Nn. 913–949
- (B) Amplitudo ecclesiasticce potestatis. Ex quo colligitur quantum pateat potestas Ecclesiae. Omnes a6lus humani,etiam ordinis politici et socialis,sub aliquo respe6lu, nempe in quantum legibus morum reguntur, sub foro conscientiae et Ecclesiae cadunt. Ita, quoad pacem et bellum
1 LeoXIII, Encycl. Immortale Dei.
Ecclesia jus habet statuendi principia ethica ex quibus dijudicari possit utrum bellum sit justum an injustum ; quoad suffragia in electionibus danda, definire potest quaenam sint civium officia; pariter, si agitur de contractu laboris, mutua officia dominorum et opificum declarare valet. Et ita de ceteris. Homo igitur totus quantus est, in omnibus a£tibus vitae non solum individuae, sed etiam civilis et socialis, subditur Ecclesiae non quidem sub omni respectu, sed quatenus moraliter agit aut agere debet.
- 20 Finis civilis potestatis proximus est bonum temporale commune promovere, ratione tamen Jiabitd finis ultimi hominum.
(A) Ideo enim constituta est auctoritas civilis ut bonum communecivium tueatur et propugnet,ut probatur vaEthicd; aliunde, ex jam dictis, Ecclesia directe et proxime bonum spirituale curat ; manet igitur ut Status directe bonum commune temporale promoveat. Quod etiam infertur ex verbis Leonis XIII supra relatis, n. 912. — Attamen, cum homo perfectam felicitatem etiam temporalem assequi non valeat quin ad Deum tendat ultimum finem, Status hunc. finem et ea quae ad eum conducunt omnino praetermittere nequit.
(B) Status igitur direcle potest, ob bonum publicum tuendum, jura politica, socialia et privata civium lege determinare et judicio protegere ; effectus civiles contra6tuum,etiam matrimonii, statuere ; transgressores legum civilium punire; tributa necessaria ad res publicas gerendas imponere; scientias et artes promovere ; omnia praestare quae ad patriae defensionem requiruntur, etc.
(C) Cum vero temporalis felicitas acquiri non possit, quin boni mores et religio floreant, Status indirecte jus et officium habet utrumque promovendi : — potest ac debet educationem non solum intelleclualem, sed etiam moralem puerorum fovere, supplendo id quod parentes praestare non valent; virtutum socialium praxim tueri, praesertim justitiae, aequitatis, caritatis ac propriae abnegationis, ideoque vitia reprimere, ea praecipue quae bonis moribus contraria sunt et familiae non minus quam societati nociva. Quamvis autem extemos actus virtutum maxime curet, internas dispositiones omnino praetermittere nequit, quippe quae in externam agendi rationem plurimum influant.
Totus igitur homo pariter Statui subditur, non quidem sub eodem respectu ac Ecclesiae, sed quatenus socialiter agit ; ideoque inter Statum et Ecclesiam quaedam unio seu concordia necessaria est.
II. De unione inter Ecclesiam et Statum.
Hujus unionis necessitatem primum exponemus, deinde modum praclicum quo concordia servari valeat.
- i° Unionis necessitas. Neque Ecclesia a Statu, neque Status ab Ecclesid sejungendus est, sed utraque societas dmico fcedere conjungenda.
Quod sic diserte exponit Leo XIII1 : " Itaque inter utramque potestatem quaedam intercedat necesse est ordinata colligatio : quae quidem conjunctioni non immerito comparatur, per quam anima et corpus in homine copulantur ".
Revera, ex un& parte, jurisdi&io utriusque societatis ad eosdem subditos extenditur, totumque comple6titur hominem, secundum animam et corpus, etsi sub diverso respedtu ; aliunde finis utriusque est eorumdem hominum perfectio, quam Status promovet directe in rebus temporalibus, Ecclesia autem directe in rebus spiritualibus et aeternis. Atqui potestates,quae ad procurandum bonum totale eorumdetn subditorum ordinantur, amico foedere uniri debent. Huc enim pertinet quod egregie scribit Ivo Carnutensis 2 ; "Cum regnum et sacerdotium inter se conveniunt, bene regitur mundus, floret et fructiflcat Ecclesia. Cum vero inter se discordant, non tantum parvae res non crescunt, sed etiam magnae res miserabiliter dilabuntur".
Etenim, licet potestas civilis directe et primario instituatur ad temporali civium bono consulendum, multum tamen eos adjuvare potest in adipiscenda beatitudine aeterna, optimas leges condendo, pacemque ac concordiam servando inter cives, religionis liberum exercitium promovendo, etc,
1 Immortale Dei, ap. Acta Leonis XIII, vol. II, p. 152 ed. Desclee. • Epist. 2^8, ad Paschalem Papam, ap. Migne, P. L., CLXII, p. 246.
Pariter Ecclesia, licet primario animarum salutem promoveat, multum Statui confert, legum etiam civilium observantiam fovendo, mores corripiendo, virtutes sociales promovendo1. Hi autem effeclus permanenter produci nequeunt, nisi utraque societas mutuo conspiret ad bonum civinm promovendum; secus enim funestse concertationes nascentur, nec raro anxius erit homo quid faciat, contraria jubente alterutra potestate, cujus recusare imperium, salvo officio, non potest 2. Ergo.
Nec ex eo quod in Statibus Fcederatis Americai Ecclesia catholica, quamvis a Statu separata, est incolumis et quotidie viribus crescens, concludere lioet separationem Ecclesiae a Statu in se optimam esse; nam in his regionibus multae sunt Christianorum seclae, nec proinde societas civilis potest Ecclesiae catholicae arcliori vinculo colligari ; aliunde Status, quamvis theoretice ab Ecclesia sejunctus, multiplici modo religionem adjuvat aequitate legum justitiaque judiciorum; et insuper Ecclesia uberiores fructus edere posset, si, praeter libertatem, gratia legum frueretur patrocinioque publicae potestatis 3.
- 2° Ad hanc concordiam servandam, is agendi modns requiritur quo jura utriusque societatis salva maneant. Principium autem ad hunc finem obtinendum ita declarat
1 Beneficia ab Ecclesia populis christianis collata ita describit Leo XIII (Encycl. Immortale Dei, 1. c, p. 156) : " Quod Europa christiana barbaras gentes edomuit, easque a feritate ad mansuetudinem, a superstitione ad veritatem traduxit : quod Mahumetanorum incursiones victrix propulsavit : quod civilis cultus principatum retinuit, et ad omne decus humanitatis ducem se magistramque prsebere ceteris consuevit : quod germanam libertatem eamque multiplicem gratificata populis est : quod complura ad miseriarum solatium sapientissime instituit, sine controversia magnam debet gjratiam religioni, quam ad tantas res suscipiendas habuit auspicem, ad perficiendas adjutricem. Mansissent profecto eadem bona, si utriusque potestatis concordia mansisset ".
3 Quod diserte explicat LeoXIII, Encycl. Longinqua, 6Jan. 1895 : " Hoc enim Ecclesise apud vos concessum est, non repugnante temperatione civitatis, ut nullis legum praepedita vinclis, contra vim defensa jure communi justitiaque judiciorum, tutam obtineat vivendi agendique sine offensione facultatem. Sed quamquam haec vera sunt, tamen error tollendus, ne quis hinc sequi existimet, petendum ab America exemplum optimi Ecclesiae status : aut universe licere vel expedire, rei civilis reique sacrae distradlas esse dissociatasque, more americano, rationes. Quod enim incolumis apud vos est res catholica, quod prosperis etiam auctibus crescit, id omnino fecunditati tribuendum, qua divinitus pollet Ecclesia, quseque, si nullus adversetur, si nulla res impedimento sit, se sponte effert atque effundit; longe tamen uberiores editura fruclus, si, prseter libertatem, gratia legum fruatur patrocinioque publicae potestatis ".
Leo XIII, 1. c. : " Utraque est in suo genere maxima. " Quamvis enim theoretice omnes aclus humani ad utramque societatem speclent, quidam tamen w^w directe spiritualem habent finem, alii temporalem.
(A) In rebus directe spiritualibus, quales sunt sacramentorum administratio, praedicatio verbi divini, etc, Ecclesia exclusivam exercet au6loritatem ; hsz enim, etsi ad bonum etiam temporale prosunt, prcprie sunt sacrae et Ecclesiae commissae, ut diximus supra, n. 678-679.
(B) In rebus autem direc~te iemporalibus, quales sunt leges definientes jura civium politica et socialia, societas eivilis est suprema; quamvis enim haec omnia regulis morum subjiciantur, Status de his aequum judicium ferre potest ; quare Ecclesia in eis non intercedit nisi aperte justitia laedatur.
(C) In rebus quae dicuntur mixtce, quae nempe ad bonum spirituale simul et temporale ceque aut fere aque spectant, societas civilis leges ferre nequit praescindendo a societate ecclesiastica et contra ejus bonum, sed de his cum Ecclesia pacisci debet.
- Si quis vero oriatur xonflictus, si nempe bonum unius societatis alterius bono opponi videatur, ex se ea societas cedere tenetur quae natura sua inferior est, videlicet societas civilis. Etenim ordo societatum est sicut ordo finium, et illa societas alteri superior est, cujus finis nobilior; atqui finis Ecclesiae dire6lus est bonum spirituale et aeternum,dum finis societatis civilis immediatus est bonum temporale, quod certe minus est bono aeterno ; repugnaret igitur finem spiritualem impediri intuitu damni temporalis. Sicut enim in homine ratio docet bonum sensibile bono intelle6luali, ac bonum temporale spirituali subordinandum esse, ita in societate esse debet; ac proinde in casu confli- 6lus, ea cedere tenetur quae inferius bonum promovet.
In praxi vero, saepe hujusmodi dissidia mutuis concessionibus aut concordatis solvuntur.
INTER ECGLESIAM ET STATUM. 599
§ II. De UNIO^E ECCLESI/E et Status IN CATHOLICIS REGIONIBUS.
- Nomine catholicce regionis hic designatur ea cujus non solum plerique incolae sunt catholici, sed etiam regimen secundum catholica principia geritur. Parum refert utrum haec societas sit monarchica an democratica : nullam enim legitimam regiminis formam Ecclesia respuit.
Unio inter catholicam civitatem et Ecclesiam regitur principiis superius expositis, n. 916. Quo res melius intelligatur, praecipua exponemus/z/ra et officia Status et Ecclesiae.
i° Jura et officia Status. (A) Jus est Statui ut liber et expeditus sit ad res suas agendas : ad eligendam formam regiminis quae melius societati convenit, ad leges condendas quae necessariae sunt ad ejus prosperitatem, uno verbo ad omnia prsestanda quae ad finem societatis conducunt, modo nihil in se contineant quod repugnet legi divinse vel Ecclesiae bono. Quae enim bono spirituali nocerent, honesta esse cessarent.
(B) Officia. (a) Status non debet abstrahere a religione, sed eam promovere. Probatur contra fautores atheismi politici, qui contendunt reclores sccietatis ita se agere debere perinde ac si Deus non existeret.
Necessitas cultus socialis ex eo sequitur quod Deus sit auclor, conservator ac benefaclor societatis sicut et hominis. Quemadmodum ergo homo Deo cultum exhibere debet, quia ab eo dependens est, ita et societas, quse tota ex Deo pendet, ei cultum socialem praestare tenetur, ut jam supra ostensum est, n. 187.
Insuper, sine moralitate non potest esse societas; nulla autem vera moralitas obtineri potest sine religione, ut ostensum est in Tr. de Verd Religione (n. 1 54-161). Qui ergo religionem impugnat, fundamentum ipsius societatis labefaclat, et ab eo puniri debet cui cura societatis committitur, Hinc Status potest et debetprohibere quod esset contra legem naturalem, Deo injuriosum; immo cives compellere potest ad aliquos aclus religiosos, praesertim in his circumstantiis in quibus omissio in contemptum religionis fieret, qualis esset, v. g., denegatio juramenti coram tribunali. Cum tamen Status non sit infallibilis, non plus potest exigere quam exigit sensus communis; alioquin sese exponeret periculo prsescribendi quae mala sunt, aut prohibendi quae bona. Si autem intra limites sensus communis remanet, error, si quis sit, erit tantum per accidens.
Nec dicatur, non omnes homines existentiam Dei admittere vel illas veritates sensus communis, ideoque non posse obligari ad reli- gionis officia ampleclenda; siquidem nec omnes homines admittunt jus proprietatis et tamen omnes coguntur perinde agere ac si illud agnoscerent, et furari prohibentur.
(b) Status religionem etiam revelatam agnoscere, defendere ac fovere tenetur. Si enim Deus determinat specialem religionis formam, et praecepta positiva manifestat, societates et principes ei obsequium praestare tenentur, sicut et individui. , Absurdum esset contendere principem, in leges ferendo, agere posse perinde ac si revelatio nulla existeret, cu.m revera existat„et jubere posse quaeab illa forsan prohibentur; hoc enim significaret humanum legislatorem majorem esse quam divinum. Item Deus imponere potest et de facto imponit officia principibus qua talibus : isti autem haec servare tenentur : "Aliter servit Deo quia homo est, aliter quia etiam rex est : quia homo est, ei servit, vivendo fideliter; quia vero etiam rex est, servit leges justa praecipientes et contraria prohibentes convenienti vigore sanciendo " x.
(c) Status defendere debet verum Christianismum seu Catholicam Ecclesiam.
Hoc debet Christo et Ecclesice. Ecclesia enim constituta est a Christo tanquam custos veritatis. Jamvero veritas impugnationibus erroris et malitiae obnoxia est, quae eam inimicam habent; ideo defensore indiget qui vim, si quae sit, vi repellere valeat. Ecclesia itaque saepe materiali gladio ad sui defensionem contra violentos hostes indiget : et quia ipsi datus non est, sed Statui, jus habet ut hic ei opem ferat necessariam. Equidem, etiam sine hac proteclione, Ecclesia, non obstantibus acerbissimis persecutionibus, subsistet; sed hoc speciali divinae interventioni ascribendum est, quae normalem rerum conditionem non constituit. Ergo Status regulariter Ecclesiam protegere debet contra eos qui ejus jura violant.
Hoc debet et propriis subditis. Agitur hic, ut supra notatum est, de Statu catholico. Subditi jus habent ut omnia sua jura protegantur a Statu; si sunt catholici, qua tales habent jura quae protegi debent. Jus nempe habent ut veritas sibi annuntiari possit, nec subtrahantur media quibus vita spiritualis nutriatur et augeatur. Status ergo prohibere tenetur ne illa jura ab ullo violentur; quod nihil aliud est nisi Ecclesiam protegere adversus quoslibet hostes.
Hoc debet Status sibi ipst, Status enim sibi debet protegere fundamentum societatis. Hoc autem fundamentum nihil aliud est nisi religio et quidem religio vera. Si ergo Deus, perrevelationem, aliquam formam religionis determinavit ut solam legitimam, Status eam defendendo, jura Dei defendit ac consequenter fundamenta
ipsius societatis, quia nullum jus existere potest nisi prius jura Dei in tuto ponantur.
Hinc princeps subditos contra religionem delinquentes1 per se punire posset,quatenus ordinem socialem perturbantes et etiam aliorum civium jura violantes. In hoc tamen non excedendum est, sed prudenter agendum, et non inconsulta ac aucloritate ecclesiastica, ut videatur quid magis expediat bono societatis ac Ecclesiae. Ipsi Romani Pontifices nonnunquam principes admonuerunt, qui nimio zelo in hac re agebantur; ita Clemens IV S. Ludovicum, Galliae regem, rogavit ut pcenas contra blasphemos mitigaret.
Nec sufficit Principi Ecclesiam contra adversarios tueri, seddebet eamdem positivis mediis fovere. Statui officium incumbit ea omnia curandi quae ad publicam prosperitatem pertinent, et quae privati cives per se procurare insufficientes sunt : quales sunt, v. g., academiae, scholse, varia instituta ad fovendam industriam, artes, scientiam etc. Equidem alia est potestas, scilicet ecclesiastica, ad haec instituenda ; sed quando temporalibus opibus caret, Status, divitiis affluens, Ecclesiae auxilium ferre debet.
923« Nec dicendum est Statum boni temporalis curam habere et ideo spirituale ad eum non pertinere; nam, ut animadvertit S. Thomas2, oportet societas civilis tendat non ad felicitatem quamcumque, sed ad eam quae propria sit hominis; jamvero homo ita debet omnia operarf ut non modo non adversetur fini ultimo, sed in quantum rei natura permittit, illiusconsecutionem procuret. Ergo et procuratio felicitatis praesentis ex parte societatis dirigenda est ad finem ultimum.
Exinde originem habent immunitates ecclesiasticae, privilegia cultui divino vel ecclesiis concessa, leges civiles san<5tione sua. leges ecclesiasticas confirmantes. In his omnibus Status de doclrina vel disciplina sese judicem non constituit, sed haec ab Ecclesia accipit, cujus divina aucloritas probata supponitur, eique liberam dispositionem suarum rerum relinquens, eam adjuvat, leges civiles condens ad defensionem ejus jurium.
- Quam doclrinam nostra aetate tenendam esse docebat Leo XIII (Encycl. Immortale Dei) : " Civilem igitur societatem, communi utilitati natam in tuenda prosperitate rei publicae necesse est sic consulere civibus, ut obtinendo adipiscendoque summo bono quod sponte appetunt, non modo nihil importet unquam incommodi, sed omnes quascumque possit opportunitates afferat. . . Sanctum igitur oportet apud principes esse Dei nomen; ponendumque in praecipuisillorum officits religionem gratia. complecti, benevolentia tueri, aucloritate nutuque legum tegere".
1 Sic aliquando aucl;oritate civili puniti sunt, et adhuc puniuntur, v. g., blasphemi et violatores diei dominicae.
- 2* Jura et officia Ecclesiae. (A)Jura. Ecclesia jus habet ut nullo modo impediatur in prosequendo suo fine. Constat ex iis quse dicla sunt de perfeclione juridica societatis ecclesiasticae et de absoluta incompetentia Status in materiis spiritualibus.
Itaque Ecclesia, et quidem sola, audtoritatem exercet in merespiritualibus, quae ad finem spiritualem diredte et immediate ordinantur, ut sunt administratio sacramentorum, cultus divinus, educatio ministrorum in magnis et parvis seminariis. In. rebus quae in se temporalia sunt, Ecclesia suam potestatem exercendi jus habet, quando haec connexa sunt cum bono spiritua/i, et a fortiori si sunt necessaria ad rmem spiritualem obtinendum. Qui enim fineni assequi tenetur, jus habet ad omnia media ad hunc finem necessaria, vel valde utilia, nisi sint superioris ordinis. Ecclesia proinde jus habet aperiendi scholas, etiam pro scientificis et litterariis disciplinis tradendis, quia haec omnia cum veritate religiosa connecluntur ; item jus habet exigendi protectionem necessariam in adimpletione suae missionis; naturse enim consentaneum est ut temporalia spiritualibus, sicut corpus animae, inserviant.
(B) Officia. Eeclesia non solum non debet sese immiscere in iis quae sunt mere temporalia; sed etiam societatem civilem adjuvare tenetur in iis quae proprio fini necessaria sunt, in fovendo nempe publicam honestatem, quse, dum ad vitam aeternam direcle tendit, multum tamen ad temporalem felicitatem conducit; in promovendo pacem et tranquillitatem, quae religiosae simul ac civili prosperitati favent. Pariter, in specialibus circumstantiis, Ecclesia Statum adjuvare debet, quando agitur de avertendo malo quod utrique societati imminet, v. g. de bello, vel hostium incursione. Hac in re notandum tamen est, ut ecclesiastica historia eonstat, Ecclesiam erga civilem societatem magnanimam plerumque fuisse, de suis juribus saepe cedendo, et propria bona tradendo, ut Statui in necessitate auxilio esset.
- Conclusio. Merito igitur cum Leone XIII concludere juvat1 : " Fuit aliquando tempus cum evangelica philosophia gubernaret civitates... cum sacerdotium atque imperium concordia et amica officiorum vicissitudo auspicato conjungeret. Eoque modo composita civitas fructus tulit omni opinione majores. . . Mansissent profeclo eadem bona, si utriusque potestatis concordia mansisset ; majoraque exspe6lari jure poterant, si aucloritati, si magisterio, si consiliis Ecclesiae majore esset cum fide perseverantiaque obtemperatum ". .
1 Encycl. Immortale Det, 1. c.
S III. De relationibus Ecclesl*: cum Statu
NON CATHOLTCO.
Hujusmodi Status potest esse christianus, sed non catholicus ; vel indifferens; vel infidelis.
- i° Cum Statu christiano acatholico. Omnis Status christianus per se eadem habet officia erga Ecclesiam ac Status catholicus, quia quicumque baptismo initiantur, auctoritati a Christo fundatae subjiciuntur ; rebeilio, schisma velhaeresis nullum jus conferunt, nec ab obligatione eximunt. Evidens tamen est Ecclesiam de fa6lo obtinere non posse a Statu haeretico omnia ad quae jus habet Inquirendum ergo est quid rationabiliter exigere possit, et quid Status logice praestare valeat, immo debeat, juxta vera principia.
Ecclesia exigere potest ut catholici in Statu haeretico vel schismatico degentes,iiberi sint in professione suae religionis : quia talis Status, cum infallibilitatem non sibi vindicet, non potest rationabiliter contendere religionem quam profitetur esse solam veram, aut saltem non potest non admittere eos, qui catholicae Ecclesiae adhaerent, in bona fide versari posse, et ideo non inquietandos. Protestantismus praesertim, cum liberum examen pro principio fundamentali suscipiat, nullomodo adversari potest eis qui Romanae religioni adhaerent, si illis placeat : ideo catholica Ecclesia agnoscenda est ut persona mpralisy gaudens omnibus juribus cujuslibet societatis, capax possidendi, invocandi publicam au6loritatem adversus hostes tum externos, tum internos, qui regulas in hac societate acceptas violant. Equidem talis Status non puniet discedentes ab Ecclesia, sed vetare nequit ne haereticos persuasione ad se convertat.
20 Cum Statu indifferenti. Talis Status non magis unam quam aliam religionem curat. Itaque, juxta propria principia, catholicam Ecclesiam ut legitimam societatem agnoscere debet. Quapropter nil contra ejus jura moliri debet, sed eam protegere tenetur, ac invigilare ne ullum jurium, quae ei competunt, violetur, sicut et Status protegit jura familiaequae non ipse constituit, jura etiam commercialis societatis, v. g., puniendo membrum, quod ea non perfi- ceret ad quae sese obligavit societatem ingrediendo *. Immo non solum protegere, sed adjuvare ac fovere debet Ecclesiam; nam ratio et sensus communis docet, religionem societati utilem esse, et aliunde religionem catholicam ut legitimam religionis formam agnoscendam esse juxta principia ipsa indifTerentismi.
30 Cum Statu infideli. Hic nullomodo Ecclesiae aucloritati subjicitur, sed non potest rationabiliter negare religionem christianam probabiliter saltem veritatem docere. Ideo contra rationem ac jus naturae ageret, si impediret illius praedicationem et propagationem. Quare si prohiberet ne praedicatores veritatem annuntiarent, vel Christiani in suo dominio jam existentes, libere suam religionem profiterentur, ad hoc cogi posset etiam vi armata nationum christianarum. Et revera saepe etiam hodie obtingit, non obstante moderna incredulitate, ut christianae nationes interveniant apud infideles, ad obtinendam libertatem pro fide praedicanda et ad missionarios neophytosque protegendos.
Objicitur ': Ecclesia sibi contradicit utpote quae libertatem, immo et quamdam proteclionem exigat a Statu heterodoxo, dum ipsa docet Statum catholicum talem libertatem vel proteclionem heterodoxis concedere non posse. Si Ecclesia excludere potest heterodoxos, ita et Status heterodoxus Ecclesiam.
Resp. Nulla est contradidlio; quod ut videatur, notandum est Ecclesiam jus exclusivum prote£tionis pro veritate vindicare, ac proinde pro seipsa, quia certa est se veritatem completam exclusive possidere. Haec objeclive loquendo. — De fac~to ut sola vera religio non agnoscitur ab omnibus, ideoque, si versatur in regione ubi libertas omnibus seclis conceditur, ipsa certe sine contradi<5lione, eadem privilegia, quae errori conceduntur, exigere potest. In regione autem ubi una religio, et quidem erronea, admittitur, Ecclesia divinse suae missionis testimonia exhibet, ut ostendat adesse aliquam saltem probabilitatem in sui favorem, sibique deberi saltem tolerantiam. E contra ipsa certa est nullam extra se veram esse religionem, quae jus habeat ad protectionem. Tolerantia tamen utitur quoad heretodoxos qui in bona fide versantur, ut in sequentibus exponemus.
1 Quod ssepe occurrit in Fcederatis Statibus Americse; si quandoque de rebus ecclesiasticis coram civili tribunali agatur, v. g. de dominio ecclesiasticorum bonorum, judices plerumque sententiam ferunt secundum leges quse in hac societate religiosa vigent.
§ IV. De modo agendi quoad modernas libertates x.
Hujusmodi libertates, quae, a Reformatione et deinde incredula philosophia ortae, tanquam fundamentum modernae societatis a multis considerantur,sunt praesertim : i° libertas cogitandi ac loquendi; 2° libertas conscientice et cultfts.
l° De libertate cogitandi ac loquendi.
- Praenotamus sedulo distinguendam esse facultatem pJiysicam seu potentiam agendi, a facultate morali seu jure. Multa sunt quae facere valemus, sed quae facere non licet, quia facultas liberi arbitrii subjicitur certis regulis, quas violandi jus non habet : possibile est quidem furari, sed non licet Idem dicendum in ordine intellectuali. Intelle6lus ad verum ordinatur, sicut voluntas ad bonum. Itaque non magis jus habet intelleclus adhaerendi falso, quam voluntas faciendi malum. Habemus potentiam, non autemyW; et quando errorem amplectimur, sicut et quando malum agimus, facultatc nobis data abutimur.
(A) Vera cogitandi libertas est legitima. Haec enim nihil aliud" est nisi jus proprium intelledtum dirigendi secundum leges suae naturae ; jus amplectendi verum, ac sese determinandi ut decet rationalem creaturam, scilicet ex percepta veritate. Aliis verbis, jus habemus amplectendi omne verum, nihil admittendi nisi quod evidens nobis est, evidentia intrinseca. vel extrinseca. Omnem proinde respuimus violentiam, qua. do6lrina per meram vim externam imponeretur. Jus etiam habemus, inter opiniones quae sunt liberae, quam volumus eligendi. Sed jus ad falsum ample6lendum in se repugnat, utpote contrarium ipsi naturae entis intellectualis.
- (B) Absoluta libertas moralis cogitandi dari non potest, quia intra limites veritatis remanere tenemur, et quidem sive veritas illa sit naturalis, sive revelata, dummodo sit cognita.
1 Praeter audlores citatos initio hujus art. IVt vide Ketteler, Liberti, Auiotoriie', Eglise, trad. Belet, Paris, 1862; Canet, La Libertt de Conscience, Lyon, 1891; Bocci, Le liberta a" insegnamenio e di coscienza, 2a ed., Roma, 1896.
. Nec exinde minuitur libertas cogitandi, sed e contra perficitur. Si enim vera lihertas cogitandi sit jus dirigendi vitam nostram intellectualem secundum leges nostrse naturae, seu jus adhaerendi veritati, quo major evidentia pr?ebetur, eo facilior adhsesio, ac major libertas. Cum autem revelatio divina novum lumen afferat et ab errore nos liberet, libertatem non minuit, sed auget, defeclibus nostne naturae remedium praebendo \ Eodem modo in societate^ omne quod cognitionem veri faciliorem reddit, libertatem cogitandi auget, quia ea removet quae illius exercitio obstant.
Ex his sequitur quid putandum sit de absolutd libertate otnnia cogitata publici juris faciendi. Si enim non habemus jus adhaerendi errori, nec jus habere possumus eum docendi. Errare possumus, et propter bonam fidem excusari, sed objective loquendo, jus ad errcrem propagandum, in se repugnat reclae rationi.
933- (C) Dato autem quod ratio humana non est independens a veritate naturali, nec a Revelatione, quaeri ulterius potest num sit independens a societate tutn civili, tum ecc/esiasticd, ita ut soli Deo et propriae conscientiae reddere rationem teneatur.
Jamvero, quando opiniones remanent in foro interno, certum est de eis rationem reddendam esse soli Deo ; si autem erroresforis exprimuntur et manifestantur, potestas socialis, sive civilis sive ecclesiastica, eos reprimendi jus et officium habet, in quantum bonum sociale requirit. Jus enim hominis individui jure aliorum limitatur, et ideo si quis, falsas doctrinas etiam bona fide propagando, ordinem socialem perturbaret, coerceri deberet. Hoc autem accidere posse patet, quia doctrinae ad actionem tendunt, ac proinde, si non licet omnia agere, nec etiam omnia docere. Sed haec principia clariora evadent eadem applicando libertati conscientiae et cultus, quae est forma libertatis cogitandi in materia religionis.
20 De libertate conscientiae et cultuum.
- (A) Hujus libertatis notio. (a) Libertas conscientiae absoluta est facultas in homine ample<5tendi quae sibi magis
1 " Hoc justissimum in homines Dei imperium tantum abest ut libertatem tollat aut ullo modo diminuat, ut potius tueatur et perficiat ". (Leo XIII, Encyc. Libertas).
IJNTER ECGLESIAM ET STATUM; 607 placuerit religionem. Haec est libertas physica; sed in ejus exercitio, certis legibus subjici debet, sicut et quaelibet activitas tum physica, tum moralis. Itaque, in eligendo religionem, homo non est independens a Deo, ut contendit liberalismus absolutus, ideoque, si Revelatio supernaturalis existit, eam rejicere non licet, ut probatum est in Tr. de Verd Relig.yn. 230-234. Non magis licet credere quod volumus, quam in ordine morali licet facere quod desideramus. (b) Non est ergo vera libertas conscientice jus vitam religiosam seligendi quae magis placeat, nec jus eam determinandi secundum solum lumen rationis individuae, ut volunt rationalistae, sed jus eam determinandi "secundum leges nobis a Deo impositas, vel ab au6loritate constituta ab Ipso, si quae sit. Hoc respuere nequit, quicumque existentiam Dei et ejus supremum dominium admittit.
Inde sequitur animam humanam, in rebus re/igiosis, a Deo solo pendere, vel ab eo quem Deus constituit in hdc materid judicem. Status autem nullam aucloritatem habere potest, cum hac in re, ut supra dictum est, sit omnino incompetens. Quod etiam melius patebit si prae mente habetur hic agi de assensu interno et libero veritati religiosce dando, qui non coaclione, sed suasione tantum obtinetur. Nemo enim credit nisi volens, nec ad credendum tenetur nisi ei ostendatur credendorum veritas. Jamvero assensum internum et liberum in re religiosa, ea sola societas exigere potest cui munus commisit Deus homines docendi veritates religiosas, Ecclesia scilicet catholica.
Obligatio autem moralis assentiendi veritatibus ab Ecclesia propositis, libertatem conscientiae non minuit; nam, veritati cognitse per rationem, vel per infallibile testimonium Dei ejusque Ecclesiae, assensum negare jam contrarium esset ipsi rationi ; immo quo clarius cognita veritas, eo major libertas, quia eo facilius intellectus objeclum suum attingit. "Haec quidem vera, hsec digna filiis Dei libertas, Ecclesiae semper optata ac praecipue cara : hujus generis libertatem sibi constanter vindicavere Apostoli : sanxere scriptis Apologetae; martyres, ingenti numero, sanguine suo consecravere. Et quidem merito : propterea quod maximam Dei potestatem, et hominum princeps maximumque officium libertas haec christiana testatur " r.
- (B) Principia generalia. Quamdiu libertas conscientiae in foro interno exercetur, Deus solus hac de re ju-
1 Leo XIII, Encycl. Libertas, p. 114, vol. III, ed. Desclee; quam Encyclicam integram legere oportet.
dex cst, ac esse potest. Pro certo etiam habendum est ddhaesionem falsae religioni datam, ideoque ejus professionem, non esse legitimam, quia dari non potest jus ad errorem. Sed quaestio est utrum soli Deo hujus externi libertatis abusus reddenda sit ratio, an etiam au6loritati civili vel ecclesiasticae. Jamvero : (a) Anima humana, in sua interna electione, seu in interno exercitio libertatis conscientiae, a solo Deo pendet; in sua vero manifestatione eadem independentia gaudere debet, nisi bonum superius aliter exigat.
(b) Experientia autem constat libertatem cultuum absolutam nunquam exstitisse, et ratio docet in nulla societate eam existere posse. Nulla est expolita societas, v. g., quae suos subditos sinat profiteri religionem, juxta quam humana sacrificia, furtum etc. permittantur aut praescribantur. Societas non impediet quin homines huic doclrinae interius adhaereant, sed impediet ne a<5tibus externis manifestetur. Unde libertas conscientiae in sua manifestatione necessario limitatur bono societatis, quia nostra libertas aliis nocere non debet. Igitur banum societatis est suprema norma.
- (C) Ecclesix agendi ratio quoad conscientice libertatem. Ecclesiae dodlrina hac de re, licet a Rationalistis impugnata, rationi consentanea est. (a) Ecclesia enim semper docuit ac docet neminem cogi posse ad profitendam religionem quam ut veram nunquam agnovit : " Magnopere cavere solet Ecclesia, ait Leo XIII, 1. c, ut ad amplectendam fidem catholicam nemo invitus cogatur, juxta quod sapienter Augustinus monet : credere non potest homo nisi volens ". Innocentius III anathemate plectebat Christianos, qui Judaeos ad baptismum cogebant vel eorum cultum perturbabant. Infidelibus vero aequiparantur ii qui nati et educati sunt in haeresi.
Quoad Christianos qui fidem abnegant, haec est S. Thomcz doclrina : Accipere fidem est voluntatis, sed tenere necessitatis. Quando semel subditi sumus Ecclesiae, officium incumbit ejusleges servandi et in ea permanendi, quia nulla legitima esse potest ratio discedendi. Hic tamen semper fuit distindlio inter haereticos formales, eos nempe in quibus bona fides praesumi non possit, et haereticos materiales. Priores compellendi sunt x ut teneant fidem ; saepe posteriores tolerari possunt ac debent 2.
1 Sum. theolog., 2a 2«, q. 10, a. 8. — Cfr. Pius VI, in brevi 10 Martii 1791, ubi afferuntur testimonia Bened. XIV, S. Thomae, S. Augustini ac Tertulliani.
8 Non deberent tolerari si eorum error esset nocivus societati, quia error nul-
INTER EGGLESIAM ET STATUM. 609
Ideo Ecclesia homines compellere nunquam voluit ad religionem amplectendam, sed, ad summum, ad obligationes jam susceptas adimplendas ; proprios etiam subditos non tam ad actus positivos religionis cogit quam prohibet ne violentur ejus leges.
937- (b) Attamen etsi Ecclesia eds qui foris sunt ad fidem cogere nequit, jus habet et officium proprios filios ad finem ducendi proindeque media adhibendi, quibus amoveantur impedimenta huic fini obstantia. Itaque sicut omnis societas jus habet reprimendi quidquid bonum commune^graviter laedit, ita Ecclesia, in protectionem fidelium, repellere potest eos qui errorem vel corruptionem in proprio sinu disseminarent, eo modo quo ipsa expedire judicaverit.
Nec in hoc ulla est libertatis violatio, sed protectio vene libertatis contra eos qui ea abutuntur. Quod verum est etiamsi Ecclesia auxilium civilis potestatis ad cohibendam propagationem erroris vel corruptionis vocaret. Nam, ex una parte, error nullum jus habet; ex alia, societas officium habet protegendi libertatem propriorum subditorum. Quemadmodum autem homo non fruitur plena libertate in ordine physico, si, quotiescumque per vias ambulat, exponitur periculo violentiam patiendi; ita in ordine intellectuali homines perfecle liberi non essent, si continuo periculo seduclionis exponerentur sine protectione.
Non defuerunt inter catholicos ipsos qui contenderent cuilibet completam libertatem relinquendam esse, et errorem sola expositione veritatis confutandum. Sed hsec forma liberalismi condemnata est a Gregorio XVIet deinde a Pio IX, in Encyclica Quantd curd; et merito, quia jus ad enorem ampleclendum vindicabat. Libertatem, seu potius tolerantiam, aliquando concedere expedit; sed illam ut jus, aut etiam ut praxim semper prgeferendam, concedere prohibemur. Hanc sententiam primum defenderat S. Augustinus, sed postea eam damnavit1, et docuit errorem vi externa cohiberi posse, immo nascentem delendum, duplicemque assignat rationem : prima est quod error natura sua tyrannicus est, secunda quod existit oppressio intelligentiarum debilium a potentioribus sicut corporum debilium a robustioribus. Unde repressio erroris a publica audloritate est legitima defensio contra tyrannidem persecutionis et seduclionis. In alia humani generis conditione, res aliter se habere posset; sed, data hominis natura qualiter nunc se habet, historia et ratio docent falsum et malum praevalitura, si utrique eadem jura concedantur ac vero bonoque. Ergo errores reprimi debent ut vera sit libertas ad bonum. Immo lum jus confert et societas pati nequit ex eo quod quidam etiam bond fide errent ; si quis bona fide putaret furtum licitum esse, furari tamen non permitteretur.
1 Retrafl., lib. II, c. 5. Cf. Vacandard, L Inquisition, Paris, 1907, p. 18-26. Theol. Dogm. (Vol. I) — 20 eosdem praevenire licet : si Status jus habet prohibendi quae periculosa sunt, ne forte eis abutantur homines, v. g. armorum gestationem vel quorumdam liquorum venditionem, cur non posset etiam praeveniri erroris propagatio, cum sola repressione non possit omne malum averti?
Inde concludere licet quid de libertate cultuum dicendum sit : Infideles liberi remanent religioni suae adhaerere et eam cultu farniliari profiteri ; cultus etiam publicus saepe toleratur, ut fieri solebat pro Saracenis ac Judaeis, Romae praesertim; dummodo haec tolerantia non sit periculosa bono spirituali fidelium, quia tunc Ecclesia falsum cultum rejicere deberet ad protegendam libertatem suorum subditorum, sicut et Status expelleret hominem, si ejus doclrina et acliones nocerent societati, quantacumque esset ejus bona fides.
(c) Exinde facile explicatur agendi ratio Ecclesiae praesertim Medio ^Evo. Haec coactionem adhibuit, sed tantum contra Christianos in mala. fide versantes seu formales haereticos, qui obligationes suas erga Ecciesiam non adimplebant. Infideles autem, vel qui in haeresi nati et educati fuerant, libertate conscientiae et cultus gaudebant, dummodo christianam societatem non perturbarent. Ecclesia autem, ut potestas spiritualis, nullum unquam hominem capite damnavit. Si autem aliquot viguerint abusus, hi hominum malitiae, non Ecclesiae doctrinae tribuendi sunt.
- (D) Jura et officia Status relative ad libertatem conscientice. Status, ut vidimus, incompetens est in rebus religiosis; non tamen indifferens esse debet.
(a) Si ageretur de errore quodam fundamenta societatis evertente, ut plures fuerunt haereses in Medio ^Evo, Status certe jus haberet eum proscribendi. Quamvis enim non sit infallibilis, sunt quaedam veritates sensus communis, de quibus certus esse potest ; ita legitime Status reprimere potest eos qui in pYa.xi jus proprietatis negant vel polygamiam admittunt, et alia hujusmodi.
(b) Status non definit doclrinam, sed sicut etquaelibet persona privata, agnoscere potest religionem christianam esse divinam, et hanc religionem ut legem fundamentalem suce constitutionis assumere. Tunc quicumque Ecclesiam aggreditur, injuriam Statui ipsi infert et ab ipso puniri potest. Talis erat societas christiana Medio ^Evo, quando florebat unitas fidei. Haec ab Ecclesia. maxima beneficia receperat et principium firmitatis in ea inveniebat. Quicumque itaque Ecclesiam offendebat, eo ipso benefactorem societatis offendebat; quicumque unitatem fidei perturbare tentabat, majoris criminis reus erat quam qui publice furtum faciebat ; populus enim christianus unitatem fidei et pacem religiosam auro pretiosiorem existimabat. Haec est ratio cur tanta severitate damnati fuerint haeretici. Multi certe fuerurt abusus; saepe a Summis Pontificibus reges et Inquisitio Hispaniae vituperati sunt, eo quod justos limites excederent De jure autem poenis temporalibus plectendi eos quos ecclesiastica auctoritas haereticos declaraverat, dubitari non licet.
(c) Non solum potest, sed et debet Status errorem religiosum reprimere, quia cives jus ad bonum et verum libere ampleclendum habent. #Hoc autem jus expeditum esse nequit nisi auctoritas socialis illud protegat contra tyrannidem mali et falsi. Praeterea veritas religiosa est fundamentum societatis, ideoque illam defendere est defendere ipsam societatem. Hanc etiam protectionem debet Ecclesiae, ut ipsa finem suum attingere possit. Hinc Status errorem proscribere debet, non quidem omnem errorem, nec omnem abusum, sed quidquid bono societatis nocere potest. Item Jibertatem cultuum, quatenus societati nocivam, rejicere debet.
- Haec omnia autem dejwe ac per se. Dantur enim circumstantiae in quibus libertas conscientiae, libertas cogitandi et loquendi necnon libertas cultus tolerari possunt, hoc exigente ipso bono sociali. Id docet Leo XIII : " Si divini cultus varia gener^ eodem jure esse, quo veram religionem, Ecclesia judicat non licere, non ideo tamen damnat rerum publicarum moderatores qui, magni alicujus aut adipiscendi bom\ aut prohibendi causa ma/i, moribus atque usu paiienierferunt, ut ea habeant singula in civitate locum " \ Fatetur itaque S. Pontifex tolerari posse has libertates, quando bonum societatis id postulat, v. g., quando jam paritas cultuum existit, vel quando publica opinione requiritur.
Immo potest Status concursum positivum praestare ad actus falsae religionis, dummodo sit materialis, non formalis, v. g., nominando vel confirmando ejus ministros.
Itaque S. Pontifices non absolute condemnant quas vocant modernas libertates; sed prohibent ne habeantur tanquam jura errori vel falsae religioni concedenda. Tolerantia quidem utendum est propter rerum adjuncla 2, sed repressio licita foret si bonum societatis id expeteret; nec unquam jus vel proteclio errori conceditur, sed tantum personis bona. fide errantibus, quae jus habent ut doceantur priusquam compellantur; et, etiam in casu bonae fidei, tolerantia ea conceditur, quae non noceat bono societatis.
1 Encycl. Immorlale Dei.
2 Quod sic diserte exponitur in period. La Civiltd, Cattolica (17 Oct. 1863) : " Hujusmodi libertates, si tanquam thesis ponantur, i. e. ut principia universalia, omnino reprobandae sunt ... Si tanquam hypothesis accipiantur, i. e. tanquam accommodatio speciali conditioni hujus vel alterius nationis, legitimae esse possunt, a catholicis diligi ac propugnari : pium et utile est eisdem efficaciter uti ad religionis et justitice bonum ". Iioc jam implicite docuerat S. Thomas (2a 2ae q. 10, a. u) : " Humanum regimen derivatur a divino regimine, et ipsum debet imitari. Deus autem, quantumvis sit omnipotens et summe bonus, permittit tamen aliqua mala fieri in universo, quae prohibere posset : ne, eis sublatis, majora bona tollerentur, vel etiam pejora mala sequerentur. Sic ergo et in regimine humano illi qui praesunt, recte aliqua mala tolerant, ne aliqua bona impediantur, vel etiam ne aliqua mala pejora incurrantur ".
612 GONGLUSIO :
Gonclusio totius Tractattis :
Ecclesiae definitio et excellentia.
- i° Definitio. Antequam finem huic tractatui imponamus, definitionem Ecclesiae tradere oportet, quae sit veluti summarium et conclusio totius Tractatus. Ecclesia siquidem est societas hominum viatorum, sub magisterio et regimine legitimorum pastorum, ac prcecipue Romani Pontificis, ejusdem christiance fidei professione et eorumdem sacramentorum communione adunatorum, ad ceternam salutem consequendam. Dicitur :
(a) societas, id est,. ccetus plurium ad communen finem conjunctis viribus tendentium. Quse societas est religiosa, cum ejus finis sit Dei cultus hominumque aeterna salus (n.612 sq.); visibilis non solum in suis membris, sed etiam in sua constitutione et fructibus quos profert (n. y6y sq.); indefeclibilis, seu in perpetuum duratura sine ulla essentiali mutatione (n. 773 sq.); independens et completa, seu per se sufficiens ad finem suum consequendum (nn. 678,852).
(b) Hominum viatorum, quia hic agitur tantum de Ecclesia militante, non autem de triumphante aut patiente.
(c) Sub magisterio et regimine, etc; quibus verbis declaratur essentia hujus societatis, quae est vere hierarchica; in ea videlicet adest infallibilis auctoritas ad docendum et suprema potestas ad regendum, quae Apostolorum collegio et B. Petro collata, in Episcoporum corpore et Romano Pontifice nunc residet, ut probavimus n. 633-765. Itaque vera Ecclesia neque democratica, neque aristocratica est, sed vere monarchica, cum Pontifex sit ex se infallibilis veramque jurisdi6lionem habeat in omnes episcopos et fideles.
Hinc ab Ecclesia excluduntur multitudinistce et presbyteriani qui au<5toritatem episcopalem non agnoscunt, ccesaristce qui spiritualem potestatem civili subdere contendunt, episcopaliani et Grceci schismatici, qui R. Pontificis primatum rejiciunt.
(d) Ejusdem fidei professione, etc, adunatorum; et ita indicantur praecipua vincula quibus Ecclesiae membra inter se conjunguntur; videlicet vinculum ejusdem fidei, quia, cum
ECCLESI^ DEFINITIO ET EXGELLENTIA. 613 eidem infallibili magisterio subdantur, eamdem fidem profitentur, quae est fides christiana authentice ab Ecclesia interpretata ; et insuper vinculum eorumdem sacramentorum, quia eadem visibilia gratiae media agnoscunt ac recipiunt, sacramenta a Christo instituta et ab Ecclesia fideliter custodita. Ex hoc capite ab Ecclesia excluduntur infideles, haeretici et catechumeni nondum baptizati.
(e) Ad ceternam salutem consequendam : et sic declaratur finis specialis Ecclesiae, dire<5te quidem finis ultimus, videlicet aeternae felicitatis consecutio, et indire6le finis proximus^ nempe sanclitas supernaturalis, quae est via necessaria ad salutem obtinendam.
Exinde distinguitur Ecclesia a societate civili, cujus finis immediatus est bonum temporale civium.
- 20 Excellentia x. Ex hoc etiam patet quanta sit Ecclesiae excellentia. Nihil aliud est enim nisi regnum Dei vel regnum Christi super terram, et atrium quo regnum cxlorum ingredi valeamus. Cujus praestantiam sacri scriptores Patresque certatim extollunt.
(a) Ejus siquidem origo non terrestris et humana, sed ccelestis ac divina existimari debet; eam scilicet fundavit qui est Rex regum et Dominus dominantium, cui data est omnis potestas in caelo et in terra ; pretioso suo sanguine eam acquisivit, ita ut de Ecclesia praedicari possit quod de gratia ipsa dicitur : tanti valet quanti Deus !
(b) Ejus duratio non est momentanea, sed permanens, cum usque ad finem mundi firma et stabilis sit remansura. Nec mirum; nam fundata est super fundamentum Apostolorum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, ideoque portae inferi contra eam praevalere nequeunt : " Ecce ego vobiscum sum, ait Dominus, omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi " 2.
2 MattA., XXVIII, 20. — Unde etiam Ecclesia navi comparatur, quae fluctuat nec mergitur : " Navigat Ecclesia instrucla fidei gubernaculo felici cursu super hujus saeculi mare, habens Deum gubernatorem, angelos remiges, portans choros omnium san<5lorum, erecla in medio ipsa salutari arbore crucis, in qua evangelicse fidei velis suspensis, fiante Spiritu S., ad portum paradisi et securitatem quietis seternse deducitur". (S. Chrysost, In MattL, VIII, 23).
614 GONCLUSIO:
(c) Nec minor ejus amplitudo ; nam huc veniunt quae Deus hujus Ecclesiae au6lori promisit : " Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae " *; revera Apostoli missionem acceperunt Evangelium praedicandi omnibus Gentibus; in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum; et hodie in Ecclesia catholica videre est turbam magnam, quam nemo dinumerare potest, ex omnibus gentibus et tribubus, et populis et linguis.
(d) Admirabilis est etiam ejus hierarchica constitutio, in qua simul perfectam unitatem et multimodam varietatem invenire est, summam aucloritatem cum maxima libertate conjunc~tam; in ea siquidem resplendet indivisibilis unitas, cum unus sit supremus Magister et Legislator, Christus Jesus, cujus S. Pontifex est visibilis vicarius ; sed nec minor varietas : Papa enim consiliarios habet et adjutores episcopos per orbem catholicum dispersos, qui et ipsi sub se habent pastores secundi ordinis, quorum ope gregem pascunt sibi commissum.
Aucloritas quidem S. Pontificis summa est, cum sit infallibilis in docendo et supremus in regendo; sed ex hoc non minuitur libertas, cum Pontifex ipse non pro libitu dogmata legesve condere valeat, sed intra justos limites coarctetur, ita ut nihil aliud possit nisi veritates jam revelatas aut cum revelatis connexas disertiori modo exponere, aut leges statuere quibus efrlcacius legis divinae observatio promoveatur. Qui igitur Pontificiis decretis obedit, Deo ipsi obedit, cui servire regnare est.
(e) Hinc sibundd.ntes justitice et sanclitatis fruclus ab Ecclesia proferuntur : haec est enim similis paradiso terrestri, quatuor Evangeliorum fluviis irrigata, cujus in medio crescit arbor vitae, scilicet Eucharistiae sacramentum, et omnis generis plantae, virtutes scilicet et bona opera. Nam, ut ait *S. Irenceus 2, " ubi Ecclesia, ibi et Spiritus Dei, et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia et omnis gratia ".
Revera, Ecclesia, sicut Christus ipse, est via quam sequendo, non erramus; veritas quam tenendo, non decipi-
ECCLESI^ DEFINITIO ET EXCELLENTIA. 615 mur; et vita quam possidendo, non morimur. Ipso justitiae Sole illuminata, erroris ignorantiaeque tenebras dispellit; caelesti suo calore dura hominum corda liquefacit ; rore gratiae animas fecundat, et ubi vitiorum spinae pullulabant, jam crescunt virginitatis lilia, caritatis rosae, omniumque virtutum flores. Haec autem omnia nihil aliud sunt nisi praelibatio aeternae beatitudinis, ad quam tuto nos perducit san6la mater Ecclesia.
Nobis igitur adhuc in terra peregrinantibus, ex intimo corde dicere liceat : " Credo in unam, sanclam, catholicam et apostolicam Ecclesiam " x; et cum Propheta. addere : " Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem " 2.
1 Quem fidei adlum eloquenter exponit Lacordaire, Conferences de N. Dame, 29e Conf. De amore et obedientia Ecclesiae Romanae debitis prseclare disserunt J. de Maistre, Du Pape, Conclusion (op. unglice versum) ; Bossuet, Sermon sur 'Uniti de V Eglise ; Fenelon, Mandement sur la Constitution Unigenitus, XII; Lacordaire, Considtfr. sur le systeme de Lamennais, in fine.
Objectum et divisio Tractatus «.
- Duplex factum historicum jam demonstravimus, nempe christianam religionem esse divinitus revelatam, ejusque interpretem authenticum et infallibilem esse magisterium vivum Ecclesice.
Ex quo statim infertur regulam fidei proximam, cui omnes parere debeamus, esse infallibilem hodiernce Ecclesice aucloritatem : sicut enim priorum saeculorum fideles Ecclesise sui temporis obtemperabant, ita et nos Ecclesice vicesimi sceculi obedire tenemur, quippe quae pleno jure Apostolicss Ecclesiae successerit, eique incumbat jus et officium infallibiliter docendi omnes gentes.
1 In prseviis editionibus non tantum de fontibus revelationis, sed etiam de aliis fontibus theologicis dictum fuerat. Re autem melius perpensa, putamus ea quae fontes theologicos, a Scriptura et Traditione distinctos, respiciunt, opportunius exporienda esse in tomo sequenti ubi de scientid theologicd agemus.
Tractatum de Fontibus theologicis (quatenus non tantum de Scriptura et Traditione agit, sed etiam de aliis fontibus quibus theologia utitur) ad formam scientificam primus reduxit Melchior Canus in eximio opere de Locis theologicis, quo theologi sequioris aevi copiose usi sunt. Ante ipsum tamen multae quaestiones ad hunc tractatum spedlantes a Patribus exploratse fuerant, prsesertim a S. Ignatio in suis epistolis de episcoporum auctoritate, a S. Irenao in libris contra Hsereses, a Tertulliano in libro de Prsescriptionibus, ab Atigustino in opere de Doctrina Christiana, et a Vinceniio Lirinensi in Commonitorio : in his enim et aliis hujusmodi operibus multa invenire est de usu et auctoritate Scripturse, Traditionum rationisque in expositione ac probatione catholicae veritatis. Scholastici pariter, revelatam doctrinam ad severiores scientiae leges revocando, de Scripturse ac Patrum auctoritate sive in quaestionibus prseviis ad explicationem libri Sententiarum vel initio Theologise Summarum, aut ubi de regula fidei, non pauca»tradiderunt. A tempore autem Reformationis, necesse fuit copiosius de locis theologicis disputare, ut efficacius refellerentur Protestantes, qui Scripturam pro unica fidei regula habebant. Multi theologi hac de re disseruerunt in Tr. de Fide ; alii, post Melchioris Cani tempora, in speciali tractatu de Locis theologicis, vel de Scriptura et Traditione.
Ecclesia autem doctrinam Christi non accipit novis revelationibus, sed, divino assistente Spiritu, ex variis revelationis fontibus eam haurit. De his fontibus disserere hic intendimus.
Jamvero unus est fons revelationis primigenius, scilicet verbum Dei, quod duplex tantum esse potest, ore traditum vel scriptum. Ait enim Vaticanum * ; " Hsec supernaturalis revelatio, secundum universalis Ecclesiae fidem, a S. Tridentina Synodo declaratam, continetur in libris scriptis et sine scripto traditionibusy quae ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Apostolis Spiritu sancto diclante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt".
De utroque fonte agemus, incipientes a Traditione : haec enim Scriptura prior est non solum chrono/ogicey sed etiam ambitu, ut mox exponemus.
Prsenotandum de criterio veritatis revelatae.
- Ex fontibus revelationis, nempe Scripturd et Traditione, duplici modo depromi possunt dogmata credenda : privatd investigatione, seu critica inquisitione et expositione textuum et traditionum, prout fieri solet in systematibus philosophorum perscrutandis ; — authenticd propositione magisterii vivi et infallibilis, cujus existentiam probavimus in Tr. de Ecclesid.
(a) Prior methodus, qua sold Protestantes plerique utuntur, a catholicis theologis minime omittitur; et merito quidem, cum Deus, qui est simul rationis et fidei au6lor, velit nos utroque lumine uti ad veritates revelatas detegendas.
(b) Non tamen exclusive adhibetur ; nam quam longa, difficilis et parum tuta sit jam declaravimus, ubi de regula fidei, n. 592-600. Ultimo igitur recurrendum est ad posteriorem viam, nempe vivum et infallibile magisterium EcclesicBy quod dici potest criterium veritatis revelatcE. Sicut enim in rebus philosophicis ultimum criterium certitudinis est evidentia intrinseca^ ita in veritatibus revelatis ultimum certitudinis criterium est evidentia extrinseca^ nempe primario quidem aucloritas Dei revelantisy secundario autem aucloritas Ecclesice docentis quae est veluti vox Dei super terram.
Id probatum manet ex di<5tis in Tr. de Ecc/esid, ubi demonstravimus Deum Ecclesice docentiy nempe Collegio Episcoporum sub Romano Pontifice, potestatem contulisse infallibiliter docendi, exponendi et interpretandi omnes veritates revelatas de fide et moribus. Quod quidem semper prae oculis habendum est in iis omnibus quae de Traditione et Scripturd dicemus.
Art. I. De Traditione.
- Status quaestionis \ (A) Traditio in generey a vocibus trans, do, est rei alicujus transmissio.
Hic agitur de traditione alicujus doblrince. Tripliciter traditio spectari potest, vel objeclive tantum, vel aclive tantum, vel tandem in sensu complexo, objective et aclive simul. Traditio objeclive tantum considerata est id ipsum quod traditur, seu doclrina a majoribus transmissa. Traditio autem acliva est tota series organorum et acluum quibus doctrina ad nos pervenit. Traditio autem objectiva simul et activa includit tum do&rinam traditam tum a<5tus et organa quibus transmittitur; qui sensus frequentior est.
Ratione originis, traditio potest esse humana vel divina, prout doctrina quae traditur est humanae rationis inventum, vel divinitus revelata.
Hic de divind Traditione sermo habetur. Quae traditio, sensu latiore, complectitur omnem veritatem divinitus revelatam sive scriptis sive viva voce transmissam, juxta illud S. Pauli 2 : " Tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram ".
Sensu autem strictiore, prout a Scripturd distinguitur^ Traditio eam do6trinam solum comple&itur quae ore transmittitur, ac definiri potest : dodlrina revelatas sacris Scripturis non relata, sed per legitimos Ecclesice pastores de cetate
1 Franzelin, De Traditione et Scripturd, 1875, p. n -21; J. V. Bainvel, Di Magisterio vivo et Traditione, 1905, p. 11-16; F. Dubois, Les Sources de la Rtvilation, in Rev. du Cl. francais, t. LX, 1909, p. 31-43.
in cetatem infallibiliter transmissa. Dicitur : (a) doclrina revelata, ut sic designetur objeclum Traditionis, quod est verbum Dei exterius manifestatum ; (b) *S. Scripturis non relata, ut sic distinguatur a verbo Dei scripto, quod libris divinitus inspiratis continetur; traditio a Christo vel Apostolis ore expressa, scriptis quidem postea relata est, sed non inspiratis, v= g., Patrum operibus, ut sic melius conservetur ac propagetur; (c) per Ecclesice pastores infallibiliter transmissa, ut sic declaretur medium quo traditio servatur ac transmittitur; illud autem medium est Ecclesia docens, quae constituitur Episcopis et S. Pontifice, qui, ex probatis, infallibili potestate docendi gaudent, proindeque secure et infallibiliter servare atque interpretari valent doctrinas revelatas a Christo vel Apostolis traditas, eas magis explicite et iucide exponendo.
- (B) Traditio divina subdividitur in dominicam, quae Christi ipsius ore proposita fuit, et divino-apostolicam, quae Apostolos habet auctores divino inspirante Spiritu : utriusque eadem est au6loritas, cum utraque a Deo procedat.
Sed traditio divino-apostolica distingui debet non tantum a traditione ecclesiasticd, quae ab Ecclesiae praelatis, au6loritate sibi a Deo concessa, introducta fuit, uti est observatio festorum ac jejuniorum certis diebus; sed etiam a traditione mere apostolicd, quae ab Apostolis emanat, non ut inspiratis, sed ut Ecclesiae rectoribus, qualis est, v. g., observatio diei dominicae loco sabbati. Traditio enim mere apostolica, sicut traditio aut lex mere ecclesiastica, non oritur immediate a Deo nec est objectum fidei divinae; sed immediate ab Ecclesiae auctoritate procedit, et ab eadem temperari aut mutari potest, quando id postulat bonum commune.
Relate ad Scripturam, traditio esse potest inhcesiva, declarativa vel mere oralis : inhcesiva, si id tantum continet quod jam clare in Scriptura comprehenditur, v. g., traditio quae verba Christi " Hoc est corpus meum" sensu litterali, non metaphorico, intelligit; declarativa, quae disertius declarat ea quae obscurius in Scriptura continentur, v. g., traditio quae verba " gratid plena " de immaculato conceptu B. M. Virginis interpretatur; mere oralis, quae comprehendit id quod nullo modo in Scriptura significatur,qualis est traditio de Assumptione Mariae in caelum.
- (C) Quibus prsenotatis, jam intelligere possumus quid Protestantes de Traditione ; teneant. Multi absolute negant eam esse fontem Revelationis, cum, ex di6lis, pro fundamentali principio habeant Scripturam esse solam fidei regulam, solum supremum controversiarum judicem, ita ut dubia loca ex aliis locis clarioribus sint interpretanda *. Nonnulli tamen, praesertim inter Anglicanos, hanc do&rinam mitigarunt, admittendo traditiones inhcesivas et declarativas^ quatenus Scripturam disertius explicant2; sed rejiciunt traditiones mere orales ut fontem Revelationis a Scriptura distinc~tum. Quidam tandem inter hodiernos Protestantes Traditionem agnoscunt ut fontem distin6tum, sed non infallibilem, cujus auctoritas critice in singulis casibus expendi debeat.
Modernistce Traditionis nomen retinent, sed hoc nomine designant conscientiam christianam fidelium, et, negantes infallibilitatem vivi magisterii, contendunt Ecclesiam docentem nil aliud posse nisi communes discentis Ecclesice opiniones sancire 3.
Dicemus igitur : i° de existentid Traditionis ut fontis Revelatjonis a Scriptura distincti; 2° de ejus organis.
1 Hsec enim leguntur in sexto ex 39 Articulis Ecclesise Anglicanse (apud Schaff*, Creeds, vol. III, p. 489) : ' ' Scriptura sacra continet omnia quse sunt ad salutem necessaria, ita ut quidquid in ea nec legitur, neque inde probari potest, non sit a quoquam exigendum, ut tanquam articulus fidei credatur..." Ita pariter Westmonast. Confessio (ap. Schaff*, op. cit., p. 605) : " Quoties igitur cunque oritur qusestio de vero plenoque Scripturse cujusvis sensu, ex aliis locis, qui apertius loquuntur, est indagandus et cognoscendus ".
2 Ita Gore*, Roman Catholic Claims, p. 57, ait Scripturam esse quidem fidei regulam, sed Scripturam ab Ecclesia expositam. Ita, inter alios, A. C. Headlam*, History, Authority and Theology, London, 1909, p. 71-72 : " But it is impossible to limit our authority for Christianity to the Bible and the New Testament... The controversy between the authority of Christian tradition and that of Scripture is one wich is exceedingly unprofitable, for the antithesis is a false one. The Scriptures are simply a part of the Church tradition ".
3 Ita praesertim G. Tyrrell*, Suis-je Catholique? p. 49. — Cf. Decretum S. O. Lamentabili, 3 jul. 1907, prop. VI.
§ I. De existentiA divin^e Traditionis.1
- Thesis : Traditio divina, authentico Ecclesiae magisterio servata et exposita, est fons Revelationis a Scriptura distinctus atque infallibilis. Befideestex Vaticano superius (n. 942) allegato.
Dicitur : (a) Traditio divina^ id est, ea doctrina quse fuerit a Deo revelata, non autem sacris Scripturis consignata, quamvis postea in libris Patrum relata; (b) authentico magisterio... quatenus proponitur non a privato doctore aut theologo, sed infallibili Ecclesiae magisterio, uno ex modis infra explicandis; (c) servata et exposita : Ecclesia enim non solum fideliter custodit, sed etiam authentice exponit doctrinam revelatam, obscura declarando et implicita disertius proponendo, ut dicemus in Tr. de Fide, ubi de profectu dogmatum.
Ut thesis demonstretur, probare sufficit esse traditiones a Scriptura distinctas, quae vere contineant verbum Dei; cum enim jam constet Ecclesiam infallibilitate pollere in docendo, eo ipso sequetur traditiones divinas ab ea authentice expositas esse infallibilem dodlrinae revelatae fontem.
- I. Scriptura ipsa (quam hic allegamus ut documentum historicum maximae au6loritatis, supra, n. 578) testatur divinas esse traditiones non scriptas, quas accipere tenemur tanquam infallibile Dei verbum.
i° Imprimis ab Adamo ad Moysen nulla erat Scriptura inspirata, ideoque doctrina revelata sola traditione orali servabatur, quae a majoribus posteris suis transmittebatur. Sed etiam post Moysi datam revelationem, non paucse remanserunt traditiones mere orales; siquidem Moyses ipse prope moriturus, post commemorata
1 Melchior Canus, De Locis theo/ogicis, ap. Migne, Theol. Curs., lib. III, p. 235 sq. ; Bellarminus, De Verbo Dei, lib. IV; Murray, De Ecclesid, disp. XII, t. II, p. 445 sq., Franzelin, De divind Tradit. et Scripturd, Romse, 1875, P. I, th. 19-20; de Groot, op. cit, q. XIX, art. 1-3; Schrader, Dt theologico testium fonte, Parisiis, 1878, p. II, c. 1, p. 137 sq.; Berthier, Tr. de Locis theologicis, Taurini, 1888; Vacant, Etudes the"ol. sur les Constit. du C. du Vatican, Paris, 1895, *. > P 3^7-379; L. de San, Traclatus de divind Traditione et Scripturd; J. V. Bainvel, De Magisterio vivo et Traditione, Paris, 1905, p. 34-38; G. Brunhes, LHdte de Tradition dans les trois premiers sikcles, vaRev.prat. d'Apolog., t. II, 1906, pp. 54-61 et 1 14-123; L. de Grandmaison, Le diveloppement du dogme chrtt., in Rev. pr. d^ApoL, t. VI, 1908, p. 401-436.
Dei beneficia, aiebat: " Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, majores tuos et dicent tibi " '; item Psalmista scribebat2 : " Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum "...
- 2° Res autem demonstratur non paucis testimoniis ex N. Test. desumptis.
(A) Ex agendi ratione Christi et Apostolonnn. (a) Christus ipse nullum librum scripsit, nec Apostolis praescripsit ut scriberent, sed potius ut ore docerent ; siquidem duodecim apostolos mittens ad oves quae perierant domus Israel, dixit eis : " Kuntes autem prcedicatey dicentes quia appropinquavit regnum ccelorum" 3; iterum mox cselum ascensurus, Apostolos sic allocutus est : " Euntes ergo, docete omnes Gentes4... Prcedicate (non scribite) Evangelium omni creaturae" 5. Ex quibus constat munus Apostolorum praecipuum fuisse prcedicandi^ non autem scribendi. (b) Quod sane Apostoli intellexerunt; quidam enim exeis nihil scripserunt, alii pauca tantum, nec cum intentione totam revelationem scriptis transmittendi, sed solum datd occasione, et ad aliquam specialem veritatem inculcandam magis pro tempore necessariam : quod colligitur ex eo quod pleraque eorum scripta sint epistolce ad particulares ecclesias missae.
Jamvero haec agendi ratio Christi et Apostolorum luculenter ostendit quasdam esse veritates ore solum traditas, quas ut fidei regulam et fontem Revelationis a Scriptura distin<5lum accipere tenemur; secus enim Christus Apostolos jussisset ea omnia scribere quae docuerat» ipsique sedulo, antequam vita excederent, completum revelationis codicem scriptum reliquissent.
Chapter 23 of 81