Nn. 1020–1045
- (E) Etiam in libris historicis esse possunt parabolcz, allegoricejiarrationes ficlczeX. alia ejusmodi ad veritatem quamdam moralem illustrandam; inspiratio enim accommodari potest cuique generi litterario, ut supra diclum est, n. 1018. Id vero veritati Scripturae minime officit. Ita parum refert utrum id quod dicitur de bono Samaritano aut de Lazaro mendico et epulone sit historicum an allegoricum : in utroque casu, veritas a Christo inculcata eadem omnino est. — Immo dari possunt integri libri qui, sub specie et forma historise, parabolam contineant, ut quidam de libris Judith et Tobiae contenderunt. In hoc casu, tota veritas ejusmodi librorum consisteret in declaratione veritatis religiosae, cui subservirent fictae narrationes.
Attamen id non facile, nec temere admitti debet, sed tantum quando, Ecclesiae sensu non refragante ejusque salvo judicio, probatur hagiographum voluisse non veram et proprie didtam historiam tradere, sed parabolam aut allegoriam aut aliquid hujusmodi2.
2 Ita Commissio biblica, 23 Junii 1905. Proposito dubio : " Utrum admitti possit tanquam principium recloe exegeseos sententia, quse tenet S. Scripturae
DE FONTIBUS REVELATIOIMIS. 679
- 2° Conseclaria. Diximus nullum esse errorem in libris inspiratis quoties scriptor sacer sua facit ea quae scribit. Si vero aliorum dicla refert, quin ea approbet implicite aut explicite, vel documentis utitur aliunde petitis quin eorum veritatem ratam habeat, necesse non est ut omnia quce dicla sunt vera esse credantur, sed sufficit ut verum sit quod dicla sint, quemadmodum docet S. Augustinus ?. Quod principium paulo fusius" exponere juvat, ordine agendo de explicitis et de implicitis citationibus.
(A) Inter dicla aut documtnta quce explicite referuntur, alia reprobantur aut laudantur, alia sine ullo judicio narrantur.
- (a) Si verba relata improbantur, (v. g., Dixit insipiens in corde suo : no?i est Deus 2), evidens est ea non esse inspirata. — Si vero laudantur, vera sunt quidem, sed tantum eo sensu quo approbantur : qui ex toto contextu dijudicari debet. Ita, quando Christus Petri confessionem approbat : " Quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est", eo ipso inspirata et vera sunt quae dixerat Petrus : " Tu es Christus, Filius Dei vivi 3 ". Quando vero Caiphas prophetasse refertur, dicens4 : " Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat", haec verba vera sunt non eo sensu quo Caiphas odio actus ea protulerat, sed altiore sensu quem Joannes explicat.
libros, qui pro historicis habentur, sive totaliter sive ex parte, non historiam proprie diclam et objedlive veram quandoque narrare, sed speciem tantum historiae p se se ferre, ad aliquid significandum a proprie litterali seu historica verborum si^nificatione alienum? — Responsum est : Negative, excepto tamen casu, non facile nec teinere admittendo, in quo Ecclesiae sensu non refragante, ejusque salvo judicio, solidis argumentis probetur hagiographum voluisse non veram et proprie diclam historiam tradere, sed sub specie et forma historise, parabolam, allegoriam, vel sensum aliquem a proprie litterali seu historica verborum significatione remotum proponere". {Rev. biblique^ Juillet 1905, p. 321).
1 " Sicut autem in Evangelio, quamvis verum sit omnino quod dicta sint, non tamen omnia quse dicla sunt, vera esse creduntur, quoniam multa ajudaeis falsa et impia dicla esse verax Evangelii scriptura testatur, sic in hoc libro (Job), ubi multse personse locutse esse narrantur, non solum quid dicatur, sed a quo etiam dicatur, considerandum est". [Ad Orosium, n. 12, P. L., XLII, 676).
2 Ps. XIII, 1. — Ita etiam Jeremias, post relatam integram Hananiae prophetiam, eam his verbis reprobat : " Adversus enim Dominum locutus es ". {/er., XXVIII, 2-16).
Si longior alicujus oratio laudatur, id sane verum est quod primarium in ea intenditur et affirmatur, non autem necessario omnia et singula quae accessorie ibi dicuntur. Ita, quamvis Deus modo generali sermones Job approbaverit, tribus ejus amicis dicens r : " Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job ", "non inde sequitur singula hujus dictavera esse, cum in paucis a Deo reprehensus fuerit et ipse fassus sit selnsipienter locutum esse 2. Pariter ex eo quod S. Stephanus plenus Spiritu Sancto Judaeos allocutus fuerit, non sequitur singula ab eo relata de patriarchis esse omnino veras, sed sufficit orationem in suis essentialibus esse veram.
(b) Quando verba sine approbatione aat improbatione referuntur, non sunt inspirata, saltem ex hoc capite, ideoque totam suam au6toritatem ex iis desumunt qui eadem protulerunt : tunc enim Spiritus Sanclus tantummodo testatur haec verba ab aliis dicta fuisse. Ita, in primo capite libri secundi Machabceorum, ^'sXoX^xx^oxwm invenitur, in qua mors Antiochi narratur modo prorsus diverso a relatione quam postea tradit auclor sacer 4. Quod quidem explicatur admittendo auctorem sacrum praefatam epistolam retulisse, prout eam invenerit, absque ullo judicio de ejus veritate; hanc autem non veram mortis descriptionem sed falsum rumorem tunc inter Judaeos sparsum describere. — Pariter, quando referuntur verba caeci nati a Christo sanati " Scimus autem quia peccatores Deus non audit 5 ", certum est eum ita locutum esse, non autem quod dixit verum esse, ut jam animadvertebat 5. Augustinus6.
(c) Ex iisdem principiis solvi potest difficilis quaestio num inspirata sint ac vera loca in quibus au6lor sacer suos proprios sensus et affectus exponit, nempe sensus gaudii, paenitentiae, spei, caritatis, petitionis, etc. 7
3 Ita loquitur de sepulcro quod emit Abraham a filiis Hemor {Act., VII, 16), dum, ex Genesi, XXXIII, 9, non Abraham sed Jacob emit sepulcrum. 4 II Mac, I, 11-17; cfr. IX, 11-29. — *Joan., IX, 31.
Jamvero quae scriptor exprimit atque in prcesenti sua facit, divina sunt et vera; quae vero narrative exponit tanquam a se quondam dicla aut experta, non sunt insp'irata nec necessario vera aut honesta; id solum verum est, nempe quod ipse haec reapse senserit. Ita, quando Paulus caritatis et paternae devotionis sensus erga fideles in praesenti exprimit *, hi affec~lus dici possunt inspirati, ideoque moraliter boni. Quando vero idem Apostolus describit affectus quos antea expertus fuerat tanquam Pharisaeus, persequens Ecclesiam Dei 2, id solum inspiratum est quod quondam hujusmodi affeclus expertus fuerit.
- (B) Praeter verba aut documenta explicite relata, invenire est etiam in Scriptura quas vocant implicitas citationes : interdum enim sacri scriptores allegant verba documentorum ex quibus hauserunt, quin explicite id dicant ; v. g., in libris Paralipomenon, post exsilium scriptis, quando templum et arca destru6la fuerant, leguntur haec aut similia 3. " Fuit itaque arca ibi usque in prczsentem diem "; in libris Regum allegatur Liber verborum dierum Salomonis* etc. — Quo in casu, scriptor sacer his documentis uti potest quin corrigat errores qui forte in eis irrepserint : ita potuit S. Lucas genealogiam Christi inserere, qualis apud Septuaginta interpretes invenitur, cum nomine Cainan qui deest in Genesi; pariter catalogus Judaeorum exulum qui, duce Zorobabel, Jerusalem revertuntur, qualis apud Esdram invenitur,haud parum differt ab eo quem tradit Nehemias : quod explicatur diversitate documentorum quibus uterque usus est : expresse enim ait Nehemias : " Et inveni librum census eorum qui ascenderunt primum, et inventum est scriptum in eo 5 ". Ibi sacer scriptor non asserit catalo-
1 II Car. , VI, 1 1 ; Gal. , IV, 19, etc. — ■ Philip. , III, 5-6. — 3 II Parap. , V, 9.
4 III Reg., XI, 41. Ad rem F. Prat, La Bible et PHistoire, Paris, Bloud, l9°Sy P- 49_5° : " Tous les livres historiques de l'A. Testament paraissent rediges a l'aide de documents anterieurs; mais les references expresses sont de plus en plus rares a mesure qu'on remonte le cours des ages... Deja 1'auteur des Rois utilise trois sources distinctes : les Actes ou Gestes de Salomon, les Annales dcs rois d' 'Israci, citees dix-sept fois... enfin les Annales des rois de /uda, citees quinze fois... Cetaient des documents publics composes au fur et a mesure des evenements par des dignitaires specialement charges de ce soin".
5 Neh., VII. 5. — De quo scribit F. Prat, op. cit., p. 53 : " Ce document, gum esse ex omni parte verum, sed in eo inveniri nomina quae refert.
Attamen, ut re6le animadvertit Commissio biblica, citationes implicitas admittere non licet, nisi, salvo Ecclesiae judicio, solidis argumentis probetur : i)hagiographum alterius di£t.a vel documenta revera citare ; et 2) eadem nec probare nec sua facere, ita ut jure censeatur non proprio nomine loqui *. Errant igitur qui, ad enodandas difficultates contra veracitatem Scripturae, citationes implicitas ita frequentes admittunt ut exinde nutare videatur sacrorum librorum veritas historica. Verum est quidem Ecclesiam non definivisse quinam sint libri historici, sed catholici critici id investigantes, sensum traditionalem Ecclesiae prae mentc habere debent 2.
- Conclusio. (A) Quamvis in Scriptura inveniantur traditiones populares, allegoriae, parabolae, legendae, citatio- il ne le corrige pas, il ne 1'apprecie pas, il ne le verifie pas; il n'en garantit que la copie conforme ".
1 Proposita nempe qusestione : " Utrum ad enodandas difficultates quse occurrunt in nonnullis S. Scripturae textibus, qui facta historica referre videntur, liceat exegetae catholico asserere agi in his de citatione tacita vel implicita documenti ab auctore non inspirato conscripti, cujus adserta omnia auctor inspiratus minime adprobare aut sua facere intendit, quseque ideo ab errore immunia haberi non possunt? " — Prsedicta Commissio respondendum censuit : " Negative, excepto casu in quo, salvis sensu ac judicio Ecclesiae, solidis argumentis probetur : i° hagiographum alterius dicta vel documenta revera citare ; et 2° eadem nec probare nec sua facere, ita ut jure censeatur non proprio nomine loqui ". Quod responsum die 13 febr. 1905 approbavit Pius X,
2 Ita, ortis dubiis etiam inter catholicos de historico charactere trium priorum capitum Geneseos, Commissio biblica, 30 jun. 1909, sic ea solvit : 1. " Utrum varia systemata exegetica, quae ad excludendum sensum litteralem historicum trium priorum capitum Geneseos excogitata et scientiae fuco propugnata sunt, solido fundamento fulciantur? — Resp. Negaiive. 2. Utrum, non obstantibus indole et forma historica libri Geneseos, peculiari trium priorum capitum inter se et cum sequentibus capitibus nexu, multiplici testimonio Scripturarum tum veteris tum novi Testamenti, unanimi fere sanctorum Patrum sententi^ ac traditionali sensu, quem, ab israelitico etiam populo transmissum, semper tenuit Ecclesia, doceri possit prsedicla tria capita Geneseos continere non rerum vere gestarum narrationes, quae scilicet objectivae realitati et historicse veritati respondeant ; sed vel fabulosa ex veterum populorum mythologiis et cosmogoniis deprompta et ab auctore sacro, expurgato quovis polytheismi errore, doctrinae monotheisticse accommodata; vel allegorias et symbola, fundamento objectivae realitatis destituta, sub historise specie ad religiosas et philosophicas veritates inculcandas proposita ; vel tandem legendas ex parte historicas et ex parte fictitias ad animorum instructionem et sedificationem libere compositas? — Resp. Negative ad utramque partem. {Acl. Ap. Sedis, I (1909), p. 567).
DE FONTIBTJS REVELATTONIS. 683 nes sive explicitae sive implicitae, quarum objectivam veritatem scriptor sacer non affirmat, omnino retinendum est nullum prorsus esse errorem in iis quce auclor inspiratus suo nomine profert, cum Deus nunquam errorem inspirare possit. Possiint utique inveniri summariae et incompletae narrationes, indefinitae et obscurae iocutiones, modus popularis res exponendi, a modo scientifico valde diversus. " Id solum, rec~le ait Pesch x, firmum esse principium oportet : Scriptores inspiratos nihil affirmdsse ut verum, quod falsum sit; nihil negdsse ut falsum, quod verum sit ".
- (B) Quibus principiis innixi, exegetae difficultates praecipuas, quse contra Scripturarum veritatem proponuntur, enodare poterunt. Alia sunt tamen quae prae oculis habere debent.
(a) Imprimis aliquot menda in sacros codices irrepsisse, sive amanuensium culpa, sive de industria, omnes libenter fatentur. Ad rem Leo XIII m Encycl. Providentissimus .: " Fieri quidem potest, ut quaedam librariis in codicibus describendis minus recle exciderint; quod considerate judicandum est, nec facile admittendum, nisi quibus locis sit demonstratum ".
(b) Prseterea quandoque genuinus alicujus loci sensus dubius est, proindeque benigno sensu interpretari debet.
(c) Si quae autem maneant res, quas difficile sit cum scientiis conciliare, inquirendum est utrum scriptor sacer allegorice an litteraliter locutus fuerit, quisnam fuerit ejus scopus, utrum res voluerit describere ut sunt, an potius ut apparent : et sic plerumque evanescent difficultates.
Haec generalia principia sufificiant : speciales enim difficultates solvuntur in cursu Introduclionis biblicce, aut in variis traclatibus theologiae dogmaticae specialis.
§ III. De usu Scriptur^e tanquam
REVELATIONIS FONTIS 2.
Ex diclis de inspiratione jam inferre licet non omniaquae in Scriptura inveniuntur esse proprie Revelationis fontem,
2 J. H. Janssens, Hermeneutica sacra, Liege, 1818, Turin, 1858; Patrizi, De interpretatione Scripturarum, Romse, 1844; pars prior, Institutio de inter- sed ea tantum quae ab auclore sacro proprio nomine proferuntur, et quidem sensu ab ipso Deoque intento. Quo facilius autem hic sensus detegatur, expendere oportet quomodc Scriptura sit interpretanda, ideoque pauca exponere i° de Scripturae sensibus, 2° de legibus interpretationis.
I. De Scripturae sensibus.
- i° Varii sensus exponuntur. (A) Sensus Scripturae in genere est ea veritas quam Spiritus San6lus immediate vel mediate per scriptorem manifestari voluit. Duplex est, videlicet litieralis, et spiritualis seu typicus x. Prior qui dicitur etiam historicus, is est quem verba immediate exprimunt, seu quem au6lor, omnibus sedulo perpensis, exprimere voluit. Posterior autem, qui vocatur etiam typicus vel mysticus, is est qui non suggeritur immediate a littera, sed a personis aut rebus, quae ita a divina Providentia ordinantur ut alias res vel personas significent. Siquidem omnes Scripturae ad Christum mediate vel immediate referuntur, et Antiquum Testamentum erat figura, vel typus aut prophetia eorum quae sub N. Lege ventura erant, juxta illud Apostoli2: " Haec autem omnia in figura contingebant illis". Multa igitur, quae litteraliter de Patriarchis, aut Regibus, vel Prophetis praedicabantur, typice seu spiritualiter, de Christo intelligi debent.
pretatione Bibliorum, denuo edita, Romse, 1876; T. J. Lamy, Introd. in S. Script., Lovanii, 1866, t. I, p. 219 sq.; Reitmayr, Lehrbuch derbibl. Hermeneutik, Kempten, 1874; Ubaldi, Introductio, vol. 3; Vigouroux, Manuel Diblique, I2e ed., 1906, vol. I, n. 161 sq.; Cornely, Introductio, vol. I, p. 510 sq.; Compend., p. 126 sq.; Chauvin, Lecons oV Introd. gdnfrale, Paris, 1898; Davidson*, Sacred Hermeneutics, Edinburgh, 1844; J. C.K. Hofmann*, Biblische Hermeneutik, Nordlingen, 1881; Milton S. Terry* Biblical Hermeneutics, New-York, 1883; P. Fairbairn*, Hermeneutical Manual, Edinburgh, 1858; Briggs*, General Introduction to the study qf H. Scriptttres, 1899; Gigot, op. cit. p. 383-467; Zapletal, O. P., Hermeneutica sacra, Frib. Helv., 1908; E. Mangenot, in Dict. de la Bible, ( Vigouroux), t. III, voce Hermeneutique, 612-633; Bainvel, op. cit, n. 210-226.
1 Quem duplicem sensum sic exponit S. Thomas (I, q. I, a. id) : " Illa ergo prima significatio, qua voces significant res, pertinet ad primum sensum, qui est sensus historicus vel litteralis. Illa vero significatio, qua. res significat?e per voces iterum res alias significant, dicitur sensus spiritualis, qui super litteralem fundatur, et eum supponit". Cf. Quodlibet., VII, q. VI, a. 14,
Pauca afferamus exempla : Adam, generis humani caput, est typus Christi novi capitis omnium redemptorum1; Melchisedech est figura Christi sacerdotis 2; Agar et Sara, duae Abraham uxores, duo testamentasignificabant3; populus ex yEgypto rediens praefigurabat Christum ex ^Egypto redeuntem4; agnus paschalis erattypus Christi in cruce morientis5; manna erat Eucharistiae figura6; sicut Aloyses exaltavit serpentem in deserto, ita Christus exaltatus est in cruce, ut credentes in eum non pereant 7; Jonas praenuntiabat Christum resurgentem8 ; David et Salomon tanquam Christi regis figurse perhibentur9, etc.
Neque omnino deficiunt typi in Novo Testamento; ita miraculosa piscatio pr?efigurabat animarum conversionem, secundum ipsa verba Christi 10 : " Ex hoc jam homines eris capiens ".
- (B) Sensus autem litteralis duplex esse potest, proprius et metaphoricus : proprius ille est qui immediate exsurgit ex verbis naturali sua signtficatione acceptis; metaphoricus, seu improprius, ille est qui exsurgit ex verbis non rigorose, sed figurative acceptis : hinc vocatur etiam figuratus. Quod 5. Thoinas 1X illustrat exemplo : " Utroque modo utitur Scriptura, sicut cum dicitur quantum ad primum quod Jesus ascendit, et cum dicitur, quod sedet a dextris Dei, quantum ad secundum ".
Et ideo sub sensu litterali includitur parabolicus vel mt> taphoricus.
Sedulo tamen distingui debet sensus litteralis metaphoricus a sensu spirituali seu typico. Quo melius discrimen inter utrumque intelligatur, utemur exemplo : Agnus paschalis in Vet. Testamento erat typus ChrisfS, ac proinde typice Christum significabat; quando autem S. Joannes Baptista, Jesum ostendendo, dicebat " Ecce Agnus Dei" , metaphorice, quamvis litteraliter, loquebatur.
- (C) Sensus typicus seu spirihtalis, triplex pariter distinguitur : allegoricus, quando refertur ad ea quae credenda sunt de Christo et Ecclesia militanti ; tropologicus, seu moralis, quando figurat ea quae agere debemus, seu mores christianos ; anagogicus, quando respicit cselum seu res sperandas. Qure omnia Veteres his versibus declarabant :
I Rom., V, 12 sq. — 2 Ps. 109, 4; Hebr., VII, 3. — *GalaL, IV, 24. 4 Matth., II, 15. — s/oa;i., XIX, 36. — 6 Joan., VI, 48 sq.
II S. Thom., in Galat., IV, lecft. VII.
Littera gesta docet, quid credas allegoria, Moralis quid agas, quo tendas anagogia.
Quod pariter vocabulo Jerusalem exponere solebant; litteraliter enim urbem designat, allegorice Ecclesiam militantem, moraliter animam justi, anagogice Ecclesiam triumphantem.
(D) Praeterea hic etiam commemorari potest sensus quem accommodatum vel accommodatitium vocant: hic necdirecte nec indirecte est inspiratus, sed in eo consistit quod verba Scripturse usurpantur ad aliam rem exprimendam ac ea quam auclor sacer expressit. Quod fit sive per extensionem, sive per allusionem : priori modo, quando ampliatur sensus Scripturse, v. g., quando extenduntur ad sanclos in genere quae de quibusdam tantum scripta sunt, ut sunt hae similesve expressiones : " Inventus est justus et in tempore iracundiae fadlus est reconciliatio... Benediclionem omnium Gentium dedit illi Dominus... })I; posteriori modo, quando textus applicatur rei omnino diversae, v. g., quando verba " Deus mirabilis in sanclis suis " 2 sanctis hominibus applicantur, dum in textu referuntur ad Dei sanc"luarium.
20 Controversia de multiplicitate sensus litteralis. Controvertitur num una eademque sententia in Scripturis possit habere multiplicem sensum litteralem.
Affirmarunt 5. Augustinus 3? S. Thomas et cum eo nonnulli Scholastici : " Quia vero sensus litteralis est quem au<5lor intendit, auctor autem sacrae Scripturae Deus est, qui omnia simul suo intelle6lu comprehendit, non est inconveniens, ut dicit Augustinus XII. Confessionum, si etiam secundum litteralem sensum in una littera Scripturse plures sint sensus " 4.
Communius tamen moderni exegetae s tenent sensum spiritualem posse quidem multiplicem esse, sed sensum littera-
3 Confess., XII, 31, P. L.} XXXII, 844; De doctrin&christiand, I, 36, P. Z., XXXIV, 80. Hanc autem dodlrinam non tradit ut certam, sed tanquam aptiorem ad lites Catholicorum componendas de expositione quorumdam difficilium textuum.
4 S. Theol., I, q. I, a. 10; cf. de Potentid, q. IV, a I. In aliis tamen locis aliter sentire videtur, ut probat Pesch, op. cit., n. 176 sq. — Inter mcdernos, Le Hir eamdem opinionem advocavit, pnesertim in opere Elndes Bibliques, Les Prophetes d'Isragl, I, p. 72-74, 81-83.
8 Ita praesertim Beelen, Dissertatio theologica qud sententiam vulgo receptam esse sacra Scripturce multiplicem interdum- sensum litteralem, nullo fund&mento satis firmo niti demonstrare conatur, Lovanii, 1845; Patrizi, op. cit.; Cornely, op. cit.
lem, etiam in prophetiis, esse unum. Etenim in libris humanis nonnisi unus litteralis sensus cuique sententiae competit ; jamvero Scriptura ad normam libri humani scripta est, utpote ad homines destinata. Insuper, si multiplicem haberet sensum, multis dubiis et ambagibus ansam praeberet, ideoque minus apta esset ad docendum. Aliunde nullus citari potest locus in quo duplex sensus litteralis occurrat : saepe in medium profertur haec sententia * : " Generationem ejus quis enarrabit ", quasi simul divinum et humanum Christi ortum significaret ; periti autem linguae hebraicae hodie agnoscunt neutrum hic designari, cum verus sensus sit : " quis inter ejus coaevos intelliget eum occisum fuisse ". Ceteroquin haec controversia parvi momenti est, cum nonnisi ad paucissimos textus spectet.
- 3° De sensu Scripturae qui sit fons revelationis.
(a) Scriptura sensu litterali intelle6la est certo, positis ponendis, fons Revelationis. Sensus enim litteralis est vere verbum Dei, ejusque mentem et voluntatem nobis manifestat. Aliquando e sensu litterali infertur, ratiocinii ope, aliqua conclusio quae a nonnullis vocatur sensus consequens^ et a plerisque conclusio theologica. Utrum haec sit necne vere revelata ideoque objectum fidei,in Tr.de Fide expendemus.
(b) Sensus spiritualis, quando certo constat, ex se eamdem vim habet ac litteralis, cum sit vere a Deo intentus. Quoad nos autem, debet probari sive ex alio Scripturae loco, sive ex traditione : non enim in se evidens est, nec possumus eum recte intelligere nisi in quantum Spiritus Sanctus revelaverit rem aliquam esse typum, et quidem sub hac vel jlla specifica significatione. Quoad adversariosf videndum est utrum, ex suis prmcipiis, hunc sensum typicum admittant necne ; si eum non admittunt, expedit aliis argumentis contra eos uti, eo magis quia quidquid essentiale sensu typico significatur, alibi sensu litterali magis evidenter significatur 2. j
1 Isa , I III, 8. — AHa exempla expendit et ad rem non pertinere ostendit Pesch, op. cit., n. 553"555-
2 Quod animadvertit S. Augustinus, De doctrind christiand, 1. II, c. 6, n. 8, P. L., XXXIV, 39 : " Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur ".
(c) Sensus vero accommodatus, cum non sit a Deo intentus, nullomodo pro fonte Revelationis haberi potest K
II. De Legibus interpretationis.
I034* Quo facilius varios sensus Scripturae discernamus, sensumque litteralem detegamus, hermeneutica quasdam tradit interpretationis regulas, quas ars exegeseos deinde applicat. Hermeneutica (ab 'Eppj*, Mercurio, qui credebatur deorum nuntius et interpres) est veluti clavis quse Scripturae thesaurum aperit; hujus ope exegeta divitias invenit, quibus utitur theologus ad investiganda fidei dogmata. Cum autem Scriptura sit liber humanus simul et divinus, regulas trademus grammatico-historicas omnibus libris communes, et regulas catholicas libro inspirato speciales.
- i° Regulae grammatico-historicae. . Omnis legitima interpretatio eo tendit, ut, legibus grammaticae, historicisque adjun6lis sedulo inspectis, lector re6le intelligat ideas quas au6lor scribendo in mente habuit; ad quod obtinendum non parum prosunt textus, contextus, paralleli loci variaque commentaria.
(A) Textus sedulo investigandus est 2, nam cognoscendae sunt praeprimis vocabulorum significationes. (a) Proinde linguarum, quibus Libri sacri scripti sunt, notitiam habere necesse est ad perfectam eorum intelligentiam; vis enim primigenii textus totaliter in versionem transire nequit, ita ut, teste Hieronymo, ad hebraicam veritatem recurrere opor-
. x Sensu accommodato aliquando utitur Ecclesia in liturgia, v. g., transferendo in B. Virginem quse de Sapientia dicuntur. Eo etiam uti possunt sacri oratores ad veritatem illustrandam, dummodo tamen haec accommodatio vera analogia innitatur et verba non usurpentur contra eum sensum quem prse se ferunt. Itapeccator Hevse verba mutuari potest : " Serpens decepit me" {Gen. III, 13). Sed absonum esset de B. Virgine dicere : " Posuerunt me custodem", cum statim addatur : iivineam meam non custodivi" (Cantic, I, 5)> au^ ^e SS. Corde Jesu : " Accedet homo ad cor altumet exaltabitur Deus" (Ps. 63, 7-8)» cum in hoc psalmo agatur de malitia peccatorum et de gloria quae ex eorum castigatione Deo accrescit. — Multa alia exempla invenies ap. Bainvel. Les Contresens bibliques des pre"dicateurs, Paris, 1907.
2 Optimam editionem edidit Rud. Kittel*, Biblia /tebraica, Lipsiae, I9°5 sq.
teat; linguis igitur hebraicae, aramaicae et graecae, pro viribus suis, studeant interpretes ac theologi *. Sic, ut pauca afferamus exempla, textum jam citatum " generationem ejus quis enarrabit ", linguae hebraicae peritus ad Christi generationem nunquam referet ; pariter aramaicae linguae haud ignarus, nunquam utetur vocabulo Maran atha 2 ad speciale anathema designandum, cum nihil aliud significet nisi Dominus noster venit.
(b) Neque satis est ad ipsa vocabula attendere; ingenio linguae ac populorum qui ea utebantur studere necesse est; orientalia enim idiomata longe differunt ab occidentalibus, praesertim modo dicendi nec varietate nec ordine distinclo, frequentioribus imaginibus, penuria vocum et indole minime philosophica, ideoque alia interpretatione indigent Frequens hebraici textus le6lio, assiduum commercium cum apocryphis Vet. Testamenti aut scriptis Judaeorum post-biblicis, v. g., duplici Talmude, etc, hoc nobis praestabunt.
(c) Maximae pariter utilitatis sunt Grammaticce et Glossaria tum communia, tum specialiter ad intelligentiam utriusque Testamenti scripta : ex his enim prompte obtineri potest rectus vocum ac locutionum sensus 3.
1 Plerique libri Vet. Testamenti hebraice scripti sunt; qusedam tamen partes in dialeclo aramaicd, v. g., Danielis, II, 4-VII, 28; Esdra, IV, 8-VI, 18; VII, 12-26; Jer., X, 11. Non parvam utilitatem pariter affert studium aliarum orientalium linguarum, prsesertim assyriacse et arabicae, quae hebraicae sunt affines : ex harum enim comparatione securius determinatur sensus voca bulorum quae dubia sunt. Cf. F. Delitzsch, The Hebrew language viewed in the light of Assyrian research, London, 1883; Vigouroux, Dict. de la Bibte, t. I, p. 11 72. — 2 / Cor., XVI, 22.
3 Inter Grammaticas hebraicas (de grcecis vide p. 177, n. 4), notatu dignse sunt : Gesenius, Hebraische Grammatik, ed. Kautzch (27), 1902; J. Touzard, Grammaire htbrdique abregde, Paris, 1905. — Inter prgecipua Glossaria sunt : G. Gesenius, Thesaurus li?iguce hebr. et chald., Lipsise, 1835-53; Gesenius's Hebi'ew and Chaldee Lexicon, London, Bagster, 1902; Hebrdisches und Aramdisches Handivorterbuch, ed. Buhl, 1909; Joan. Buxtorfius, Lex. chald. ialm. rabb., Basilese, 1639, Lipsise, 1865; E. Castelli, Lex. syriacum, Gottingse, 1787; Brun, S. J., Diction. Syriaco-latinuvi, Beyrouth, 1895; Schleusner, Lex. in Septuaginta, Lipsiae, 1820; Bretschneider, Lex. Manuale, Lipsiae, 1840; Schleusner, Lex. Grceco-Latinum in N. Testam., Glasguse, 1817; Thayer, Greek-english Lex. of The N. Test., N.-York, 1887; Grimm, Lex. Gneco-latinum, Lipsioe, 1903; Weitenauer, Lex. biblicum Vulgatce, Augustae Vind., 1758; Fr. Kaulen, Handbuch zur Vulgata, Mainz, 1870.
- (d) Nec minoris est utilitatis variarum colldtio versionum z; cum enim ex variis manuscriptis desumptae fuerint, menda quae aliquando in textum primigenium irrepserunt, versionibus corrigi possunt; aliunde versio est quaedam ipsius textus interpretatio.
Inter versiones autem latinas una est quae a Tridentino (sess. IV) authentica declarata fuit : " Sacrosancla synodus... statuit et declarat, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis leclionibus, disputationibus, praedicationibus, et expositionibus pro authentica habeatur ". Latinae Vulgatcz S. Hieronymus auctor dici potest : majorem enim partem ex textibus originalibus vertit, aut ad eorum fidem revocavit. Ad hoc opus arduis assiduisque laboribus sese praeparaverat, non solum philosophiae ac theologiae studio, sed linguam hebraicam a rabbinis discendo, Palaestinam peragrando, variasque versiones conferendo; hinc versionem praestantissimam edidit, quam ipsi Protestantes non potuerunt non mirari2. Haec versio authentica declarata est a Tridentino, eo sensu quod est officialis, fide digna : juridice enim authenticum dicitur instrumentum quod ex se fidem facit in judicio, nec proinde rejici potest. Ex quo sequitur eam non soium esse immunem ab omni errore pernicioso circa fidem vel mores, sed etiam substantialiter esse conformem textui primigenio : secus enim non potuisset uti officialis agnosci. Ex hoc autein minime deduci potest eam immunem esse ab omni mendo vel errore etiam levi, nec unquam ab originali deviare : linguarum enim periti norunt nonnulla menda in ea inveniri 3; quaedam qui-
1 Prsecipuas versiones invenire est in Polyglottis, quorum praecipua sunt Complutensia, a. 1502. cura C. Ximenes edita; Antuerpiensia (1569-72), ed. ab Aria Montano; Parisiensia, cura Guid. M. Le Gay, 1629- 164 5; Londinensia, seu Waltoniana, cura B. Walton, Londini, 1657- 1686, omnium optima; Stier '-Theile , Polyglotten-Bibel zum praktischen Handgebrauch, Bielefeld, 1890. Editionem manualem edidit Vigouroux, La Sainte Bible Polyglotte, Paris, Roger, 1900 sq. — De copticis versionibus vide Hyvernat, Etude sur ks Versions coptes de la Bible in Revue Biblique, oct. 1896, p. 540, janv. 1897, p. 48; vel ap. Vigouroux, Dict. de la Bib/e, voce Coptes. De syriacis versionibus vide R. Duval, La Litttrature syriaque, Paris, 1899, p. 31-55, De his et: aliis versionibus lege Gigot, op. cit., p. 261-338; Vigouroux, Manuel bibl., n. 93-160.
8 Quorum testimonia non pauca collegit Glaire, initio gallicse versionis La Ste Bible selon la Vulgate, Paris, 1889-90, vol. I, p. xi-xn. Circa Vuigatam cf. Mechineau in Etudes Religieuses, Dec. 1894, Nov. Dec. 1895; Batiffol, L,a Vulgate hiironymienne, in Revue Biblique 1893, P- 544-559? Smith*, Dict. of the Bible, voce Vulgate; Vercellone, Sulla authenticita delle singole parti delld Bibbia Vulgata, Roma, 1866.
3 Cf. Levesque, V AuthenticiU et tes erreurs de la Vulgate, in Rev. biblique, 1895, p. 645 sq. Monnulli theologi Vulgatam textui hebraico vel grseco ante- dem correcla sunt aucloritate Sixti V et Clementis VIII, sed alia relicla sunt, ut monet ipse auclor Prsefationis editionis Clementinae : " Quamvis in hac Bibliorum recognitione in codicibus manuscriptis, hebraeis, gnecisque fontibus, et ipsis veterum Patrum commentariis conferendis non mediocre studium adhibitum fuerit; in hac tamen pervulgata leclione, sicut nonnulla consulto mutata, ita etiamalia, qnce mutanda videbantur, consulto immutata relicla sunf\
Neque pariter prohibetur ad textus primigenios vel ad antiquas versiones recurrere, ut expresse declarat Leo XIII (1. c.) : " Neque tamen non sua habenda erit ratio reliquarum versionum, quas christiana laudavit usurpavitque antiquitas, maxime codicum primigeniorum. Quamvis enim, ad summam rei quod speciat, ex dictionibus Vulgatae hebraea et graeca bene eluceat sententia, attamen si quid ambigue, si quid minus accurate inibi elatum sit, inspeclio prcecedentis linguce, suasore Augustino, proficiet ". Itaque theologus Vulgatam ut fontem genuinum revelationis tuto adhibere potest, et ex omnibus textibus de quorum universali usu dogmatico constat, fidei dogmata colligere : Ecclesia enim, quae hoc dogma legit in tali Vulgatae loco, eo ipso idem dogma docet, et hoc sufficit ut illud ample6lamur, cum Ecclesia sit infallibilis. Attamen, si textus invenitur in Vulgata, qui in textu primigenio aliisque versionibus desit, vel si ibi sensum habet prorsus diversum ac in originaii, argumentum ex eo deduclum legitimum quidem erit, sed traditionale, non autem biblicum. In locis ambiguis aut minus accuratis, Vulgata elucidari ac corrigi potest textu primigenio vel antiquis versionibus.
- (B) Contextus etiam diligenter scrutandus est, quo melius pateat sensus ab au6lore intentus. Tria praesertim sunt attendenda : (a) occasio qua scripsit vel locutus est auclior libri vel au6lor alicujus sermonis in libro relati, et scopus quem sibi proposuit : hoc enim invento, sive ex Scriptura ipsa, sive ex aliis documentis, jam aucloris men- ponendam esse eamque ab omni errore irr.munem docuerant; quxpia exaggeratio hodie communiter rejicitur, et merito, ut late probat Cornely, Introd., vol. I, p. 443 sq., vel Compend., p. III; cif. J. Thomas, La Vulgate et le Concile de Trente, Bulletin de V Insiitut de Toulouse, mars 1892. Critica editio Vulgatae a Protestantibus White et Wordsworth in Anglia edita est an. 1895 S(' — Nova, auspice Pio X, a Benedictinis paratur.
692 DE FONTIBUS REVELA.TIONIS.
tem multo facilius intelligere possumus. (b) Argumentum generale quod auclor sibi tra6landum proposuit : nam omnis significatio generali argumento contraria, generatim rejicienda est, dum significatio huic consona admitti debet : non enim admitti potest, sine urgenti ratione, gravem auctorem sibi contradicere ; et, quando agitur de auctore inspiratOy id nullo modo admitti potest. Ita, v. g., quid Paulus per Legem et opera Legis in Ep. ad Rom. et Gal. intelligat ex tota arguendi ratione facilius deducitur. (c) Contexta oratio, seu nexus idearum et vocabulorum inter se et cum eis quae praecedunt vel consequuntur. Nexus ille potest esse non solum grammaticus et logicus, sed etiam psychologicus ; nam, ut optime arguit Cornely1, " fieri solet ut vehementiore interdum animi affec"lu abrepti ea conjungamus, quae logice quidem intime non cohaercnt, sed tcmporis vel loci adjunctis, aut similitudine externavel interna, in mente nostra ita sunt associata, ut uno conceptu excitato alter simul excitetur. Quod quidem maxime locum habet in poesi lyrica (ex. gr. in psalmis), in orationibus vehementibus (ex. gr. prophetarum), in dialogis, etc. Atque huc trahi potest etiam nexus ille, qui a nonnullis opticus vocatur atque in vaticiniis illis invenitur, in quibus eadem visione prophetis eventus sunt exhibiti, qui temporum et locorum spatio ab invicem erant separati ".
Ex contextu pariter dijudicari potest utrum verba, quae ab au6lore sacro tanquam ab aliis prolata referuntur, sint inspirata necne, secundum principia superius exposita, n. 1021 seq. *
- (C) Nec parum ad genuinum sensum detegendum conducunt loci paralleli} id est, ii textus qui, etsi in aliis capitibus ejusdem libri, vel etiam in alio prorsus libro inventi, eamdem doclrinam sive eisdem sive aliis verbis tradunt, et ita se invicem illustrant. Cum enim unus idemque sit auclor principalis Scripturae, sibi contradicere nequit; et, si in diversis locis de eadem re locutus est, ea quae dubia apparent in uno loco, per alia quae clariora sunt
1 Compend., p. 140; non pauca ab eximio auclore mutuavimus, et ad ejus opus leclorem remittimus pro fusiori harum regularum expositione.
in alio explicari debent. Ita, v. g., quae Paulus ait de fide justificante in Ep. ad Romanos non parum elucidantur eis quae habet in Ep. ad Galatas de eodem subjecto, atque complentur eis quae Jacobus docet in sua Epistola. Duplex vero est parallelismus, verborum et rerum, prout eadem verba proferuntur vel eaedem res tractantur. Majoris utilitatis est parallelismus rerum, dummodo tamen idem et non similc tantum argumentum, eodem et non simili tantum modo exponatur. Ad quod detegendum multum conferent tum assidua Bibliorum lectio, tum rectus Concordantiarum usus1.
IO39. (D) Commentariis tandem utendum est, quae textum ex professo explicant : " Quod si non potueris, ait C/irysostomus2, assiduitate lectionis invenire quod dicitur, accede ad sapientiorem, vade ad doctiorem ". Quod pariter inculcat Leo XIII (1. c.) : " Quoniam Bibliorum studia continuum quemdam progressum in Ecclesia habuerunt, istorum (catholicorum interpretum) pariter commentariis suus tribuendus est honor, ex quibus multa opportune peti liceat ad refellenda contraria, ad difficiliora enodanda ". Immo ex acatholicis, fatente S. Pontifice, " juvari interdum potest interpres catholicus ", praesertim quando agitur de iis locis ubi theologicis praejudiciis non caecutiunt3.
Ad commentaria referri possunt varii libri de sacra archceologid et geograpJiid scripti, qui historiam, regionem ac mores describunt tum populi judaici tum eorum cum quibus relationes habuit : his enim efficimur veluti concives ac coaevi sacrorum scriptorum, eorumque operum intelligentiam tutius consequi valemus. Eaedem enim voces apud varios populos non eamdem suggerunt ideam; ita, v. g., ros cceli et pluvia multo pretiosiores sunt thesauri in aridis Palaestinae regionibus quam in nostris ; nec vox habitatio apud Semitas idem sonat ac domus apud nos, etc. Uno
1 Concordantiarum auclor dicitur Card. Hugo a S. Caro, O. P. (t 1263); optima editio cura Dutripon prodiit, Parisiis, 1838 et ssepius; neque utilitate caret Concordantiarum Manuale editum a PP. de Raze et Lachaud, Lugduni et Parisiis, 185 1 et ssepius postea.
3 Praecipua commentaria catholica et acatholica accurate recenset Vigouroux, Manuely t. I, n. 189-224.
verbo, interpres proprios conceptus abdicet, ut res sibi depingat eo modo quo a scriptore conceptse sint *.
- 20 Regulae catholicae interpretationis. Cum Scriptura sit liber non solum humanus, sed divinus, non tantum subjacet regulis historiae ac criticae, sed etiam infallibili Ecclesice magisicrio : hoc nullibi clarius ac disertius exprimitur quam in saepe laudata Encyclica Providentissimus.
(A) Primum quidem Leo XIII rationem affert cur Scriptura infallibili interprete indigeat, quia videlicet mysteriis scatet, et aliunde multiplicem sensum admittit :
"Quo in genere animadvertisse oportet, ad ceteras difficultatis causas, quae in quibusvis antiquorumlibris intelligendis fere occurrunt, proprias aliquas in Libris sacris accedere. Eorum enim verbis auctore Spiritu S. res multae subjiciuntur, quae humanae vim aciemque rationis longissime vincunt, divina scii. mysteria et quse cum illis continentur alia multa; idque nonnunquam ampliorequadam et reconditiore sententia. quam exprimere littera et hermeneuticse leges indicare videantur ; alios prceterea sens2ts,ve\ ad dogmata illustranda vel ad commendanda praecepta vitse, ipse litteralis sensus profeclo adsciscit. Quamobrem diffitendum non est religiosa quddam opscuritate sacros Libros involvi, ut ad eos, nisi aliquo vice duce, nemo ingredi possit".
- (B) Exinde arguit in rebus fidei ac morum, ad cedificationem doflrince christiance pertinentium, eum Scripturce sensum retinendum esse quem tenuit ac tenet Ecclesia : quod probat au6toritate Patrum et Conciliorum, praesertim Tridentini ac Vaticani 2. — Qua occasione, inter Catholicos disputatum est utrum Ecclesiae potestas interpretandi Scrip-
1 Hac de re legi possunt Vigouroux, La Bible et les Dicouvertes modernes, 5e ed., 1889; Fillion, Atlas d' ' Archtologie biblique, — Atlas d^Histoire naturelle de la Bible, — Atlas ge"ographique^ Lyon, 1884-89; Vigouroux, Dicl. de la Bible ; Smith, Diclionary of the Bible; Rastings*, Dict. 0/ the Bible% 1898-99.
2 Ait enim (cit. Encycl.) : " Cujus quidem ceterorumque Patrum doclrinam Synodus Vaticana amplexa est, quando Tridentinum decretum de divini verbi scriptis renovans, hanc illius mentem esse declaravit, ut in rebus fidei et morum, ad sedificationem doctrinae christianae pertinentium, is pro vero sensu sacrse Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet Sancla iVTater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum; atque ideo nemini licere contra hunc sensum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari". Cf. Vat., sess. III, cap. II de Revel., et Trident., sess. IV.
turam ad solas quaestiones dogmaticas et morales extendatur, an etiam ad quaestiones historicas et scientificas? Judicio nostro, lis componi potest statuendo, secundum principia superius exposita, n. 837-842, Ecclesiam posse infallibiliter definire omnes res, etiam historicas et philosophicas, cum fide et moribus connexas. Reapse nunquam Ecclesia interpretationem authenticam tradit in rebus scientificis, nisi quatenus adfidem et mores pertinent x.
Ex principio a Leone XIII tradito sequitur analogiam fideim Scripturae interpretatione sequendam esse, nec recipi posse sensum qui " vel inspiratos auctores inter se quodammodo pugnantes faciat, vel do6trinae Ecclesiae adversetur ". Deus enim, qui et sacrorum Librorum et doc~lrinae apud Ecclesiam depositae est auctor, sibi contradicere nequit. Non est tamen fidei doctrina cum theologorum opinionibus permiscenda, nec necesse est ut interpretatio textus concordet cum eorum privatis systematibus.
- (C) Postea determinat quandonam Patrum interpretatio sequenda sit, videlicet " quotiescumque testimonium aliquod biblicum, ut ad fidei pertinens morumve doflrinam, uno eodemque modo explicant omnes : nam ex ipsa eorum consensione, ita ab Apostolis secundum catholicam fidem traditum esse nitide eminet ". Tria igitur ad hoc requiruntur : moralis unanimitas^ — de rebusfidei morumve, — affirmatio, explicita vel implicita, quod res de qua loquuntur, adfidem pertineat.
Extra hos casus, Patrum au6loritas magna est quidem, sed non infallibilis : " Eorumdem vero Patrum sententia func etiam magni aestimanda est, cum hisce de rebus munere doctorum quasi privatim funguntur; quippe quos, non modo scientia revelatae doctrinae et multarum notitia rerum, ad apostolicos libros cognoscendos utilium, valde commendet, verum Deus ipse, viros sanctimonia vitae et veritatis studio insignes, amplioribus luminis sui praesidiis adjuverit.
1 De hac controversia, cfr. Granderath, Constit. dogmatica conc. Vaticani, 1892, p. 54-61; Vacant, Etudes thtologiques, t. I, n. 515-538; Mangenot, 1. c, 622-625; M. J. Lagrange, Vinterprttation de la Ste Ecriture par VEglise, in Revue biblique> 1900, p. 135-142; contra quem Dessailly, in Science catholique, 1900, pp. 385-400, 497-512.
Quare interpres suum esse noverit, eorum et vestigia reverenter persequi et laboribus frui intelligenti deleclu ".
Exinde patethodiernorum exegetarum libertatem Patrum interpretatione non restringi in quaestionibus scientificis nostris diebus agitatis : de his enim plerumque non concordant, nec suam sententiam tanquam de fide enuntiant *.
- (D) Duplicem addit regulam, unam circa sensum litteralem^ qui retinendus est, nisi obstet necessitas vel gravis ratio2; alteram circa sensum allegoricum, quem negligere non debemus, quando litterali nititur et multorum aucloritate fulcitur : " Neque ideo tamen viam sibi putet obstructam, quominus, ubi justa causa adfuerit, inquirendo et exponendo vel ultra procedat, modo praeceptioni illi, ab Augustino sapienter propositse, religiose obsequatur, videlicet a litterali et veluti obvio sensu minime discedendum, nisi qua eum vel ratio tenere prohibeat, vel necessitas cogat dimittere... Caveat idem ne illa negligat quae ab eisdem Patribus ad allegoricam similemve sententiam translata sunt, maxime cum ex litterali descendant et midtorum aucloritate fufciantur".
Prosequitur Pontifex, theologos hortando ut Scriptura frequenter utantur, Patresque imitentur, qui veritates fidei ex divinis potissimum Litteris studuerunt asserere et stabilire : " Illud autem maxinie optabile est et necessarium,ut ejusdem divinae Scripturae usus in universam theologiae influat disciplinam ejusque prope sit anima " 3.
1 Cf. Dublin Review, oc~t. 1895, PP« 2%l scl-> Vigouroux, Milanges bibliques, La Cosmogonie des Peres, 2e ed. 1889; Duilhe de St. Projet, Apologie scientijique, 2e ed. 1885, p. 87; P. Brucker, Questions actueiles, p. 140 sc.; Science catholique, avril, mai 1893.
8 Frequentius sensum metaphoricum inveniri apud auctores orientales cpam occidentales nemo est qui dubitet : unde vitanda est exaggeratio eorum qui hunc rejiciunt, nisi absolute impossibile sit sensum proprium admittere; gravis enim sufficit ratio quse ex contextu vel circumstantiis detegi potest. Hac de re cf. P. Brucker, Progres et tradition dans VApologie biblique in Etttdes Religieuses, nov. dec. 1890.
3 Merito igitur Maldonatus (1534- 1583), qui theologiae simul ac Scripturae studio diu incubuerat, in oratione ad theologke candidatos habita, die 9 ocl. 1571, {Opera varia theol.., Paris, 1677, t. III, p. 26-27) necessitatem biblicorum studiorum ad profectum in theologia sic inculcabat : " Orationem divinarum litterarum lectio sequi debet. Nam, cum Scriptura S. omnis theologiae
Conclusio totius Tractatus :
Gomparatio inter Scripturam, Traditionem et Magisterium vivum1.
- i° Si comparatio instituitur inter Scripturam et Traditionem : (A) dicendum est imprimis utramque esse verbum Dei> utramque esse infallibilemy pari pietatis affe<5tu ac reverentid suscipiendam.
(B) Scriptura autern sub aliquo respeclu Traditioni antecellit, quatenus non solum revclationcm continet, ut traditio ipsa, sed etiam servatur ac transmittitur scriptis divinitus inspiratis, dum Traditio oralis divina tantum assistentid praeservatur.
(C) Sub aliis autem respe6libus, Traditio Scripturse praestat, videlicet : antiquitate, cum divina revelatio tum Judaeis tum Christianis prius ore tradita fuerit quam litteris consignata, ex diclis n. 948-949; amplitudine, cum Traditio plura amplectatur quam Scriptura, n. 959; utilitate ac necessitate, cum Traditio sine Scriptura sufficere possit, dum Scripturae inspiratio, canon ac verus sensus, in plurimis saltem locis, certo et integre, absque Traditione, determinari non possint.
Utramque autem tenendo, duplicem fontem Revelationis habemus, ex quo omnia possunt hauriri dogmata. " Itaque, fratres, state el tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram 2 ".
- 2° Si vero companjtio insdtuitur, ex una parte, inter Scripturam Traditionewque et, ex altera, Magisterium fons sit et uberrimum seminarium, unde melius nostra omnia et matutina et pomeridiana studia quam ex ejus locupletissimis thesauris inchoentur? Ego quidem eos qui pnetermissis Litteris sacris, nescio quibus in libris omnem vim ingenii sui seque ipsos consumunt, theologos esse non judico; qui vero et minorem temporis partem et postremam divinis Litteris impendunt, nominentur sane theologi si volunt, certe imprudentes ac prseposteros theologos appellabo. Qui meum consilium sequi volent ii primam peraclis precibus horam temporis matutini in legendo N. Testamento collocabunt; primam vero pomeridianam in Veteri ".
vivum, dici potest Scripturam et Traditionem esse fidei regulam remotam, quatenus in eis inveniuntur omnes veritates revelatae quas Ecclesia nobis credendas proponit ; Magisterium vero esse fidei regulam proximam, quatenus nos certiores facit de divina Scripturarum inspiratione et de Traditionum divinarum tuta transmissione, eas sedulo custodit atque authentice interpretatur.
Duce igitur Ecclesia, et prsehabitis motivis credibilitatis quae expendimus in Tr. de Verd Re/igione, ad aclum fidei jam tuto accedere valemus.
I. De modernistarum erroribus1.
Cum haud semel in decursu operis Modernistarum errores exponere et confutare necesse fuerit, opportunum visum est : i° fontes detegere e quibus praefati errores promanant; 2° praecipuas istorum formas singillatim declarare.
§ I. FONTES E QUIBUS DIMANAT MODERNISMUS.
E duplici fonte hodiernus Modernismus originem ducit, nempe e Protestantium liberalium biblico criticismo, necnon e kantiano subjeclivismo. Cum theorias criticorum de sacris Scripturis jam supra, nn. 67-68, 292-297, declaraverimus 2, satis erit ostendere quomodo praecipua Modernistarum systemata e subjeclivismo, ducibus Kantio, Schleiermacher, Ritschl et A. Sabatier, dimanent.
1 J. Lebreton, Vencyclique et la Thtologie modemiste, Paris, Beauchesne, 1908; Card. Mercier, Le Modernisme, Bruxelles et Paris, 1908; X. Moi sant, Qu'est-ce que le Modernisme? in Etudes, 5 et 20 mai 1908, pp. 289, 463; J. Baylac, Autour de VEncyclique, in Bulletin de Lit. eccUs., Toulouse, janvier 1908; B. Gaudeau, Les erreurs dites modernistes, in La Foi catholique, 15 janv. 1908, etc. ; L. Roure, Scholastiques et modernistes, in Etudes, 5 fevrier et 20 mars 1908; Vieux Moraliste, in Atni du Clergt, t. XXIX, 1907, pp. 865, 1057; t. XXX, 1908, pp. 2, 49, 97, 161, 209, 433, etc; J. Lebreton, in Rev. prat. d^Apologetique, 15 juin et 15 juillet 1908, p. 456- 470, 621-635; Fr. Heiner, Der neue Syllabus Pius X, oder Dekret des hl. Offiziums Lamentabili, Mainz, 1908; Ph. Kneib, Wesen und Bedeutung der Enzyklika gegen den Modemismus ; Jos. Rickaby, The Modernist, London, 19°8'> J. Godrycz, The doctrine of modemism and its refutation, Philadelphia, 1908; P. Maumus, Les Modernistes, Paris, Beauchesne, 1908; Conferetices ecclts. du diocese de Bayonne, an. 1908.
2 Quas erudite exponit C. Fillion, Les itapes dtl Rationalistne, in Revue du Cl. francais, avril 1909, etc. usque ad fevrier 1910.
i° Kantium (1724- 1804) unum fuisse e praecipuis Modernismi antesignanis, Italici Modernistae candide agnoscunt, dicentes se suam facere'criticam quam de ratione pura instituerunt Kantius et Spcncer x. Revera praefatus germanus philosophus subjeclivismi pater merito habetur, ex quo sane prodiit Modernismus.
Juxta ipsum a, humana ratio pura, seu speculativa, rerum objeclivam realitalem, seu noumena> percipere nequit, quia de omnibus judicat secundum formas seu categorias quasdam mere subjedlivas, quarum munus est mentem in judicando et ratiocinando dirigere, minime vero res prout sunt in se exhibere. Impossibile est igitur ratione pura, Dei existentiam animceque libertatem et immortalitatem demonstrare. — Sed, rationis praclicce ope, quse vere autonoma est, legem moralem, seu imperativum categoricum, certo novimus; et exinde infertur hominis voluntatem esse liberam, cum haec moraliter obedire nequeat nisi libero arbitrio gaudeat. Exinde etiam ad Dei existentiam animaeque immortalitatem assurgimus : supremum enim bonum, quod consistit in intima et permanenti conjunctione inter virtutem et beatitudinem, in pnesenti vita attingi nequit; necesse est igitur altera vita existat, in qua Deus supremam felicitatem concedet iis qui virtutem excoluerunt.
Nullam aliam religionem admittit Kantius nisi naturalem, eam videlicet quae conscientiae consentanea est, quatenus nobis exhibet officium adimplendum, atque spem erigit statum adipiscendi in quo felicitas et virtus intime connexae invenientur. Dogmata omnia rejicit, cum humana ratio ad veritates speculativas cognoscendas omnino impar sit ; miracula pariter, quippe quae aut non existant aut saltem a factis naturalibus secerni non valeant. Attamen vocabula retinet quibus christiana dogmata exprimi solent, sensum plane diversum ab eo quo generatim intelliguntur eisdem assignando. Ita peccatum originale nihil aliud est nisi pugna quae in quolibet homine viget inter sensualitatem et vo/untatem, inter carnem et spiriium. Regeneratio seu justificatio in eo sita est quod voluntas carni dominatur. Ecclesia non est vere utilis nisi quatenus est coetus eorum qui contra sensualitatem luclantur ad efficacius obe-
1 " Noi accettiamo la critica della ragione pura che Kant e Spencer hanno fatto". (77 Progravihia dei Modernisti, Roma, 1908, p. 97.) Addunt tamen se a Kantio dissentire quoad rationem praclicam, et alio modo, nempe religiosa experienti^, Deum attingere conantur.
2 Kant, Kritik der reinen Vernunft, — Kritik der Urteilskraft^ — Kritik der praktischen Vemunft, — Die Religion innerhalb der Grenzen der blossen Vemunft; — gallice : Critique de la raison pure, — Critique de lafaculte" de juger, — Critique de la raison pratique, — La Religion dans les limites de la raison ptv-e. Cf. Ruyssen, Kant, Paris, Alcan, 1900; Delbos, La Philosophie pratique de Kant, Paris, Alcan, 1904.
diendum imperatho caiegorico. Neque cultus neque ministn requiruntur nisi in quantum sunt instrumenta ad legem moralem melius servandam.
Ita n?odern:smo praeibat Kantius : (a) agnosiicismum fovendo, secundum qucm Dei existentiam animaeque immortalitatem speculative demonstrare impossibile est ; (b) autonomiam rationis pra<5licae seu conscientise proclamando; (c) omne supernaturale elementum a religione exulando.
2° Unus e Kantii discipulis, SCHLEIERMACHER1 (1768- 1834), qui simul Pietistarum do6lrinis imbutus fuerat, alia via religionem propugnare conatus est. Cum ratio absolutum assequi non valeat, ad sensum religiosum recurrit.
Religio enim non in systemate dogmatum aut ethico codice sita est, sed in conscientia nostrarum cum Infinito relationum. Homo religiosus suam a Deo dependentiam vivide sentit, in omnibus rebus mundanis Infinitum percipit, totumque universum tanquam Dei imaginem et fragmentum considerat. Nescimus quidem utrum ^iecne Deus sit vere persona a mundo distincla; hoc autem parum refert, dummodo Infinitum in omnibuspercipiamus et cUm eo communionem quamdam habeamus.
Quibus positis, fides non innititur prophetiis aut miraculis, sed religiosa cujusque aut aliorum experientia. Quare, si velis alios ad religionem trahere, ad argumenta minime recurrendum est, sed religiosam experientiam in horum cordibus excitare debes : ita quisque propriam sibi instituet religionem. Revelatio nihil aliud est nisi nova quam concipimus Infiniti idea; miraculum dicimus quodlibet phsenomenon quod Infinito adscribimus. Inspirati \ocantur libri qui eo tendunt ut in mente nostra religiosos sensus excitent. — Christus ideo dicitur Messias et Filius Dei quia multo magis quam ceteri homines conscius fuit Infiniti.
Ita viam parabat modernismo, quia : (a) agnoscebat existentiam Dei non posse ratione demonstrari, simulque in pantheismum tendebat ; (b) miraculum et supernaturale e medio tollebat; (c) primatum conscientiae et sensus religiosi profitebatur.
1 Ueber die Religion: Reden an die Gebildeten unter ihrcn Verdchtern, — gallice De la Religion : Discours aux esprits cultive"s parmi ses dttrafteurs. Cfr. Lichtenberger, Histoire des ide"es religieuses en Allemagne, Paris, Fischbacher, 1888, t. II, p. 65-238, — anglice redditum, History of Gertnan Theology, ch. III; Goyau, V Altemagne religieuse : Le Protestantisme, Paris, 1898, Perrin, p. 76-80.
3° Quod systema complere terstavit RlTSCHL x (1822- 1889), qui, cum Kantio, fatetur conceptus nostros rationales mere subjedtivos esse, et, cum Schleiermacher, tenet religionem sensu religioso inniti, quin tamen pantheismum ampledtatur. Ab utroque tamen differt in eo quod, philosophica argumenta respuens, Scripturam sacram, praesertim N. Testamentum, tanquam historicum religionis fundamentum accipit. Attamen, cum, inter libros qui sacri reputantur, quidam sint spurii aut adulterati, ad conscientiam seu religiosum sensum spectat ultimo de horum inspiratione judicare : ea siquidem vera sunt in Evangeliis quae religiosus sensus approbat.
Christiana igitur vocabula retinet, nj&vum tamen sensum eis assignando. Ita Christus est Filius Dei, quia modo ornnino speciali conscius fuit se esse Deo unitum; in ipso Deus ita se manifestavit ut qui videt Filium videat et Patrem; proinde aliquo modo divinitatis est particeps. Christiana religio a divina revelatione oritur, in quantum Deus christianam educavit conscientiam. Miracula sunt extraordinarii eventus, quatenus tanquam divinse benevolenti?e testes haberi possunt : ita unum idemque faclum est ?iaturate quoad sc'\ent\a.m, firczter/iaturaie vero quoadfidem. — Regnum Dei est ccetus. eorum qui in Christum credunt et ex caritate agunt : Deus enim caritas est, et nemo ejus regnum ingreditur nisi per caritatem.
40 Quas Germanorum theorias A. Sabatier (f 1901) Gallorum menti accommodavit 2. Fatetur imprimis, cum Kantio, Dei existentiam ratione probari non posse ; sed contendit, cum Ritschl, christianam religionem, symbolice intellectam, privata cujusque experientia demonstrari; aliunde in pantheismum 3, licet minus evidenter quam Schleiermacher, propendere videtur.
1 Cujus prsecipuum opus est Die christliche Lehre von der Rcchtfertignng und Verscehnung, 3 vol., 18 70- 1874. Cfr. H. Schon, Les origines historiques de ta Tlitologie de Ritscht, Paris, Fischbacher, 1893; Baldensperg-er, La Thiologie d^Albert Ritscht, 1883, Lausanne, Bridel : Goyau, op. cit., P- 93-103.
2 Suum systema in duobus pnesertim operibus aperte declarat : Esquisse d^une Philosophie de ia Religion tfaprh ta Psychologie et Vhistoire, Paris, Fischbacher, 1897; Les Religions cCautoriti et la Religion de VEsprit, ibid., 1903.
3 Ita Deum vocat ens universate, aliquid divinum nobis itnmanens {Esquisse, p. 19-20).
(A) Religionis originem et naturam ita describit : homo, dum intra se cogitat, multas antinomias animadvertit : arclis. limitibus circumscripti, infinitum tamen ex intimo corde anhelamus; omnibus bonis frui optamus, et multis angoribus opprimimur; bene agere volumus, et peccatum nobis adhaeret. Undenam auxilium veniet ? Non ab humanis scientiis, quae determinismum important, ideoque moralibus angoribus mederi non valent. Cum igitur neque in nobis neque in aliis individuis solatium inveniamus, necesse est ut extra nos, in ente uuiversa/i, primam causam et ultimum finem. necnon miseriae nostrae remedium quaeramus. Ita in corde nascitur nostrae a Deo dependentiae intimus sensus, qui nihil aliud est nisi sensus religiosus.
Religio igitur primario consistit in quodam cum Supremo Numine commercio, quod praecipue per orationem exprimitur : oratio ita essentialis est religioni ut sine illa haec subsistere non valeat.
(B) Postea revelationem describit, quae non in manifestatione alicujus immutabilis doclrinae consistit, sed nihil aliud est nisi progressiva Dei cognitio intra cujuslibet individui conscientiam sese manifestantis. Haec autem eadem non est apud omnes, sed multo vividior apud Prophetas, praesertim vero apud Christum. Ceteroquin revelationes aliis hominibus impertitae nobis non prosunt, nisi in quantum intra nos renovantur.
Ex quo intelligi datur religiosam inspirationem psychologice ab inspiratione/^/zVtf non distingui : nihil enim est aliud nisi interior illuminatio seu emotio. Prophetia non est quid miraculosum, sed perfeclior conceptus divinitatis, justitiae et caritatis, cum spe indefeclibili quod lex et voluntas divina implebitur. Miraculumy quod scientifice demonstrari nequit, fide percipitur; nam solummodo importat aclivam Dei praesentiam in mundo, preces in se sperantium benigne exaudientis.
Tota essentia christianae religionis in amore Dei, Patris omnium, et amore hominum, fraterno vinculo in Deo et Christo conjunctorum, reponenda est.
(C) De origine, natura et evolutione dogmdtum haec tenet. Primum quidem nascitur in anima, ex intimo contactu cum ente divino, quaedam emotio reverentiae, timoris, adorationis atque amoris. Haec autem mox sub forma. alicuius imaginis, posteaque sub forma. intelleclualis conceptus exprimitur. Jamvero, quando hic conceptus ab Ecclesia approbatur, tanquam dogma habetur.
Dogmata sua. utilitate non carent, dummodo tamen successiva et constanti evolutione transformentur : sola enim emotio permanet, dum intellecluales conceptus cum ipsa evolutione humanae mentis perpetuo mutantur. Quod triplici praesertim modo occurrit : (&)per desuetudinem quaedam dogmata evanescunt, v. g., fides in dcemonum existentiam; (b) per intussusceptionem quaedam formulae novum omnino sensum obtinent; ita vocabula trinitasy satis/ac7io, inspiratio, miraculum ab hodiernis intelliguntur modo plane diverso ab eoqui olim vigebat; (c) per renascentiam nonnullse formulse in oblivionem delapsse reviviscunt aut quandoque novce omnino creantur, quales sunt justificatio per fidem, universale sacerdotium.
Dogmata igitur sunt essentialiter symbolica : non enim Deum exprimunt quatenus est in se, sed solum imperfecte repraesentant illos sensus fiduciae, timoris et amoris quos in anima nostra producit spiritus Dei intra hominem sese manifestans \
In hoc igitur systemate : (a) Kantii agnosticismus tanquam legitimus habetur ; (b) Dei, seu potius entis alicujus universalis atque divini, existentia ex intima conscientia percipitur; (c) omne supernaturale evanescit, solaque retinetur religio naturalis, cui tamen superadditur oratio ; (d) omnia dogmata per symbolicam interpretationem exsufflantur, atque ad pias emotiones reducuntur.
Quam multa Modernistae ab A. Sabatier mutuaverint e mox dicendis patebit.
§ II. MODERNISTARUM PR^CIPUI ERRORES EXPONUNTUR.
Quod viri catholici Protestantium liberalium errores do6lrinis catholicis accommodare tentaverint aegre concipi potest. Id tamen praestiterunt Modernistce. Non pauci, dum criticis et philosophicis studiis incumberent, Rationalistarum libros nimis assidue perlegerunt, forsan ex desideriohorum errores detegendi et efficacius refellendi; sed ipsi erroris venenum paulatim hauserunt, aliisque incauti propinaverunt, dogmata fidei plus minusve adulterantes. Diversa quidem systemata proposuerunt, sed generales eorum tendentiae valde affin£s sunt, ita ut omnium synthesim Encyclica Pascendi instituere potuerit. Siquidem quemdam agnosticismum 2 profitentur fere omnes, quatenus rationem humanam imparem judicant ad Dei existentiam cum certitudine demonstrandam; cum tamen Deum, aut saltem aliquid divinum, admittant, ejus existentiam in anima humana intimd experientid detegunt, ideoque immanentismum profi-
1 Quas theorias multi Protestantes in Gallia amplexi sunt, v. g., P. Stapfer, E. Stapfer, Mtntgoz, aliique, ut videre est in Kevue augustinienne, 15 juin T908, et Quest. Achtelles, 4 juil. 1908, t. XCVII, p. 131-150.
a Encycl. Pascendi (8 sept. 1907), ed. Questions aciuelles, p. 6.
tentur; quia vero intima haec experientia eadem non est apud omnes homines, nec in variis saeculis, et aliunde diversis modis atque formulis exprimitur, evo/utionismum docent, vi cujus dogmata progressive ac perpetuo mutantur. Infallibilem igitur auctoritatem Scripturae, Traditionis et Ecclesiae rejiciunt; attamen, cum religio socialis esse debeat, Ecclesiae obedire oportet quatenus est veluti christianorum collecliva conscientia ; itaque conscientice primatum uno ore affirmant. Haec omnia lucide exponit atque reprobat praelaudata Encyclica.
Quia vero non pauci Modernistae contenderunt suas theorias non fuisse recle expositas, opportunum sane erit praecipuorum coryphaeorum systemata singillatim declarare, quo clarius appareat Modernismum ab Encyclica reprobatum non esse inter mythos relegandum. jamvero intereos eminent : in Ga//id, A. Loisy et Ed. Leroy; in Ang/id, G. Tyrrell; in Ita/id, auctores operis Programma dei Modernisti; in Germanid, H. Schell etquidam ejus discipuli.
Inter quos, alii, ut Loisy, bib/ico criticismo praecipue innituntur; alii phi/osophicis theoriis, ut Le Roy et Tyrrell; sed sibi invicem mutuam opem praestant.
I. Preecipui modernistae in Gallia, i° A. LoiSY eorum dux merito habetur r.
Hic studio Scripturce et biblico criticismo praesertim operam dedit, primum quidem, ut videtur, cum scopo catholicam doclri nam propugnandi2; paulatim vero in Liberahum Protestantiun» theorias et hypotheses defleclere visus est 3, et recenter fidei christianae omnino valedixit 4. Multis tamen annis antequam suos erro-
1 Cujus errores exponit et confutat M. Lepin, Les Thfories de M. Loisyt Paris, Beauchesne, 1908.
- Prima ejus opera catholicam mentem produnt : ita Histoire du Canon de VAncien Testament, 1890; Histoire du Canon du Nouveau Testatnent, 1891, ubi quarti Evangelii authenticitatem aperte propugnabat.
1 * Ita przesertim in operibus : Les Mythes babyloniens et les premiers chapitres de la Genise, 1901; La Religiond'Israel, 1901; Etudes bibliques, 1901; Etudes tvangtliques, 1902.
4 Quod jam satis clare inferebatur ex libris : V Evangile et V Eglise , 1902;
Autour dUtn Petit Livre, 1903; Le quatriime Evangile, 1903; — omnino autem evidens factum est ex recentioribus scriptis : Les Evangiles synopdques,
1907- 1908; Simples r4jlexions sur le Dicrct du Saint Office Lamentabili et sur res publici juris faceret, eisdem privatim adhaerebat eosque paucis discipulis tradebat, ut ipse fatetur r.
Breviter exponemus quid ipse doceat circa Scripiuram sacratn, Christum, naturam et evoluiionem dogmatum, Deum ipsum.
(A) Quoad Scripturae librorum authenticitatem et historicitatem, theorias hodiernorum rationalistarum aperte amplectitur.
Ita, juxta ipsum, libri Vet. Testamenti qui dicuntur historici multo recentiores sunt quam tenent catholici interpretes; Pentateuchi vetustissima fragmenta non ultra tempus Regum ascendunt ; hic autem liber, prout hodie legitur, nonnisi post captivitatem scriptus est, ideoque vix aliquid historici continet; praesertim vero Genesisveteribus /egendis plena est, primaque capita mythis referta. Prophetia quae lsaiae adscribitur, si excipias nucleum authenticum qui m primis triginta novem capitibus invenitur, diversis componitur fragmentis quae inter ultima tempora Judaeae monarchiae et aevum Graeci imperii scripta sunt. Idem fere dicendum de Jeremia ; Danielis autem prophetia est liber apocryphus sub Antiochio Epiphanio compositus. — Evangelia non sunt proprie his':orici libri, sed opera ad aedificationem scripta. Quartum Evangelium tanquam theologia mystica haberi debet 2, vix unum aut alterum faclum historicum continens praeter ea quae apud Synopticos inveniuntur : hi autem libri popularem referunt traditionem circa vitam et doclrinam Christi, quae quoad substantiam historica est, sed plura com-
V Encycl. Pascendi, 1908; Quelques lettres sur des questions actuelles et sur des (vtnements rfrents, 1908.
1 Ita recenter scribebat(i907) se jam a viginti annis omne supernaUirale proprium rejecisse, nempe inspirationem, revelaiionem, infallibilitatem : — "Je ne vous chicanerai pas sur ia definition de 1'heresie. Le mot a sa signification re^ue dans le vocabulaire theologique, avec les mots d'inspiration, de revelation, d'infaillibilite, tous ces mots etant comme solidaires les uns des autres, dans un systeme de dodtrine qu'il faut prendre ou rejeter tout entier... Cest tout ce systeme de notions absolues, abstraites, contredites par 1'experience de 1'histoire, par la critique des textes dont on 1'autorise et par la saine philosophie, recevables seulement comme d'antiques symboles qui seraient susceptibles d'une interpretation moins lourde, moins materielle, moins mythologique aussi que leur sens traditionnel; c'est, dis-je, tout ce systeme dont la caducite m'est apparue depuis plus de vingt ans, et dont j'avais essaye d'elargir peu-a-peu la signification, persuade, d'une part, qu'il etait, tel quel, un obstacle a toute liberte de 1'intelligence et a tout progres de la science, et, d'autre part, qu'il contenait une ame de verite morale dont 1'excellence apparaitrait des qu'on aurait pu la tirer de sa gaine seculaire ". {Quelques lettres> p. 160).
3 Quem errorem damnavit S. Officium, Lameniabili, 3 jul. 1907, prop. XVI: " Narrationes Joannis non sunt proprie historia, sed mystica Evangelii contemplatio; sermones in ejus Evangelio contenti, sunt meditationes theologicse circa mysterium salutis historic^ veritate destitutae ". Cfr. prop. XVII, XVIII.
pleftitur quae in dubium vocari debent. Ea praesertim quae nativitatem Christi speclant inter fabidas recenseri debent; quae resurreclionem narrant, aut ficlitia aut artificiose disposita. Spuriae sunt epistolae Petro, Jacobo et Judae adscriptae; spuria pariter omnia quae Apostolo Joanni tribuuntur1.
Ex quo infert Sacros Libros non esse vere inspiratos : Deus, inquit, eodem modo est auclor Scripturae ac dici potest architeclus basilicae Vaticanae 2; irridet igitur eos qui contendunt Deum aliquid docuisse et seipsum in Scriptura definivisse. Multos ibi esse errores affirmat non solum in re historica, sed etiam in re morali et religiosa3. — Hinc, si Ecclesiae interpretatio sacrorum librorum non est spernenda, subjacet tamem accuratiori exegetarum judicio et correclioni 4.
Nomen revelationis retinet, sed declarat eam nihil aliud esse nisi acquisitam ab homine suae ad Deum relationis conscientiam s. Miracula pariter et prophetiae, quatenus direcla divinae omnipotentiae atit scientiae testimonia, rejicienda sunt6. Resnrreclio Salvatoris non est proprie factum ordinis historici, sed faclum ordinis mere supernaturalis, nec demonstratum, nec demonstrabile, quod paulatim christiana communitas per fidem tanquam verum habuit; revera Christus a mortuis non surrexit, sed quadam immortalitate gaudet 7.
(B) Christi vitam, dotlrinam atque opns ita describit : Christus est mere homo, fllius Mariae et Joseph, conceptus non ex virgine, sed secundum leges naturae. Praedicavit rcgnum Dei, regnum justitice et caritatis, quod per paenitentiam et interiorem renovationem discipuli ingrediuntur; hujusmodi regnum, cui Ipse praeesse debebat, mox venturum erat post magnam catastrophen. Ad praeparandam plebem huic adventui, paucos illiteratos selegit, quos apostolos vocavit. Praedicatione sua populum aliquantisper commovit, ideoque a magistratibus morte damnatus est 8. Ejus
1 Quelques lettrcs, p. 111-112; Evangile et Eglise, p. xx-xxi; Simples R4flexionsy p. 46-55; praesertim vero Les Evang. Synoptiques, t. I, Introdu(5lion.
2 Simples RJflexions, p. 42; cfr. Lameniabili, prop. IX-XI.
4 Lamentabili, prop. II; cfr. Autour d'un petit livre. p. 15,
5 Autour, p. 195. Cfr. Lamentabili, prop. XX.
8 Parcat mihi benignus lector si ipsa verba aucloris, licet blasphematoria, referam : " La carriere et 1'enseignement de Jesus ont ete le grain de seneve qui devient un arbre, la parcelle de levain qui fait fermenter toute une masse de p&te. Rien de plus insignifiant en apparence : un ouvrier de village, naif et cnthousiaste, qui croit a la prochaine fin du monde, a Pinstauntion d'un autem discipuli, spe messia uca excitati, post aliquos dies, Magistrum sibi apparuisse crediderunt, eumque tanquam Messiam, Filium Dei et Salvatorem praedicaverunt; immo quidam eum tanquam ens divinum habuerunt atque adoraverunt; nec mirum : nam in ipso Deus seipsum manifestavit plus quam in quolibet alio homine.
(C) Naturam et evolutionem dogmatum eodem fere modo ac Sabatier exponit.
Conceptus, inquit, quos Ecclesia perhibet tanquam dogmata revelata, non sunt veritates e caelo delapsse et per Traditionem sub hac forma servatae, sed historice loquendo, sunt interpretatio quaedam faclorum religiosorum quam humana mens laborioso conatu sibi comparavit *■ Dogmata sunt formulae plus minusve symbolicae, quae exprimunt sensus religiosos experientia acquisitos : primum scilicet homo religiosus quodam supernaturali intuitu, absque abstraclione, suas relationes cum divinitate percipit, easque modo concreto exprimit : exinde, ortis controversiis, nascuntur formulae plus minusve abstractae quae primitivam experientiam imperfecle declarant, atque modo concipiendi tunc vigenti accommodant. Quia vero scientia humana essentialiter progressiva .est, necesse est ut progressui temporum atque scientiarum formulae dogmaticae perpetuo accommodentur 2.
Rem ita se habuisse historia docet. Christus enim determinatum doctrinae corpus omnibus temporibus cunclisque hominibus applicabile non docuit, sed regnum Dei praedicavit mox venturum, simulque inchoavit motum quemdam religiosum diversis temporibus ac locis adaptandum. Neque pariter Ecclesiam instituit aut instituere intendit, sed solum lineamenta quaedam alicujus societatis, ex qua Ecclesia prodiit 3. — Praedicatio apostolica in suis exordiis fuit judaica, sed per successivas evolutiones facla est primum paulina, dein joannica, demum hellenica et universalis \ Dogmata regne de justice, a l'avenement de Dieu sur la terre, et qui, fort de cette premiere illusion, s'attribue le role principal dans 1'organisation de 1'irrealisable cite; qui se met a prophetiser, invitant tous ses compatriotes a se repentir de leurs pech.es, afin de se concilier le grand Juge, dont la venue est imminente et sera subite comme celle d'un voleur; qui recrute un petit nombre d'adherents illettres, n'en pouvant guere trouver d'autres, et provoque une agitation, d'ailleurs peu profonde, dans les milieux populaires; qui devait etre arrete promptement, et qui le fut par les pouvoirs constitues; qui ne pouvait cchapper a une mort violente, et qui la rencontra ". (Les Evangiles synoptiques, t. I, p. 252).
1 Evangile et Eglise, 3e edit.,p. 202-203. Cfr. Lamentabili, XXII.
2 Autour a"un petit livre^ p. 201-202. s Cfr. Lapienlabili, prop. LII-LIII.
DE MODERNISTARUM ERRORIBU3. 709
Trinitatis et Incamationis a philosophicis grrecis originem ducunt : Christus enim, qui apud Judaeos conversos ut Messias habebatur, a Gentilibus tanquam Logos seu Verbum, Filius Dei, Patri aequalis concipiebatur. — Sacramenta Christus neque instituit neqne instituere unquam intendit; ideo Tridentinwn erravit dum declaravit eadem a Christo fuisse instituta1.
Ceteroquin Ecclesia non est proprie infallibilis, ejusque definitiones vim et aucloritatem non habent nisi conscientia approbentur2. — Ex quibus evidenter constat dogmatum evolutionem quam Loisy propugnat, esse mutationem horum omnino substantialem, et ultimam fidei regulam esse privatum conscientiae judicium.
(D) Sed in recentioribus operibus longius procedit, atque pcrsonalis Dei existentiam in dubium revocat.
Animadvertit quidem hodie religiosum problema non amplius in obsoletis qusestionibus de divinitate Christi, Scripturarum inerrantia aut Papae infallibilitate situm esse, sed in ipsa Dei existentia. Hac de re, inquit, nullum est certum argumentum. Numquid igitur in monismum prolabendum est? Fides quidem postulat theismum, sed ratio in pantheismum vergeret3. — Et ita aghosticismum profltetur.
Nec mirum : si enim, cum Loisy et Sabatier, Scripturae inerrantiam, Christi divinitatem atque Ecclesiae infallibilem aucloritatem rejiciamus, quomodo in Deum providum credere valeamus?4
2° Modernismum philosophicum, inter alios, tuetur Ed. Le RoY5,vir in rebus metaphysicis versatissimus, qui novam philosophiam6 dogmatibus accommodare volens, catholicam veritatem incaute adulteravit. Ouo melius ejus systema j.ntelligatur, quid de veritaiis ipsa notione teneat, de Dei
4 Vestigiis Loisy inhoerentes, methodo tamen minus scientifica, quidam eosdem errores propugnant, sub ementito nomine. Inter quos recensentur : A. Dupin, Le Dogme de la Trinite" dans les ftremiers siecles; P. Saintyves, Le Miracle et la Critique historiqtie ; Id., Les Vierges meres ; G. Herzog", La Vierge dans Vhisfoire; J. de Bonnefoy, Vers Vuniti de croyance; Id., Z« Catholicisme de demain; Catholici, Lendemains d'' Encyclique.
5 Suas theorias exposuit in Dognu et Critique, Paris, Bloud, 1907 (opus in Indicem relatum); in Rev. de Mttaphysique et de Morah. 1900-1908, passim; Annales de Philos. chrtt., 1907.
6 Ilanc philosophiam, cujus praecipua lineamenta ab Hegel mutuata sunt, exponit, inter alios, H. Bergson, proesertim in opere V Evolution crdatrice. Cujus fundamentalem de veritate conceptum declarat atque confutat J. de Tonquedec, La nolion de vcriie" dans la LVti/osophie nouvelle, Paris, Beauchesne, 1908.
existentid, de dogmatum naturd, de miracuiis, breviter exponere necesse est.
(A) Veritas, inquit, non est stabilis, immutabilis et aeterna, ut aiunt Scholastici, sed, sicut vita ipsa, aliquid fluens et mutabile. Criterium veritatis est ipsa vita : quidquid enim permanenter vivit, verum est. Si verum igitur vis detegere, ad fructus quos profert praecipue attendendum est : si bor.os fruclus aliqua theoria profert, ut vera judicari potest; falsa autem, si malos fructus producit ".
(B) Dei existentia metaphysice demonstrari nequit; varia enim argumenta quibus probatur, causalitatis principium praesupponunt : hoc autem principium, si critice perpenditur, nihil aliud importat nisi aliquem nexum esse inter varia entia quae toium, seu rerum universitatem, constituunt ; ex hoc autem minime sequitur esse ens personale, a mundo distinclum, quod sit omnium rerum causa.
Attamen Deum esse intima conscientiae experientia constat Nam in cujuslibet hominis intimo corde alicujus entis vox auditur eum ad meliora sollicitans, ad agendum modo perfectiori quam propriis viribus potest. Hoc autem ens simul immanens et transcendens esse debet : immanens quidem, cum intra nos agat; transcendens, cum omnes vires nostras superet. Quando hujus entis conscii sumus, divinum experimur atque Deum attingimus : hic autem Deus est realis et personalis, cum nobis superior sit; erga eum igitur agere debemus eodem modo ac erga personam 3.
(C) Quoad dogmata, animadvertit imprimis ea, si intelleclualiter sumuntur tanquam propositiones speculativae, nullum sensum vere intelligibilem prae se ferre, sed multis scatere difficultatibus, ita ut ab hodiernis philosophis admitti nequeant. Dupiici tamen sensu accipi possunt : sensu negativo, quatenus nobis manifestant non quid Deus sit, sed potius quid non sit; sensu praclico, quatenus sunt norma pr?eceptiva agendi.
Ita haec formula dogmatica : Deus est personalis, primario sensum negativum prae se fert; non enim nobis exhibet quid sit persona divina, sed solum quid non sit, videlicet Deum non esse meram legem, formalem categoriam, ideale quoddam principium, abstractam entitatem aut substantiam universalem vel cosmicam vim ubique diffusam. Practerea sensum habet praclicum, quatenus est agendi norma; ita, quando dicitur : Deus est personalis, sensus est : erga Deum age sicut erga humanam personam agis3. — Ita intelligi potest quomodo dogmata sint immutabitia, in quantum
2 In Rev. Me"t. et Mor.y mars, juillet, 1907, Comment se pose le probttme de Dieu? — Cfr. Rev. nio-scolastique, nov. 1907, p. 449-489 et fev. 1908, p. 90-124; Rev. du Cl. fr.y ier nov. 1907, p. 285-297.
3 Ita in opere Dogme et Critique, p. 1-34.
eamdem semper tendentiam et directionem activitati nostrae imponunt; simulque evolutioni subjecta, in quantum modus explicandi formulas dogmaticas, perpetuo, secundum varias temporum atque individuorum theorias, mutatur1.
•''(D)Alibi specialem exponit theoriam circa miracula. Miraculum, ait, non est derogatio legibus naturae, sed e contra manifestatio legis superioris, vicujus materiaspiritui subordinatur; siquidem nihil est aliud nisi actus quo spiritus hominis, modo intensissimo agens, suam supra materiam potestatem recuperat 2. Hsec autem intensior activitas fit sub influxu fidei, quse facultatibus nostris majorem vim impertitur; fides vero non excitatur nisi juvante Dei gratia; ideoque ultimo miraculum Deo legitime tribuitur 3. — Ita miraculum, cumaliquaveritate religiosaconnexum, eam esseveram ostendit, cum verum sit quidquid bonos fructus profert. Attamen aliquod fidei initium, seu bona voluntas requiritur ut miraculum tanquam aliquid supernaturale appareat.
(E) His innixus principiis, Christi -/esurreclionein sic explicat. Assumit, cum Protestantibus liberalibus et A. Loisy, hiercsolymitanas apparitiones in Evangeliis relatas, fictitias esse; eas vero quse in Galilaea occurrerunt, modo quodam symbolico exponit. Nam nova philosophia reanimationem alicujus cadaveris admittere nequit. Christi igitur corpus remansit in fossa. communi ubi Judaei probabiliter illud deposuerant; Jesus tamen aliquo vero sensu resurrexit, quatenus post mortem agere non cessavit, immo in carne proprii surrexit : tempore enim mortis anima retinet quamdam materiam virtualem, cujus ope totum corpus reaedificatur, licet modo subtiliori. Quod quidem, ait, concordat cum dogmate catholico; dogma enim resurrectionis significat nos posse cum Christo agere eodem modo ac cum coaevo agimus4.
In hoc autem systemate mcdernismi vestigia haud aegre deteges : (a) quemdam agnosticismum, quo rejicitur causalitatis principium ideoque vis argumentorum quibus existentia Dei probatur; (b) quemdam pariter immanentisnium : nam Deum esse ostendit ex indigentia divini quam in imo corde experimur, nec clare constat Deum, quem nobis immanentem ita percipimus, esse vere a nobis et universo distinctum; (c) aliquam dogmatum adulterationem : quando enim definitiones dogmaticae historice expenduntur, attentis omnibus circumstantiis in quibus conditae ac promulgatae
sunt, satis evidenter apparet eas non mere negativum sensurn prse se ferre, sed vere positivum, et quidem non solum in ordine ad agendum, sed etiam in ordine ad cogitandum, ita ut dogmata sint simul norma credendi et norma agendi, ut fusius exponetur in Tr. de Fide; (6)falsam miraculi notionem, erroneamque de Christi resurreflione theoriam, ut constat ex superius dictis, nn. 371,431-448.
II. Modernismus in Anglia.
Modernistarum coryphaeus in Anglia fuit G. TYRRELL (j" 1909) *, qui, e Protestantium haeresi ad fidem catholicam conversus, postea symbolismum, prout a Sabatier propugnatur, nostris dogmatibus accommodare tentavit, et in suis erroribus, etiam post vulgatam Encyclicam Pascendi, usque ad obitum perseveravit.
Agnosticismum profitens, cum Kantio et Spencer, prsesertim quoad argumenta quibus existentia Dei probatur, admittit nobis innatum esse aliquem religiosum sensum, a sensu scientifico, esthetico aut morali distinclum, vi cujus Deum obscuro quodam et progressivo intuitu percipimus 2.
Ad-exponendam suam de natura, et evolutione dogmatum theoriam, tria distinguit : revelationem ipsam, ejus propheticam expressionem, et formuias dogmaticas a theologis et ab Ecclesia propositas.
(A) Revelatio (s) non est alicujus veritatis manifestatio sed emotio qusedam in nobis divinitus irnpressa, ac veluti contactus inter mentem nostram et Spiritum Dei} qucedam visio et impulsio, seu personalis qusedam religiosa experientia; nisi enim revelatio sit cuique personalis, nisi, occasione antiquarum prophetiarum, Deus intra nos loquatur, fidem concipere impossibiie est3. (b) Haec autem religiosa impressio, quse in se nullum continet intelleclualem conceptum, propheticis verbis, imaginibus et symbolis exprimitur, quae religiosam experientiam nonnisi imperfecte et ex parte tantum re-
1 Opera prsecipua, in quibas suum exponit systenia, sunt : A much abused Itfler ; Lex orandz, 1903; Through Scylla and Charybdis, I907; Medicevalism, 1908. — Cfr. Franon, Bulleiin de Litt. eccUsiasiique (Toulouse), juin 1903, p. 157, fev. 1906, p. 33; Lebreton, Rev. prat. d' ' Apologttique, t. III, fev. 1907, p. 542 et t. IV, juii. 1907, p. 527; L. de Grandmaison, Rev. prat. d^Apol., t. VI, avril 1908, p. 90; L. Gougaud, O. S. B., Le Modemisme en Angleterre, in Rcv. du Cl.fr., t. LVlII, p. 541-565.
2 Lex orandi, p. XI-XXXII.
3 Through Scylla and Charybdis, p. 264-307.
pnesentant, eamque humano modo explicant et transformant; secundum mentem et prseconceptas ideas ipsorum prophetarwn. Ita unus idemque Christus a Petro concipitur ut Messias, a Joanne tanquam Verbum, a Paulo tanquam secundus Adam, a primis Christianis ut Filitis Dei, posteaque tanquam Patri consubstantialis1. Hi autem varii conceptus oriuntur ex eadem religiosa experientia, quae diversam pro diversis mentibus interpretationem accipit. (c) Tandem religiosae experientiae propheticam expressionem theologi ipsi interpretantur, atque inielteclualibus conceptibus exprimunt; quaedam ex his formulis theologicis ab Ecclesia definiuntur, et fldelibus tanquam dogmata credenda proponuntur. Jamvero dogmaticae formulae utiles sunt quidem tanquam propugnaculum contra hseresim, sed non sunt semper et absolute verse : Ecclesia enim quodam divino instinctu infallibilis est ad detegendum quid sit revelatum, et qugenam amrmationes revelationi contrariae sint ; sed errare potest et de faclo erravit quoad formulas dogmaticas quas variis temporibus proposuit : nec mirum, cum absoluta inerrantia sine perennibus miraculis subsistere non valeat2.
(B) Ex hoc intelligi datur quo sensu dogmatum evolutio accipi debeat : ipsa revelatio seu religiosa experientia eadem semper manet, ideoque nullum patitur incrementum; formulae autem dogmaticae, quae nihil aliud sunt nisi qusedam interpretatio et transformatio revelationis, omnino mutabiles sunt : una alteri succedit, secundum varias temporum atque individuorum necessitates et tendentias, nec necesse est ut successivae formuke eumdem sensum prae se ferant.
(C) Ex quo pariter infertur quanam aucloritate gaudeant Ecclesia et conscientia. Ecclesia quidem necessaria est ad sensum religiosum excitandum et dirigendum, eique tanquam sociali auctoritati obedire oportet. Primaria tamen et ultima fidei regula zsXcujusque conscientia, quatenus Spiritu Dei illuminatur : cuique enim officium incumbit in imo corde audiendi vocem Spiritus omnibus quidem loquentis, sed praesertim iis qui magis spirituales sunt. Hi aliquando lucidiori modo res divinas intuentur quam christiana communitas, et, propter novum loquendi modum quo utuntur, ab Ecclesia. excommunicantur; sed intra Ecclesiam manent, et quoe ut nova primum rejecla fuerant, mox a christiana. communitate recipiuntur, dum e contra non pauca ex eis quae olim tanquam dogmata habebantur, in desuetudinem abeunt 3.
Quantum hujusmodi systema erroribus Sabatier affine sit, nemo est qui non videat ; nec minus evidens est quantum doclrinae catholicse adversetur : ibi enim adulterantur revelationis et dogmatis notiones, et, dum veritatum fidei
omne incrementum negatur, substantiales in dogmatibus catholicis admittuntur mutationes; ibi prsesertim negatur infallibilis Ecclesiae aucloritas, atque primatus affirmatur conscientiae, seu privati judicii. Hoc igitur systema liberalem protestantismum omnino sapit x.
r
III. Modernismus in Italia.
Modernismus, qualis in Italia propugnatus fuit, nil originale prae se fert, sed est veluti synthesis biblici ac philosophici modernismi in Gallia et Anglia vigentis 2.
(A) Quoad Scripturam, suas faciunt conclusiones quas propugnat Loisy (supra, p. 706). Philosophice criticam rationis purae, quam Kant et Spencer instituerunt, tanquam veram habent, ideoque argumenta quibus Dei existentia probatur impugnant. Sed, per immanentismum, videlicet ex indigentia alicujus entis divini quam homo sentit, necnon ex necessitate alicujus normse moralitatis ad Deum assurgunt, quem aliquo sensu divino intueri putant.
(B) Exinde notionem inspirationis et revelationis mutare necesse est. Inspiratio non est quidem mechanica transmissio alicujus veritatis, sed vitalis quidam conceptus quem sibi efformat homo, Deo speciali et supernaturali modo conjunclus. Revelatio est veluti quoddam verbum Dei intra mentem loquentis, quo nobis prsebetur non abstracla qusedam divinitatis notio, sed praclica direclio ad Der.21 colendum ejusque voluntatem implendam.
(C) Naturam et evolutionem dogmatum exponunt eodem fere modo ac Loisy. Christus, inquiunt, praecipue regnum Dei imminens on.nino spirituale praedicavit, ad quod ingrediendum cordis puritas ideoque psenitentia requiritur. Dogmata igitur christiana circa Trinitatem, Christ: divinitatem, sacramenta, etc, minime in Evangeliis inveniuntur, sed sunt conceptus quos sibi efformaverunt doclores in christiana, communitate ex intima conversatione cum Christi discipulis propriaque religiosa. experientia.
Hi quidem conceptus, primum obscuri et incerti, paulo post cla-
1 Paucos fuisse Modernismi fautores in Statibus Americae Fcederatis, exposuit L. Gougaud, 1. c, p. 558. Modernismum autem confutirunt : A. Vieban, S. S., in Amer. Eccl. Review, maii 1908; W. Turner, The Catholic University Bulletin, maii 1908; J. Godrycz, op. cit.
2 Praecipua ejus systematis lineamenta jam exposuerat Fogazzaro in opere // Santo (cf. Chollet, Le Modernisine dans la religion, etude sur le roman 72 Santo) ; systematice vero declarata sunt in opusculo // Programma dei Modernisti, Roma, 1908; gallice redditum, Le Programme des Modernistes, Paris, Nourry, 1908. — De scriptoribus qui Modernismum in Italia propugnaverunt aut confutarunt, cfr. J. M. Vidal, in Rev. du Cl. fr., t. LVII, 1909, p. 50-70; P. Rosa, S. J., VEnciclica Pascendi ed il modemismo, Roma, 1909.
riores et explicitiores facli sunt. Ita, relate ad Dominum, primum quidem annuntiatur ut Messias a Prophetis praediclus, postea tanquam praeexistens in oelo, et tandem ut Filius Dei, Patri cocequalis; quse quidem omnia nihil aliud significant nisi Christum modo omnino singulari esse Deo conjunctum, et in anima nostra vivere, ut nobis communicet aliquid divini. Proinde definitiones Ecclesiae nihil absolutum et immutabile prse se ferunt, sed diversis temporibus sese accommodant, ideoque reiormari possunt.
IV. Modernismus in Germania.
In Epistola, qua Encyclicam Pascendi fldelibus suis notam fecerunt, Germani episcopi profitentur quidem modernismum non fuisse ex integro et in omnibus suis consequentiis in Germania propugnatum ; sed simul fatentur quaedam istius systematis vestigia apud nonnullos inveniri, praesertim vero quasdam periculosas novitates in rebus religiosis, aliquem contemptum traditionis, nimiam tendentiam ad extollendam plus aequo acatholicorum scientiam, et ad extenuandam Ecclesiae auctoritatem; ex qno fit ut nimis acerbe carpantur ecclesiastici superiores reiigiosaque instituta, et Ecclesioe decreta aut decisiones cum debita reverentia et obedientia non accipiantur.
Inter eos qui rnodernismo faverunt recensetur praesertim Hermann Schell (1850- 1906), qui, etiamsi catholicam doclrinam contra rationalistas et liberales Protestantes propugnare conatus fuerit, non satis accurate de catholicis dogmatibus scripsit, praesertim vero de Ecclesiae aucloritate \ Ita non admit^it Deum esse ens ase, sed contendit Eum esse sniipshis causam, — res creatas non tam ex nihilo quam ex Deo ipso procedere, — personas divinas esse veluti acluationem divin?e essentiae, — peccatum mortale non esse aliud nisi peccatum contra Spiritum S., — pcenarum aeternitatem non esse credendam nisi conditionate, — aucloritatem Ecclesiae non esse necessariam nisi propter ingenii mediocritatem auae communiter viget, nec proinde sine restriftione a doclis accipiendam essea.
1 Cfr. Commer, Hermann Schell und der fortschrittliche Katholicismus, Vienne, 1907; Die jiingste Phase dss Schellstreites, 1909; Schmied Miiller, Un thtologien moderne, in Annales de Philos. chret., sept. 1906, p. 608 et fev. 1907, p. 517; Ami du Clerge, 23 janv. 1908, p. 65-76; Godet, Un apologiste contemporain, in Rev. du Clerge francais, ier avril 1908, p. 5; Brucker, Le Modernisme en Allemagne^ in Etndes> 5 juin 1908, p. 580-597; M. Decker, Le Modemisme en Al/emagne, in Rev. du Ci.fr., t. LVII, p. 698-719.
- Modernismum etiam advocavit Schnitzer, in Suddeustsche Monatshefte, febr. 1908. — Schrors autem, qui publici juris fecerat opusculum Kirche und
Conclusio. Ouibus breviter expositis, patet modernismum a Pio X profligatum, non esse mythum aut phantasise figmentum, sed systema vere a quibusdam catholicis scriptoribus propugnatum; neque negari potest istud esse non solum valde periculosum, sed etiam in fide erroneum, immo " omninm hcereseon conleclum ". Pauci sunt sane qui omnibus erroribus in eo contentis plene adhaeserint; sed plures sunt qui, propter speciem veritatis quam nonnullse modernistarum assertiones prae se ferebant, decepti et in errorem lapsi fuerint. Hi, detectis fallaciis, jam ad meliora et tutiora redierunt.
Cum isti errores sint simul philosophici, historici et dogmatici, totumque aedificium catholicae fidei penitus evertere tentaverint, non solum in praeviis Tr. de Verd Religione et Ecclesid, sed in toto decursu hujus operis confutantur; immo istius erroris fundamentum, notio siquidem veritatis et modus ad eam pertingendi, nonnisi accurata philosophicarum quaestionum investigatione evelli potest x.
Wissenschaft, Zusidnde an einer katholisch-theologischen Fakultdt, laudabiliter Ecclesise se subjecit.
1 Prseter philosophke Prcilecliones, cfr. J. de Tonquedec, La notion de viriU dans la philosophie nouvelle ; N. Balthasar, Le probleme de Dieu d'apres la philosophie nouvelle, in Rev. ncoscolastique, nov. 1907, p. 449-489 et fev. 1908, p. 90-124; C. Piat, L Ldee, ou critique du Kantisme, Paris, Poussielgue, 1901; R. Garrigxm-Lagrange, O. P., Le sens commun, la Philosophie de Vetre et les formules dogmatiques, Paris, Beauchesne, 1909. — Prsecipuas autem veritates biblicas et theoiogicas a Modernistis impugnatas, critice expensas inveriies in Rev. du Cl. francais, sub hoc titulo Z# Vdritt du Catholicismet t. LVI, 1908, pp. iS, 257, 513; t. LVII, 1909, pp. 5, 257, 513, 641.
II. Series Conciliorum oecumenicorum
Nicaenum I.
SlLVESTER.
D/vinitas Verbi contra Ariauos.
Constantinop. I.
Damasus.
Divinitas Spiritus S. contra Alacedonianos.
Ephesinum.
Oelestinus.
Alarice diviua viaternitas contra Nestorium.
IV
Chalcedonense.
Leo M.
Diue naturce in Xto coutra Eutychianos.
V
Constantinop. II,
VlGILIUS.
Da/unatur Theodorus Alopsuestenus.
VI
Constantinop. III.
f Agatiio. (Leo II.
Duplex operatio in Xto contra Alonothelitas.
VII
Nicaenum II.
IIadrianus I.
Damnantur Iconoc/astce.
VIII
Constantinop. IV.
IIadrianus II.
Damnatur Photius.
IX
Lateranense I.
Callistus II.
Coutroversia de iuvestituris co/uposita.
X
Lateranense II.
Innocentius II.
Arnaldus Brixiensis dam/iatur.
XI
Lateranense III.
Alexander III.
Dam/ia/itur Cathari.
XII
Lateranense IV.
Innocentius III.
Dam/ia/itur Joachi/n,Albige/ises,etc.
XIII
Lugdunense I.
Innocentius IV.
Damnatur Fredericus II.
XIV
Lugdunense II.
Gregorius X.
Grceci in communione/n recepti.
XV
Viennense.
Clemens V.
Da/nna/itur Dulci- /lia/ii.
XVI1
Constantiense.
Martinus V.
Damnantur Wicleff^ ftuss, etc.
XVII2
Fiorentinum.
Eugenius IV.
Grceci, Armeni, Jacobitce in Ecclesia/u recepti.
XVIII
Lateranense V.
JJULIUS II.
Improbati errores de ani/nd.
XIX
Tridentinum.
(Paulus III. [voc.) \Pius IV. {dimiiiii)
Damnantur errorss Protestantiu/n.
XX
Vaticanum.
PIU3 IX.
Dejinitur R. Ponti- Jicis infallibilitas.
1 In hoo Concilio, ultinue sessiones tantum (XLII-XLV), quse Martino V pnesidente habitae sunt, dici possunt cecumenicae; sessionum tamen proecedentium nonnulla Jecreta postea Martinus V approbavit.
2 Concilii DasUeensis (1431 sq.) tria decreta tantum Eugenius IV approbavit ; cum autem translatum fuerit (an. 1438) Ferraram, et postea (an. 1439) Florentiam, vere faclum est cecumenicum.
III. Elenchus scriptorum ecclesiasticorum sex priorum saeculorum.
Cum maximi sit momenti scire quo sseculo floruerint scriptores a theologis allegati, praesertim quoad priora saecula, brevem eorum elenchum hic subjicimus, declarando simul in quonam volumine Patrologiae a Migne editae'eorum opera inveniantur; P. £., Patrologiam Latinam, P. G., Patrologiam graecam, indicant.
Patres Apostolici1.
Doctrina duodecim Apostolorum seu AcSa/ri, circa finem I scec. scripta. S. Clemens Romanus (t 101?), Ia Ep. ad Corin- thios2.
S. Ignatius Antiochenus (f 107), Septem Epistoloes.
S. Polycarpus, Smyrnensis ep. (t 155), Ep. ad
Philippenses, circa an. 115. Epistola Smyrnensium de Martyrio S. Polycarpi, an. 155. Epistola catholica Barnabae, ab auctore inco- gnito scripta, circa 96 vel 130. Hermas (circa 140 vel 150), Pastor. Epistola ad Diognetum, ab auctore anonymo
II1 saeculi scripta. Papiae Fragmenta (c. 150) a variis aucloribus servata.
S^ECULO SECUNDO.
S. Quadratus, Apologia (124), cujus unum tantum superest fragmentum. S. Aristides, Apologia (140), recenter inventa4. S. Justinus M. (floruit a. 155), Apologice duse,
Dialogus cum Tryphone.
Funk, I.
Funk, I.
- Quoad Patres Apostolicos, necesse est recentem editionem prae manibus habere, v. g., Funk, Patres apostolici, 2 vol., Tiibingen, 1901, vel Lightfoot, The Apostolic fathers, 4 vol., London, 1889-90, cum nova fragmenta recenter inventa fuerint. Nil dicimus de operibus Dionysii Areopagita, quoe, juxta comir.unem sententiam, saec. V, ab ignoto monacho sub ejus nomine vulgata sunt.
2 Secunda ep. ad Corinthios, Clementi tributa, videtur esse homilia circa a. 150 scripta. Epistolce ad Virgines, Recognitiones, ac Homilice Clementinae spuriae si nt, non ante saec. tertium scriptae. Cf. Funk aut Lightfoot.
3 Aliae epistolse eidem attributae sunt spuriae.
4 Cf. Harris and Robinson, Texts and Siudies, t. I, n. 1, Cambridge, 1891; Kihn, Dicouvertes ricentes dans la Patristique des deux premiers sitcles, Bruxelles, 1895 Auctor Vitce Barlaam et Joasaph (P. G., XCVI) hanc apologiam fere totam inseruit (c. 26-27, M-i coi« 1108-1124).
SCRIPTORES ECCLESIASTICI.
Tatianus, S; Justini discipulus, Oratio ad Grcecos
(a. 165). Hegesippus (f. a. 170), cujus fragmenta tantum supersunt. S. Dionysius, ep. Corinthius (f. a. 170), Oclo episiolcc, quarum fragmenta tantum apud Eusebium exstant. Melito Sardens. (c. 170), cujus fragmenta tantum • supersunt \ S. Apollinaris, ep. Ilierap. (c. 172), cujus opera pcrieiunt. Athenagoras (f. a. 177), Legatio pro Christianis, etc. S. Theophilus, ep. Antioch. (f. a. 180}. S. Irenaeus, ep. Lugdunensis (f. a. 180), Adversus
JJareses, etc. Minutius Felix, Oclavius (c. 180-192). Clemens Alex., Pcedagogus (c. 190), Stromaia
(c. 200), etc. Hermias (II vel III soec), Jrrisio Gentilium philo- sophorum.
SyECULO TERTIO.
Tertullianus (f. a. 200), Apologeticus,de Pmscript.,
Ad Nationes, De idololatrid, Ad Scapulam, etc. Auctor Philosophoumenon 2, (S. Hippolytus, juxta multos), Refutatio omnium hcereseon. S. Hippolytus (f. a. 220), Varia exegetica, De An- tichristo (c. 202), etc. Cajus (f. a. 202), cujus fragmenta tantum supersunt. Julius Africanus (f. a. 220), Chronographia (frag- menta), et duce Epistola. Origenes (f. a. 230), Hexapla, Homilice, Contra
Cehum, De principiis, etc. S. Dionysius Alex. (f. a. 247), Epistolce et Frag- menia. S. Cyprianus, ep. Carthag. (f. a. 248), Epistola, et varii Traefiatus. S. Gregorius Thaumat. (f. a. 250), Expositio fidei. Commodianus, Jtistrucliones, Carmen apologeticum
(In Apocalypsim). S. PamphiluS M. (f 309), Apologeticum pro Ori- gene, cujus solus Ius liber superest. Didascalia apostolorum, Octateuchus Clementi- nus, (Canones Hippolyti?), et aliascripta pseu- do-apostolica, c. finem III1 saec.
• Quse fragmenta vide ap. Pitra, Spicilegium, I, II, III; Analecla sacra, II, III. 2De auctore hujus operis cf. De Smedt, Dissert. seled., diss. III, p. 83 sq.: Funk, Kircheng. AbhandL II (1899), p. 161-197.
SiECULO QUARTO.
S. Methodius, ep. Olympi (f. a. 305), Convivium seu de Virginitate, etc. Arnobius Sen. (f. a. 305), Adversus Gentes (vel 7ia- tiones) libri septem. Lactantius (f. a. 310), Institutionum divinarum libri septem, etc. Eusebius, ep. Csesaren. (f. a. 325), CAronicon,
Histor. eccles. , Prceparatio evangelica, etc. S. Eustathius, ep. Antioc. (f. a. 340), Diss. adv.
Origenem. S. Aphraates Syrus (f. a. 340), Homilice. Julius Firmicus Maternus (f. a. 346), De errore profanarum religionum. S. Athanasius Alex. (f. a. 350), scripsit contra
Ariano?.. S. Cyrillus Kierosol (f. a. 350), Catecheses, Homi- lice, etc. S. Hilarius Pictav. (t 366), De Triniiate, etc. S. Phoebadius Agen. (f. a. 358), Libercont. Ariauos. Lucifer Calarit. (f. a. 360), Libri duo pro Athana- sio, etc. S. Ephrem Syrus (3o6?-373), Commentaria, Ser- mones, etc. B. Marius Victorinus, (f 370), Adv. Arium libri IV. S. Zeno Veron. (f. a. 362), Traclatus 77 de fide, spe, etc. S. Basilius Caesar. (331-379), Liber de Spiritu S.,
HomilicB, etc. S. Epiphanius (315-403), Ancoratus, Panarion contra 80 hsereses. S. Damasus, R. Pont. (f. a. 366), Epistolce, Car- mina, Epitaphia. S. Optatus Milev. (f. a. 368), De Schismate Dona- tistarum. S. Ambrosius, ep. Mediol. (340-397), Libri 5 de fide, Hexameron, De Mysteriis, etc. S. Pacianus Barc. (f. a. 375), Ep. 3 ad Sempro- nian., etc. S. Philastrius, ep. Brix, (f. a. 383), De Hceresibus. S. Gregorius Naz. (330-390), Oiationes 45, Epis- tola, Poemata. S. Gregorius Nyss. (f. a. 380), Oratio catechetica magna, Adversus Eunomium, etc.
P. Z.,VIet VII.
P. G., XXV-XXVIII.
P. £.,XXXV-XXXVIH P. G., XLIV-XLVI.
1 Edita a R. Graffin, Earis. i8ai sq.
• S. Ephraemi Opera omnia (graec. et syr.), 6 in-fol., Romae, 1732-1746; — S. Ephraemi Hymni et Sermoncs, 3 in-40, Mechliniae, 1882-89.
SCRIPTORES ECCLESIASTICI.
Adversus Jovin., De viris illustr.; etc. Rufinus Aquilejen. (345-410), Histor. ecclesiastica,
Vitce Patrum, Commentarius in Symbolum, etc. S. Gaudentius Brix. (f. a. 390), Tractatus 21. Didymus Alex. (310-395), Libri 3 de Trinitate. S. Joannes Chrysost. (344-407), Homilice, Sermo- nes, ctc.
SvECULO QUINTO.
Constitutiones apostolicce.
Prudentius (f. a. 405), Libri 2 contra Symmach.,
Cathemerinon liber. Sulpitius Severus (f. a. 405), Chronicortim libri duo, Vita S. Martini. S. Paulinus Nol. (353-431), Epistolce et Poemata. Synesius, ep. Ptolemaidos (f. a. 410), Oralio de
Regno, etc. . Orosius, (f. a. 418), Historiarum... libri sepiem. S. Isidorus Pelus. (f. a. 420), Epistolce. Joannes Cassianus (f. a. 425), Coliationes 24, etc. S. Proclus, ep. Cyzic. (f. a. 426), Orationes et
Epistolas. Marius Mercator (f. a. 429), Commonitorium, etc. S. Augustinus (354-430), Doclor gratiae. S. N-ilus (+ 430), Peristeria, Tr. de Oratione, etc. S. Hilarius Arelat. (f. a. 430), Homilice, Vita
S. Honorati, etc. S. Prosper Aquit. (f. a. 430), Carmen de Ingratis,
De grdtia et libero arbitrio, etc. S. Cyrillus Alex. (f. a. 430), de Trinitate dialogi,
Contra Julianum, Anathematismi, etc. S. Vincentius Lirin. (f. a. 434), Commonitoria duo. S. Petras Chrysol., ep. Raven. (406-450), Sermo- nes, etc. Theadoretus, ep. Cyren. (386-458), Opera exeg;e- tica, historica, etc. S. Leo Magnus (f. a. 440), Sermones et Epistola. Salvianus (f. a. 445), De gubernatione Dei, etc. S. Basilius Seleucen. (f. a. 448), Orationes 41,
Contra Eunomium, Hexameron, etc. S. Eucherius,ep. Lugd. (f. a. 448), Episiola parce- netica, Listriccliones ad Salonium, etc. S. Nicetas Aquilej. (f. a. 450), Explanatio Sym- boli, etc. S. Maximus Taur. (f. a. 450), Homiliae 118, Ser- mones 116, etc. Arnobius Jun. (f. a. 460), cui tribuuntur Comment.
in Psalm., (Pmdestinatus?), etc.
XIII.
XXII-XXX.
XXI.
XX.
XXXIX.
LXVIl-LXVI.
LIX, LX.
XX.
LXI.
LXVL
XXXI.
LXXVIII.
XLIX-L.
LXV.
XLVIIL
XXXII-LXVII.
LXXIX.
LI.
, LXVIII-LXXVII
LII.
LXXX-LXXXIV,
LIV-LVI.
LIII.
LXXXV.
LII.
LVII.
LIII.
Claud. Mamert. De statu animee (469).
Faustus Rejens. (f. a. 470), Sermones, Epistolv,
De gratid Dei, etc. Apollinaris Sidonius, (430-487), Epistola et Car^ mina.
Gelazius Cyz. (f. a. 475), Hist. Conc. Nicceni. Gennadius, (c. 480), De eccles. dogmatibus. Vigilius Taps. (f. a. 483), Libri quinque contra
Eutych., etc. Victor Vitt., Hist. persecutionis... Wandalorum^
(c 484). S. Gelasius, ap. (f. a. 492), Epistolce et varii Trac- iatus. Procopius Gaz., (465-528), Commentaria. Pseudo-Dionysius Areopagita, (c. finem V^saec),
De Hierarchid calesti, De divinis nominibus, etc.
S^ECULO SEXTO.
S. Avitus Viennen. (f. a. 500), Epistolce, Foemata. S. Csesarius, ep. Arelat. (470-543), Sermones, epis- tola, etc. Boetius (480-525), Opuscula varia (de Trinitate, de
Fide. ..), De philosophice consolatione, eic. S. Fulgentius Rusp. (468-533), Libri tres ad Tra- simundum (contra Arianos), etc. Eugippius abbas (f. a. 511), Vita S. Severini,
Excerpta ex S. Attgust. S. Ennodius Tic. (f. a. 515), Epistolceei Opuscula. Leontius Byz. (485-543), Adversus Nestorianos et
Eutychianos. Dionysius Exiguus (f. a. 520), Codex Canonum
Ecclesise, etc. ^neas Gaz. (f. a. 534), Theophrastes (de immort.
anim.). S. Benedictus (480-543), Regula monachorttm. Facundus, ep. Hermian. (f. a. 548), Libri p?-o defens. 3 Capit., etc. S. Venantius Fortunatus (f. a. 560), Carmina,
Vitce Sanclorum, etc. Cassiodorus (477-570), Epistolce, Historia tripar- tita, etc. S. Gregorius Turon. (538-594), Histor. eccles.
Francorum, etc. Evagrius Scol. (f. a. 580), Hist. Eccl. S. Gregorius M. (540-604), Moralia, seu expositio in Job, Homilice, etc.
F.L.} LVIII et LXIP.
P. G., LXXXVIII.
P. L., LXIII-LXIV.
P. L., LXXXVIII.
P. L.t LXXV-LXXIX.
1 P. L., LXII, col. 9-40, sub nomine Paschasii, refert tradtatum de Sp. San&Qt qui Fausto tribuendus est.
VATICANI DEGRETA. 723
S. Joannes Climacus (525-600), Scala paradisi. S. Martinus Brachar. (f. a. 570), Opuscula ascetica et moralia.
Constitutio dogmatica de Fide Catholica.
Prooemium.
Dei Filius et generis humani Redemptor Dominus Noster Jesus Christus, ad Patrem caelestem rediturus, cum Ecclesia sua in terris militante, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi futurum se esse promisit. Quare dileclae sponsae prsesto esse, adsistere docenti, operanti benedicere, periclitanti opem ferre nullo unquam tempore destitit. Haec vero salutaris ejus providentia, cum exaliis beneficiis innumeris continenter apparuit, tum iis manifestissime comperta est fruclibus, qui orbi christiano e Conciliis cecumenicis acnominatim eTridentino,iniquis licet temporibus celebrato,amplissimi provenerunt. Hincenim sanctissima religionis dogmata pressius definita uberiusque exposita, errores damnati atque cohibiti; hinc ecclesiastica disciplina restituta firmiusque sancita, promotum in Clero scientiae et pietatis studium, parata adolescentibus ad sacram militiam educandis collegia, christiani denique populi mores, et accuratiore ndelium eruditione et frequentiore sacramentorum usu instaurati. Hinc praeterea arclior membrorum cum visibili Capite communio, universoque corpori Christi mystico additus vigor; hinc religiosae multiplicatae famiiiae, aliaque christianse pietatis instituta; hinc ille etiam assiduus et usque ad sanguinis efTusionem constans ardor in Christi regno late per orbem propagando.
Verumtamen hsec aliaque insigna emolumenta, quae per ultimam maxime cecumenicam Synodum divina clementia Ecclesiae largita est, dum grato, quo par est, animo recolimus; acerbum compescere haud possumus dolorem ob mala gravissima inde potissimum orta, quod ejusdem sacrosanclae Synodi apud permultos vel aucloritas contempta, vel sapientissima neglecta fuere decreta.
Nemo enim ignorat, hrereses, quas Tridentini Patres proscripserunt, dum, rejeclo divino Ecclesice magisterio, res ad religionem speclantes privati cujusvis judicio permitterentur, in seclas paulatim dissolutas esse multiplices, quibus inter se dissentientibus et concertantibus, omnis tandem in Christum fides apud non paucos labefadlata est. Itaque ipsa sacra Biblia, quae antea christianae doclrinae unicus fons et judex asserebantur, jam non pro divinis haberi, immo mythicis commentis accenseri cceperunt.
Tum nata est et late nimis per orbem vagata illa rationalismi seu naturalismi doctrina, quoe religioni christianae utpote supernaturali instituto per omnia adversans, summo studio molitur, ut Christo, qui solus Dominus et Salvator noster est, a mentibus humanis, a vita et moribus populorum excluso, merse quod vocant rationis vel naturse regnum stabiliatur. Relicla autem projeclaque christiana religione, negato vero Deo et Christo ejus, prolapsa tandem est multorum mens in pantheismi, materialismi, atheismi barathrum, ut jam ipsam rationalem naturam, omnemque justi reclique normam negantes, ima humanre societatis fundamenta diruere connitantur.
Hac porro impietate circumquaquegrassante, infeliciter contigit, ut plures etiam e catholicae Ecclesiae filiis a via verae pietatis aberrarent, in iisque, diminutis paulatim veritatibus, sensus catholicus attenuaretur. Variis enim ac peregrinis doclrinis abducti, naturam et gratiam, scientiam humanam et fidem divinam perperam commiscentes, genuinum sensum dogmatum, quem tenet ac docet sancla mater Ecclesia, depravare, integritatemque et sinceritatem fidei, in periculum adducere comperiuntur.
Quibus omnibus perspectis, fieri qui potest, ut non commoveantur intima Ecclesise viscera? Quemadmodum enim Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire; quemadmodum Christus venit, ut salvum faceret quod perierat, et filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum : ita Ecclesia, a Deo populorum mater et magistra constituta, omnibus debitricem se novit, ac lapsos erigere, labantes sustinere, revertentes amplecti, confirmare bonos et ad meliora provehere parata semper et intenta est. Quapropter nullo tempore a Dei veritate, quaesanat omnia, testanda et praedicanda quiescere potest, sibi diclum esse non ignorans : Spiritus meus, qui est in te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, amodo et usque in sempiternum1.
Nos itaque, inhserentes Praedecessorum Nostrorum vestigiis, pro supremo Nostro Apostolico munere veritatem catholicam docere ac tueri, perversasque doctrinas reprobare nunquam intermisimus. Nunc autem, sedentibus Nobiscum et judicantibus universi orbis Episcopis, in hanc cecumenicam Synodum auctoritate Nostra in Spiritu sancto congregatis, innixi Dei verbo scripto et tradito, prout ab Ecclesia catholica sancte custoditum et genuine expositum accepimus, ex hac Petri cathedra in conspeclu omnium salutarem Christi doclrinam profiteri et declarare constituimus, adversis erroribus potestate nobis a Deo tradita proscriptis atque damnatis.
CAP. I. De Deo rerum omnium creatore.
i. xSan<5ta Catholica Apostolica Romana Ecclesia credit et confitetur, unum esse Deum verum et vivum, Creatorem ac Dominum caeli et terrae, omnipotentem, aetemum, immensum, incomprehensibilem, intellectu ac voluntate omnique perfectione infinitum; qui, cum sit una singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis, praedicandus est re et essentia a mundo distinctus, in se et ex se beatissimus, et super omnia, quae praeter ipsum sunt et concipi possunt, ineffabiliter excelsus.
Chapter 26 of 81