Nn. 870–912
- Objicitur Pseudolsidori falsas decretales 2 esse veluti fontem hujus Pontificiae auctoritatis, quae proinde fragili omnino nititur fundamento.
Respondetur. Fatemur equidem in ea colleclione, quae circa medium saec. IX confecla fuit, plures inveniri decretales falsas, ex quibus faclum est quaedam accidentalia in disciplina. ecclesiastica mutari, praesei tim quoad modum appellandi. Sed nihil substantialiter novum ab eis induclum est; praesertim vero quod dicitur de primatu Rom. Pontificis jam multo ante a Patribus et Conciliis agnitum fuerat, ut colligitur ex eis quae jam diximus (n. 719 sq.). Siquidem praecipua quae, juxta adversarios, tanquam nova speclari debent, haec sunt : Pseudo-Isidorus docet S. Pontificem esse Episcopum Ecclesiae universalis, causas majores ad eum referendas esse, praesertim episcoporum causas, ei jus esse excipiendi appellationes a quovis episcoporum judicio, nullum concilium, etiam provinciale, absque ejus consensu ceiebrari posse, eum posse legatos mittere in omnes orbis catholici partes. Porro haec omnia jam antiquitus existebant, ut ex superius dictis constat, fuseque probant eruditi 3. Aliunde quomodo fieri potuisset ut regalae omnino novae, quae evertissent consuetudines diu receptas, tam tacile reciperentur? Audtor igitur hujus Colledtionis novam non induxit disciplinam, sed solum principia juris ecclesiastici, jam admissa et in praxi adhibita, modo disertiori exposuit et haec est ratio cur sine ulla, fere oppositione ejus opus receptum fuerit.
1 Multa hujusmodi fadta invenies apud Thomassin, Anc. et nouvelle discipline de V Eglise, p. I, lib. I, cc. 6, 30, 60; lib. II, cc. 107 sq., 117 sq.
2 P. L., t. CXXX; Hinschius*, Decretales pseudoisidoriance, Leipzig, 1868.
3 Cum nonnisi breviter has quaestiones historicas attingere valeamus, cfr. Jungmann, Diss. hist. ecctes., vol. III, p. 256 sq. ; De Smedt, in periodico Etudes Religieuses, juil. 1870; F. Clarke, The False Decretats, in periodico The Month, march. 1881 ; Palmieri, th. 20; et prsesertim P. Fournier, Etude sur les Fausses Ditcrttales , in Revue d'histoire ecctesiastique, 1906 et 1907, et Dict. apotog. de la Foi cathol., I, col. 903-910, et opera ibi citata.
- 20 Modus quo exercetur. Cum R, Pontifex non possit solus efficaciter exercere suam ordinariam et immediatam jurisdi6tionem in universam Ecclesiam, non solum, ut diximus, legatos et nuntios habet apud varias gentes, sed etiam Cardinalium et Prczlatorum Romae residentium utitur auxilio, quibus in varia Dicasteria coadunatis suam jurisdi6tionem commisit exercendam.
Cum autem in toto decursu Theologiae, sive dogmaticae sive moralis, de hujusmodi Dicasteriis saepissime agatur, hic de unoquoque breviter dicemus, ad Canonistas leclorem remittendo pro uberiori de hac materia tra£latione \
Curia Romana, a Pio X penitus instaurata et ordinata, nunc compleclitur 19 Dicasteria, scilicet : Congregationes undecim, Tribunalia tria, Officia quinque.
- (A) Congregationes, quae gaudent jurisdictione mere adminisirativa et disciplinari, nunquam vero contentiosa z, sunt :
(a) Congreg. Sancli Officii, cui Summus Pontifex praeest, et quae doclrinam fidei et morum tuetur; eidem proinde soli manet judicium de haeresi, aliisque criminibus quae suspicionem haeresis inducunt. Ad ipsam quoque devoluta est universa res de libris prohibendis quae olim Cong. Indicis competebat, et potestas concedendi licentiam hos libros legendi 3.
(b) Cong. Consistoria/is, quae duplici seclione constat. Ad primam speclat, in locis Cong. de Propaganda Fide non obnoxiis,
1 quidquid ad dioeceseon constitutionem, divisionem, provisionem pertinet. Secunda de singularum dioeceseon regimine et administra-
1 Const. Scpienti Consilic, 29 jun. 1908, Act. Apost. Sedis, I, 1909, p. 7-19; Ordo servandus in Sacris Congregationibus , Tribunalibus , Ojfficiis Romana Curice, ia pars, Normae communes, 29 jun. 1908, Act. Aposi. Sedis, I, p. 36-58; 2a pars, Normae peculiares, 29 sept. 1908, Act. Apost. Sedis, I, p. 59-108. — Hanc novam ordinationem Curise Romanse commentati sunt : Fourneret, in Canoniste contemporain, 1908 sq. ; Besson, in Nouvelle Revtie Thgologique, dec. 1908-avril 1909; Parayre, Universite catholiquc, 15 aout 1908; Battandier, in Etudes ecclesiastiques, janvier 1909; J. Simier, in Revue Augustinienne, 1908- 1909, et in opere La curie romaine, Paris, 19 10; Choupin, in Diction. apolog. de la Foi cathol. (A. d'Ales), I, col. 862-898.
2 Jubemus " per sacras Congregationes non amplius recipi nec agnosci causas contentiosas, tam civiles quam criminales, ordinem judiciarium cum processu et probationibus requirentes " (Bull. Sapienti, tit. II, n. 2).
3 Etsi peculiaris Congregatio existit de disciplind Sacramentorum (c), nihilominus integra manet S. Officii facultas ea cognoscendi quae circa privilegium Paulinum, impedimenta disparitatis culttls, et mixtce religionis versantur, praeter ea quae attingunt dogmaticam de matrimonio, sicut etiam de aliis sacramentis doctrinam.
tione curat. — Insuper, Cong. Consistorialis dubia solvit circa competentiam aliorum Dicasteriorum (excepto S. Officio).
(c) Cong. de disciplina Sacramentorum, cui cura est de universa legislatione circa disciplinam septem Sacramentorum, non vero circa eorum doctrinam, vel ritus. {Doclrina pertinet adS. Officium; ritus ad cong. SS. Rituum). Hujus ergo congregationis est dispensationes concedere ad matrimonium, ad ordinationem, ad eucharistiae receptionem, celebrationem, asservationem, etc; quaestiones solvere de validitate matrimonii vel sacrae Ordinationis, etc, non tamen judiciario ordine servato (quod ad tribunalia spec~lat).
(d) Cong. Concilii cui committitur ea pars negotiorum quae ad universam disciplinam cleri secularis populique christiani refertur : ut sunt prsecepta generalia Ecclesiae (jejunium, abstinentia, observatio dierum festorum, etc) quae omnes fideles respiciunt; praecepta specialia quae spectant parochos, canonicos, pias sodalitates, beneficia aut officia, bona ecclesiastica, etc Ad eam etiam pertinent ea omnia quae ad conciliorum celebrationem et recognitionem, atque ad Episcoporum ccetus seu conferentias referuntur.
(e) Cong. Negotiis religiosorum sodalium prceposita, quae sibi vindicat judicium de iis tantum quse ad sodales religiosos utriusque sexus, tum sollemnibus tum simplicibus votis adstridlos, et ad eos qui, quamvis sine votis, in communi tamen vitam agunt more religiosorum, itemque ad tertios ordines seculares, in universum pertinent, sive res agatur inter religiosos ipsos, sive habiti eorum ratione cum aliis : exclusis semper iis causis quse judiciario ordine traclandae sunt.
(f) Cong. de Propaganda Fide^ cujus jurisdiclio iis est circumscripta regionibus ubi, sacra Hierarchia nondum constituta, status missionis perseverat; quibus addendae sunt nonnullse regiones quae, etsi Hierarchia constituta, adhuc inchoatum aliquid praeseferunt x.
(s) Cong. pro Ecclesia orientali, cui praeest ipse R. Pontifex, el cui reservantur omnia negotia ad personas, ad disciplinam et ad ritus Ecclesiarum orientalium spectantia, etiamsi sint mixta, id est, simul Latinos attingentia.
(h) Cong. sacrorum Rituum, quae jus habet videndi et statuendi ea omnia quae sacros ritus et caeremonias Ecclesiae latinae proxime
1 A jurisdidlione Cong. de Prop. Fide a Eio X exemptoe sunt et ad jus commune deduclae : in Europd, ecclesiasticse provincise Anglise, Scotise, Hibernise, et Hollandioe, et dicccesis Luxemburgensis ; — in Americdy provinciae ecclesiasticse dominJi Canadensis, Terrae Novse, et Statuum Unitorum.
Ut unitati regimbis consulatur, Cong. de Prop. Fide referre debet quaecumque aut Jidem attincunt, aut matrimonium, aut sacrorum rituum disciplinam, ad alias congregationes respective competentes, id est, ad S. Officium, ad Cong. de Sacramentis, ad Cong. Rituum. — Missionarii religiosi a S. Cong. de Prop, Fide dependent quatenus missionarii, sive ut singuli, sive simul sumpti; quatenus vero religiosi, (sive uti singuli, sive simul sumpti), a Cong. de Religiosis.
speclant, et ea omnia exsequendi quae ad beatificationem et canonizationem Sanclorum vel ad sacras Reliquias quoquo modo referuntur.
(i) Cong. Cceremonia/is, ad quam pertinet moderatio creremoniarum in sacello aulaque pontificali servandarum, et sacrarum functionum quas Cardinales extra pontificale sacellum peragunt, et cognitio quaestionum de praecedentia tum Cardinalium, tum Legatorum apud S. Sedem.
(j) Cong. pro Negotiis ecclesiasticis extraordinariis, quae in ea tantum negotia incumbit quse ejus examini a Summo Pontifice per Cardinalem Secretarium Status subjiciuntur, praesertim ex illis quae cum legibus civilibus conjunctum aliquid habent, et ad concordata referuntur.
(k) Cong. de Seminariis et Universitatibus studiorum, quse vigilat super omnibus quae ad regimen, disciplinam et studia Seminariorum et Uhiversitatum pertinent.
- (B) Tribunalia tria sunt : Paenitentiaria, Rota, Signatura.
(a) Sacra Pcenitentiaria, cujus jurisdictio coarctatur ad ea dumtaxat quae forum internum, etiam non sacramentale, respiciunt, ut sunt : absolutiones, dispensationes pro foro interno, commutationes, sanationes, condonationes, casus conscientise. Recenter ei devolutum est quidquid ad indulgentias pertinet.
(b) Sacra Ro?nana Rota, ad quam devolvuntur omnes causse contentiosse non majores, quse in Romana Curia aguntur.
(c) Signatura Apostolica, cujus est judicium ferre in certis casibus: v. g., de querela nullitatis contra sententiam rotalem, de exceptione suspicionis contra aliquem Auditorem, de violatione secreti ac de damnis ab Auditoribus illatis, etc.
- (C) Officia quinque numerantur, scilicet :
(a) Cancellaria Apostolica^ cujus proprium munus est Bullas expedire sub plumbo, circa majorum beneficiorum institutionem vel provisionem, et pro aliis majoribus Ecclesiae negotiis.
(b) Dataria Aposto/ica, qua? de beneficiis non consistorialibus Apostolicae Sedi reservatis unice curat.
(c) Camera Apostolica, cui committitur cura atque administratio bonorum ac jurium temporalium Sanclae Sedis, prassertim Sede Vacante.
(d) Secretaria Status, quoe inpub/icis Negotiis (tum ordinariis, tum extraordinariis) versatur, et insuper vacat expeditioni Brevium apostolicorum.
(e) Secretarice Brevium ad Principes et Episto/arum /atinarum, in unum Officium redaclae, cui competit latine scribere acta Summi Pontificis.
DE EXERCITIO POTESTATIS EGGLESIASTIG^E. 571
Art. II. De exercitio potestatis episcopalis.
875« Ut probatum est in secundo capite (n. 606-682), Christus ita constituit Ecclesiam, ut supremo capiti adjungerentur alii Pastores qui fideles, per varias regiones dispersos, docerent ac regerent. Hi sunt episcopi, quibus, ut jam constat, diclum est in persona Apostolorum : " docete omnes gentes "; et " quodcnmque ligaveritis super terram, erit ligatum et in ccelis ". Nunc videndum est quomodo exerceatur illa potestas a Christo episcopis tradita; hos autem considerare pcssumus sive separatim, sive collegialiter,
I. De potestate episcoporum singulatim sumptorum *.
- Agitur de potestate non ordinis, sed jurisdiclionis, quae jus docendi ac regendi compleclitur. Jamvero, ratione exte?isionis territorialis, jurisdi6lio episcoporum non extenditur ad universalem Ecclesiam, sed intra limites dicecesis unicuique assignatae coar6tatur, ut unanimis docet traditio : unde Vaticanum de eis dicit 2 : " Episcopi, qui positi a Spiritu sancto in Apostolorum locum successerunt, tanquam veri pastores assignatos sibi greges, singuli singulos^ pascunt et regunt... " 3. Attamen quilibet episcopus jurisdictionem habet ordinariam, vi sui officii, in omnes, sive fideles sive sacerdotes, intra limites suae dicecesis commorantes, proindeque est verus pastor animarum, ut ait Vaticanum (1. c).
877» i° Gregem suum episcopus pascit docendo, et quidem cum aucloritate, vi missionis a Christo acceptae; obje6lum
1 Hic nonnisi breviter de episcopis dicere possumus; ad Canonistas pertinet omnia jura et officia episcopalis muneris adamussi.m describere. Cf. Commentat. in tit. De officio judicis ordinarii (lib. I, tit. 31); Barbosa, De officio et pottstate episcopi tripartita descriptio, Lugdun., 1658; Andreucci, Hierarchia eccL, 1766, I, p. 307 sq. ; Bolgeni, DEpiscopato, Romse, 1789; Philipps, Kircheiirecht, t. VII, Regensburg, 1869; Bouix, De episcopo, 2 vol., Parisiis, 2a ed., 1873; Wernz,ywi- Decretalium, II, n. 729 sq.
3 Patrum et Conciliorum testimonia de limitatione jurisdictionis episcopalis ad loca assignata collegit Bolgeni, op. cit.. cap. 6, a. 3, n. 236 sq.; cf. Bouix, op. cit., vol. I, p. 49 sq.
hujus magisterii idem est, debita proportione servata, ac objectum magisterii R. Fontificis, scilicet, divina Revelatio et quae cum ea connectuntur. Potest ergo et debet episcopus defensioni et praedicationi doctrinae christianae invigilare, errores proscribere, pravos libros vel ephemerides damnare ac prohibere, etc. x. Haec autem intra dicecesim tantum. Praeterea consuetudo invaluit ut, in controversiis circa materias fidei majoris momenti ac dirBcultatis, res ad S. Pontificem vel cecumenicum concilium deferatur, potiusquam a quolibet episcopo solvatur : sic enim melius praecavetur error. Singuli enim episcopi non sunt infallibiles, ut omnes concedunt, et experientia constat; siquidem plures in haeresim inciderunt, ut Paulus Samosatenus, Nestorius et non pauci episcopi Ariani. Attamen ut authentici magistri et judices fidei haberi debent, et praesumendi sunt veram doctrinam tradere, donec contrarium probetur. Si autem dubia oriantur de eorum fide, non a subditis, sed a S. Pontifice judicari debent, cum ab hoc, non ab illis dependeat.
- 2° Episcopus regit omnes fideles sui territorii in foro sive interno sive externo. Ideo potest leges ferre circa ea quae ad fidem, cultum, et disciplinam pertinent; judicare in prima instantia, ac plectere delinquentes pcenis canonicis, prout in jure canonico fusius exponitur.
Notandum est in exercitio potestatis sive docendi sive regendi episcopum semper agere debere dependenter a S. Pontifice et lege communi Ecclesiae, ita ut nihil statuere pcssit contrarium decisioni supremae auctoritatis, nihil circa generale regimen Ecclesioe; immo, etiam intra limites prcprii territorii, potestas ejus coarclari potest per reservationes S. Pontificis quando id expedire judicatur : patet ex dictis ubi de Romano Pontifice.
- Scholium. Hic expendi potest celebris quaestio tamdiu agitata2 et nondum soluta : utrum episcoporum
1 Circa potestatem doctrinalem episcopi, legi debet encyclica Pii X, Pascendi Dominici gregis, 8 sept. 1907, §. Huic tantorum, usque ad finem. A. S. 5.,XL, 639-650.
8 De hdc quaestione magno sestu disputatum est in Conc. Trident.y ut videre est apud Pallavicini, Hist. Conc. Trid., 1. XVIII, cap. XIV-XVI; lib. XIX,
DE EXERCITIO POTESTATIS EGCLESIASTIG^E. 573 jurisdictio procedat immediate a Deo, an immediate a
S. Pontifice et mediate a Deo. Jurisdictio episcoporum est ordinaria et illis propria : exinde, quidam dixerunt eam a Deo immediate venire per consecrationem. Ex alia parte, eadem a S. Pontifice in suo exercitio dependet :
ex quo alii concludendum esse putarunt eam immediate conferri a S. Pontifice.
(A) Defensores prioris sententise, ut Franciscus a Vicloria, Alph. de Castro, Vasquez, dicunt jurisdictionem sequi characlerern episeopalem, ideoque immediate a Deo venire sicut et potestatem ordinis, eam autem remanere in suspenso, donec dicecesis designetur, sicut potestas sacramentum paenitentiae ministrandi presbytero confertur quidem ipsa ordinatione, sed exerceri non potest, donec subditi assignentur. Argumenta depromunt : (a) ex Scripturd, ubi episcopi dicuntur positi a Spiritu sanclo regere Ecclesiam Dei; insuper Apostoli immediate a Christo missi sunt; ergo et eorum successores; (b) ex Traditione : plures sunt Patres qui dicunt episcopos divina ordinatione constitui ad regendam Ecclesiam Dei ; (c) ex ratione theologicd : si episcopi jurisdictionem a S. Pontifice recipiunt, eorum auctoritas est mere humana.
- (B) Juxta posterioris sententiae patronos, ordinatio episcopalis confert quidem aliquam habitudinem ad jurisdictionem, in eo sensu quod " ponit personam in eo gradu episcopali qui est perfecle idoneus ad recipiendam jurisdiftionem propriam personalem, et cui in genere conferenda est pro regimine Ecclesiae " x, non tamen proprie confert jurisdictionem neque aclualem neque radicalem. Hanc autem S. Pontifex confert, non quidem quasi de suo, sed nomine Christi; aliunde episcopis transmittere tenetur hanc auc~loritatem, sibi a Christo pro illis commissam, ita ut ei liberum non sit eam pro seipso retinere. Haec secunda sententia, ait Cavagnis, est nunc communis et certa.
Etenim, juxta Scripturam, prout exponitur a SS. Patribus, claves Petro commissae sunt, ut ex eo et per eum episcopis communicarentur; ergo episcopi clavium potestatem, seu jurisdidlionem a Petri successore accipiunt. — Insuper certum est potestatem jurisdiclionis vere episcopalem haberi independenter a consecratione : nam, juxta hodiernam disciplinam, ordinarie confertur jurisdictio ante consecrationem, et episcopus rite nominatus vel eledlus, et a cc. VI, VII, XV. Ad fusiorem hujus quaestionis solutionem, vide, praeter theologos citatos, Canonistas, v. g. Barbosa, De ofjicio et pot. episcopi, part. I, lib. 1, c. 1; Corgne, Difense des droits des eviques; Muzzarelli, Origine de la jurid. des eveques; Bouix, op. cit., vol. I, p. 54 sq.; Cavagnis, op. cit.% lib. II, n. 53 sq.
Romano Pontifice confirmatus, vere habet jurisdiclionem in suam dicecesim, et illam exercere potest statim ac Bullas provisionis Capitulo exhibuerit, etiamsi non fuerit consecratus. Hoc autem difficile explicatur, si non admittatur jurisdiclionem immediate a Papa sensu supra tradito conferri *.
Aliunde facile solvuntur argumenta prioris sententiae; nempe episcopi ponuntur quidem a Spiritu sanclo, sed unusquisque suam jurisdictionem accipit mediante S. Pontifice; illorum auctoritas est jure divino, quia non pendet a S. Pontificis libera eleclione episcopos constituere vel non, sed tenetur, vi divini praecepti, episcopos statuere ad varias diceceses regendas 2.
88l. Quaelibet sententia eligatur, sequentia semper tenenda sunt : (a) Episcopi non sunt mere delegati S. Pontificis, ut sunt, v. g., vicarii apostolici in locis missionum, sed eorum potestas est ordinaria et propria. Insuper haec potestas ordinaria non potest ita limitari ut fere evanescat; a fortiori gradus episcopalis in Ecclesia aboleri nequit quia ab ipso Christo institutus est, et Ecclesia ex divina institutione regulariter per episcopos gubernanda est.
(b) Ex alia parte, potestas episcopalis a Pontifice dependet, etiamsi immediate a Deo conferatur, tum in suo exercitio quia potest limitari, amplificari aut totaliter tolli in particulari casu; tum ratione subjecli, quod determinatur a S. Pontifice; tum ratione termini, scilicet populi regendi.
' Alia argumenta afferunt hujus sententiae patroni quse ad rem non pertinere videntur. Dicunt enim : i) Episcopus non habet jurisdictionem statim ac est consecratus (v. g. episcopus titularis, episcopus sckismaticus, etiam rite consecrati). Ergo jurisdictio non datur per consecrationem. — Respondent alii jurisdidlionem dari a Deo in consecratione, sed eam remanere in suspenso, donec a legitima auctoritate subditi assignentur. — 2) Item dicunt : episcopus depositus omnem jurisdictionem amittit; si autem eam accepisset in consecratione, non posset illam amittere : effectus enim consecrationis est inamissibilis. Ergo. — Respondent alii episcopum accepisse in consecratione jurisdictionem aliquam radicalem quse, per designationem dioecesis, fit aclualis, et per legitimam depositionem iterum ad jurisdiclionem radicalem redigitur.
- Si objicitur R. Pontificem in prioribus sseculis nunquam intervenisse in conferenda jurisdictione episcopis, respondetur : episcopi rite electi et confirmati accipiebant jurisdiclionem a S. Pontifice, quatenus secundum /us vigens constituebantur ; sicut et nunc vicarii capitularis, juxta jus commune rite designati, ordinaria jurisdictio a Romano Pontifice repeti potest, licet pera&um specialem non interveniat in ejus deputatione.
II. De potestate episcoporum collegialiter sumptorum.
Hic rursus considerari possunt vel per orbem dispersi, vel in Concilio coadunati.
i° Episcopi per orbem dispersi.
Si considerantur episcopi per orbem dispersi collegialiter, seu quatenus efformant collegium aut corpus morale, nulla speciali praerogativa gaudent in regendo, bene vero in docendo ; tunc enim, positis quibusdam conditionibus, sunt infallibiles.
- Thesis: Episcopi per orbem dispersi, sed cum Romano Pontifice corpus morale efformantes, sunt infallibiles in doctrina Christi proponenda.
Prob. (a) Scripturd. Christus mandat Apostolos et eorum successores in mundum universum ire ac praedicare Evangelium, et promittit se fore cum illis, ita ut fideles eis assentire teneantur : " qni non crediderit, condemnabitur ". Jamvero haec specialis assistentia continet infallibilitatem, quae cum promittatur collegio Apostolorum (quod debet esse perpetuum), inveniri debet in episcopis usque in hodiernam diem docentibus per mundum universum (supra, n. 658 sq.).
(b) Traditione. Apud omnes Patres, signum erroris est secedere a doctrina quae in universa Ecclesia tenetut et traditur per successionem pastorum (supra, n. 669 sq.). In conciliis semper ut definitivum argumentum habita est communis fides quam tenent pastores per Ecclesiam dispersi. Unde Concilium Vaticanum statuit * : " Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive sollemni judicio sive ordinario et universali magisterio tanquam divinitus revelata credenda proponuntur". Jamvero ordinarium et universale magisterium nihil aliud est nisi episcoporum dispersorum audloritas sub Romano Pontifice unitorum.
(c) Ratione suadetur. Quamvis absolute loquendo vera do£trina servari posset per solam infallibilitatem R. Ponti-
B76 CAPUT IX.
ficis, id tamen difficilius esset; siquidem fieri posset ut, etiam non errante Capite, membra tamen errarent, quia longe a centro Ecclesiae degentia, Pastoris infallibilis motum sufficienter non reciperent : quod esset contrarium indefectibilitati Ecclesiae et ejus catholicitati. Unde eadem est ratio pro speciali auxilio docentibus episcopis conferendo, ac pro institutione pastorum, qui sub supremo Pontifice partes Ecclesiae regant cum propria et ordinaria au<5loritate. Neutrum necessarium est absolute, sed utrumque valde conveniens.
- Dicitur episcopos corpus morale efformantes, quia promissiones Christi spe&ant collegium Apostolorum ; et quidem cwn S. Pontifice, quia hic est caput corporis, ideoque sine eo corpus non existeret. Igitur quicumque episcopi separantur a R. Pontifice, partem non habent in privilegio infallibilitatis, quia non sunt membra corporis, utpote a capite separati. Unio autem existit, quando episcopi per orbem dispersi, docent quae docet S. Pontifex, aut eo sciente nec contradicente.
Quid autem si major numerus pastorum a Romano Pontifice dissentiret? Tunc certo veritas esset cum Pontifice, quia ipse est personaliter infallibilis. — Sed potestne talis fierihypothesis? Episcopi non sunt infallibiles nisi S/Pontifici uniantur, sed potestne fien ut major pars ab eo secedat? Disputant theologi r; respondendum esse videtur negative. Christus enim promisit infallibilitatem Petro separatim, et Apostolis collegialiter; jamvero, si est infallibilitas ex utraque parte, nulla esse potest divisio, quia veritas est una; nec facile intelligitur quid Christus promiserit Apostolorum collegio, nisi infallibilitatem, vi cujus nunquam, ut corpus, se separabunt a capite, id est, Petro. Ideo dicendum videtur corpus episcoporum semper docere veritatem virtute specialis privilegii, ac gaudere infallibilitate distincla ab infallibilitate S. Pontificis, quamvis ab ea. non separatd, quatenus non sunt infallibiles nisi cum eo uniti; remanent autem uniti prgecise propter hanc infallibilitatem, quae eos in veritate custodit : quod enim S. Pontifex tanquam de fide docet, corpus episcoporum pariter docet, et vice versa.
1 Melchior Canus, de locis th.y 1. V, apud Migne, vol. I, p. 369; Muzzarelli, de auctoritate R. Pont. in Conc. gen., t. I, p. 59-61 ; Ballerini, de Potestate S. Po7iti/icisy c. II, § 2, apud Migne> III, 1294; Schrader, de Unitatc Romand, vol. II, p. 313; Brugere, n. 52.
DE EXERCITIO POTESTATIS EGGLESIASTIG^. 577
20 Episcopi in Concilio coadunati1.
Concilium in genere est legitimus Pastorum Ecclesiae conventus, ad judicandum vel statuendum circa do6lrinam vel disciplinam ecclesiasticam : dicitur provinciale, si in eo conveniunt episcopi unius provinciae; nationale, quando episcopi alicujus regni seu nationis simul conveniunt ; generale, seu cecumenicum (a grseca voce or/ou^evy), terra habitata), quando ibi repra\sentatur Ecclesia universa, assentiente Pontifice. De quo hic tantum agitur, quod vocari potest ccetns Ecclesice docentis.
(A) Conditiones ad Concilium cecumenicum requisitce :
(a) Quoad convocationejn. Jus concilium cecumenicum convocandi ad solam potestatem ecclesiasticam, non autem ad civilem, jure pertinet : nam hic agitur de re stricte ecclesiastica. — In Ecclesia vero, ad solum Romanum Pontificem : solus enim potestatem habet super omnes alios episcopos, et est caput Ecclesiae docentis. Quod historia confirmatur : nam de facto omnia generalia Concilia a Romano Pontifice vel cum ejus consensu convocata sunt.
- Nemo id negat quoad concilia in Occidente habita; quoad autem oclo priora concilia oecumenica in Oriente habita, haec videntur dicenda2 :
- Ab ipsis imperatoribus convocata sunt, non quidem jure quodam mmisteriali a S. Pontifice delegato, ut multi opinati sunt (Bel~ tarminus, Mazzella, Palmieri, Hefele, Philipps, Wernz), sed jure quod suo officio annexum esse christiani imperatores/z^^^/: hoc enim ex litteris convocationis 3, ex declarationibus imperatorum in Conciliis4, ex modo agendi Constantini in Concilio Nicaeno con-
1 Bellarm., de ConciL et EccL, lib. I et II; Regnier, ed. Migne, p. 550 sq.; Hefele, Histoire des Canc, Intioducl.; Brugere, n. 54 sq.; Mazzella, n, ioi6sq.; Palmieri, th. 28; Pesch, n. 441 sq.; Tepe, n. 605 sq.; Wilmers, n. 217 sq. ; Forget, v° Conciles, in Dictionnaire de Thtologie catholiquey III, col. 636-676 et in Dict. apolog. de la Foi cath., I, col. 588-628; Wernz, /u: Dtcretalium, II, n. 844-852.
a Funk, Kirchengesch. Abhandlungen, I, p. 39 sq. ; Hefele-Leclercq, op.cit., I, p. 8-23; Forget, 1. c, col. 643-653.
3 Harduin, Concilia, I, col. 1342, 1343 (Eph., an. 431); II, col. 43 (Chalc, an. 451); IV, col. 25 (II Nic, an. 787).
4 Ib., II, col. 463 (Chalc, an. 451); III, col. 54 (II Const., an. 553); IV, col. 38(11 Nic,an. 787).
vocando1, clare patet, et ab ipsis Conciliis et Pontificibus agnitum est2.
Hsec tamen convocatio, ab imperatoribus facta, erat quasi materialis. Necessaria fuisse videtur eorum auctoritas, ut, non obstantibus periculis et difficultatibus multis, securi ad locum concilii episcopi pervenirent, et ut practice esset efficax obligatio accedendi ad concilium, et proinde, de bono religionis solliciti, ad finiendas lites et haereses, episcopos totius imperii ad concilia convocabant.
Concilio autem sic materialiter ab imperatore coadunato, cecumenicitatem formalem conferebat non imperator qui in rebus stricle ecclesiasticis non amplius interveniebat 3, sed lpse Rbmanus Pontifex, cujus consensus praecedebat, aut saltem per sequentem ratihabitionem accedebat. Hoc enim in pluribus textibus insinuatur. Nam, juxta concilium cecumenicum VI 4, I Nicamum (325) convocarunt tum Constantinus, tum Silvester Yapa; I Constantinop. (381) ab imperatore Theodosio indictum, ratihabitionem Papae non obtinuit, sed nonnisi per approbationem Damasi Papae factum est cecumenicum; Ephesinum (431) a Theodosio juniore convocatum fuit, sed cum consensu Cselestini Papae, qui suis legatis scribens, sic modo imperativo objectum concilii determinat : "quae a nobis antea statuta sunt exsequantur "; de Cha/cedonensi (451) sic scribit S. Leo : " generale concilium et ex praecepto christianorum principum et ex consensu Apostolica Sedis placuit congregare " 5; et ita de ceteris 6.
- Ex Codice, c. 223, " vocantur ad Concilium in eoque jus habent suffragii deliberativi : 1) S. R. E. Cardiriales, etsi non Episcopi; 2) Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi residentiales, etiam nondum consecrati; 3) Abbates vel Praelati nullius; 4) Abbas Primas, Abbates Superiores Congregationum monasticarum, ac supremi Moderatores religionum clericalium exemptarum, non autem aliarum
« Euseb., Vita Const., III, 12 (P. G., XX, 1068); Socrat. Hist. eccl, I, 9 (P. G., LXVII, 85).
2 Harduin, Concilia, I, col. 439 (I Nic, 325. CJ. Euseb., Vita Const., IH, 6 : P. G, XX, 1060); I, col. 1384, 1467, 1473 (Eph., an. 431); II, passim (Chalc, an. 451); III, col. 1471, 1473 (III Const., an. 680), etc
4 Harduin^., III, col. 1417. ktem dicit Liber Pontificalis (ed. Duchesne), I, p. 75; cf. Rufin, Hist. cccl., I, 1 (P.L., XXI, 467).
6 Harduin, II, col. 687 (vel P. L., LIV, 1029), Idem dicunt episcopi Mesise, in epistola ad Leonem I imperatorem (ib., II, col. 710).
6 Harduin, III, 8-13 (// Const., an. 553); III, col. 1043, H38, 1459 (/// Const., an. 680); IV, col. 21 et 218 (// Nic, an. 787); V, col. 74, 76, 1030 (IV Const., an. 869).
religionum, nisi aliud convocationis decretum ferat. — Etiam Episcopi titulares, vocati ad Concilium, suffragium obtinent deliberativum, nisi aliud in convocatione expresse caveatur. — Theologi ac sacrorum canonum periti, ad Concilium forte invitati, suffragium non habent nisi consultivum \
- (b) Quoad celebrationem, jus Concilio cecumenico praesidendi soli Rom. Pontifici competit, quia solus superior est omnibus episcopis : quod jus per se vel per delegatos exercet 2.
Non requiritur ut omnes episcopi orbis catholici simul conveniant : hoc enim est moraliter impossibile; sed sufficit ut moraliter loquendo tota repraesentetur Ecclesia. Ita in C. Nicceno aderant episcopi 318, quorum plerique orientales erant; quia vero pauci episcopi ex variis occidentalibus regionibus venerant, Concilium ut cecumenicum habitum est. Proinde si major pars episcoporum adest, concilium vere erit moraliter loquendo ccetus Ecclesiae docentis, (supposita tamen praesentia S. Pontificis vel ejus legatorum), et tunc ejus decisiones eruntcerto decisiones corporis pastorum. x Si autem adest comparative parvus episcoporum numerus, tunc concilium non erit universale, nisi dici possit totam Ecclesiam repraesentari per pastores, qui ex omnibus partibus, moraliter loquendo, venerunt. Secus,
1 Non autem convocandi sunt cum suffragio decisivo simplices sacerdotes, vel parochi, quia jurisdictio illis collata, non includit potestatem ferendi leges, vel judicia exercendi in foro externo; hinc nunquam ut definientes ve\Jidei tesies in Conciliis admissi sunt, sed solum ut episcopos adjuvarent vel repnesentarent. Etiam quoad synodum dicecesanam, ut falsa, temeraria ac ordinis hierarchici subversiva damnata est Synodi Pistoriensis doctrina " qua" parochi aliive sacerdotes in synodo congregati pronuntiantur una cum episcopo judices fidei, et siinul innuitur judicium in causis fidei ipsis competere jure proprio, et quidem per ordinationem accepto ". (Ap. Denzing.> n. 1510, olim 1373). Ergo a fortiori in conciliis cecumenicis non sunt judices fidei.
3 Ita in Niaeno, nomine Pontificis, praesidebant ejus legati Hosius, Vitus, Vincentius; in Ephesino, Cyrillus Alex. tanquam Apostolicae Sedis legatus; in Chalcedonensi, Paschasinus et Lucentius a Leone specialiter missi, et ita in ceteris. Aliquando imperatores primum locum obtinuerunt; at hujusmodi pneeminentia non erat efifectiva, sed solum honoris vel proteclionis, absque ullo interventu in deliberationibus. Cf. HeTele-Leclercq, op. cit., p. 41-58; Forget, art. cit.t col. 653-655.
decisiones non essent vere conciliares, et cum Papa has decisiones sanxerit, infallibiles erunt, sed tantum quatenus decisiones papales.
Nec requiritur ut omnes episcopi qui convenerunt unanimiter consentiant ; nam in multis conciliis dissentientes episcopi fuerunt. In C. Nicceno duo episcopi subscribere noluerunt, alii, praesertim Eusebiani, solo imperatoris metu subscripserunt; in Tridentino decretum de invaliditate matrimoniorum clandestinorum quinquaginta Patribus non placuit; in Vaticano, duo episcopi, quando actum est de deflnienda infallibilitatc R. Pontificis, dixerunt non placet, et quinquaginta quinque alii scripserunt se non interfuturos. publicae sessioni, ne idem votum dare cogerentur *. Attamen in his et similibus casibus definitiones ut infallibiles acceptae sunt. Jamvero si adsit dissensio, illa pars episcoporum etiamsi sit minor erit infallibilis quae S. Pontifici adhaerebit, cum hic sit Ecclesiae caput nec errare possit; nam " ad legitimam decisionem, etiam vere conciliarem, sufiicit si Romani Pontificis consensus accedat minori et saniori parti episcoporum " 2.
- (c) Concilium non est vere cecumenicum sine confirmatione S. Pontificis ; nam in tantum est cecumenicum in quantum universam repraesentat Ecclesiam ; porro Concilium sine approbatione Papae Ecclesiam non repraesentat, cum sit corpus sine capite; aliunde infallibilitas promissa fuit Apostolorum collegio, prout Capiti unitum manet eique obedit.
Quod historia confirmatur. Nam, in conciliis oecumenicis, ea tantum vim et aucloritatem obtinuerunt, quas a Romano Pontifice confirmata sunt; ita, quae in Concilio IV, can. 28, de praerogativa sedis Constantinopolitanse decreta fuerant contra mandata legatis Sanclae Sedis data, nullius sunt roboris. Insuper concilia qusedam, quae vere oecumenica non fuerant, ut talia habita sunt post confirmationem Romani Pontificis, qualia fuere I et II Constantinopoli-
1 Cf. Afta Conc. Vaticani, ed. Lac, pp. 487, 994. — Multi tamen ex his non ipsi definitioni, sed ejus tantum opportunitati obstabant.
2 Wernz, 1. c. , p. 1074. Ex diclis, decisio tunc erit conciliaris si minor et sanior pars episcoporum supremo pastori unita totam Ecclesiam, moraliter loquendo, repnesentet (quod accidere potest); secus, esset papalis, et non conciliaris. Cf. Mazzella, ep. cit., p. 805; Forget, 1. c, col. 667 sq.
tana. Alia denique, quibus interfuerant tam multi episcopi ut ex hoc capite cecumenica dici potuerint, qualia fuere Ariminense et Ephesinum II, omni aucloritate carent, quia a Romano Pontifice reprobata sunt.
Hanc autem confirmationem variis modis R. Pontifex dare potest : ferendo sententiam in ipso concilio, quando eidem personaliter praeest; vel mittendo legatos, quibus plerumque instru6liones dantur de iis quae definiri debent : tunc autem confirmatae censentur decisiones concilii si legati receptis instructionibus sese conformaverint, quin necessaria sit subsequens confirmatio1; vel positive decreta confirmando sibi transmissa; vel eadem recipiendo et promulgando.
- (B) De aucloritate Concilii cecumenici. Concilium cecumenicum esse infallibile in definienda do6lrina de fide vel moribus nemo est qui dubitare possit, attentis iis quae supra diximus, n. 675. Nam ibi simul uniuntur Ecclesiae pastores, episcopi et S. Pontifex : si qua igitur sit infallibilitas in Ecclesia, sine dubio in Concilio cecumenico iriveniri debet. Revera Concilia cecumenica ideo anathematizaverunt eos qui suis decretis contradicerent, quia de sua infallibilitate non dubitabant 2.
Ex principiis supra expositis, jam solvi potest quaestio num Concilium sit supra Papam. Si per Concilium intelligitur episcoporum ccetus, absque Summo Pontifice, certo est Papae inferius; nam corpus non est supra caput, sed ab eo regitur et gubernatur; insuper S. Pontifex munus accepit fratres confirmandi, et ipse a nemine confirmatur. Si vero per Concilium intelliguntur omnes episcopi cum Papa, et quaeritur num Papa cum episcopis sit superior Papae soli, respondendum est negative ; cum enim auctoritas S. Ponti- x IIoc modo oclo priora concilia videntur fuisse antecedenter confirmata : quod, post Funk, 1. c, p. 87-121, luculenter probat Forget, 1. c, col. 655- 664. Argumenta ab aucloribus saspe allata ad probandum etiam subsequentem confirmationem horum conciliorum non satis solida videntur.
2 Hinc defide est Concilia oecumenica esse infallibilia in definienda doclrina de fide et moribus; etsi enim haec veritas nunquam sub hac forma explicite definita fuit, sufficienter proponitur ab universali et ordinario Ecclesioe magisterio et implicite definita fuit a Conciliis anathematizantibus eos qui suis definitionibus contradicerent.
ficis sit suprema, et ipse sit infallibilis in docendo atque omnino universali potestate gaudeat in regendo, praesentia episcoporum majorem auctoritatem non affert, nisi dicatur decisiones tunc esse infallibiles ex duplici capite ; sed non est gradus in infallibilitate.
Unde S. Pontifex disciplinaribus decretis Concilii sicut et propriis derogare potest. Hinc inteliigitur cur reprobata fuerit pluries r, et in Vaticano 2 prorsus damnata. appellatio a decisione S. Pontificis ad concilium generale. Hoc enim est denegare supremam audtoritatem Pontiflcis, supponendo aliam majorem existere.
- (C) De utilitate Cdnciliorum generalium. Non sunt quidem absolute necessaria; nam S. Pontifex plena auctoritate gaudet ad errores damnandos, leges condendas ac dogmata definienda. Valde tamen utilia sunt; etenim :
(a) Episcoporum mentem exquirere ac consilia accipere S. Pontificem maxime adjuvat ad cognoscendam do£trinam revelatam 3 ; ipse enim non est inspiratus, nec revelationem accipit, sed tantummodo ab errore praeservatur in definfendo; ad veritatem autem cognosceridam, mediis humanis uti debet.
(b) In materiis disciplince, nihil efficacius est ad discernendum quaenam sint leges aptissimae ad corrigendos abusus, vel virtutem promovendam, quam concilium pastorum, qui necessitates variarum Ecclesiae partium melius norunt. Saepe etiam non est aliud efjficax medium ad dissensiones componendas, cum facilius accipiantur ea quae communi consilio decreta sunt.
(c) Quamvis Concilii auctoritas eadem sit essentfaliter ac S. Pontificis, in decisione tamen cecumenici Concilii adest aliquid sollemnius, ac majorem humanam audloritatem prae se ferens, quatenus procedit a ccetu hominum sanclitate et
3 Non ex hoc concludere licet episcopos in Concilio esse meros S. Pontificis consiliarios; sunt veri judices " qui, vi jurisdictionis sibi concessse, tum in causis fidei, tum in negotiis disciplinae ecclesiasticae, in legibus condendis, et in judiciis ferendis, atque pcenis infligendis, suffragium habent decisivum, ideoque definientes subscribunt decreta conciliaria" (Wernz, 1. c, p. 1077).
doctrina excellentium, quorum unitum testimonium magnam vim habere potest ad convincendos homines, qui au6loritate solius S. Pontificis non tam facile moverentur.
Art. III. De membris Ecclesiae.
- Status quaestionis. Post dicta de exercitio potestatis ecclesiasticae a Prcelatis, nempe S. Pontifice et Episcopis, pauca dicenda manent de subditis in quos hujusmodi potestas exercetur, seu de membris Ecclesice. Jam probavimus Ecclesiam esse societatem visibilem, distinctionemque instituimus inter corpus et animam Ecclesiae. Hic agitur tantum de iis qui ad corpus Ecclesice pertinent.
Jamvero Waldenses, Hussitce et Wiclefus asserebant solos prcedestinatos esse Ecclesise membra, quorum error a Concilio Constantiensi damnatus est1. Calvinus autem docebat Ecclesiam constare solis quidem prcedestinatis, non tamen omnibus, sed iis tantum quijam consecuti sunt prcedestinationis effeclum, id est, veram fidem, quae semel habita amitti nequit2. Idem fere tenent Lutherani, excepta tamen opinione de inamissibilitate fidei ; juxta eos, Ecclesia solis justis constat.
Catholici vero uno ore docent ad Ecclesiam militantem pertinere bonos et malos, hos autem non tam arcte quam alios. Attamen quando distinctius expendunt quinam sint Ecclesice membra, in diversas abeunt sententias, quamvis discrepantia sit potius in modo loquendi quam in ipsa doctrina.
Quare, i°contra Protestantes, ostendemus Ecclesiam non solis praedestinatis aut justis constare; 2° conditicnes exponcmus ut quis sit Ecclesiae membrum; 30 quinam sint vel non sint Ecclesiae membra statuemus.
- I. Falsum est omnes et solos justos aut praedestinatos esse membra Ecclesiae.
i° Id sequitur ex di6lis de hierarchicd Ecclesice constitutione. Ad Ecclesiam enim pertinent quicumque subduntur auctoritati spirituali ab ipso Christo institutae, nempe corpori Episcoporum et Romano Pontifici. Atqui, ex una parte, possunt esse praedestinati qui praefatae auctoritati
2 Instit. christ., lib. IV, cap. I.
adhuc non subdantur, v. g., quidam infideles aut haeretici qui postea ante finem vitae convertentur ; ex altera vero, inter eos qui Episcopis et Romano Pontifici obediunt, dantur qui in peccato mortali vivant et decedant, ideoque neque justi neque praedestinati dici possint.
- 2° Patet etiam ex parabolis Christi de regno Dei seu de Ecclesia. Haec enim comparatur sagence missae in mare, ex omni genere piscium congreganti, quorum aliqui mittuntur in caminum ignis * ; vel agro, in quo non solum bonum semen, sed etiam zizania seminata sunt 2 ; aut convivio nuptiali ad quod intraverunt non solum boni, sed qui, veste nuptiali exuti, in tenebras exteriores projiciuntur3; vel decem virginibus, quarum quinque prudentes caelum ingrediuntur et quinque fatuae ab eo excluduntur4. — Quod aperte declarant Patres praefatas parabolas exponentes.
895- 3° Idem probatur ex damnatione propositionum huic doctrinae cbntrariarum. Ita Concilium Constantiense (141 5) reprobavit h&nc Joannis Hus propositionem5: " Unica est sancta universalis Ecclesia, quae est praedestinatorum universitas ". Pariter, inter errores P. Quesnel, a Clemente X I in Constit. Unigenitus (1713) damnatos, isti inveniuntur6 : " Nota Ecclesiae christianae est quod sit catholica, comprehendens et omnes angelos caeli et omnes electos et justos terrae... Quid est Ecclesia nisi ccetus filiorum Dei manentium in ejus sinu?" Tandem Pius VI (Const. Auclorem fidei, 1794) tanquam hoereticam damnavit propositionem Synodi Pistoriensis in qua docebatur ad corpus Ecclesiae non pertinere nisi fideles qui sunt perfecti adoratores in spiritu et veritate.
- II. Conditiones requisitae ut aliquis sit Ecclesiae membrum. Cum Ecclesia sit societas visibilis, ii soli sunt ejus membra qui ei uniuntur vinculo externo. Sed quaestio est quodnam vinculum requiratur et sufnciat. Hac de re inter theologos controvertitur. Ut certa ab incertis secer-
1 Matth., XIII, 47-50.— 3 Matth.y XIII, 24. — 3 Matth., XXII, 2-14. — * Malth.% XXV, 1-13.
DE EXERCITIO POTESTATIS ECCLESIASTICvE. 585 namus, s.ciendum est quosdam perfeclius, quosdam autem minus perfccle ad Ecclesiam pertinere, prout ei conjunguntur plus minusve arclo vinculo.
- i° Ut quis sit aclualiter.proprie et perfecle membrum Ecclesicz, triplici potestati quam Christus instituit sese subjicere debet : magisterio infallibili per verse fidei professionem; — ministerio sacro per baptismi receptionem ; — regimini ecclesiastico per obedientiam et canonicam communionem.
(A) Requiritur vercc fidei professio. Nam Ecclesia est societas spiritualis veritates revelatas docens, quam proinde nemo ingredi potest nisi perfidem,seu assensum veritatibus revelatis firmiter datum : " Praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur * ". — - Haec fides, ut sit vinculum sociale, debet exterius manifestari per aliquam professionem. Fides autem semel suscepta debet integre custodiri : si quis enim publice fidei renuntiaverit, eo ipso fidelium societatem relinquit, cum publice declaret se adimplere nolle unam saltem e conditionibus ad unionem cum Ecclesia necessariis.
- (B) Requiritur baptismi realis susceptio. Baptismus enim est janua qua homines Ecclesiam ingrediuntur : " Qui crediderit et baptizatus fuerit" ... " Qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia 2 ". — Quod aperte declarat Eugenius IV ' in Decreto ad Armenos (1439) : " Primum omnium sacramentorum locum tenet sanctum Baptisma, quod vitae spiritualis janua est : per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae 3 ".
Baptismus vero, de quo agitur, est baptisrhus aquae, qui solus characlerem imprimit indelebilem; proinde non est proprie et perfecl:e Ecclesiae membrum qui tantum fiaminis seu desiderii, vel sanguinis suscepit baptismum, nec qui invalide baptizatus est : in his enim variis casibus non imprimitur christianus charadler.
- (C) Requiritnr tandem obedientia legitimis pastoribus et cum eis communio : (a) obedientia : nam, ex didHs, fidei depositum legitimis pastoribus custodiendum tradiium est, ita ut qui eis obedire publice recusaverit, seipsum ab Ecclesia separet. Insuper Ecclesia super petrain, i. e. Petrum ejusque successores, fundata est, ideoque quicumque R. Pontifici pertinaciter et publice resistit, eo ipso sejungitur a fundamento quod Christus ipse constituit. Praeterea S. Pontifex est caput Ecclesiae; porro qui capiti adhaerere visibiliter non vult, non potest membrum esse corporis Ecclesiae.
(b) Canonica cumEcclesid communio. Etenim, cum Ecclesia judiciaria et coercitiva potestate gaudeat, potest a sinu suo per aliquod tempus ejicere eos qui gravium criminum rei fuerunt. Qua potestate usus est Paulus contra incestuosum Corinthium quem excommunicavit, eum tradendo Satanae ; eadem pariter usa est Ecclesia, anathemate plectendo haereticos, schismaticos aliosque gravis criminis reos. Porro qui hoc modo excommunicantur, direcle privantur externd communicatione cum societate visibili a Christo instituta, et indirecte etiam ab illis spiritualibus bonis quae in ea continentur. Ergo jam non sunt Ecclesiae membra, quamdiu excommunicati manent. Attamen excommunicatio non in perpetuum ab Ecclesia excludit, sed ad tempus, quoadusque reus signa paenitentiae dederit : tunc enim a censura absolvendus est.
- 2° Omnes baptizati aliquo modo pertinent ad Ecclesiam, minus tamen perfecle quando und aut alterd carent ex conditionibus supra expositis.
Cum enim character baptismi, ex dictis, januam aperiat Ecclesiae et sit insuper indelebilis, omnes valide baptizati aliquo externo vinculo corpori Ecclesiae uniti manent. Haec autem unio est incompleta quoties deficit una e conditionibus supra descriptis, sive fldes, sive obedientia aut canonica communio : haec enim omnia necessaria sunt ad perfectam cum Ecclesia conjunctionem. Quod ex statim dicendis patebit.
- III. Quinam sint vel non sint membra Ecclesue, ex statutis principiis jam expendere licet : quaestio pro-
DE EXERCITIO POTESTATIS EGGLESIASTIGxE. 587 poni potest quoad infideles, catechumenos, h&reticos, schismaticos, excommunicatos et peccatores.
(A) Inftdeles non sunt aclu membra Ecclesiae, cum nullo vinculo externo ei jungantur; sed potentialiter, quatenus converti possunt et Ecclesia jus habet eis Evangelium praedicandi.
(B) Catechumeni nondum baptizaii, juxta Suarez1, sunt vere Ecclesiae membra, quia au6toritatem Ecclesiae agnoscunt et ab ea paenitentias accipiunt. Sed, juxta Bellarminum 2 aliosque theologos communiter, non sunt membra corporis Ecclesiae aclualiter, sed solum potentialiter, nam deficit secunda conditio superius indicata, scilicet baptismi receptio. — Attamen, secundum principia superius statuta, catechumeni, au6loritatem Ecclesiae agnoscendo a6lusque fidei publice exercendo, non tantum potentialiter ad Ecclesiam pertinent, sed etiam iu voto et inchoative, quatenus verdfide ei junguntur et ab ea paenitentias accipere valent quibus ad baptismum se praeparent.
(C) Quoad hcereticos, qui pertinaciter unam saltem fidei veritatem negant vel in dubium revocant, distinguendum est : (a) infantes valide baptizati vere sunt Ecclesiae membra, cui per baptismum aggregati sunt, et a qua nondum separati sunt per voluntariam haeresi adhaesionem; (b) aduiti haeretici publici, id est visibiliter alienae se6lae adhaerentes, vel ita notorii ut eorum haeresis nulla tergiversatione -celari possit, non sunt proprie et complete Ecclesiae membra; deest enim visibilis fides et obedientia,quae ad unionem cum visibili Ecciesia necessaria est : hinc .S. Paidus scribit3 : " Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est "... Attamen tenui vinculo baptismi valide recepti imperfe6le ad Ecclesiam pertinent. (c) Haeretici autem occulti manent corporis Ecclesia membra, licet arida et mortua, ut communiter tenent theologi contra . Suarez, quia externam cum Ecclesia conjun6lionem retinent, per fidei professionem
et obedientiam legitimis Pastoribus; hoc autem sufficit ut quis maneat externum visibilis Ecclesise membrum. Revera omnes admittunt episcopum vel parochum occulte haereticum retinere jurisdiclionem ; atqui, secluso necessitatis casu, jurisdictione carent qui membra Ecclesise non sunt; ergo occulti haeretici membra corporis Ecclesise manent.
Insuper hseretici, sive notorii sive occulti, aliquam conjunctionem cum Ecclesia servant, quatenus ejus legibus ex se obstringuntur; nam per baptismum subditi Ecclesiae facli sunt, nec per injustam rebellionem ab obedientia legitimis superioribus debita sese eximere valent; quemadmodum igitur militaris desertor, licet vexillum deseruerit, militiae legibus remanet subje6lus, ita haeretici qui Ecclesiae vexillum deserunt, ejus legibus obstricli manent. Possunt quidem coram Deo his praeceptis non ligari, si ea invincibiliter ignorant, sed ex se ecclesiasticae jurisdictioni subjiciuntur : quod in Tr. de Legibus fusius explicatur.
- (D) De schismaticis, qui pertinaciter ab obedientia legitimis superioribus debita sese subtrahunt, idem fere dicendum est ac de haereticis ; notorii scilicet cessant esse proprie Ecclesiae membra, quia carent tertia saltem conditione superius (n. 899) exposita; occulti autem sunt arida et 1 mortua corporis Ecclesiae membra. Utrique tamen ad Ecclesiam imperfecte pertinent vi baptismi valide .recepti x.
1 Grascos schismaticos nobis propinquiores esse quam Protestantes, eosque suavi caritate in sinum Ecclesise esse trahendos, ita recenter exponebaj: /. Urban : "Qui... extra communionem cum unitatis centro vivit,... speclata sola sociali Ecclesiae natura,... omnino extra ecclesiam esse dici potest; nihilominus, quamdiu ejusmodi homo saltem nativo baptismatis vinculo mystice cum Christo capite unitur, denominatio membri Ecciesise nullatenus ei simpliciter abjudicari debet... Itaque... nil nosprohibet quominus Orientales (schismaticos), quamvis sub respectu sociali a nobis separentur, membra mystici corporis Christi dicamus, eosque sub hoc respectu ut fratres in Christo amplectamur, id unice desiderantes ut etiam socialia vincula pro praesenti disrupta quamprimum redintegrentur. Orientales insuper in hoc a protestantibus differuht, quod vi characteris episcopalis et sacerdotalis in ipsorum communitatibus perdurantis in corpus Christi intrant non ad instar cellularum separatarum, sed ut membra superioris ordinis, jam aliquo modo organisata, quamvis non omnibus nervis cum centro organisationis visibili compaginentur. Proinde vero quodam sensu loqui possumus de unione ecclesiarum cum de Orientalibus sermo nobis est ". (I Urban, De iis qua> theologi catholici prastare possint ac debeant erga ecclesiam russicam, relatio habita in I Conventu Velehradensi, an. 1907. Acla I Conventus Vc/e/iradensis, Pragae, 1908, p. 25).
DE EXERGITIO POTESTATIS EGGLESIASTIG^E. 589
(E) Quoad excommunicatos, (hic agitur solum de iis qui majori excommunicatione plectuntur), distinguendum est inter eos qui tolerati dicuntur et eos qui sunt vitandi1. Priores, juxta communiorem sententiam, vere Ecclesiae membra manent, quia, quatenus Ecclesia eos tolerat, eos a sinu suo non totaliter expellit : isti igitur externo vinculo adhuc Ecclesiae uniuntur, et quidem multo perfectius quam haeretici,cum non solum characlerem baptismi retineant, sed etiam veram fidem et obedientiam. Posteriores autem, juxta probabiliorem sententiam, non sunt complete Ecclesiae membra, cum ad tempus saltem praecisi fuerint ab omni externa communione cum Ecclesia; carent igitur tertia conditione jam exposita (n. 899). Hodie autem vix ulla difficultas in praxi adesse potest, cum Ecclesia non soleat uti vitandos denuntiare nisi eos qui sunt notorie vel haeretici vel schismatici, quique proinde jam cessaverunt esse Ecclesiae membra.
(F) Peccatores autem ad corpus Ecclesiae vere pertinent : etsi enim statum gratiae amiserunt, triplici vinculo fidei, baptismi, obedientice et canonicae communionis uniuntur Ecclesiae.
Corollarium : officia fidelium erga Ecclesiam. Quatuor ex jam diclis defluunt : reverentia, obedientia, amor, acliva cooperatio.
(a) Reverentia; nam, cum Ecclesia sit corpus et sponsa Christi, eam ut Christo arctissime conjunclam venerari debemus; cum sit veritatis columna, qua mentes nostrae ad veritatem tuto ducantur, eam tanquam Spiritds sancli interpretem revereri oportet : " Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei " 2.
(b) Obedientia cum enim sit Dei mandatorum fidelis interpres, vicesque Christi gerat in terris, ei tanquam Deo, in omnibus ad salutem spcctantibus, obediendum est : " Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum qui misit me " 3. Quam obedientiam frequenter Apostoli et Patres
1 Excommunicatio est pcena ecclesiastica, vi cujus pertinaciter delinquentes privantur spiritualibus bonis quorum dispensatio ab Ecclesi^ pendet. Excommunicati vitandixx sunt qui nominatim et publice fuerunt excommunicati, necnon notorii clericorum percussores. Alii autem sunt tolerati. — Ad cujus fusiorem explicationem, lege Canonistas et Moralistas ubi de excommunicatione, v. g., Tanquerey-Cimetier, Tr. de Censuris, n. 44-58.
2 S. Irenaeus, Adv. Har., 1. III, c. 24, n. i,P. G., t. VII, 966. 3Z«<r., X, 16.
inculcant, tum in citatis textibuc Pauli et Petri, Ignatii, Irenaei, Cypriani aliorumque de auctoritate Apostolis eorumque successoribus commissa, n. 653 sq., tum in his aut similibus verbis : " Obedite praepositis vestris et subjacete eis : ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri " \
(c) Amor. Ecclesia enim, sponsa Christi, immaculata simul et fecunda, sicut pia mater nos genuit non solum verbo veritatis sed et lavacro regenerationis; lacte spiritualis doclrinae nos indesinenter pascit, pane vitae nutrit et roborat, spiritualiter mortuos suscitat, graviter decumbentes ad ultimum certamen inungit et confortat, languentes in Purgatorio precibus et indulgentiis juvat, et tandem in regnum Dei aeternamque felicitatem inducit. Nonne igitur pio amore eam prosequi debemus, amore, inquam, singulari et generoso, non solum gratitudinis sensibus ac verbis manifestato, sed tota. agendi ratione, eam nempe contra hostes strenue tuendo, et praesertim vita, exemplari honorificando.
(d) Acliva cum ejus ministris cooperatio. Si vere nobis persuasum est Ecclesiam catholicam esse viam salutis a Christo institutam, non sufncit eam ingredi atque in ea ambulare; sed omnino decet non solum sacerdotes, sed etiam, ducibus sacerdotibus, laicos eam notam facere iis qui in umbra. mortis sedent 2, aut ad eam reducere transfugas qui ab ea secesserunt, vel ad meliora trahere peccatores qui vitiis eam deturpant. Quod quidem precibus ad Deum, consiliis et exhortationibus, copiosis eleemosynis atque christianarum virtutum praxi praestandum est. Et sane, cum hodie Ecclesiae hostes ubique in ejus ruinam maximo zelo conspirent, rndignus esset nomine catholico qui privilegiis fidei frui vellet absque ullo conatu ad eadem aliis rmpertiendum.
2 Quod officium fidem propagandi eloquenter urget DD. A. Le Roy, A propos des missions chez les Infidlles, in Messager du Cojur dejisus, aoiit 1909.
Caput iih
DE RELATIONIBUS INTER ECCLESIAM ET STATUM *.
Post delineatam Ecclesige constitutionem, remanet ut pauca dicamus de relationibus Ecclesiam inter et Statum, prae oculis habentes ea quae tradit Leo XIII in Encycl. Immortale Dei et Libertas.
- Status quaestionis. Hac de re tres sunt praecipui errores. (a) Alii contendunt Ecclesiam Statui esse subjectam, ideoque jura sua exercere non posse sine Principis scecularis placito. Ita olim Gulielmus Occam et Marsilius Patavinus in opere Defensor pacis. Ita etiam multi Protestantes, praesertim in Anglia Germaniaque, ubi Status jus reformandi exercitium religionis sibi vindicat, necnon jus adsacra munera ministros deputandi 2. Longius etiam procedentes quidam rationalistae et pantheistae, quales fuere Hobbesy Spinoza, Hegel, etc, contenderunt Statum esse quamdam divinitatis manifestationem, fontemque omnium jurium, ideoque ipsam religionem imperio Status subjacere. Quem errorem haud pauci hodierni politici amplexi sunt.
Gallicani et JosephistcB, etsi spiritualis auctoritatis independentiam in rebus mere spiritualibus agnoscentes, civili potestati tribuebant jus supremi dominii in bona ecclesias-
1 Cfr. Gregor. XVI, Encycl. Mirari vos> 15 Aug. 1832; Pius IX, Quantd curd, 8 Dec. 1864; Leo XIII, Encycl. Diuturnum, 20jun. 1881; Immortale Dei, 1 Nov. 1885; Libertasy 20 Jun. 1888; M. Liberatore, La Chiesa e lo Stato; Del Diritto publico eccles., Prato, 1887, cap. IV, p. 292 sq.; Cavagnis, Instit. juris publici eccles.y 4a ed., Romae, 1906, vol. I, n. 396 sq.; De Groot, quaest. XI; Tepe, n. 722 sq. ; Moulart, V Eglise et V Etat ; H. Sauve. Questions religieuses et sociales ; Mgr cTHulst, Le Droit chrttien et le Droit moderne, Paris, 1886; Confer. de N. D., Careme 1895; Hergenrdther, Kathol. Kirche un christ. Staat; de Hammerstein, De Ecclesid et Siatu; Brownson, Liberalism and the Church, N. York, 1887; Manning, The Vatican Decrees in their bearing on civil allegiance; J. H. Newman, Diffic. 0/ Anglicans, vol. II, p. 222 sq.
2 Quod systema dicitur aliquando Erastianismus, quia ab Erasto (f 1583) pjropugnatum est.
tica, supremae inspectionis in disciplinam ecclesiasticam ad praecavendos vel extirpandos abusus, aut etiam jus prohibendi bullarum et encyclicarum publicationem, antequam civilis tribunalis examini subjicerentur r.
(b) Pauci contra fuere theologi et canonistae qui docuerunt Statum directe Ecclesise subordinari, et magistratus civiles esse tantum vicarios R. Pontificis, a quo eorum auctoritas dimanat 2.
(c) Alii tandem, Liberalistce dicti, volunt Statum ab Ecclesia sejungi; Ecclesiam videlicet habent pro associatione mere humana, quae a Statu jura sua obtinet, cujus proinde libertas legibus civilibus juste restringitur; glorianturque sequi formulam : " Ecclesia libera in Statu libero" 3; de faclo autem saepe ecclesiasticas libertates omni modo restringere conantur.
Ab hoc errore non satis recedunt Catholici Liberales, qui, licet fateantur Ecclesiam divinitus institutam fuisse, docent quidem plenam libertatem ei concedendam esse, sed nihil amplius ei deberi; juxta ipsos proinde, perturbata societatis conditio, in qua omnes cultus aequalibus juribus in republica gaudent, non est in se deordinata, sed spiritui evangelico . conformis ac maxime utilis : vera enim religio sola persua- (Sione propagabitur ac florebit; eam multi ampledtentur, et quidem eo majori libertate, ideoque majori fiducia et amore, quo minor erit coa6lio, cum veritas semper errori praevaleat. Optimum sane systema, si nulla fuisset originalis culpa, si omnes aut saltem plerique homines veritatis et virtutis cultores essent!
1 Pithou, Les libcrtis de VEglise gallicane, 1594; Dupuy, Preuves des /»bertis de VEglise gallicane, 1639; Febronius, De staiu Ecclesice et legitim& potestate Romani Pontijicis, 1763.
2 Ita Augustinus Triumphus, De potestate ecclesiasticd; Panormitanus,, Commentar. in Decret. lib. II.
3 Ita Cavour multique hodierni politici, post Machiavelli, qui in opere //' Principe prseterea docet Principem posse soli utilitati Statfis consulere. Quorum errores exponit LeoXIII (Encyc. Libertas) : " Plures enim rempublicam volunt ab Ecclesia sejunclam et penitus et totam, ita ut in omni jure societatis, humanae, in institutis, moribus, legibus, reipublicse muneribus, institutione juventutis, non magis ad Ecclesiam respiciendum censeant, quam si esset om-. nmo nulla; permissa ad summum singulis civibus facultate, ut privatim, ufc libeat, dent religioni operam ".
Attamen inter Catholicos Liberales annumerandi non sunt ii qui dicunt in societatibns mixtis, ubi multi sunt acatholici, unionem Ecclesiae cum Statu practice impossibilem esse, et in his rerum adjunclis tolerari posse separationem Ecclesise a Statu, dummodo tamen teneant unionem utriusque Societatis in se meliorem esse.
Quibus praenotatis, exponemus : i° principia quibus solvi possit quaestio de relationibus inter Ecclesiam et Statum ; 2° relationes utriusque societatis in catholicis nationibns ; 3° relationes Ecclesiae cum Statibus acathoiicis ; 40 ejus modum agendi quoad libertates quas dicunt modernas.
§ I. Principia de relationibus INTER
ECCLESIAM ET STATUM.
- Praesupponimus omnem au6loritatem, tam civilem quam ecclesiasticam, esse a Deo : " Non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt " *; Sed expendere oportet quaenam sit distinclio inter utramque societatem, ut exinde inferri possit quaenam relationes inter utramque intercedere debeant.
I. De distinctione inter Ecclesiam et Statum.
Hanc distinctionem sic declarat Leo XIII : " Deus humani generis procurationem inter duas potestates partitus est, scilicet ecclesiasticam et civilem, alteram quidem divinis, alteram hnmanis rebus praepositam. Utraque est in suo genere maxima : habet utraque suos, quibus contineatur, terminos, eosque sua cujusque natura causaque proxime definitos ; unde aliquis velut orbis circumscribitur, in quo sua cujusque a6lio jure proprio versetur " 2. Et alibi3 diserte asserit utramque societatem suo ordine liberam seu independentem esse : " Nemo dubitat quin Ecclesiae conditor Jesus Christus potestatem sacram voluerit esse a civili distinclam, et ad S7tas uiramque res agendas liberam atque expeditam ".
3 Encycl. Arcanum, 10 febr. 1880. Quod antea docuerant : S. Gelasius Papa, ad Anast. imperat; S. Gregor. II., ep. 2 ad Leonem Isaurum; Bonifac. VIII, in Alloc. consist., an. 1302; Conc. Lateran. IV, cap. 42; S. Thomas, de Regim. Principum, 1. I, c. 14.
Utraque igitur societas, licet ultimo a Deo procedat et ad Deum tendat, ob diversum finem ad quem tendit, omnino differt, et ex hoc discrimine oritur distinclio potestatis utrique societati commissae.
- i° Finis Ecclesice proximus est homines sanclificare eosqtie ad felicitatem ceternam perducere. ■ Patet ex priori parte hujus Tractatus, ubi probavimus Ecclesiae fuisse divinitus concessam potestatem docendi et regendi homines, et ita eos san6tificandi.
(A) Objeclum potestatis Ecclesice. Ad Ecclesiam igitur pertinet quidquid ad animarum salutem refertur, ideoque quidquid est sacrum et religiosum : " Quidquid igitur est in rebus humanis quoquo modo sacrum, quidquid ad salutem animarum cultumve Dei pertinet, sive tale illud sit naturd sud, sive rursus tale intelligatur propter causam ad quam refertur, id est omne in potestate arbitrioque Ecclesiae; cetera vero, quae civile et politicum genus complectuntur, rectum est civili auc~toritati esse subje6la, cum Jesus Christus jusserit quae Caesaris sint, reddi Caesari, quae Dei, Deo " r.
Jamvero : (a) quaedam res naturd sud sunt sacrae et ad Ecclesiam pertinent, quales sunt praedicatio verbi divini, sacramentorum administratio, cultus divini celebratio, judicium de moralitate a6tuum humanorum, etc; (b) aliae vero, natura sua temporales, sacrce fiunt ex earum ordinatione ad finem sacrum,ideoque Ecclesiae subjiciuntur : hujusmodi sunt aedificia et mobilia cultui divino inservientia, bona ad cultum et ministros sacros sustentandos destinata; (c) aliae tandem sunt mixtce, quatenus sub uno respecl:u aliquid sacri prae se ferunt, et sub alio aliquid profani; ita matrimonium est contractus religiosus simul et civilis, ideoque qua sacer ad Ecclesiam, qua civilis ad Statum pertinet.
Chapter 22 of 81