitates et defectus hujus religionis. Veritates, quas continebat, attrahere potuerunt homines, quorum innatis aspirationibus respondebat, eo vel magis quod in India tunc vigebat solus Brahmanismus, qui, tum propter suam obscuritatem, tum propter sacerdotum superbiam, populo minime placebat. Ex alia parte, Budhismus essentialiter passionibus non adversatur, cum unicuique liceat ea sequi praecepta quae sibi placent. Unde etiam regibus acceptus fuit ab eisque propagatus, quippe qui nihil contineret eorum auctoritati nocivum, ne ideam quidem supremae au6loritatis, cui terreni principes subjiciantur. Longe igitur distat a Christianismo qui passionibus bellum aperte indicit.
(b) Nec ejus longa duratio veritatis argumentum est; nam Budhismus non remansit.id quod ab initio erat; siquidem atheismus vel agnosticismus, quem profitebatur, in polytheismum, idololatriam ac magiam mutatus est Adoratur ipse Qakiamuni cum aliis innumeris Budhis, quorum unus'incarnari creditur in magno Thibeti Lama; adorantur illius reliquiae ac imagincs, quibus etiam miracula tribuuntur. Cultus plenus est magicis formulis, quibus virtus fere omnipotens ascribitur. Nirvana jam locum cessit cuidam coelo, ubi electi per saecula deliciis fruentur.
Ceterum impossibile est varias Budhistarum doctrinas describere, quippe qui in sectas innumeras dividantur, mul- et de compassion pour tous les etres, mais ce sentiment n'est pas 1'effet spontane, mysterieux et non raisonne de l'amour, c'est bien plutot une sagesse reflechie, une persuasion que tout ira mieux par 1'effet de cette bienveillance et 1'attente que la loi de la nature procurera une recompense a ceux qui se conduisent ainsi ".
tisque superstitionibus primitivam doctrinam adulteraverint. Itaque Budhismus, qui primitus merum philosophicum systema erat et quidem atheisticum, in polytheismum conversum est; non est igitur religio divina, sed humani ingenii fetus, ut patet ex erroribus quos continet et ejus insufficientia in erigendis hominibus ad altum moralitatis statum. Neque Christianismo sequiparari potest, qui quidquid boni et veri in Budhismo est, eminenter continet, multaque alia huic prorsus incognita.
II, De Mahumetismo1.
- I. Historia. Haec religio, sic vocata ab ejus auctore Mahumete (arabice Mohammed), ortum habuit in Arabia, et inde in Asiae, Africae et ipsius Europae partem vi armorum propagata fuit.
Arabes, ab antiquis patriarchis Heber et Abraham 2 oriundi, et religioso instinclu maxime praediti, patriarchalem religionem diu servarunt, sed paulatim in polytheismum inciderunt : multos deos colebant, quibus omnibus pra^erat^//tf/z/praclicetamen praecipuum cultum diis inferioribus reddebant, qui, utpote hominibus propinquiores, in eorum vitam plurimum pollebant. Prseter Arabes, hac in regione vivebant non pauci Judsei et Christiani : priores, post eversam Jerosolymam, in septentrionales Arabise partes venerant; posteriores, ex Abyssinia, praesertim in regione Sinai convene-
1 Optimam editionem Alcorani edidit Fliigel, Al-qoran, Corani textus arabicus, Leipzig. Cfr. Maracci. Refittatio Alcorani, Paduae, 1698; Kazimirski, Le Koran, Paris, 1840; J. La Baume, Le Coran analyse, Paris 1900; Th. Ndldeke*, Geschichte des Qorans, 1860; Abou Abdallah*, Senoussya, petit traite de theol. musulmane, trad. fr. par J. D. Ltcciani, Alger, 1890; Yousef ben Ismai'1 Ennebahni*, Anouav mohammadiya (Les lumieres de Mahomet), Beyrouth ; G. Sale, The Koran, translated into English, ed. 1865; Caussin de Perceval, Essai sur VHistoire des Arabes avant VLslamisme, Paris, 1847-48; W. Muir*, The Life of Mahomet and History of Lslam, 1858-61; A. Sprenger*, Das Leben and die Lehre des Mohammed, Berlin, 1861-65; Syed Ameer Aly*, A Critical examination of the Life and Teachings of Mohammed, 1873; J. Barthelemy St Hilaire, Mahomet et le Coran, Paris, 1865; Abbe de Broglie, Problemes de V Hist. des Relig., c. VII; H. Grimme*, Mohammed, 1892-1895; H. de Castries, HLs/am, Impressions et Etudes, Paris, 1896; Carra de Vaux, Le Mahomitisme ; La Doclrine de VLslam., Paris, 1909; Washburn*, The Points of contadl and contrast between Mohammedinsm and Christianity , apud History of the World^s Parliament of Religions, vol. I, p. 565-582; L. Gondal, Lslamisme et Christianisme, Paris, 1906; A. Palmieri, in Dict. de TheoL, vocabulo Coran; Dict. Apol.t voce Mahomet.
rant : sed pauci erant, nec docli neque uniti, ideoque rnagna aucloritate non pollentes.
Mahumes, ex familia Koreishitarum, natus valde probabiliter 27 Aug. 570, diu pavit greges, postea mercaturam exercuit, et diviti viduse Khadidja, cujus res gerebat, placuit eamque in uxoremduxit. Silentii et solitudinis amans, ambitione plenus, israeliticas et christianas institutiones admirans, quamvis christiana dogmata parum cognosceret, religiosam revolutionem promovere studuit. Angelum Gabrielem sibi apparuisse fingens vel forsan credens, se prophetam esse divinitus missum asseruit, ut primaevam patriarcharum religionem instauraret. Secreto primum prsedicavit, postea autem publice; cum autem concives ejus doclrinse maxime obsisterent, e Mekkain Medinam cum amicis nocle migravit (622); postea dies, qua fugerat, initium fuit aerae mahumetanae. Medinenses sibi cito conciliavit, et eorum ope, vi armorum, suam religionem per totam Arabiam prsedicavit, fca/iffis, seu vicariis suis, ceteras mundi partes subjugandas relinquens, et mortuus est 8 junii 632.
Multi hodie sinceritatem ejus admittunt, dum olim ut impostor communiter habebatur. Sed, si fuerit sincerus ab initio, certe non postea, quando commenticiis revelationibus usus est ad favendum suis passionibus, pluresque ducendas uxores1. Quidam eum laudant eo quod se non declaraverit impeccabilem : dinicile sane fuisset tale mendacium accipi ab eis qui ejus crudelitatis et libidinis testes fuerant !
- II. Doctrinae expositio. Ipse Mahumetus suae religioni nomen dedit Islam (quod interpreta.tur submissio); politicas simul et religiosas leges tradidit, spiritualem potestatem a temporali non dividens.
i° Dognia praecipuum est existentia unius Dei Creatoris, qui solus est adorandus, exclusa penitus trinitate personarum. Adsunt tamen spiritus -creati, seu angeli qui Dei legati sunt et hominum custodes. — Multi prophetce missi fuerunt ad manifestandam voluntatem Allah ; Mahumetus autem est omnium maximus, immo propheta per antonomasiam : hinc illud efTatum : Non est ullus Deus nisi Allah, ct Mahumetus est ejus propheta. — Liber sacer, qui dicitur Al Coran {leclio\ est seternus, et in Deo immanens, sed tamen ultimo scriptus est et Prophetae datus, longeque superat libros sacros patriarchis traditos. — Docet pariter animae immortalitatem et corporum resurre6lionem ; sed para-
1 J. Bixby, Mohammed and the Coran in periodico The Arena. march 1895, p. 29.
disus, quem promittit, est locus ubi fideles voluptatibus sensibilibus et carnalibus vacabunt magis quam visioni Dei. — — Fatalismus aliquando clare docetur, aliquando solum innuitur; etsi vero alibi humana libertas quandoque affirmetur, plerique textus ad fatalismum tendunt; multi quidem Mahumetani liberum arbitrium propugnant, sed non pauci illud extenuant, et fato nimis tribuunt.
2° Ethica complectitur praecepta negativa et positiva. Prohibentur ludi aleatorii, vinum, caro suilla, imagines etc. Opera praecipua quae prescribuntur sunt : recitatio cujusdam symboli) in quo dicitur : Non est Deus nisi Deus et Mahumetus est ejus propheta; preces quinque per diem, quas saepe ablutiones comitantur; jejunia, quae aliquando per modum paenitentiae imponuntur, praesertim vero jejunium Rhamadan, quod per unum mensem perdurat; et consistit in abstinentia ab omni cibo et potu ex ortu solis usque ad occasum; eleemosynce; piae peregrinationes maxime ad Calaba, in Mekka x. Circumcisioy de qua tacet Coranus, a multis tamen servatur. Super omnia autem commendatur bellum sanclum contra Infideles, quos Deus per militum suorum ministerium, vult convertere aut punire : qui in eo pereunt statim paradisum ingrediuntur, et ex hoc intelligi potest Mahumetanorum fanatismus. Ut ex hac brevi expositione constat, Coran parum curat de interioribus dispositionibus, sed in praescriptionibus externis totus fere versatur. Nil dicitur de satisfa6lione pro peccatis, nec ullus est sacrificii ritus, nisi tanquam gratiarum a£tio pro beneficiis acceptis.
Polygamia et divortium ad nutum mariti permittuntur; communiter Mahumetanis quatuor tantum uxores habere licet, sed uxoribus illimitatus concubinarum numerus adjungi potest. Servitus abolita quidem videri potuit ex proclamatione aequalitatis inter fideles : sed Infideles in servitutem redigi possunt, et effrenata Mahumetanorum voluptas causa fuit cur mulieres raperentur et~venderentur; hinc hodie etiam in Africa Arabes nefandam servorum emptionem et venditionem, immo et violentum raptum indesinenter prosequuntur2.
1 Anno 1894, 300,000 Mahumetani Meklcam venerunt, peregrinationis causa, prsesertim ab India, Java et Sumatra. Cfr. Rcvne des Religions, jul. 1895. a Cfr. Card. Lavigerie, Documents sur 1'ceuvre anti-esclavagiste.
Notari etiam potest tres esse Mahumetanorum praecipuas se6las : (a) Schiitas, qui Ali ejusque uxorem Fatima cultu religioso prosequuntur, et contendunt illegitimos esse omnes reges qui ab Ali originem non ducunt; Sonna seu traditionem rejiciunt et Corano tantum stare volunt; hi in Perside dominantur; (b) Sunnitas, qui Corano addunt sunnan seu traditionem, et putant successores Prophetae e quacumque stirpe eligi posse : hi tanquam ducem agnoscunt sultanum Constantinopolitanum ; (c) K haradjitas, qui autumant ducem aut nullo modo necessarium esse, aut eum, si quis, in certis circumstantiis sit necessarius, libere a populo eligendum esse.
- III. Mahumetismi critica1. Mahumetismus, qui cultum Dei unius et remuneratoris, necnon animae spirituali* tatem et immortalitatem propugnat, Budhismo sane anteponi debet. Attamen, in sua doclrind ttpropagatione, aut in smsfruclibus, divinae revelationis notas prae se non fert.
i° Si spectatur Mahumetis #W7rz«tf, nullam novam veritatem mundo attulit, sed quaecumque vera docuit, a Judaeis aut Christianis mutuatus est. — Aliunde ejus religio tanquam complementum Judaismi aut Christianismi haberi nequit.
Contendebat quidem Mahumes religionem suam divinam esse, quia nihil aliud est nisi instauratio monotheismi Abrahae. Sed inter Abraham et Neo-Prophetam duo facta evenerunt, Judaismi et Christianismi institutio : Judasi venturum Messiam adhuc exspectant, Christiani Messiam, quem jam venisse credunt, adorant. Jamvero Mahumes non poterat dicere se esse Messiam seu Messiae prgecursorem, quia Arabes Judaismum accipere nolebant; confessus est igitur Christum verum fuisse Messiam,sed ejus doclrinam adulteratam fuisse, ut ex divisione christianarum seclarum constabat, sibique demandatam esse curam, utpote Prophetarum maximo, hanc doctrinam ab erroribus purgandi et definitivam instituendi religionem.
Nemo autem non videt quam debile sit hujusmodi fundamentum. Si enim Mahumetismus sit Christianismi instauratio et continuatio, ejus saltem essentia servari debet. Porro essentia christiani dogmatis est mysterium Trinitatis et Incarnationis, quod Mahumes prorsus negat; iterum Christianismus unitatem et sanclitatem matrimonii promovet,servitutemque gradatim abolevit, dum Islamismuspoly-
1 Cfr. Abbt de Broglie, Histoire des Relig., p. 216 sq.
gamiam, divortia ac servitutem tuetur; insuper Jesus vult suam religionem prsedicatione et persuasione propagari, dum Mahumes gladio utitur. Si igitur Christus vere messias est, Mahumes ipse nihil aliud est nisi impostor, cum verum vero opponi nequeat.
- 2° Propagatio Mahumetismi mira quidem fuit, sed, ut jam n. 483 notavimus, n atu ra h bus causis explicari potest. (A) sollerti consociatio?ie variorum elementorum quae simul Judaeis, Arianis,/et Arabibus placebant, horum sibi conciliabat assensum. (a) Dogma enim simplicissimum unitatis divinae, sine mysteriis, rationem non humiliat, simulque nobilibus humanae mentis propensionibus alimentum praebet. (b) Aliunde ethica passionibus non adversatur, sed potius eis favet, dum quaedam bona opera-proponit, quae conscientiam pacant ; jejunium quidem austerum praecipitur per mensem rJiamadan; sed, statim ac sol occubuit, omnibus voluptatibus indulgere licet. Paradisus sensualis, iis omnibus promissus qui in bello san6lo occiduntur, non paucos attraxit praesertim ex iis populis qui bello dele6lantur x.
(B) Vi armorum Mahumetani multos etiam invitos novae religioni subdiderunt ; christianos episcopos et presbyteros trucidabant; mortem aut onerosa tributa minitabantur eis qui Mahumetismum non ample6terentur, multa vero bona iis qui converterentur promittebant; hinc populus, pastoribus orbatus et timore perculsus, ad Islamismum transibat ; neoconversi iisdem mediis utebantur ad alios convertendos, et ita humano modo late diffusa est nova religio.
1 " Mahumetismus equidem spiritus malefici pisecipuum opus censeri debet. Ipse modo altioribus aspirationibus, modo vilioribus nostrae naturse instinctibus satisfacit; atque ita hominem in omnibus potentiis suis obstrictum tenet. Fide in Deum unum, vitse futurse prsemiis et pcenis, oratione et religiosa contemplatione, ardentissima saepe et perexaltata, huic nostrse naturse aspirationi satisfacit qua. ad nostrum auclorem, uti vitse superioris fontem, tendimus; praeceptorum facilitate, plena ac effusi sensuum libertate, lege belli sancl:i, quod oppressionem, depopulationem, excidium sine pietate, et prsecise ordinatum omnium qui Islam non amplecluntur, Mahumetismus seclatores suos vinculis quoe, humane loquendo, frangi nequeunt, adstringit. Si dissolvitur, id ipsius principiis ejus, fatalis7iio et corruptioni tribui debet, quse ubique incurabilem pigriiia77i, dissolutio7iem} morte77ique generant. Quod efficaciter orientale exprimit proverbium: Jj7iius ex Turcis U77ibra centu77i a7inis sterile^n reddit campti7u qua ipse t7'ansiit". (Card. Lavigerie, Lett7-e sur les Missions de Twiisie, Annales de la Propagation de la Foi, Mai 1885.)
(C) Mahumes, omnem controversiam circa religionem interdicendo omnemque inquisitionem, viam praeclusit argumentis, quibus ipsius asseclae ad veritatem redire possent. Praeterea certum est patriarchalem familiae constitutionem, quae inter Mahumetanos retinetur, naturaliter stridtam fovere adhaesionem antiquis traditionibus a patribus acceptis, ita ut eorum ad aliam religionem conversio sit opus difficillimum.
(D) Mahumes ipse primum fassus est se non posse miracula operari, addens tamen ea non esse signum revelationis certum, cum antea fuerint prophetae qui miracula fecerint^ quin tamen hisce incredulos converterint. — Dixit utique se divinas revelationes accepisse, sed haec est rnera assertio quae nunquam probata est; immo, cum nonnullae ex his revelationibus eo tenderent ut non solum divortium et polygamiam, sed etiam libidinem permitterent x, merito infertur eas commentitias fuisse. Pauca quidem miracula ipsi ab ejus discipulis adscribuntur, sed omnino ridicula ; narrant, v. g., eum divisisse lunam in duas partes eamque coegisse per manicam suam ire et postea duas partes in unam conjunxisse!2 Otiosum sane esset talia serio discutere.
- 30 Cum autem ex fruclibus cognoscatur arbor, efifeclus hujus religionis breviter expendamus. Non negamus quidem nonnullos fructus bonos ei ascribi posse, praesertim monotheismi propagationem inter populos plus minusve barbaros, ideoque quemdam progressum non solum in scientiis et artibus, sed etiam in philosophia, praesertim arabica versione ac interpretatione Aristotelis operum : nec mirum, cum fides in Deum unum optimos effectus producere nata sit. Sed mahumetana civilitas non diu perduravit, quippe quae in se corruptionis semina multa haberet. Revera (a) individuorum profeclui valde nocuit, omnem religiosam
1 Ita, licet jam novem uxores et plures concubinas haberet, commercium carnale habuit cum quadam juniore serva coptica, et ad sedandas uxorum querelas, contendit se revelationem accepisse qua jussus est has querelas contemnere. Cf. Sacred Books oj the East, 6, XL; 9, 290; Pesch, n. 207.
2 Quod ex his Corani verbis deducunt : " Hora prope est, quando luna dividetur in duas partes. Sed videntes signum avertentur et dicent : Magia continua!" (Sura 54, 1); hsec autem verba, secundum communem explicationem, ad signa judicii referuntur.
discussionem, proindeque theologiae legitimum progressum prohibendo, voluntatem fatalismi dodtrina dejiciendo et voluptate enervando; (b) familianim vincula dissolvit; polygamia enim et divortium paulatim verum amorem exstinguunt, uxores ad servorum conditionem reducunt, pacem turbant filiorumque bonae educationi obstant; (c) societatis fundamenta evertit; fatalismus enim cito pigritiam fovet et industriae progressum sistit ; insuper, corruptis familiis, jam tota societas dissolvitur; servorum emptio et venditio necnon christiani nominis odium multorum occisiori.em inducunt; utriusque potestatis, spiritualis et temporalis, in eodem principe consociatio incurabili tyrannidi favet, omnemque libertatem paulatim tollit. Hinc factum est ut Turcarum imperium, quod per pauca saecula ita floruit, ut christianas nationes etiam unitas debellare potuerit, mox proprio corruptionis pondere a pristina gloria defecerit, vixque hodie propriis viribus subsistere possit, dum ex adverso Christianismus, licet Mahumetismo antiquior, quotidie nova juventute reflorescit, novosque fructus tum naturales tum supernaturales affert.
- Merito igitur concludere valemus Mahumetismum, sicut Budhismum, nonnisi veritatis fragmenta in se continere, quae tum ex naturali ratione, tum ex primaeva revelatione deprompta sint; utrumque autem systema perniciosis scatere erroribus, ex quibus inhabile faclum sit ad genus humanum a suo misero statu vere redimendum; plenam autem veritatem, ab omni errore immunem, in sold religione Christi inveniri, quae sola tum privatos homines tum societates sanare potest, ut jam supra ostendimus, n. 459-469.
Et ita jam constat christianismum esse omnino transcendentem. Ex quo inferre licet valde probabiliter eum esse divinumy cum sine speciali Providentice interventu haec transcendentia explicari nequeat. Haec autem conclusio certa evadit quando accedit argumentum historicum superius evolutum, ex quo nempe colligitur Christi testimonium de ipsius divina missione, san6litate et variis miraculis firmatum, esse omnino fide dignum.
DIVINITAS CHRISTIAIM^S RELIGIONIS. 333
Conclusio totius Tractatus : Religio christiana est ab omnibus amplectenda.
- Probavimus enim (supra, n. 109-189) aliquam religionem esse omnibus absolute necessariam; postea vero (n. 212-234) aliquam revelationem esse humano generi moraliter necessariam, et tandem Christianismum esse hodie solam religionem revelatam, cujus ope homo finem suum attingere valeat (n. 254-537) : Israelitica enim religio non erat nisi praeparatio ad Christianismum, ideoque evanuit sicut aurora orto jam sole, ut diclum est ubi de prophetiis; ergo unicuique gravis incumbit obligatio christianam fidem amplectendi.
Quod ut magis pateat, sequenti utemur argumento : omni probationum genere demonstravimus Christum vere esse Messiam divinumque legatum eo fine missum, ut Dei voluntatem nobis manifestaret; atqui Christus clare et diserte asseruit religionem quam praedicabat, ab omnibus sub pcena damnationis esse amplectendam. (a) Hoc docuit ab initio in sermone ad Nicodemum : " Qui credit in eum, non judicatur : qui autem non credit, jam judicatus est, quia npn credit in nomine unigeniti Filii Dei " r. Idem magis aperte declaravit, antequam ad Patrem ascenderet; tunc enim, vi potestatis sibi datae; misit Apostolos in universum mundum, ut praedicarent Evangelium omni creaturae, docentes eos credere omnia dogmata et servare omnia praecepta quae tradiderat, et quidem sub pcena damnationis : " Data est mihi omnis potestas in ccelo et in terra; euntes ergo docete omnes gentes... docentes eos servare omnia qucecumque mandavi vobis \ . . Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur " 2. Ergo qui sciens et volens chnstianam religionem respuerit, magni criminis reus est et propriae damnationis causa, cum unicum salutis medium sibi oblatum propria culpa rejecerit.
. (b) Ita Apostoli rem intellexerunt : Petrus enim, post Pentecosten, Judaeos alloquens, haec ait : " Et non est iri alio aliquo salus. Non enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri"1; nec aliter Paulus : " Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Ckristi " 2. Ergo qui sciens et volens Christum rejecerit, salvus fieri nequit.
555- (c) Nec mirum; nam Deus, propter supremum ejus dominium, plenum intellectus et voluntatis obsequium exigere potest, proindeque omnibus prsecipere valet ut revelationem faclam amplectantur, atque praecepta positiva sufificienter manifestata adamussim servent. Atqui ex au6loritatibus allegatis aperte constat, fidem in veritates revelatas et praeceptorum adimpletionem esse unam e conditionibus ad salutem necessariis; ergo homo non potest rationabiliter obsequium suum revelationi denegare. — Nec dicatur revelationem esse privilegiumy quo quis libere uti possit vel non; nam quandoque privilegia per modum legis dantur, praesertim si ad bonum commune sint necessaria; porro revelatio est privilegium hujusmodi, sine quo genus humanum suum finem moraliter attingere nequit; nil mirum igitur si per modum legis datum fuerit, "cui omnes obedire tenentur; secus enim, pauci essent qui eo uterentur, sicque Dei consilium effectu careret.
Ad quam revelationem amplectendam nos movere debet ipsa gratiiudo : si enim Deus tam bonus fuerit, ut intellectum nostrum lumine revelationis et voluntatem auxilio indebito adjuvare voluerit, et gressus nostros in viam justitiae dirigere, necnon ad altiorem statum nos evehere, ingratitudo sane esset pessima haec bona despicere, et eadem respuere.
Merito igitur cum Vaticano 3 dicere fas est : " Quum homo a Deo tanquam Creatore et Domino suo totus dependeat, et ratio creata increatae Veritati penitus subje6la sit, plenum revelanti Deo intelleclus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur ". Quod aliunde definitum est can. i
de Fide : " Si quis dixerit, rationem humanam ita independentem esse, ut fides ei a Deo imperari non possit ; anathema sit ".
Rematiet igitur ut, pro viribus nostris, eos qui sedent \x\ umbra mortis ad Christum verbis, exemplis precibusque adducamus, ut et ipsi Deum per Christum glorificent, et sic perfecte impleantur haec verba : CHRISTUS VINCIT, Christus regnat, Christus imperat.
Scopus, utilitas et divisio Tractatus1.
- Religio christiana, feliciter per orbem terrarum propagata, non obstantibus haeresibus et schismatibus in sinu suo ortis, diutissime una permansit. Sed, saeculo IX, fautore Photio, ortum est schisma grcecum quod christianam unitatem disrupit; et, saeculo XVI, Protestantes, duce Luthero, ab Ecclesia. catholica secesserunt. Tres sunt igitur hodie societates quae christiano nomine gloriantur, et doc~trinam a Domino traditam diverse interpretantur.
Protestantes contendunt hanc do6lrinam cujusque privato judicio intelligendam esse, ideoque Christum non instituisse aucloritatem supremam et infallibilem quae veritates fidei doceret atque tuto servaret.
1 Hic Traclatus, vix ante ssec. XVIII forma scientifica completus, per partes jam a tempore Patrum inchoatus fuerat. Per multa saecula quaestio non fuit num esset, sed ubinam esset Ecclesia; quam Patres solvebant nolas determinando extemas, quse ex ejus internd constitttlione fluebant. Ita S. Ignatius hierarchicam constitutionem describit, S. Irenaus unitatis centrum, S. Cyprianus universalis Ecclesiae unitatem, S. Augusfinus c&tholicitatem et sanclitatem, S. Vihcentius Lirin. legem progressus. In Medio Alvo Ecclesiae constitutio faclis magis quam theoriis manifestatur. Qusedam tamen prodeunt opera tum circa schisma Grsecorum tum circa sacerdotii et imperii dissensiones; praeterea sabc. XIV et XV, EcclesiDe independentia et in rebus religiosis suprema potestas contra incipientem Gallicanismum vindicantur. A tempore autem Reformationis, contra Proteslanles auctoritatem Supremae Aucloritatis, immo Episcoporum a Presbyteris distinctionem, ipsiusque Ecclesiae sub forma societatis institutionem negantes, necesse fuit Ecclesiae institutionem, naturam et proprietates vel notas apprime describere, ut exinde vera detegi posset Ecclesia; et contra Jansenistas et Gallicanos, potestatis ecclesiasticae exercitium nimis coarcftantes, Supremce et Infallibilis Rom. Pontificis auctoritatis objeclum et exercitium determinare; et sic paulatim praecipua Tr. de Ecclesid lineamenta descripta sunt. Quod egregie exponit L. Brugere, De Ecclesid Christi, Praefatio» Parisiis, 1878.
T)E ECCLESIA CHRISTI. 337
Grceci schismatici rejiciunt quidem privatum judicium utpote ad unitatem fidei servandam inefBcax, sed autu mant supremam et infallibilem docendi potestatem in corpore Episcoj>orum collegialiter agente sitam esse, ita ut Romano Pontifici non competat nisi praeeminentia quaedam honoris. • . . .
Catholici autem unanimi ore tenent Christum vere instituisse supremam et infallibilem audloritatem ad authentice docendam et propagandam do6lrinam divinitus revelatam, et hanc aufloritatem competere non solum corpori Episcoporum, sed etiam hujus corporis Capiti, nempe Romano Pontifici, qui vices Christi gerit in terra.
Quaestio est igitur quisnam ex his tribus diversis conceptibus verus sit seu menti divinae consentaneus. Itaque sedulo investigare debemusutrum Christus aucloritatem instituerit ad suam doctrinam authentice docendam, an cuique jus reliquerit eam privato judicio interpretandi ; utrum proinde religiosam societatem hierarchice ordinatam fundaverit an religionem spiritus quam quisque secundum suam conscientiam colere possit; utrum haec societas sit uni supremo capiti subdita, an collegialiter per- corpus episcoporum regenda.
- Quanti sit momenti hujusmodi investigatio neminem fugit : (a) Cum enim, ex dictis n. 554, christiana religio sit ab omnibus amplectenda qualis ab ipso Domino tradita fuerit,et quidem sub pcena aeternae damnationis,maxime interest bona fide et accurate expendere quaenam reapse fuerit hac de re mens Christi, cuinam proinde ex his societatibus adhaerere debeamus; secus enim fine nostro ultimo aeternaque beatitudine propria culpa carere possemus.
(b) Praeterea cum jam, a temporibus Photii Lutherique, disrupta fuerit unitas, quae olim inter Christianos vigebat, totis viribus Christi discipuli, praecipue vero ejus ministri eo tendere debent ut hanc unitatem restaurent; ad quod adlaborare nequeunt nisi doclirinam in hoc Tra6latu expositam optime calleant : non enim humanis inventis, sed mediis ab ipso Christo determinatis haec unitas instaurari vel instaurata praeservari potest.
338 DE ECCHESIA CHRISTI.
(c) Ad quod studium nos etiam cogunt adversariorum impugnationes : dum enim suam a Catholica Ecclesia separationem vindicare nituntur, omnium Ecclesiarum matrem variis calumniis impetere non erubescunt, quas confutare necesse est.
- Divisio. Duplex erit pars in hoc Tra6latu : prior, apologetica, de inventione verce Christi Ecclesice^ in qua, comparatione instituta inter varias societates quae se christianas proclamant, demonstrabimus Ecclesiam Catholicam esse vere Ecclesiam a Christo institutam; posterior, theologica, de organicd constitutione Ecclesice Catholicce, qualis nunc existit, ubi exponemus varia munera Ecclesise ministrorum et membrorum.
In priori autem parte, divinam institutionem Ecclesice Catholicce variis argumentis probabimus. i° Ad viam parandam historicae demonstrationi, quae in se efficacissima est, a priori expendemus utrum necne, posito revelationis fa6lo, exspeclanda sit institutio alicujus magisterii vivi et infallibilisy quo tuto servari possit revelatio christiana. 2° ffistorice, inquiremus num reapse Christus instituerit magisterium vivum et infallibile^ et cui illud commiserit ; utrum independenti collegio episcoporum an collegio dependenti a supremo Pontifice. 30 Tandem comparando Ecclesiam catholicam qualis hodie existit, cum aliis christianis societatibus, investigabimus utrum necne visibiles notas suae divinae originis prae se ferat.
In parte altera, dicemus : i° de Ecclesiae potestate^ ejus ambitum determinando in re do6lrinali, legislativa et judiciaria ; 2° de hujus potestatis exercitio a Romano Pontiflce et Episcopis, necnon de membris Ecclesiae quae huic potestati subduntur ; 30 de relationibus inter potestatem ecclesiasticam et civilem, seu inter Ecclesiam et Statum.
Pars I, apologeiica :
divina institutio
Ecclesiae
Catholicse.
i Praenotanda.
i° Raiione suadetur
Pars II, theologica, de Ecclesiae
Constitutione.
2° Historice probatur.
i° De Ecclesiae potestate
'Ex necessitate alicujus auctoritatis.
Ex necessitate magistcrii vivi et infallibilis.
fChristus instituit societatem hierarchicam :
(a) Conferendo Apostolis et Episcopis potestatem homines docendi, regendi et sanclificandi cum privilegio infallibilitatis.
(b) Conferendo eamdem potestatem, sed supremam, Petro et Romano Pontifici.
Hinc Ecclesia est societas visibilis, apostolica, et indefeclibilis.
Ergo sola Romana Ecclesia est vera Ecclesia Christi.
3° Notis visibilibus { confirmatur :
Unitate Catholicitate Stabilitate l Sandlitate doclrinali. legislativa. judiciaria.
divinum interventum denotantibus.
2° De exercitio hujus potestatis.
A Romano Pontifice.
f Potestas docendi. Dotes.
Potestas regendi/
Exercitium.
Ab Episcopis f
Seorsim spectatis.
I Collegialiter. kIn Ecclesiae membra. 3° De Relationibus inter Ecclesiam et Statum. Conclusio : Definitio et excellentia Ecclesiae.
Bars Brtor
DE INVENTIONE VER/E GHRISTI ECCLESI^E
- Ut veram detegamus Ecclesiam, comparationem instituere debemus inter Ecclesiam, qualis a Christo constituta est, et varias societates quae se christianas profitentur ; sic enim haud segre constabit quoenam ex eis verae Ecclesiae conceptui respondeat. Quo melius tamen intelligatur status quaestionis, pauca praenotanda sunt de notione Ecclesiae, de variis modis quibus Ecclesia a variis christianis societatibus concipitur, et de naturd et vi argumentorum quibus in hac disquisitione utemur.
Praenotanda.
§ I. ECCLESLE NOTIO1.
(A) Sensu generali, Ecc/esia, a graeca voce sftcAyjata (exzaXsco &>, evoco), apud au6lores sacros, tria significat, nempe evocationem, seu aclionem qua aliqui ad conveniendum vocantur; aut ccetum qui convocatur, sive sit religiosus sive profanus, sive bonus sive malus2 : vel etiam locum in quo ccetus adunatur.
(B) Sensu ecclesiastico, designat ccetum fidelium simul corivenientium ad sacra celebranda : (a) quandoque
1 Bellarminus, Controv., de Concil. et EcclesiA, 1. III, de Eccl. militante, c. 1-2; S. Francois de Sales, Les Controverses, ire Partie, ch. 2, t. I, p. 40-83, edition Annecy, 1892; Passaglia, De Ecdesid Christi, 1. I, c. 1 sq.; Franzelin, Theses de Ecclesid Christi, th. I; Mazzella, De Relig. et Ecc/esidt n. 393 sq.; De Groot, Summa apolog., q. II, a. i; Morris*, Ecclesiology, p. 13 sq.; Jacob*, Ecclesiastical Polity, p. 7 sq.; Wilmers, n. 9 sq.
2 " Odivi ecclesiam malignantium " (Ps, 25, 5); " Etenim veritatem tuam in ecclesid san(5lorum {Ps. 88, 6). Coetum etiam profanum significat : " Alii autem aliud clamabunt. Erat enim ecclesia confusa... Si quid autem alterius rei queeritis, in legitima ecclesid poterit absolvi ". Act.y XIX, 32, 39.
fideles aclu coadunatos r, aut eos qui solent simul convenire2; (b) aliquando omnes fideles in eadem civitate commorantes3, aut varias christianas communitates ejusdem regionis4; (c)tandem universalem fidelium societatem per totum orbem terrarum dispersorum, quatenus hi unicum corpus efficiunt.
Sub alio autem respectu, hoc nomen designat tum Ecclesiam discentem, seu plebem fidelium : " Vos Spiritus S. posuit episcopos regere Ecclesiam Dei s ", id est fideles ; tum Ecclesiam docentem^ seu ccetum pastorum qui fidelibus prsesunt : " Quod si non audierit, dic Ecclesice; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus6 "; alias autem totum et integrum ccetum ex pastoribus et fidelibus coalescentem : " Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea7 "; ex contextu igitur determinandum est quo sensu illa vox usurpetur.
Hic agimus de Ecclesid universali, quatenus est societas hominum viatorum Christi doctrinam profitentium, et comple<5titur pastores simul et fideles.
Haec generalis Ecclesiae notio in praesenti ^ufficiat; accurata enim definitio a priori dari nequit, sed ex natura, proprietatibus et constitutione ejus deduci debet, prout a Chiisto delineatae sunt ; eam igitur remittimus ad calcem Traclatus •.
§ II. De variis modis quibus ecclesia a variis
CHRISTIANORUM SOCIETATIBUS CONCIPITUR.
Tres sunt Christianorum societates praecipuae : ecclesiae grcecce a Romana sede separatae, Protestantium se6tae, tandem Ecclesia catholica, de quibus seorsim dicendum est.
1 " Si ergo conveniat universa ecclesia in unum..." (I Cor., XIV, 23; cfr. XIV,
2 " Salutate Priscam et Aquilam... et domesticam ecclesiam eorum " {Rom.t XIV, 3-5.)
' " Paulus Apostolus... Ecclesiae Dei quae est Corinthi..." (II Cor., I, 1.)
4 " Paulus Apostolus... Ecclesiis Galatiae" {Gal., I, 1-2; cfr.I Cor., XVI, 1; f/Cor., VIII, 2.)
8 Interea tamen hic subjicimus definitionem quam, post Bellarniinum (1. c, c. 2), communiter tradunt theologi : Ecclesia est ccctus kominum viatorum ejusdcm jidei christiance professione, et eorumdem sacramentorum participatione adunatus, sub regimine legitimorum pastorum ac prcecipue Romani Pontificis,
I. De Ecolesiis graecis a Romana Sede separatis1.
i° Doctrina. Graeci, qui sese Orthodoxos vocant, et a nobis dicuntur schismatici, docent. quidem Ecclesiam visibilem fuisse a Christo institutam, eamdemque privilegio infallibiliter docendi legesque ferendi fuisse praeditam, quod in corporeepiscopoi'um resideat; contendunt vero primatum Romani Pontificis non essejuris divini, sed juris ecclesiastici, ob urbis Romae dignitatem Romanis Pontificibus primitus concessum, posteaque primatum archiepiscopis Constantinopolitanis merito translatum fuisse, saltem quoad Orientales Ecclesias. juxta eos igitur, Ecclesia non est societas monarchica, sed potius aristocra-tica, collegio Episcoporum regenda. Aucloritatem cecumenicorum conciliorum agnoscunt, sed ut cecumenica habent septem tantum priora concilia, videlicet Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum, Chalcedonense, secundum et tertium Constantinopol., secundumque Nicaenum, quia in his utraque Ecclesia, Occidentalis et Orientalis, convenerat, dum in ceteris, inquiunt, sola Occidentalis Ecclesia prsesens fuit ; unde ad infallibilia decreta condenda hodie desideratur Concilium ex Graecis Romanisque episcopis constans.
20 Historicus conspectus. (A) Graeco schismati praeiverant quoedam seclce orieniales. Ita Nestoriani, qui duas in Christo personas distinguebant, personam Verbi et personam Christi, morali tantum unione conjunclas, a catholica unitate secesserunt saec. V., et Chaldceam ecclesiam efiformarunt, quae hodie etiam perdurat. — Eutychiani, qui contendebant ex duabus naturis, divina et humana, unam in Christo esse conflatam, pariter eodem saeculo ab unitate
1 De historia, symbolis et theologia harum ecclesiarum, cfr. Assemani, Bibliotheca Orientalis, Romoe, 17 19 -1728; E. Renaudot, Liturgiarum orientalium colleclio, Parisiis, 1716; Kimmel et Weissenborn*, Monumenta Jidei ecclesitz orientalis ; J. Mason Neale*, History of the Holy Eastern Chnrch; A. P. Stanley*, Lecl. on the History of the Eastern Church, N. York, 1884; P. Schaff*, Creeds of Christeudow, vol. I., p. 43 sq., vol. II, pp. 45 sq., 275 S(l«5 Gagarin, Le clerge" russe, Paris, 1871; Macaire*, Theologie^doginatu que orthodoxe, Paris, 1859-60; Pitzipios, F Eglise Orientale, Rome, 1855; Pisani, A travers fOrient, 1896; L. Duchesne, Eglises siparees, Paris, 1896; P. J. Pargoire, V Eglise Byzantine, de 527 a 847, Paris, 1905; S. Vailhe, Eglise de Constantinople in Dicl. de The"ol. Vac.-Mangenot, t. III, 1300- 15 19, J. Bousquet, VUnitd de P Eglise et le Schisme grec, 19 13; Les divers schismes d'Orieut, ap. Bricout, op. cit., t. II, p. 313-375; A. Palmieri, Theologia dogmatica orthodoxa.
fidei defecerunt, variasque ecclesias in Armenid, Syrid, /Egypto et Abyssinid instituerunt.
(B) Graecum schisma proprie diclum praesertim ex ambitione episcoporum Constantinopol. ortum habuit. Jam, an. 381, Concil. C. P., canone 30, decreverat : " Constantinop. episcopus habeat honoris primatum post Rom. Pontificem, eo quod ipsa sit nova Roma"; et quamvis Rom. Pontifices hunc canonem approbare noluerint, episcopi Byzantini non tantum patriarcharum jura, quibus ab initio non gaudebant, sed etiam quemdam primatum in Orientales Ecclesias usurpare gradatim conati sunt, v. g. in Thraciam, Pontum, Asiam Minorem. Praeterea, an. 484, Acacius, Zenonis imperatoris patrocinio fultus, Rom. Pontifici Felici III pertinaciter restitit, et schisma introduxit quod 35 fere annos perduravit, usquedum videlicet Hormisdoz formulam 2500 episcopi Orientales subscripserint, in qua primatus Rom. Pontificis agnoscebatur.
Prsecipuus autem schismatis fautor fuit Photius (an. 857), qui sedem C. P. adhuc laicus invasit, et a Rom. Pontificibus depositus, ecclesias orientales ab eorum communione avellere conatus est. Paulo post quidemschisma de novofuitexstinctum, seda Sergio, an. 1034, renovatum, et a Michaele Coerulario, an. 1054, consummatum. Concordia quidem de novo inita fuit an. 1274 in Conc. Lugdunensi et an. 1439 in Florentino, sed per breve tempus; paulo post enim, civitate et Imperio Cp. per Turcas occupatis, Graeci fere omnes ad schisma redierunt.
- 30 Hodiernus status. (A) Hodie Ecclesia graeca in varias ecclesias sejunclas dividitur, quariim praecipuse sunt :
Patriarchatus Constantinopoliianus, cui primatus quidam honoris tribuiturr ;
Patriarchatus Alexandrinus, Antiochenus, Hierosolymitanus ;
Ecclesia Ruthena, seu Russica, quae, paulo post Michaelem Caerularium, a Patriarchatu Cp. secessit, et a Petro I Imperatore tamquam ecclesia nationalis constituta fuit : regitur a S. Synodo, quae ab Imperatore tota dependet2 ;
1 Hodiernus status grsecarum et orientalium ecclesiarum sub ditione Turcarum dispersarum accurate describitur a F. van den Steen de Jehay, De la situation ttgale des sujets ottomans non musulmans, Bruxelles, 1906.
2 Ita episcopi Russiae, dum consecrantur, hoc edunt juramentum : " Promitto... omnibus diebus vitae meae obediendo morem gesturum Sandlce dirigendi totius Russice Synodo, uti legitimce potestati, a pie defunclo et seterna memoria digno Petro M. constitutse, et a feliciter imperante Imperatoria majestate cum bono jussu confirmatse. .. Obediam quoque reliquis mandatis et statutis, quse deinceps adstipulatione SS. Synodi ad libitum Imperatorice Majestatis constituentur ". Apud Haigold *, Beilagen zum neuveranderten Russland, Riga, 1769-70, vol. I, pp. 107, 144; cf. Tondini, The Pope 0/ Rome and the Popes of the Oriental Orthodox Church, London, 1871, c. I ; L. Gondal, V Eglisc
Ecclesia Hellenica, quse an. 1833 a primatu Archiepiscopi Cp. se subduxit, et Synodo Atheniensi Regique simul subditur r;
Metropolitanus Cyp ri cum suis suffraganeis ;
Patriarchatus urbis Carlowitz in Austria;
Archiepiscopatus Montis Sinai;
Ecclesia Montisnigri (Montenegro);
Ecclesia urbis Hermanstadt, in Transylvania, sub suo metropolita ;
Ecclesia urbis Tschernowitz, in Galicia, sub suo metropolita; tandem Ecclesise Roumanice, Serbice et Butgarice recenter constitutae, unaquaeque sub sua synodo.
(B) His adjici possunt antiquae seclae, quae jam a fide orthodoxa, ante graecum schisma, recesserant; ita Nestoriani efformant ecclesiam Chaldaicam in Mesopotamia, suumque Patriarcham habent, qui 100.000 fidelibus circiter prseest.
Etttychiani, seu Monophysitse, plures efformant ecclesias : ecclesiam Jacobitam in Syria, quae agnoscit Patriarcham titulo Antiochenum2; ecclesiam Copticam in y£gypto et Ethiopia, quse obedit Patriarchse Alexandrino et Metropolitano Abyssinise3; ecclesiam Armenam veterem quae pariter suos habet Patriarchas, et 3.000.000 fidelium computat4.
(C) Ex variis illis seclis nonnulli ad Catholicam fidem conversi sunt, Romanoque Pontifici subduntur, servatis tantum propriis ritibus, dicique solent Grseci-uniti, Chaldaei-uniti, Syri-uniti, Coptaeuniti, Armeni-uniti, Rutheni-uniti etc.s rnsse, 1903 (S:. et Rel.); Wladimir Guettee*, (pretre russe), Exposition cU la doclrim de f Eglise catholique orthodoxe, Paris, Fischbacher, 1884.
1 Hae sunt enim propositiones quas, an. 1833, subscripserunt episcopi regni Hellenici : " Orientalis orthodoxa et apostolica Grseciae Ecclesia, quse nullum aliud spirituale caput agnoscit nisi Caput fidei christianae, Jesum Christum D. N., a nulla pendet externa au<5k>ritate, sed immotam servat fidei unitatem cum omnibus Orientalibus orthodoxis ecclesiis. In rebus Ecclesice gerendis, quae ad Statum pertinent, ut supremwn capul agnoscitur Rex GracicE. Permanens instituetur Synodus, archiepiscopis ac episcopis constans a Rege seteclis, quae suprema ecclesiastica. aucloritate gaudebit, ut fit in Ecclesia Ruthena ". ( Apud Neale *, op. cit., Gen. Introd. I, p. 60).
5 De hodierno statu Orientalium Ecclesiarum vide P. Fournier, Revue ge"ntrale de Droit inlernational public, jan. fevrier 1895; Baron d'Avril, Les fglises autonomes et autociphales, apud Revne des qucslions historiques, juil. 1895 ; Pisani, op. cit. ; F. Van den Steen de Jehay, op. cit.
DE ECGLESIA CHRISTI. 345
II. De variis Protestantium sectis1.
- i° Origo et primarium principium. Inter Protestantismi pr&cursores merito recensentur A/bigensesy qui, saec. XI°, docuerunt Ecclesiam, jam a tempore Constantini paulatim defecisse; Wa/denses (a.n. 1 160), Wic/efistce (an. 1375) et Hussitcz (an. 1408), qui declararunt Ecclesiam Romanam esse synagogam Satanae, et Ecclesiam veram esse invisibilem, solis electis constantem2.
Protestantes, ita vocati quia contra decretum in comitiis imperii Spirensibus habitum protestati sunt (a. 1529), praecipuos duces agnoscunt Lutherum et Ca/vinumy sed gradatim in innumeras sectas divisi sunt, ita ut quid doceant vel non, difficile sit exponere. Omnes tamen primatum Rom. Pontificis rejiciunt, et plerique negant esse in Ecclesia au6loritatem vivam et infallibilem, cujus decreta sint ab omnibus accipienda; juxta eos siquidem, Scriptura est solafideiregu/a.
Quo melius intelligatur ratio agendi cum eis, necesse est ut breviter praecipuas sectas describamus.
- 20 Lutheranismus^ auclorem habuit Lutherum, qui Islebii in Saxonia natus an. 1483, ordinem Augustinianorum ingressus est. Multis tentationibus impetitus, solatium qusesivit in speciali theoria quod sola fides ad justificationem sufficiat. Theologise professor factus an. 150.9, contra aucloritates ecclesiasticas mox recalcitravit.
Ira enim incensus quod Albertus, Moguntinus archiepiscopus,
1 Cf. Bossuet, Histoire des Varialions (anglice redditum, N. York, 1836); Mcehler, Symbolik, oder Darstellung der dogmat. Gegensaetze der Katholiken und Protestanten nach ihren oeffentl. Bekentnisschriften, 9a ed., 1884; gallice et anglice redditum; D. Rupp*, An original History of the Religious deno?ninations at present existing in the United States, Philadelphia, 1844; Armand de Mestral*, Tableau de VEglise chrttienne au XIXe sieciey Lausanne, 1870; P. Schaff*, Creeds of Christendo/n, 4 th. ed., vol. I, p. 203 sq., vol. III ex integro ; M. J. Spalding-, The History of the Protestant Peformation, Baltimore, 1865; W. H. Lyon*, A Study of the Secls, Boston, 1892; Blunt*, Diclionary of Heresies.
3 Dollinger, Die Reformation, ihre innere Entwikelung und ihre Wirkungen im Umfange des Lutherrischen Bekenntnisses, 1846- 1848; gallice redditum cura Perrot, item et anglice ; J. Janssen, Geschichte des deutschen Volkes; gallice redditum, VAllemagne et la Reforme, 1877- 1902; Schaff*, op. cit., vol. I, p. 211 sq. ; A. Baudrillart, IJEglise catholique, la Renaissance et le Protestantisme, 8a ed., Paris, 1905; H. Denifle, 0. P. Luther und Lutherium, Mainz 1904- 1906; L. Cristiani, Luther et Lutheranime, Paris, 1908.
Dominicanis prse Augustinianis munus novas indulgentias praedicandi demandasset, primum contra Indulgentiarum abusus, dein contra earum usum ac legitimitatem, necnon adversus bonorum operum et sacramentorum efficaciam ad justificationem, aliaque fidei dogmata praedicavit.
Initio quidem aucloritatem tum Pontificis tum Concilii humiliter agnovit; " Beatissime Pater, inquiebat, approba, reproba, ut placuerit, vocem tuam vocem Christi in te presidentis et loquentis agnoscam... Contra unam, sanctam, et catholicam Ecclesiam, quam totius orbis esse magistram et obtinere primatum non ambigo, sancloeque Sedis Apostolicae auctoritatem, ac sanclissimi Domihi nostri Papae bene consulti potestatem nihil dicere intendo".
Damnatus vero a Pontifice (an. 1520), furore aclus, eum ut Antichristum habuit, et ad Concilium generale provocavit. Paulo post, Conciliorum Patrumque auctoritatem, utpote suis doctrinis contra^ riam, prorsus rejecit, atque docuit : (a) Scripturam solam, privato examine interpretatam, Deo tamen interius mentem fidelis illuminante, esse fidei regulam; (b) omnes fideles, divini Spiritus lumine instru€tos, sacerdotes esse, proindeque ordinationem ritum esse non solum inutilem, sed ridiculum; (c) Ecclesiam non esse visibilem, sed iis omnibus constare qui in fide, spe et caritate vivunt1. (d) Attamen non semper sibi constans, urgentibus catholicis theologis, admisit veram Ecclesiam aliquo visibili signo agnosci, nempe baptismate, ccena et Evangelii prcedicatione*. Postea, contra Anabaptistas, qui ejus auctoritatem rejiciebant, ad aucloritatem Ecclesiae visibilis appellavit, immo et ad Statum ut eos compesceret : sublata enim Papse aucloritate, nil aliud manebat nisi ad civilem aucloritatem recurrere3.
- Multse dissensiones inter Lutheranos, etiam vivente eorum duce, praevaluerunt, et adhuc vigent, nonnullis ad Pietismum, multis autem ad Rationalismum magis ac magis defleclentibus. Nec eodem modo suas gubernant ecclesias : in Germanid, nullos habent episcopos, sed principibussaecularibus, etiam in rebusspiritualibus, subduntur, necnon consistoriis, quorum praecipua membra a principibus seliguntur; in Scandinavid servata fuit episcopalis hierarchia, et episcopi a Rege, qui ut Ecclesiae caput habetur, eliguntur ; in Statibus Fcederatis Americae, pastores fidelium suffragiis ad munus suum deputantur, licet in rebus ad fidem disciplinamque spec- x Hinc in Confessione Augusta Viudelicorum legitur (a. 7) • " Item docent quod una sancla Ecclesia perpetuo mansura sit. Est autem Ecclesia cong7'egatio sanctorum ', in qua Evangelium re(5le docetur et redte administrantur sacramenta". (Apud Schaff, Creeds, vol. III, p. 11-12).
2 Responsio D. M. Lutheri ad librum Ambr. Catharini, inter Lutheri opera latina, t. V, p. 309-311 ed. Francfort.
tantibus, Synodo tum particulari tum generali obedire teneantur1. Aliis verbis, putant nil certi a Christo definitum fuisse circa Ecclesiae regimen, sed hoc secundum varias locorum circumstantias determinandum esse.
- 30 Calvinismus nomen ducit a /. Calvino*, an. 1509, Novioduni nato, qui, dum Biturigis jurisprudentise operam daret, amicitiam iniit cum Wolmaro, Lutherano occulto, a quo novae hrereseos principia accepit ; postea Basileam se recepit, ubi famosum Institutionwn opus edidit, in quo Reformatorum doclrinas meliori methodo styloque elegantiore exposuit. Paulo post a magistratu Genevensi theologiae professor electus, suos errores tum concionibus, turri scriptis late disseminavit, ita ut, post Lutherum, Reformatorum princeps agnoscatur.
(a) Scripturam sacram pro sola fidei regula, sicut ipse Lutherus, habet. (b) Sed ratus unitatem fidei servari non posse sine adhcesione alicui Ecdesicz, duplicem esse Ecclesiam docuit, unam invisibilem, e toto eleclorum numero constantem ; alteram visibilem, ex iis omnibus constantem, qui, " et fidei confessione et vitae exemplo, et sacramentorum participatione eumdem nobiscum Deum ac Christum profitentur3". Extra hanc Ecclesiam plerumque fieri nequit ut quivis salutem consequatur 4. (c) Non solum Romani Pontificis primatum rejecit, sed contendit presbyteros, non ritu sacro consecratos sed a populo delegatos,jure divino episcopis esse cequales, eisque competere ecclesiae administrationem : hinc ejus systema presbyterianismus nuncupatur1. (d) Statuit quidem ut pas-
1 Lutherani per orbem dispersi numerantur circiter 47,000,000 ; in Statibus Fcederatis, juxta recentem recensionem (1890), computantur 1,231,072 communicantes. Tamquam fidei regulam communiter agnoscunt Librum Concordice, qui novem compleclitur symbola, videlicet Symbolum Apostolorum, Nicaenum et Athanasianum, Augustanam confessionem (1530), Apologiam ejusdem, Smalcaldenses articulos (1537), duos Catechismos a Luthero concinnatos (1529), tandemque Concordise Formulam. Cfr. SchafP, op. cit, vol. III, p. 1 sq. ; Carroll*, The Religious Forces of the United States, N, York, 1893, c. 27, p. 175 sq.; American Church History Series, vol. IV, Lutherans by Jacobs*, JS93. — Hodie vero multi Lutherani ad Rationalismum defleclunt, ut lucide ostendit Goyau, V Allemagne Religieuse, Paris, 1898.
3 Cf. Bossuet, Hist. des Variaiions ; Kampschulte et Walter Goetz*,
Johann Calvin, Leipzig, 1869-1899; T. H. Dyer*, Life of Calvin, London,
(Vacant), t. II, 1377; W. Barry, in the Catholic. Encyclopedia, New-York, t. III, p. 195-204.
3 Cf. Confess. Westmonasier. apud Schaff*, op. cit, vol. III, p. 657.
4 Calvinus, Instit. christ. relig., IV, 1, 8. In duodecim prioribus capitibus libri VI Instit. exposita invenitur Calvini theoria de Ecclesia.
5 Animadvertit siquidem in Scriptura promiscue sumi vocabula episcopos, presbyteros, pastores et ministros ; pastores autem ex populi consensu creandos esse, sed electioni praeesse debere alios pastores, ne quid per levitatem, aut tores, in rebus ecclesiasticis gerendis, consilium caperent seniorum, id est sapientium laicorum; et, in cura. pauperum, diacbnis juvarentur. Firmiter tamen prohibuit ne principes in ecdesiarum regimine sese immiscerent, et sic caesarismum effugit.
Calvinismus in Helvetia, Hollandia, Scotia et Statibus Fcederatis * prsesertim viget, et in varias seclas subdividitur, quarum praecipuae sunt Reformati, Puritani, Presbyteriani, Arminiani seu Remonstratenses 2.
- 40 Anglicanismi auctor fuit rex Anglise Henricus VIII3, qui, quamvis primum contra Lutheri sophismata septem sacramento- •rum existentiam vindicasset, postea ira incensus quod Clemens VII ejus matrimonium cum Catharina dissolvere recusasset, ab Ecclesia catholica secessit, et seipsum tanquam ecclesise anglicanae caput constituit. Initio quidem anglicanismus a catholicismo nonnisi Papatus rejectione differebat; sed, sub Eduardo VI, Lutheranismus, favente Cranmer, et, regnante Elisabeth,Calvinismus ecclesiam anglicanam pervaserunt, ita ut anglicanismus sit veluti utriusque consociatio, retenta tamen catholica doclrina de episcoporum divina institutione et aucloritate4.
mala studia, vel per tumultum a multitudine peccetur; electos vero manuum impositione ordinandos esse, ut hoc symbolo eorum dignitas populo commendetur.
1 In Statibus Fcederatis, quselibet ecclesia alicujus momenti regitur a pastore, adjuvantibus senioribns laicis et diaconis ; ecclesise ejusdem territorii efformant presbyteratum, in quo conveniunt pastores et unus e senioribus cujuslibet ecclesioe; presbyteratus autem ejusdem regionis constituunt Synodum; supremum tandem tribunal est Generalis Conventus {General Assembty). Cfr. W. H. Lyon*, op. cit., p. 106.
2 Calvinistae numerantur circiter 20,000,000 in toto orbe; in Statibus Fcederatis, juxta recentem recensionem (1890) 1,278,332 communicantes. Proecipua quoe agnoscunt symbola sunt Confessio Helvetica prior (1536), posterior (1566); Catechesis Heidelbergensis (1563), Confessio galiicana (1559), Confessio belgica (1561), Confessio scoticana prior et posterior (1560, 1580), articuli arminiani sive remonstrantia (1610), canones synodi Dordrechtanae (1619), Confessio Westmonasteriensis (1647). Cf. Schaff*, op. cit., vol. I, p. 354 sq., vol. III, p. 190 sq.
3 Cf. Burnet*, History of the Reformation, ed. Pocock, 1865; Lingard, Hisiory of England, vol. VI., ed. Philadelphia, 1827; M. J. Spalding, History of the Protestant Rtformation, Baltimore, 1865, vol. II, p. 59 sq. ; A. de Mestral*, op. cit., P..418 sq.; Card. A. Capecelatro, Neiuman e la Religione cattolica in Inghilterra, p. 1-118; A. Gatard, ap. Vacani, Dict. de Thtol., t. I, p. 1281; J. Tresal, Les origines du schisme anglican, 1909.
4 Dodlrina Anglicanorum brevi compendio exhibetur in 42 articulis sub Edtiardo VI promulgatis, qui postea sub Elisabeth tantisper mutati ad 39 reducti sunt, quos subscribere debent omnes ecclesiae anglicanoe ministri. Pnecipui horum articulorum commentarii sunt : T. R. Jones*, An exposition of the thirty-nine "articies, London, 1849; G. Burnet*, An exposition ofihej<partic.'<it revised with notes by Page, London, 1836; E. Browne*, An exposition, etc,
DE EGGLKSIA CHRISTI. 349
Anglicani omnes rejiciunt supremam auctoritatem Romani Pontificis, etsi plerique agnoscunt ei competere primatum honoris, et pauci concedunt primatum jurisdiclionis eidem collatum fuisse prioribus saeculis jure ecclesiastico. Cum vero regiam aucloritatem in rebus spiritualibus accipiant vel subeant, in ccBsarismum prolapsi sunt. Historico episcopatui, ut aiunt, adhaerent, nec in suam communionem recipiunt ministros qui a legitimis episcopis ordinati non fuere; quidam tamen dicunt episcopatum non fuisse divinitus institutum, sed solum apostolica setate de faclo in Ecclesia prsevaluisse*.
- Tres pnecipuae factiones in ipso ecclesiae anglicanae gremio inveniuntur : (a) Ecdesia superior ( High Church), quae episcopatui stricle adhaeret, Protestantismi nomen plus minusve abhorret, et putat se unum esse ex tribus ramis Ecclesiae catholicae, cujus duo alii rami sunt Ecclesia Romana et Ecclesia Graeca; quod praesertim tenent Puseyista*, seu Ritualistaz, qui dogmata catholica fere omnia admittunt, si excipias Immaculatum B. M. Virginis conceptum Romanique Pontificis infallibilem et supremam auctoritatem; immo catholicos ritus imitantur, et missam offerre confessionesque audire non abhorrent. (b) Ecclesia inferior (Low Church), quae sese vocat etiam evange/icam, et ad calvinismum maxime defleclit, parum curans de episcopatu, dummodo justificatio per fidem aliaque Calvini dogmata retineantur, (c) Ecclesia latior (Broad Church), quae semi-rationalismum plus minusve sapit, Trinitatem et divinitatem Christi tanquam puncta disputabilia habet, et generalem tantum in Christum fidem tanquam essentialem requirit. Ex american edit. with notes by Bishop Williams of Connedlicut, New-York, 1865 ; A. P. Forbes*, An explanalion ofthe 39 articles, Oxford, 1867 ; B. J. Kidd*, The thirty-nine articles, their history and their explanation, London, 1901. Eosdem articulos, tantisper mutatos in generali Conventu Trentoniensi (1801), ecclesia episcopalis americana tanquam fidei regulam accipit ; americanam recensionem habes apud Schaff*, op. cit., vol. III, p. 486 sq. — De statu hodierno anglicanismi cfr. J. Moyes, in The Catholic Encydop., New-York, 1907, t. I, p. 498-504.
1 Ita praesertim ii qui dicuntur Reformed Episcopalians ; cfr. W. H. Lyon*, op. cit.,'p. 97; cfr. Schaff, op. cit., vol. III, p. 822.
2 Sic nuncupantur quia, post conversionem J. H. Newman, qui hujus systematis in Universitate Oxoniensi promotor fuerat, Pusey ut ducem habuerunt. De origine, variis fatis et theoriis Oxoniensis scholai quoe vocata est The Oxford Movement, cfr. J. H. Newman, Apologia pro vitd snd; Loss and Gain; Thc Via Media of the Anglican Church; Difficulties of Protestants, vol. I.; Tracts for the Times, opuscula ab Oxoniensibus edita ad suas opiniones propagandas : unde etiam eorurz scholadicla est Tractarian Movement ; W. Ward, William G. Ward and the Oxford Movement ; H. P. Liddon*, Life of E. B. Pusey, London, New-York, 1894; Ragey, La Crise Religicuse en Angleterre, Paris, 1896; V Anglo-Catholicisme, 1897; P. Thureau-Dangin, La Renaissance catholique en Angleierre, Paris, Plon, 5e ed., 1905.
hoc intelligi datur quantum inter se differant vari?e Anglicanorum sectae, inter extrema Ritualismi ac Rationalismi plus minusve flucluantes.
57i- 5° Sectae evangelicales. Ex hac triplici radice innumera? pullularunt seclae. Inter eas quse evangelicales dicuntur recenseri possunt :
(a) Congregationatista;, seu lndependentesy qui rejecerunt auc~toritatem non solum episcoporum, sed etiam synodorum, contendentes varias ecclesias esse omnino sui juris et potestatem habere sibi eligendi symbola, leges, ministros prout sibi magis placuerit : Christus enim, inquiunt, non instituit Ecclesiam per modum societatis, sed per modum regni spiritualis quod consistit in veritate et caritate; unusquisque igitur fidelium potest ad libitum quamlibet christianam societatem ingredi, nec ulla societas seu congregatio potestatem habet in alias1.
(b) Baptistce, qui originem ducunt ab Anabaptistis et Mennonitis, putant baptismum infantium invalidum esse adultosque nonnisi per immersionem baptizandos esse; relate ad Ecclesiam, idem docent ac Congregationalistse9.
(c) Methodisia, seu Wesieyani, auctorem agnoscunt J. Wesley, qui quoestiones mere speculativas dedignans, sensus pietatis, fiduciae et caritatis in animos instillare conatus est. In Anglia episcopos non habent, sed generali conventu reguntur; in Statibus Foederatis adsunt episcopi, a generali Conventu selecti, pastores, diaconi et diaconissse, aliique ministri. Calvini doclrinam de pra> destinatione rejiciunt, tenent gratiam omnibus dari, et caecam fiduciam in Christum praedicant3.
(d) Saivationistce, seu The Salvation Army, qui ad modum exercitus duces et centuriones habent, et plus etiam quam Methodistae ad imaginationem et sensus appellant, ut popularem
1 Congregationalistae suas dodtrinas exposuerunt quibusdam formulis, quarum pruecipuae sunt : The Savoy declaration 1658; the Declaration of the Boston national Council, 1865; The declaration of the Oberlin national Council, 1871 ; haec omnia legere potes apud Schaff*, vol. III, p. 707 sq. ; cf. W. H. Lyon*, p. 114, ubi invenire est recentem fidei professionem an. 1883 editam. In Staiibus Unitis computantur 512. 771 communicantes (apud Carroll*, op. cit., p. 124).
2 Baptistarum confessioness fidei sunt : The Philadelphia Confession, 1688; The New-Hampshire Confession, 1833; Confession of the Free-Will Baptistsy 1834, 1868 (Ap. Schaff*, vol. III, p. 738 sq.). In Statibus Fozderatis recensentur 4. 443.. 628 communicantes.
3 Methodistoe adhoerent 25articulis diclis Methodist articles of Religion^ 1784, qui sunt veluti compendium 39 articulorum ecclesice anglicanne (Schaff, 1. c, p. 807); in Statibus Fcederatis, 5. 809. 516 communicantes computant [Vafanty op. cit., p. 1074).
enthusiasmum excitent, hominesque moribus perditos ad religionem adducant1.
Chapter 13 of 81