Nn. 289–334
- i° Notio credibilitatis. (A) Ut omnis praecaveatur aequivocatio, quid sub nomine credibilitatis veniat declarare oportet. Hic non agitur de divind auctoritate, seu inspiratione Evangeliorum; nec de canonicd eorum au6loritate, utrum necne in aliquo authentico sacrorum librorum canone vel catalogo recepti fuerint vel non; nec de doclrinali auc~loritate, num veram contineant doctrinam ; sed agitur de humand illorum au6loritate, quatenus sunt libri historici, utrum necne sint veridici quoad exteriora quae narrant facta, aut doclrinas quas referunt, prout inquiritur, v. g., de Taciti Annalibus.
Porro veridica sunt, si eorum auctores circa hujusmodi facta nec decepti nec deceptores fuerunt; sane quo magis veritatis cognoscendse cupidi et manifestandae studiosi fuerint, eo majorem vim prae se feret eorum affirmatio. Quo melius autem id aestimari possit, prius sciamus oportet num ii libri revera scripti fuerint ab iis auctoribus quibus tribuuntur, aut saltem sub eorum directione et influxu, neque ab aliis posterioribus adulterati, uno verbo num sint gemrini* atque etiam integri.
- (B) Hae quaestiones speclant ad Criticce scientiam, cujus proinde methodum sequi oportet prae methodo apriori
1 Ita S. Clemens (I Ep. 47) loquitur de initio evangelii Pauli, i. e. prsedicationis ejus apostolicae.
2 S. Justinus (f 163) primus esse videtur qui prsefatum verbum hoc sensu ucurpaverit : 01 dbrdaToXoi ev a7ro[xveufj.aaiv, a xaXeTxai suayysXia. (Apol. I., 66.)
s " Quadriforme Evangelium quod uno spiritu continetur ". {S. Irenaus, Adv. Haeres. 1. III, c. 11,8, Migne, VII, 855.)
4 Vox genuinitas nobis aptior esse videtur quam authentia vel autheniicitas; hse enim potius designare videntur valorem seu auctoritatem alicujus scripti.
saepe in deduc~fcivis scientiis usurpata. Utemur proinde argumentis tum extrinsecis, testimoniis nempe scriptorum qui eodem vel posteriori tempore floruerunt; tum intrinsecis, id est ex libro ipso desumptis, ex modo scribendi vel rebus in eo contentis. Prioribus tamen magis innitimur quam posterioribus ; nam a textu ipso potest quidem probabiliter concludi talem auctorem potuisse talem librum scribere ; quod revera illum scripserit nonnisi historicis seu extrinsecis testimoniis constare potest ; notae igitur internae sunt tantum confirmatio probationum quae ex Traditione desumuntur.
20 Errores (A) Rejicienda sunt igitur ut verae scientiae contraria quaedam principia saepius a Rationalistis in his quaestionibus adhibita : (a) Nonnulli ex philosophicis et subjectivis praejudiciis historica facta aestimant; declarant v. g. Evangelia non posse vera esse, quippe quae fa<5ta miraculosa referant, Criticae autem essentia in negando supernaturali sita sit x. Facile ostendi posset haec praejudicia a falso philosophico systemate derivari ; hic solum notare volumus talem agendi modum esse potius conspirationem contra historiae scientiam, et ipsius Criticae destructionem; non enim quaeritur quid fieri possit, juxta subje6livas cujuslibet dispositiones, sed quid revera faclum fuerit juxta rei veritatem2. (b) Alii, rejecla auc~toritate extrinsecorum criteriorum, ad interna tantum appellant : quo nihil periculosius, cum haec methodus incompleta sit viamque aperiat subjectivismo, ut jam diximus; recle igitur observat Keirn, licet rationalista, necesse esse ut "oculus historicus super criticae labores vigilet3.
(B) Sane concors non est liberalium criticorum opinio circa nostrorum librorum originem^. Cum autem haec
1 Ita Renan*, Vie dejesus, 'Introduction, ubi ait omne factum supernaturale co ipso rejiciendum esse. Quod non minus lucide quam lepide confutat A. de Broglie, VEglise et V Empire Romain au IVe s., vol. I, Sur la marche a suivre pour determiner la verite desfaits evangeliques, p. 397-414, ed. 5a, 1867.
2 Ch. Grannan, 1. c, p. 578; Sanday*, The present position of thejohannean controversy, in periodico The Expositor, jan. 1892, p. 13.
3 Geschichtejesu von Nazara, I, p. 44.
4 Juxta H. L. Hastings, varioe hypotheses a pseudo-criticis advocatse ab anno 1850, 10 sunt pro Matthaeo, 9 pro Luca, 7 pro Marco, pro Joanne 15, seu 41 pro quatuor Evangeliis : ex his jam plerseque derelictae sunt. Cfr. Gran- varietas oriatur ex quatuor ceiebrioribus systematibus quae plus minusve modificantur secundum uniuscujusque placita, haec breviter delineare haud inutile erit, licet quaedam eorum jam sint labefacla : sic enim melius perspicietur vis demonstrationis.
(i) Naturalismum propugnavit G. Paulus (1761-1851), qui genuinitatem Synopticorum1 licet admittens, omnia tamen miracula quae in eis narrantur, secundum leges naturse facla esse demonstrare conatur. Distinguit inter fadlurn ipsum relatum, cujus realitatem admittit et judicium quod de eo fert Evangelista, ejus scilicet supernaturalitatem, quam prorsus rejicit. Criticorum est, inquit, ad litteralem sermonem reducere has Orientalium exaggerationes, quae miracula dicuntur; sic v. g. Jesus non multiplicavit panes, sed paucos quos habebat distribuit, et hoc exemplo incitati alii qui escas habebant, eas cum iis qui non habebant, diviserunt = ! Quo in tentamine tam infelix fuit, ut hodie omnium, etiam Rationalistarum, risu excipiatur.
(b) Mythistnum advocavit /■'. D. Strauss3 (1808-1874) : deridet quidem naturalem G. Pauli explicationem, libenterque agnoscit facta in Evangeliis relata supernaturalia esse, sed callide eorum realitatem negat, quin tamen scriptorum veracitatem impugnet. Narrationes evangelicae nihil aliud sunt quam myt/ii, seu fabulae, seu aliis verbis incarnationes messianicarum idearum quae apud Judaeos tunc temporis vigebant. Christus, ab Evangelistis exhibitus, est pure idealis, quamvis realiter vixerit homo Jesus, de quo tamen pauca cognoscimus. Cum autem illi popularis imaginationis fcetus non potuerint subito efformari, nec pro veritate accipi, viventibus adhuc factorum testibus, necessario admittendum est evangelicas narrationes non a Jesu contemporaneis scriptas esse, sed per 150 circiter annos oralem tantum viguisse traditionem, multis commentis successive adornatam, et demum scriptam sub ementitis Apostblorum nominibus, ut major eis veneratio conciliaretur. — Illud systema, communiter hodie rejicitur a Rationalistis; supponit enim Evangelia etiam synoptica nonnisi mediante saeculo secundo scriptafuisse: quod historicae evidentiae contrarium esse omnes hodierni fatentur.
(c) F. Ch. Baur (1 792-1 860), scholae Tubingensis auctor, quaestionem de origine Evangeliorum, quam Strauss non attigerat, solvere tentavit proponendo systema tendentiarum. Hegelianis nan, 1. c, p. 581; C. Fillion, Les etapes du RationaUsme, vsxRev. du Cl.fr., t. LVIII, avril, juin 1909, etc, vel in opere sub eodem titulo, 191 1.
1 Synopticorum nomine inteliigimus tria Evangelia SS. Matthaei, Marci et Lucse, quse de eisdem factis narrationes habent similes, ita ut una Synopsi, uno intuitu videri possint.
imbutus principiis, putavit necessario invenienda esse in christianismi origine duo elementa contradicloria, thesim et aniithesim ex quibus synthesis qusedam tandem orta est. Hujus primitivae contradiclionis signum invenisse censet in Petri et Pauli dissensione1. Licet haec discussio esset de re mere disciplinari, Baur exinde concludit doclrinam Petri, quae Judaismo affinis erat, omnino oppositam fuisse doclrinse Pauli, qui universalem christianismum prsedicabat. Tres igitur phases in historia fundationis christianismi distinguit, primam, in qua floret Petrinismus, a Petro et Jacobo advocatus, seu systema parum a Judaismo differens; secundam, in qua Paulinismus contra Petrinismum propugnat universalitatem novae religionis; tertiam, in qua, contra communem hostem,nempe Gnosticismum,discipuli Petri et Pauli, antiquis dissensionibus sepositis, amico fcedere junguntur et oppositas doclrinas conciliare nituntur. Ex his a priori principiis dijudicatur Evangeliorum antiquitas. Ita priora sunt Evangelia Matthaei et Lucae, quorum prius Petrinismo favet, posterius autem Paulinismo; posteriora autem sunt Marci et Joannis, quse sunt tentamina conciliationis inter duo extrema, seu synthesis. — Quod systema, in multis tamen mutatum, propugnarunt : Ed. Zeller, A. Ritschl, A. Hilgenfeld, Keim, Volkmar, Holsten, Pfleiderer. Hodie tamen communiter rejicitur, quia infirmo innititur fundamento, cum dissensio inter Petrum et Paulum de re omnino accessoria fuerit; — factisque historicis opponitur, cum hodie constet tria Synoptica Evangelia ante flnem primi sseculi scripta fuisse nec in essentialibus differre.
(d) Hodie viget criticismus, seu systema eorum qui historicae criticae inniti contendunt. Omne supernaturale a priori explicite aut implicite rejicientes, generatim tanquam spurias aut saltem flde parum dignas respuunt sacrorum librorum partes quae fa6la miraculosa referunt : ita v. g. duo priora Lucce capita tanquam legendaria habentur, quippe quae virginalem conceptionem et nativitatem Christi narrent. — Pariter, cum divinitatem Christi admittere nolint, contendunt doctrinam christianam a primis discipulis idealisationis processu immutatam fuisse, et ultimos Evangelio- ' rum conscriptores non tam mentem ipsius Christi expressisse quam fldem christianorum circa finem primi saeculi : ita explicatur quomodo Christus, qui homo erat et nunquam se esse Deum affirmavit, paulatim, crescente discipulorum enthusiasmo, ut filius Dei, Patri aequalis, agnitus fuerit.
Inter quos eminet A. Harnack, qui, etsi prsefatis praejudiciis imbutus, propius ad historicam veritatem accedit. Juxta eum, Marci Evangelium an. 65-70 a S. Petri discipulo scriptum est; Luc<z Evangelium vere est genuinum et ab auctore libri Aftuuni Apostolorum an. 78-83 redactum, immo forsan 60-70; Evangelium autem S. Matihceo tributum non ab hoc apostolo scriptum est, sed ab auclore incognito (an. 70-75), qui Marco alioque palestiniano documento usus est. Tandem Joannis Evangelium, non ab apostolo, sed a presbytero Joanne, an. 80-110 compositum, non tam facta historica quam allegorias et theologicas doclrinas secundse christianse generationis compleclitur.
Quas rationalistarum theorias amplexus est A. Loisy, eas quandoque exaggerando. Ita, si ei credas, Marci Evangelium circa an. 70 scriptum est; Matthcei et Lticce. Evangelia, de quorum auctoribus nil certi cognoscitur, circa flnem primi sseculi redacta fuere. Attamen tria Synoptica quoad substantiam satis fideliter doclrinam Christi exhibent. Facla autem quae ibi referuntur, quando tria simul concordant, tanquam historica admitti possunt, dummodo tamen rationali modo miracula explicentur; cetera facta tanquam ulteriora additamenta haberi debent ". — Quartum Evangelium, quod Apostolo Joanni minime tribui potest, non est nisi theologia qusedam mystica, ubi vix unum aut alterum factum historicum inveniri potest.
Antequam igitur historica argumenta exponamus quibus divinitas christianae religionis probatur, pauca de genuinitate et historicitate Evangeliorum praenotanda sunt, lectores remittendo, pro fusiori expositione, ad auclores biblicos qui de his ex professo disserunt.
1 " Le second Evangile remonte probablement aux environs de l'an 70; le premier et le troisieme ne peuvent pas etre de beaucoup anterieurs a la fin du ler sieele, et encore est-il possible que des additions et des retouches y aient ete pratiquees dans la premiere moitie du second siecle. Ces livres etaient la propriete des communautes chretiennes, non celles d'auteurs determines dont on se serait cru oblige de respecter le droit. 11 est possible que la premiere redaction des discours du Seigneur soit de 1'apotre Matthieu; que le recit qui est a la base du second Evangile soit d'un Marc disciple de Pierre; que le troisieme Evangile ait ete attribue a Luc, parce que ce disciple de Paul etait 1'auteur du journal de voyage qui a ete incorpore au livre des Adles. — Nonobstant la place assez large qu'il convient de faire au travail de la pensee traditionnelle et de la redaction evangelique, les trois premiers Evangiles representent fidelement la substance de l'enseignement donne par Jesus. — Plus delicate est 1'appreciation des recits. La plupart des critiques admettent 1'historicite des recits communs aux trois synoptiques, sauf a rationaliser plus ou moins certains miracles, par exemple la resurreclion de la fille de Jair... Quant aux recits de 1'enfance, la plupart des critiques leur comestent toute valeur historique et y voient un produit de la tradition " (A. Loisy, Les Evangiles synoptiques, 1907, t. I, p. S2-83).
§ I. DE GENUINITATE EVANGELIORUM x.
Haec genuinitas demonstrari potest argumentis sive extrinsecis, sive intrinsecis.
I. Argumentis extrinsecis probatur haec genuinitas.
i° Facla exponuntur. (A) Omnes fatentur, jam a tertio saeculo, imo circa finem secundi, quatuor Evangelia communiter tribui auctoribus quorum nomine vulgata sunt, nempe duobus Apostolis Matthceo etjoanni, necnon duobus Apostolorum discipulis, Marco, S. Petri discipulo, et Lucce, S. Pauli socio. Pauca afferamus testimonia.
(a) S. Irenaus, in suo libro Adversus Ilareses, scripto sub Eleutherio Papa (174-189), testimonium apodiclicum de quatuor nostris Evangeliis affert : " Matthceus in Hebraeis ipsorum lingua scripturam edidit Evangelii, cum Petrus et Paulus Romse evangelizarent et fundarent Ecclesiam. Post vero horum excessum, Marcusr discipulus et interpres Petri, et ipse quae a Petro annuntiata erant, per scripta nobis tradidit. Et Lucas autem, sectator Pauli, quod ab illo praedicabatur Evangelium, in libro condidit. Postea etjoannes, discipulus Domini, qui et supra pectus ejus recumbebat, et ipse edidit Evangelium, Ephesi Asiae commorans"2. Certe nil clarius desiderari potest. Postea declarat cur sint quatuor Evangelia; refert haereticos ipsos eorum aucloritatem agnoscere, et ex eisdem suam doclrinam confirmare conari3. Ne ullum maneat dubium, con-
1 Wallon, De la croyance due a V Evangile, 2e ed., Paris, 1866; Card. Meignan, Les Evangiles et la Critique au XIXe s., 2e ed. 1870; Fillion, Introd. gtntrale aux Evangiles, 1888; Cornely, Introd. in U. E. Libros sacros, X.. III, diss. I ; Gondal, La Provenance des Evangiles, 1898; Batiffol, Six lecons sur les Evangiles, 2e ed., 1897; Mangenot, ap. Vigouroux, Dicl. delaBible, verbo Evangiles ; M. "Lepin^flsus Messie et Fils de Dieu, 3e ed., 1906, Introdudtion; et Vorigine du quatrihne Evangile, 2e ed., 1907; A. Brassac, Manuel bib/ique, 1908, t. III, p. 44-53, 68-72, 86-91, 141-154; Westcott*, Introd. to the study of the Gospels, 8a ed., 1895; V. H. Stanton*, Gospels in Hastings Dicl. of the Bible, t. II, p. 234-248; N. J. D. White *, Gospels, in Hastings Dicl. ef Christ, t. I, 663-670; Zahn *, Geschichte des N. T. Kanon ; F. Godet *, Introd. au N. Testament, t. II, 1904; C. F. Burkitt, The Gospel history and its transmission, 1907.
3 Hi conatus, ad detorquendos textus evangelicos in sensum hcereticurn, luculenter ostendunt jam olim criticismum, sub irifluxu prsejudiciorum, a recti judicii tramite deflexisse. Et tamen Volkmar *, op. cit. , p. 24, negat Irenaeum aliosque catholicos auclores criticos fuisse, quia. .. non anti-catholici, quasi anticatholicus spiritus criticos infallibiles reddat !
demnat aliquos anti-montanistas, qui ex ignoranti zelo, ad facilius confutandam " Evangelii Paracliti" fabulam, negabant quartum Evangelium a Joanne scriptum fuisse : " Infelices vere, ait S. Irenaeus, qui pseudoprophetse quidem esse volunt; propheticam vero gratiam repellunt ab Ecclesia similia patientes his qui propter eos qui in h}'pocrisi veniunt,etiam a fratrum communicatione se abstinent"1. Nullum igitur dubium est de mente Irenaei ejusque cosevorum.
Jamvero quam insignis sit ille testis ex hoc patet quod "omnium doclrinarum curiosissimus explorator",traditiombus apostolicis insistat, nihilque admittere velit quod eis non nitatur; intimasque relationes habuerit cum Polycarpo aliisque immediatis Apostolorum discipulis; ortus ex Asid, Romae per aliquod tempus commorans, Episcopus Lugdunensis, quis majora jura habet ut sit universae Ecclesiae testis?2
(b) Huc etiam pertinet fragmentum Muratorianum 3, anno circiter 200 redaclum ; est siquidem catalogus librorum, quos Ecclesia Romana ssec. II ut inspiratos recipiebat vel ut spurios rejiciebat. Jamvero inter inspiratos libros recenset : ..." Tertio (tertium) Evangelii librum secundo (secundum) Lucam. Lucas, iste medicus, post ascensum Christi, cum eum Paulus quasi ut juris studiosum secum assumpsisset, nomine suo ex opinione (ordine) conscripsit. . . Quarti Evangeliorum Joannes ex decipolis (discipulis) "; postea autem describitur quarti Evangelii origo. Ergo patet Ecclesiam tunc quatuor admisisse Evangelia nostra, cum nemo dubitet in lineis omissis hujus mutilati fragmenti agi de Matthcei et Marci Evangeliis.
(c) Tertullianus, qui in Africd scripsit adversus Marcionem, an. circiter 200, ad aucloritatem ecclesiarum provocat, quae omnes nostra Evangelia jam a tempore Apostolorum possident; hoc autem, ut ait, evangelicum instrumentum, formatum ex Apostolorum libris, aut discipulorum, cum approbatione Apostolorum. "Denique, concludit, nobis fidem ex Apostolis Joannes et Matthseus insinuant; ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant "4. Data occasione, refert in quibus circumstantiis editi sint illi libri; sed extra controversiam vult esse hos ab Ecclesia jam ab Apbstolorum temporibus fuisse habitos 5.
2 De valore S. Iremei testimonii egregie disserit Sanday *, apud The Expositor, Dec. 1891, p. 404.
3 Sic vocatur a Muratori, qui illud invenit in Bibliotheca Milanensi a. 1740; hujus fragmenti fac-simile a P. Tregelles editum invenire est apud Cornely, Compend., Introd., app. I; originalis textus videtur fuisse graecus (metrice??), latina autem versio scribarum negligentiS. depravatur. — Textum vide ap. Migne, P. L., III, 173-194.
5 " In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod ab initio, id ab initio qucd ab Apostolis; pariter utique constabit, id esse ab Apostolis traditum.
DIVINITAS CHRJSTIANyE RELIGIONIS. 171
(d) TatianuSj Syrus, S. Justini discipulus, postea haereticus, primus omnium in lingua syriaca, circa annum 170, harmoniam quatuor Evangeliorum contexuit, cui nomen Diatessaron ; ergo hoc tempore jam existebant quatuor Evangelia. — Objiciunt quidam critici, cum Volkmar, hanc harmoniam, cujus textus interiit, forsan ex evangeliis apocryphis compositam esse. Sed immerito; nam, licet textus perierit, exstat versio ejus arabica, ab A. Ciasca an. 1888 edita, ex qua manifestum est hanc harmoniam non ex apocryphis, sed ex quatuor canonicis Evangeliis confeclam esse \ Confirmatur ex Commentario S. Ephrem de Evangelio : hic enim textu Tatiani usus est; jamvero verba quae explicat ex nostris evangeliis desumpta sunt, paucis tantum mutatis.
(B) Certum est pariter quatuor Evangelia jam inter Christianos nota fuisse in priori parte s ecundi saeculi. Srepe enim allegantur a Patribus, ut ex eorum operibus constat.
Ita : (a) S.Justinits ad Christianismum conversus (130), in Apologia, quam scripsit ad vindicandam moralem doctrinam Christianorum, testatur, in christianis conventibus, diebus dominicis, legi scripta Prophetarum et commentaria xApostolorum quae Evangelia vocantur2; in dialogo cum Tryphone judaeo, ubi ostendit in Christo prophetias impletas fuisse, affirmat haec Evangelia scripta fuisse ab Apostolis et discipulis 3, ergo a duobus saltem Apostolis et a duobus pariter saltem discipulis. Insuper tam frequenter dicla Evangeliorum nostrorum allegat, ut ipsi quoque Rationalistae fateri cogantur eum t?-ia synoptica coram oculis habuisse4. Revera in Apologia plus quam viginti versus ex sermone montano recitat5; praeterea in vaticiniis messianicis allegatis haud raro ita cum S. Matthceo consentit, contra textum hebraicum et versionem alexandrinam, ut ea ex primo Evangelio transcripsisse omnes fateri cogantur6. Alia quidem Evangelia non tam apte ejus scopo inserviunt; attamen quod apud Ecclesias Apostolorum fuerit sacrosandlum ". (Adv. Marcion, 1. IV, c. 5, Migne, P. L., II, 366).
1 Cfr. Hamlyn Hill*, The earliest life of O. Lord, being tke Diatessaron of Tatian, Edinbuigh, 1864; Zahn *, Tatians Diatesseron, Erlangen, 1881; J. P. Martin, ap. Revuedes Questions historiques , t. XXXIII, 1883, p. 349-394 et XLIV, 1888, 5-50.
2 Apolog., I, 66, 67. — De testimoniis secundi scec. circa Evangelia synoptica optime dissevit Gould*, International Commeniary on St. Afark, 1896, p. XXXIII-XLII.
4 Volkmar ;:, Dcr Ursprung. uns. Evang. p. 91; Reuss *, Geschichte der H. Scripten N. T., 294, anglice redditum zx(. Hunter, New York, 1884.
6Jer. XXXI, 15 apud Mati. II, 18 et D. cum Tryph., 78, etc. Cf. Cornely, Introducl., vol. III, p. 26 not. 14.
commemorat rem a soio Marco relatarn, quarn legit, ut ait, in comvientariis Petri1. Item Annuntiationem et quaedam alia de nativitate refert, quae apud solum Lucam inveniuntur3; ita etiam sanguinei sudoris historiam recenset, quam solus Lucas narrat. Tandem doctrinam de Verbo et baptismi necessitate a S.Joanne expositam diserte exhibet 3.
Hic tamen animadvertere liceat S. Justinum, aliosque Patres hujus temporis, saepe non ad litteram, sed plus minusve libere Evangelia citare : tunc enim mos erat, apud auclores cum profanos tum ecclesiasticos allegandi aliorum opera non litteraliter, sed quoad sensum ; et sane contra criticae regulas esset nostros mores ad haec tempora transferre.
- (b) Papias. Episcopus Ecclesiae Hierapolitanae in Phrygia discipulus S. Joannis, S. Polyoarpi amicus et magister S. Irenaei, circa annum 150 scripsit quinque libros De Interpretatione oraculorum dominicorum, in quibus sermones Domini exponebat tum ex documentis scriptis, tum ex oraculi authentica traditione, ut ipse refert, praesertim a Joanne seniore, qui valde probabiliter non alius est ac Apostolus Joannes. Jamvero testimonium praebet magni ponderis circa Evangelia Marci et Matthcei. Referens enim verba quae ab ipso Joanne audierat, ait4 : " Marcus, Petri interpres, Christi dicta et facla (Xsx^vxa, irpaxOsvxa) accurate quidem conscripsit, non tamen ordine... Secutus erat Petrum qui, pro necessitate, doctrinas tradidit, minime vero ut sermonum Domini (xoptaxwv Xoytwv) seriem completam contexeret. Quare nullo modo peccavit Marcus nonnulla ita scribens prout eorum recordatus est. Ad id unum attente invigilavit, ne quid eorum quae audierat praetermitteret neve in illis falleret ". Ex quibus colligitur S. Joannem explicasse Papiae aliisque discipulis circumstantias in quibus secundum Evangelium scriptum est, et rationem cur in eo deficiat ordo chronologicus. Ex hoc pariter sequitur illo tempore (circa annum 90) nullum fuisse dubium in mente sive Apostoli sive ejus auditorum de origine hujus Evangelii, quod Marco ascribitur, et ut compendium praedicationis Petri exhibetur.
De Matthozo autem addit : "Matthaeus igitur hebraica lingua divinos sermones (Xdyta) conscripsit; eos autem interpretatus est unusquisque prout potuit". Hic igitur primario inculcatur Matthaeum scripsisse hebraice, et exinde ejus librum difficilis fuisse inter-
3 Apol.% I, 51, 23, 35; II, 6; C. Tryph., 88 et/oan. I, III. Cf. Otto*, Dt /ustini martyris scriptis et doclrind, Iena, 1841; Pesch, n. 88-89, ubi difficultates solvuntur contra S. Justini testimonium.
4 Ap. Eusebium, H. E., 1. III, c. 39; cfr. Funk, Patres Apostolici, t. I, P- 358.
pretationis. Factum autem genuinitatis ut omnino notum supponitur. Quid autem per verbum Xdyia designatur? Facla simul et sermones, seu totum Evangelium, ut omnes veteres intellexerunt; Papias hic totum designabat per potiorem partem. Talis erat mens Patrum, qui nullum aliud opus Matthseo ascribunt nisi cjus Evangelium; talis mens Eusebii, qui prsefatum documentum refert, nam testimonium Papiae adducit ad confirmandum quod paulo ante (c. 24) dixerat : " Matthseus, cum Hebraeis primum fidem praedicasset, inde ad alias quoque gentes profec~lurus, Evangelium suum patrio sermone conscribens..."
- (c) Apud Hermce Pastorem (140-155), quatuor pariter allegantur Evangelia : ita Matthceus,X, 39; XIII, 38; XVI, 27; XIX, 17; XXI, 22; XXVIII, 18; Marcus, IX, 47; X, n, 23, 24; Lucas, VI, 9; IX, 24; XVII, ^y,Joannes, III, 5; X, 18; XII, 25, etc.
In Epistola ad Diognetum, eodem fere tempore scripta, citantur tres Evangelistae, Matthceus, Lucas, Joannes.
In S. Polycarpi epistola, an. circiter 120, quatuor allegantur Evangelia.
In S. Ignatii epistolis, an. 107, tres citantur Evangelistse, Matthceus, Lucas, Joannes.
In ia Ep. S. Clementis, an. 93-95, tres pariter allegantur, Matthceus, Marcus, Lucas.
In epistola quae Barnabce tribuitur an. 98, citantur Matthceus, Marcus et Lucas.
In Doclrina Apostolorum (Didache), circa 95, quatuor Evangelia ailegantur r.
- (C) Non solum christiani, sed hceretici et pagani genuina esse Evangelia testantur aut supponunt.
(a) Ita GnosticiS. Joannis Evangelii aucloritatem mirum in modum confirmant. Siquidem, dum Patres eorum erroribus quartum Evangelium opponunt, isti Prologum Joannis torquent, ut ex eo JEonum doclrinam eruant. Nemo non videt viam optimam, ad argumenta Patrum enervanda, fuisse hujus Evangelii, quasi spurii, auctoritatem rejicere. Si vero nunquam id tentarunt, concludere oportet hoc fuisse impossibile, quia jam ab omnibus ut genuinum S. Joannis opus recipiebatur; itaque ejus genuinitatem non negando, sed ex eodem libro arguendo, ejus valorem agnoverunt. Inter quos citari possunt Basilides (t 130), cujus doclrina exponitur ab auclore Philosophumenon2; ibi enim inveniuntur gnosticae interpretationes plurium Evangelii S. Joannis locorum; Valentinus (circa 140), qui ex primo capite Joannis ceonum seriem deducere conabatur3; Hera-
cleon, qui scnpsit Commentarium in Evangelium Joannis, cujus fragmenta servavit Origenes; Marcion, qui Evangelio suam pristinam puritatem restituere tentavit, a Paulo recte expositam, sed a judaizantibus Apostolis, ut dicebat, adulteratam : ad hoc S. Lucae Evangelium elegit, ejusque substantiam servavit, sed nonnulla in eodem mutavit, ad suum theologicum systema propugnandum. Sic agendo, hujus operis genuinitatem agnoscit1.
- (b) Ipsi pagani testimonium reddunt Evangeliis nostris. Celsus (circa 178), loquendo de discipulis Jesu, dicit se multos haereticos novisse, qui, ad suos errores tuendos, Evangelia mutaverint. Ergo notum erat Evangelia esse, et eorum aucloritatem apud Christianos accipi 2.
Pro nostris igitur Evangeliis habemus testes quales raro, si unquam, invenire licet pro antiquis profanis scriptoribus 3; sunt enim non longe ab eventu distantes, varii et unanimes.
20 Conclusiones e factis deducuntur. (A) Certum est, ex documentis supra relatis, quatuor Evangelia nostra in nsu fuisse circa flnem secundi saeculi, non solum apud unam aut alteram ecclesiam, sed apud ecclesias valde diversas et dissitas. Atqui id fieri nequit, nisi admittatur haec Evangelia antiquissimam originem habere, seu ascendere saltem ad tempora apostolica : multi enim requiruntur anni ut, per orbem terrarum tunc temporis cognitum, libri antea ignoti tanta verleratione apud omnes fere christianos acceptati fuerint. — Quod confirmatur ex eo quod, etiam in priori parte secundi saeculi, eadem Evangelia haud raro ab auctoribus ecclesiasticis hujus temporis allegantur.
(B) Quatuor nostra Evangelia non solum nota erant secundo saeculo, sed ab Apostolis aut Apostolorum discipulis originem ducere dicebantur : quod quidem non solum a Catholicis, sed etiam ab haereticis agnoscebatur. Jamvero traditio tam universalis et tam firma, quae in tota Ecclesia vigebat ante finem saeculi secundi, et quae innititur non pau-
1 Quod argumentum diserte exponit Ezra Abbot *, op. cit, p. 76 sq.
3 Nemo dubitat de genuinitate Commentariorum Qesaris quze paucis annis Evangelia pr?ecesserunt; ad quam tamen probandam habemus lantum paucos Plutarehi et Suetonii textus. Si Critici tam difficiles se prseberent quoad alia documenta ac quoad Evangel}a, pauca sane essent facta qu?e historice demonstrari possent, ut notavit t*Va//on,op. cit., p. 490.
cis testimoniis prioris partis ejusdem saeculi, historicae verifeatis argumentum est minime spernendum, quod non posset elidi nisi inconcussis factis. Rationalistse vero non facta, sed meras hypotheses afferunt. Nonne istis hypothesibus clara et firma traditionis affirmatio praeferri debet ?
- Neque dici potest omnes christianos deceptos fuisse circa rem tanti momenti. 1) Quomodo factum est ut Fideles et Episcopi tam leviter, sine praevia investigatione, ut sacros acceperint libros spurios, quos, propter Apostolorum au6loritatem, tanquam regulam fidei et morum habere debebant? Quomodo J?idcei ad fidem conversi hujusmodi libros tanti fecerunt quanti Libros Veteris Testamenti quos ut divinos habebant? Quomodo Gentiles, se convertendo ad religionem praxi difficilem^ sine praevio examine, libros inexploratae genuinitatis ut sacros complexi sunt, et doctrinam in eis contentam crediderunt, pro eis vitam impendere parati? 2) Cur haec quatuor Evangelia, inter tam multa apoaypha x, tam speciali honore prosecuti sunt? Nonne, omnia apocrypha rejiciendo2, Ecclesia ostendit se critico sensu minime
1 Hoc nomine designantur libri extra-canonici, qui falso a nonnuilis habiti sunt tanquam ab inspiratis auctoribus scripti, sed, aucloritate Ecclesise, a publico usu rejecti sunt. Concinnabantur aut ab hsereticis, quo facilius novae doctrinse sub Apostolorum nomine spargerentur, aut a fidelibus, qui pietate ducli, simulque, more Orientalium, fabulosavum narrationum avidi, ita complere volebant quse ab Evangelistis omissa fuerant. Revera multa orali sermone de Jesu tradi potuerant, quae, in Evangeliis non scripta utiliter in his privatis documentis consignabantur. Hinc Origenes (forsan primus) intellexit ex eis sacrorum librorum elucidationem aliquando haberi posse. — De Apocryphis cfr. D. Calmet, Dissert. sur les Ev. apocr., Commentaires, t. VIII; Variot, Les Evangiles apocr., Paris, 1878; Cowper*, The Apocryphal Gospels, London, 1867; P. Batiffol, apud Vigouroux, Diclion. de la Bible, voce Apocryphe; TischendorP, Evangelia Apccrypha, 1876; Van Kasteren, S. J., Revue biblique, oct. 1896, p. 5S5; Gondal, op. cit., p. 307 sq.; Henneke und Meyer*, Neutestamentliche Apokryphen, 1904; Tasker*, Apocryphal Gospels in Hastings Dict. of the, Bible extra vol., p. 420-438; G. J. Reid, Apocrypha, in the Catholic Encyclopedia, t. I, p. 606-615; Lepin, Evangiles canoniques et Ev. apocryphes, in Rev. prat. Apol., t. I, 193, 241; t. II, 241, 385,481. Quoad logia Christo adscripta, cfr. Graffin-Nau, Patrol. orientalisy t. IV, fas. 2, Les plus anciens Monuments du Christiauisme, Paris, 1906.
2 Quod agnoscit rationalista Jiilicher, Einleitung in das Neue Testamenty 3a ed., Tubingue, 1901, p. 407 (trad. Lepin, in Rev. P. Apol., t. II, 494) : "En verite le tact avec lequel 1'ancienne Eglise a procede dans la formation du Nouveau Testament est, dans 1'ensemble, merveilleux. Elle ne pouvait montrer d'une facon plus eclatante qu'elle etait faite pour une telle tache. Mais notre carere? 3) Cur hcereiici et pagani ad laboriosas confugerunt explicationes, potiusquam eorum genuinitatem evellerent, nisi quia haec tam explorata erat ut eam negare impossibile esset? 4) Praeterea si Evangelia genuina non sunt, quis est auclor qui ea conscripserit? quo tempore et loco? Quomodo variis Ecclesiis suadere potuerit ea quatuor, et quidem sola, esse apostolica? Numquid fideles per totum orbem dispersi in hanc inauditam fraudem conspirarunt, vel sine reclamatione se decipi passi sunt? Nemo non videt quantum hsec omnia simul sumpta moraliter sint impossibilia. Remanet igitur probatum extrinsecd evidentia quatuor Evangeliorum libros ab illis scriptos fuisse, quorum nomina gerunt.
II. Internis criteriis conflrmatur thesis1.
- Principium generaie. Hoc genus argumenti, quod hodie tanti faciunt Critici, non est quidem ejusdem ponderis ac argumentum historicum, sed huic non spernendam vim addit. Ex sequenti principio robur suum derivat : nemo est qui librum scribendo, tum a propriis ideis tum a temporis adjun&is, eventibus, et ideis sese omnino abstrahere possit; ex una parte mens scriptoris plus minusve influxum subit hominum inter quos vivit, et circumstantiarum temporis et loci inter quas versatur; et ex altera proprias ideas celare non potest; seu aliis verbis omnis liber similitudineni exprimit animce scriptoris, sicut anima scriptoris ideas sui temporis plus minusve reddit. Ex adverso, perdifficile est auc~lorem posteriorem accurate describere antiquiora tempora, vel loca ubi non vixerit; minutissimas circumstantias referre, omniaque tam perfecle eventibus moribusque illius temporis vel loci accommodare, ut non appareat eum aliorum hominum temporumque fuisse cosevum, et fictitius character talis operis, etiam sub antiquo nomine vulgati, clare non perspiciatur. Quae omnia eo magis evidentia sunt, quo admiration est due a un plus haut degre encore a cette Eglise toute primitive qui choisit les livres destines a la lecture publique, et ne laissa a cote d'eux que peu de place pour les produits inferieurs ".
1 Cf. Norton*, Internal evidences of the genuineness of the Gospels, Boston, 1856; F. Vigouroux, Le N. Testament et les Decouvertes modernes ; Gondal, Prov. des Evangiles, p. 142-255; Lepin, Jtsus Messie, p. xxi-xxx. Quoad singula Evangelia, vide Introdudtiones in S. Scripturam et recentiora Commentaria in Evangelia. Quoad S. Joannis Evangelium, cfr. Ezra Abbot*, The Fourth Gospel; W. Sanday*, The Criticism of the Fourth Gospel, Oxford, 1905; M. Lepin, Uorigine du quatr. Evangile, Paris, Letouzey, 1907; A. Ca merlynck, De quarti Evangelii auclore, Brugis, 1899.
majora fuerint discrimina inter antiquiorem et recentiorem statum regionis, quae describitur.
Porro res ita se habet quoad Evangelia. (a) Nam, praetermissis etiam miris vitae Christi eventibus, an. 70, Jerusalem ejusque templum a Tito vastata fuere, populusque Judaeorum exsul.et profugus dispersus est; quae clades maximam perturbationem physicam et moralem in omnem Judaeam, praesertim in civitatem sanctam induxit, ita ut vetus rerum et personarum status a posterioribus scriptoribus ignorari et inaccurate describi facile potuerit. (b) Huic addere licet mores et facla hujus temporis non solum ab Evangelistis, sed a Josepho aliisque scriptoribus referri, unde comparatio institui valeat. Firmatur etiam argumentum ex eo quod minutissimae circumstantiae, de quibus suppositius audlor curare dedignatus esset, in nostris Evangeliis continentur.
Hic autem notandum volumus argumentum validum non ex uno vel altero faclo desumi, sed ex multorum adjunctorum minuto examine, ita ut vis probationis in dies crescat ex archaeologiae historiaeque perfecliori cognitione1. Hic autem nonnisi pauca delineare possumus, ceteraque apud probatos auctores legi debent.
- i° Quae communia sunt quatuor Evangeliis. (A) Si prius ad lingua?n in qua scripta sunt Evangelia attenderis, talis est qualem a Judaeis primo saeculo viventibus exspectares. Graeco quidem idiomate (excepto forsan Matthaeo) exarata sunt, sed a graeca lingu&, quam classicam dicunt, illud idioma multum differt. Nec elegans, nec syntheticum, nec periodis abundans, nec varietate distinctum miraque cum arte harmoniose distributum, sed familiare, analyticum, et simplex (non tamen vulgare), quale in ordinariis colloquiis invenires, tritum, fractum, nec ulla alia coordinatione connexum quamsimpliciconjun<5tione^(hebr.ra#). Hebraismos et in vocibus2 et in constructionibus 3 reperire est, ita ut pro hujusmodi libris speciali grammatica indigeas 4; et nisi hebraicse linguae aliqua notitia polleas, vix omnia intelliges. Exadverso facile Evangelia in hebraeum
1 Ad rem recens auctor, cujus archssologica studia magnam ipsi conciliarunt aucloritatem, animadvertit se primum tanquam veras accepisse criticorum opiniones; sed postea, re melius perpensa, certo agnovit non minusabsurdum esse dicere prsecipuos N. Test. libros spuria secundi sseculi inventa quam asserere Virgilii Horatiique opera tempore Neronis fuisse scripta. (Ramsay*, The Ckurch in the Roman Empire before A. D. 170.)
2 Ita a(3|3a, xop(3av, xaXtGa xoujj.'., K^cpa^, Ysevva. Cf. Guillemard, Hebraisms in the Greek Test., 1879.
3 Luc. XXIV, 21 : rptXTjV xauxfjv -rjjjiEpav ayst acpfou xauxa syivExo.
4 Cf. Beelen, Grammatica graecitatis N. T., 1857; Winer-Schmiedel*, Gram. des neut. Griechisch, 1894; J. Viteau, Etude sur le grec du N. Test., Le verbe : syntaxe des propositions, 1893; W. H. Simcox, The Language of the N. Test., Butman*, A Grammar of the N.T. Greek, transl. by Thayer, 1880.
vel syriacum transferuntur, cum graeci idiotismi frequentes non sint : uno verbo scriptores graecis verbis hebraice loquuntur.
(B) Ita etiam metaphorce omnino diversae ab his quae in graeca lingua adhibentur, saepe usurpantur. Sic, v. g., de Pharisaeis dicitur " Alligant onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere w\ Haec evidenter a modo iter faciendi apud Hebrceos usitato ad vitam moralem transferuntur.
(C) Insuper philosophica terminologia omnino imperfecla, quae in Evangeiiis reperitur, auctores semiticos, non graecos denotat. Sic, v. g. corpus vocatur caro 2, anima designat vitam, sive temporalem, sive etiam aeternam3, aut sumitur pro egoA. Videre designat actiones non solum visus, sed aliorum sensuum s. Affecliones animae non sunt nisi odium et amor 6. Intelledlus et cor sunt quid unum et idem7. Virtutes numquam abstracto nomine vocantur, sed solum concreto : mites, mundo corde, misericordes etc. Jamvero quis Graecus saeculi secundi potuisset ita abstrahere a propriis ideis et expressionibus, et artificiosa calliditate hebraicam induere personam, modumque cogitandi et scribendi Judaeorum imitari, praesertim si animadvertatur imitationem hujusmodi ab antiquis numquam usitatam fuisse? Ergo Evangelia scripta sunt a Judaeis primi saeculi, a Graeca philosophia adhuc alienis, et quidem non a doclis, sed potius ab illiteratis auftoribus, prouterant Apostoli.
(D) Aliunde tamen isti, licet modicae intelleclualis culturae, tam accurati sunt in referendis minutissimis factorum circumstantiis, ut ignarus Judaeus secundi saeculi nunquam potuisset ea omnia sine multis erroribus referre. Sic nunquam falluntur circa intricatissimos stirpis Herodianae ramos, circa magistratuum ac regiminum in Judaea successiones, circa multiplicem monetarum tunc temporis varietatem, circa topographiam totius Palestinae, quae paulo post bello vastata, faciem jam exhibuisset omnino diversam, vel circa sectarum judaicarum divisiones8. Nonne haec omnia impossibilia fuissent audloribus critica destitutis9, qui caeteroquin tam parum curant de ordine chronoLogico servando?
4 Luc. I, 46 : " Magnificat anima mea Dominum ".
6 Sic explicatur, ob verborum penuriam, cur dictum fuerit : " Si quis non odit patrem suum... non potest meus esse discipulus " {Luc. XIV, 26).
7 Luc. XXIV, 25 : "O tardi corde ad credendura ". Haec et alia multa optime declarat F. Vigouroux, I. cit.
8 Ita fere ad verbum Brugere, p. 183.
9 Quam difficile fuisset auctorem secundi sseculi hsec omnia accurate describe»e luculenter ostendit J. B. Lightfoot*, The Fourth Gospel, Internal evidence for the authority of St. John's Gospel, p. 142 sq.
20 Speciatim de Synopticis. Colligi etiam potest Synopticos ante excidium Jerosolymse (a. 70) scripsisse; illud enim cum ultimo mundi casu simul quasi confuse referunt, omissa fere utriusque distinctione, quam sane fecissent, si post eversam civitatem scripsissent.
30 De quarto Evangelio. Quoadgenuinitatem^#r//i?zw2£"£- /«, quas hodie speciatim impugnatur, hcec inter alia notanda sunt. (a) Patet auctorem esse Judseum, nam, v. g., de messianica Judseorum idea plus a S. Joanne didicimus quam a tribus simul Synopticis : ex ejus narratione videtur, fidem aut incredulitatem in Jesum flucluari secundum conformitatem ejus vitaeet characteris cum messianico conceptu quem Jud?ei efformaverant. Attamen Evangelistae scopus non erat liberationem Israel describere, sed divinitatem Christi probare; proinde si posteriori vixisset sseculo, hsec omnia utpote inutilia reliquisset, ut magis direcle Verbi incarnati divinitatem exponere posset.
(b) Testem immediatum seu oculatum se prodit ex accurata narrationum perfeclione etiam in rebus minutissimis, v. g. in historia mulieris samaritanse (c. IV) ; ex personarum descriptione, quse tam vivida est ut earum characler statim nobis innotescat, ut clare apparet v. g. quoad Joannem Baptistam, Martham, Mariam Magdalenam, Petrum, Pilatum etc. Porro quis potuerit nisi testis coaevus et oculatus res ita depingere, prsesertim si animadvertatur tunc temporis non fuisse in usu characleres describere occasione ficlitiae narrationis?
(c) Tandem scriptorem zsszjoannem ex eo constare videtur quod numquam Apostolus Joannes nomine proprio commemoratur in quarto Evangelio, sed vocatur solum discipulus quem diligebat Jesus; modestiae causa scilicet nomen suum tacuit.
Intrinsecis igitur argumentis sat probabilibus non parum flrmatur Evangeliorum genuinitas jam historice demonstrata.
SCHOLION : DE INTEGRITATE EVANGELIORUM x.
317- Integritatis nomine significamus corruptionis vel adulterationis vacuitatem ; nihil aliud est igitur nisi genuinitas omnium partium. Corruptio autem potest esse
1 Martin, Introduction h lacritique lextuelle du N. Testammty Paris, 1880; Tischendorf*', Nov. Testament. graece, ed. 8a major, vol. I, p. ix sq. et vol. III; Schrivener*, Introd. to the Criticism of the Nevv Test. ; Gregory*, Textcrilik des Neuen Testaweutes, Leipzig, 1900; Kenyon", Hatidbook to the textual Criticismof the N. Testament, London, 1901; Von Soden*, Die Schriften des Neuen Testaments in ihrer altesten erreichbaren Textgestalt, B. 1, substantialis, quando res gravis momenti adulterantur, vel accidentalis, si ad minuta parvi momenti adjuncla refertur. Porro hic agitur solum de substantiali integritate,et quidem quoad doclrinam prcecipuaque facla vitae Christi, cum haec tantum requiratur ad demonstrandam divinam ejus missionem ; ad Criticos autem pertinet modo accuratiore determinare quaenam mutationes in textum irrepserint. ■
Jamvero hodie, rite inspectis manuscriptis, versionibus et Patrum citationibus, critici alicujus ponderis, etiam acatholici, omnes fatentur nullam factam esse substantialem adulterationem in textu Evangeliorum a tempore, ut aiunt, ultimce rcdatlionis, id est, pro Synopticis, ab anno 70-90, et pro Joanne. ab anno 1 10-120. Multae quidem inventae sunt variantes lecliones, 150,000 circiter. Ex his autem, pleraeque nihil aliud sunt nisi orthographicae modificationes, verborum transpositiones, synonymorum substitutiones; vix centum sunt alicujus momenti, quarum quaedam ex uno tantum manuscripto oriuntur, et ex quibus forsan decem ad do6lrinam spectant, quin tamen ullum dogma ad fidem christianam essentiale exinde mutari possit. Quod ex recensione horum iocorum patebit.
- (a) Apud Matthceum, diversae sunt lectiones pro cap. I, 16, ubi agitur de virginali conceptione Christi; sed versio syriaca ludovisiana, quse virginalem conceptum negare videtur, in versu iSeamdem diserte affirmat. — Dubium pariter oritur circa cap. xxvm, 19, ex eo quod Eusebius non refert partem versus ubi baptismus conferri dicitur in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancli.
(b) Quoad Marcum, in quibusdam manuscriptis deficiunt, in cap. xvi, ultimi versus 9-20, ubi agitur de quibusdam apparitionibus Christi post ejus resurrectionem, de ejus ascensione et de praedicatione apostolorum.
(c) In Evan^elio Lucce, I, 46, juxta pauca manuscripta, Magnificat tribuitur non Mariae, sed Elisabeth. — Pariter, xxu, v. 43-44, de sudore sanguinis et apparitione angeli ad Christum confortandum, in paucis manuscriptis non sunt.
(d) Quoad Joannem, in quibusdam manuscriptis deficiunt : v, 3-4, ubi refertur angelum Domini in piscinam descendere; vn, 53 et viii, i-ii, ubi de adultera muliere agitur; tandem ultimum caput xxi, in
1 Ab., Berlin, 1902; E. Jacquier, Hist. des Livres du N. Testament, t. II, ch. IX, p. 489-507; t. IV, p. 273-286; A. Brassac, Manuel biblique, 1908, t. III, p. 9-20.
quo referuntur apparitio Christi ad mare Tiberiadis, captura piscium, trina Petri confessio et ejus mors a Christo praedicla.
- Etiamsi rejicerentur omnes illi loci (quod tamen concedi nequit ex ipsis criticae legibus), exinde non minueretur vis apologetica argumentorum quae mox exposituri sumus, quia his locis non innituntur. Ceteroquin nihil essentiale continent quoad do6lrinam Christi aut praecipua ejus vitae fa&a.
Fatentibus igitur ipsis acatholicis, in quatuor Evangeliis, praesertim vero in Synopticis, certo invenimus quod Christiani, circa finem primi saeculi, de vita et do6lrina Christ1 credebant. — Utrum necne' ea quae ibi narrantur sint historice vera jam expendere debemus.
§ II. De historicitate Evangeliorum.
- Hodie Evangelistarum sinceritas a Criticis etiam acatholicis generatim agnoscitur, ita ut eam demonstrare prorsus inutile sit x. Sed quaestio est, ex dicrtis supra, n. 295, num, inter mortem Christi et tempus quo Evangelia scripta sunt, admittendus sit idealisationis processus, vi cujus gesta et verba Magistri paulatim transfigurata fuerint. — Quia vero hodierni Critici inter Synopticos et Joannem maximum instituunt discrimen, singillatim de eorum historico valore dicere expedit.
I. De historicitate Synopticorum9.
Quo efficacius Synopticorum historicitas vindicetur, pauca praemittemus de problemate synoptico, postea ostendemus facta et gesta Christi non fuisse transfigurata.
1 " Leur sincerite n'est plus mise en doute, et ce serait temps perdu que de la defendre... Cest 1'honneur de la critique acluelle de n'en point douter. II est donc constant qu'ils n'ont rien ecrit qu'ils n'aient cru vrai. On ne peut pas supposer qu'ils aient raconte un trait de la vie de Jesus sans y croire, ni qu'ils aient mis dans sa bouche un enseignement, simplement parce qu'ils voulaient s'adresser a 1'Eglise sous lecouvert de son autorite". (Lagrange, O. P.,J^sus et la Critiquedes Evangiles, ap. Bulletin eccl. Toulouse, janv. 1904, p. 18, 21.)
2 Wallon, op. cit., p. 253 sq. ; Vigouroux, Les livres saints, t. IV; Lagrange, O. P.,Je"sus et la Critique des Evangiles, ap. Bulletin eccUs. Toulouse, janv. 1904, p. 17-23; Lepin, Jtsus Messie, xxx-lxi; Brassac, Man. BibL, t. III, n. 82-92.
i° Praenotanda de problemate synoptico. Hodie, inter omnes biblicos Criticos, valde agitatur qucestio synoptica, quae nempeexplicare conatur singularem affinitatem simulque magnam differeniiam quae inter Evangelia synoptica percipitur. Sic exponitur : tria priora Evangelia, non solum in rebus narratis, sed etiam in ordine quo disponuntur ac modo quo referuntur, magnam exhibent similitudi?ie??i, ita ut haud raro iisdem utantur verbis, iisdem fere integris phrasibus; aliunde aliae sunt partes quae unicuique proprice sunt, propriisque distinclce characleribus. Jamvero cur tot similitudines simulque tot discrimina, cur illa discors concordia, quando de eisdem factis agitur? Ad hoc problema solvendum, tria systematum genera excogitata sunt.
(a) Primum docet ex sola traditione orali totam synopticorum affinitatem derivari1; videlicet Apostoli^r^ Evangelium praedicarunt, et, cum per aliquot annos in Palestina simul vixerint, tacito quodam consensu eas res selegerunt quas, utpote majoris momenti, neophytis traderent : ex hac apostolica, catechesi, quae orale Evangelium vocari potest, explicantur similitudines Synopticorum : qui enim saepe easdem res narrant, eodem modo eas ordinant et simili stylo utuntur. Discrepantice autem pariter facile intelliguntur; nam nec Apostoli nec eorum discipuli catecheses illas memoriae commendabant, ideoque in variis circumstantiis easdem res modo aliquatenus diverso narrabant ; aliunde Evangelistae non solum ea quae ab Apostolis populo tradi solebant, sed etiam alia quae ex familiari cum eis conversatione didicerant, scripserunt. — Haec opinio hodie a nonnullis Catholicis retinetur, sed tanquani insufficie?is ab aliis rejicitur; nam sola tantam similitudinem non solum in rebus, sed etiam in verbis non explicat; aliunde ex S. Luca prooemio constat scripta documenta ab eo saltem fuisse adhiibita.
323- (b) Secundum, quod vocant ??iutuce depende?itice, tenet Evangelia aliis ab alia pendere. Quidarn putant Marcum Evangelio Matthaei usum esse, Lucam autem utroque2; juxta alios, Lucas Matthaeo usus est, Marcus autem duobus prioribus3; aliitandem censent Marcum primum scripsisse Evangelium, ab eoque pendere duo alia Evangelia4. Haec hypothesis, si sola admittitur, explicat quidem Evangeliorum similitudines, non autem eorumdiscrepantias.
1 Ita Schegg*, Evangel. des h. Marcus, Miinchen, 1870; Cornely, Introd. spec. in libros N. Testam., 1897; Fillion, Introd. generale aux Evangiles, 1888; Fouard, Vie de Jesus-Christ, 1880; Le Camus, Vie de N.-S. J.-C, 1883; Westcott*, Introd. to the study of the Gospe/s, 1888; Godet*, Evangik selouS. Luc, 1888, et Introd. au N. Test., 1904, p. 671-843.
2 Danko, Patrizi, Schanz, Keil, etc.
3 Griesbach, A. Naier, langen, Grimm, etc. * Wilke, Simons, etc.
(c) Tertium, quod dicitur docnmentorum scriptorum, supponit Synopticos ex communibus fontibus hausisse, sive ex protoevangelio aramaica lingua conscripto, sive ex variis documentis tum aramaicis tum graecis, quibus quisque pro suo scopo et ingenio usus fuerit1. — Qu?e pariter hypothesis, si sola sumitur, minime rationem reddit ordinis fere identici quem Synoptici sequuntur.
Conclusio. Hsec tenenda sunt,secundum Commissionem de re biblicct, 26 jun. 1912 2 : (a) Quoad ordinem chronologicum Evangeliorum, ab ea sententia recedere non licet, quae, antiquissimo seque ac constanti Traditionis testimonio roborata, post Matthceum, qui omnium primus Evangelium suum patrio sermone conscripsit, Marcum ordine secundum et Lucam tertium scripsisse testatur. (b) In dubium prudenter vocari nequit sententia quse tenet Marcum juxta praedicationem Petri, Lucam autem juxta praedicationem Pauli scripsisse; simulque asserit iisdem Evangelistis praesto fuisse alios quoquefontes fide dignos sive orales sive etiam jam scriptis consignatos. (c) Quibus servatis, et admissa, identitate substantiali Evangelii graeci Matthaei cum ejus originali primitivo, ad explicandum Synopticorum ad invicem similitudines et dissimilitudines, licet exegetis ad hypotheses traditionis sive scriptae sive oralis, vel etiam dependentice unius a praecedenti seu a praecedentibus appellare; non licet tamen propugnare hypothesim vulgo duorum fontium nuncupatam, quae compositionem Evangelii graeci Matthaei et Evangelii Lucae ex eorum potissimum dependentia ab Evangelio Marci et a colleclione sic dicta sermonum Domini contendit explicare.
Notandum est etiam quasdam discrepantias explicari posse scopo diverso quem quisque Synopticorum sibi assignaverit : ita Marcus primario intendit ethnico-christianis demonstrare Jesum esse Messiam a Judaeis exspeclatum et Filium Dei; Matthceus Judaeis vult probare Christum esse vere Messiam a Prophetis annuntiatum, et, loco Judaeorum quorum multi Messiam rejecerant, Gentiles in regnum Dei vocatos fuisse; Lucas ex ordine dicla et gesta Christi refert, ut exinde appareat regnum messianicum omnibus, etiam Gentilibus, patere.
20 Idealisationis processus rejicitur 3. Fatentur adversarii tria Synoptica scripta fuisse inter 60 et 90, ab auctoribus perfe6la sinceritate praeditis, qui praeviis docu-
3 Lepin, Jzsus Messie, p. l-lxxi; Venard, La valeur historique des Livres Saints, ap. Rev. du Clerge, t. 56, oct. 1908, p. 36-44; Brassac, op. cit., n. 86-87; Stanton *, Gospels as historical docuimnts, 1903.
mentis scriptis simulque orali traditione usi sunt, ideoque in sua substantia, praesertim ubi concordant, magna auc"toritate historica gaudere x; non esse tamen mere historica, sed ad fidem excitandam et augendam destinata; his igitur critice utendum esse, discernendo ea quae Christus vere egit et dixit ab iis quae idealisationis processu eidem adscribuntur 3. — Nos autem contendimus idealisationis processum parum verisimilem esse, imo etfaclis contrarium.
(A) Parum verisimilis est. Constat : (a) ex convenientia eorum quae minutim Synoptici referunt de statu physico, politico, morali et religioso Judaeorum, cum iis quae, ex aliis fontibus,de iisdem rebuscerto novimus: ipsi enim rationalistae fatentur haec omnia accurate describi : quod eo magis mirum est quod, an. 70, eversio civitatis Jerusalem maximam perturbationem in omnem Judaeam induxit, ut supra, n. 311, notatum est. Ex hac fideli descriptione jam legitime infertur Evangelistas non minus accurate fa£la et dicta Christi retulisse. (b) Ex comparatione Synopticorum cum Apocryphis : dum enim in his narrantur stupenda et ridicula prodigia, quae deformationem sat evidenter denotant, in nostris Evangeliis nihil nisi grave, ac Deo dignum refertur : ipsa miracula nihil ridiculi prae se ferunt, ut infra ostendetur.
(c) Ex impossibilitate morali assignandi tempus quo haec idealisatio facta est. Num ab ipsis Evangelistis? Minime; nam fidem coaevorum depingere non intendunt, sed ea referre quae Christus vere egit aut dixit, ex praeviis testimoniis aut documentis, ut constat ex declaratione Lucae 2 : " Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum, sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fueruni sermonis : visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere ". Num a primis docu-
1 Ita Jiilicher*, Einleil. in das N. Test., 3a ed., 1901, p. 293 : " Les Evangiles synoptiques sont d'une valeur inappreciable, non seulement comme livres d'edification religieuse, mais encore comme documents autorises pour l'histoire de Jesus ".
mentorum conscriptoribus? Id fieri nequivit; tunc enim adhuc superstites erant Christi coaevi, oculati testes faclorum, auditores Magistri : nonne hi contra veritatis adulterationem reclamassent? Christus siquidem in publico docebat, in vicis et plateis, in synagoga et in templo, ideoque nota erant ejus di<5!a et gesta x.
(d) Ex impossibilitate ipsius transformationis. Doclrina enim christiana, qualis a Synopticis exponitur, simplex simul et sublimis, lucida et profunda, nobilissimis hominum aspirationibus apprime respondens (supra, n. 255), totum aliquid efformat, quod transformari nequit nisi ejus harmonia destruatur ; non poterat igitur inveniri aut substantialiter immutari a viris ignotis, sinceris quidem, sed parvi ingenii 2.
- (B) Immo faclis contraria. (a) Si, ut rationalistae contendunt, Evangelia, idealisationis processu, ideas sui temporis describere voluissent, clare et explicite divinitatem Christi et vim satisfac~loriam ejus mortis exposuissent : tempore enim quo, juxta rationalistas, scripta sunt, an. 70-90, jam communitas christiana haec dogmata credebat; immo multo antea Paulus, in suis Epistolis, eadem praedicaverat. Atqui Synoptici nonnisi obscure et obiter divinitatem Christi ejusque mortis vim satisfa6toriam innuunt, immo, juxta adversarios, nullo modo asserunt. Illum exhibent praesertim ut hominem, ab humanis infirmitatibus, a dolore, anxietate, tristitia et quadam despondentia non immunem3.
1 " Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes conveniunt, et in occulto locutus sum nihil ". (Joan., XVIII, 20.)
a Id sane perceperunt non pauci rationalistae. Ita v. g. J. S. Mill*, Three essays on Religion, 1884, p. 253-254, ubi ait : " Quisnam igitur inter ejus discipulos et asseclas, sermones Christo adscriptos cogitare, aut vitam et mores in Evangeliis nobis revelata effingere poterat? Galilaese piscatores profecto esse non possunt, neque certe sanctus Paulus cujus ingenium et opiniones erant omnino dissimiles; eo minus primi scriptores christiani, in quorum operibus clare perspicitur quantum boni ac recfti inest totum, id, ut ipsi confitentur, a sublimiori fonte manare". Quod aliunde jam animadverterat Rousseau (Emilc, III). Cf. Wiseman, Lect. on the Connexion, etc, lect. IV,
Icirca finem. 3 Id sane animadvertit A. Jiilicher*, op. cit., p. 204 : " Le Messie qui, dans sa veillee au jardin de Gethsemani, avait 1'ame triste jusqu'a la mort, et nean-
Ergo non fidem christianam describunt qualis suo tempore vigebat, sed, historicorum more, verba et gesta Christi referunt qualia testimoniis fide dignis nota erant.
Quod quidem argumentum magis perspicuum est quando de Luca agitur; ipse enim non tantum Evangelium, sed Aclus Apostolorum scripsit; jamvero inter sermones Christi et sermones Apostolorum quos refert, magnum est discrimen : prior breviter, mparabolis, posteriores /z/sSm? et per modum commentarii loquuntur. Undenam tale discrimen, nisi ex eo quod scriptor accurate et objeclive hsec omnia refert, non autem propriam aut coaevorum mentem exprimit1?
- (b) Multa alia exponunt Evangelistae quae excludunt idealisationis processum. Ita discipulorum mentem eirca Messiam ejusque regnum temporale, horum ambitionem, praesumptionem et ignaviam, inobedientiam et incredulitatem sincere et graphice describunt, culpas, contentiones et defectiones non excusantes aut attenuantes, sed historice et simpliciter omnia narrantes etiam sibi probrosa. Si in his omnibus idealisationem sedulo vitarunt, cur non in aliis? — Nisi igitur aperte fa6lis contradicere velimus, concludendum est Synopticorum historicitatem solido inniti fundamento.
Jure igitur meritoque his tanquam documentis historicis uti valemus, praesertim si non unum aut alterum textum solummodo allegamus, sed plura testimonia in unum et idem probandum concordantia.
moins obtint par la priere la force d'aller jusqu'au bout, malgre 1'aveuglement de ses disciples, la malice de ses ennemis, et 1'agonie d'une mort horrible, ce Messie ne fut pas la creation de 1'imagination idealisante d'une classe de croyants : on aurait employe de tout autres couleurs. "
1 Quod sane ipsum Jiilicher fugere non potuit; scribit enim, oJ>. cit., p. 262 : " La ou nous aurions ete obliges de reconnattre a coup sur le disciple de Paul, a savoir dans la doctrine de la preexistence du Christ, ou de la valeur expiatrice de sa mort, nous sommes completement de^us... Luc rapporte l'histoire evangelique du point de vue de la Gentilite, sans qu'il y ait infiltration de la theologie du temps ". Ad rem etiam V. H. Stanton*, ap. Hastings, Dict. of tkeBible, t. II, p. 248 : " The teaching, again, of Our Lord is much of it such as could have been given only by Himself in his own lifetime, or is marked by the prominence of terms and ideas which speedily ceased to be much in vogue in the Church. This serves to show that the character of the record generally can have been comparatively little affected by the thought and language of the Church in a subsequent generation".
II. De historicitate Evangelii Joannis1.
- Contendunt quidem multi Critici liberales fa6la narrata in quarto Evangelio esse totaliter vel ex parte conficla, allegorias vel symbola ad aliquam doclrinam inculcandam; sermones vero ibi Christo adscriptos non esse ipsius Domini sermones, sed compositiones theologicas scriptoris.
Non diffitemur quartum Evangelium esse dogmaticum simul ac historicum; patet ex ipsis verbis aucloris 2 : " Haec scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus". Id vero minime prohibet quin fa6ta ibidem narrata sint vera, et sermones Christo adscripti vere fuerint quoad substantiam a Domino prolati. Ex scopo quem scriptor sibi praefixerat solummodo inferri potest ea facta et dicla selecla fuisse quae efficacius divinitatem Christi demonstrarent.
- i° Historica indoles factorum in quarto Evangegelio relatorum. Imprimis nullibi au6lor innuit se allegoriam vel parabolam proponere, sed e contra singula fa6ta minute describit, cum omnibus circumstantiis personarum, locorum, temporis, ita ut historici partes omnino agere videatur. Ad quod illustrandum, sciendum est apud eum inveniri quaedam quae a Synopticis jam referuntur, quaedam vero omnino ipsi propria.
(A) Interpauca quae cum Synopticis communia habet, recensentur : Joannis Baptistae testimonium 3, ejectio venditorum e templo 4, panum multiplicatio 5; ambulatio supra mare 6,
1 A. Camerlynk, De quarti Evangelii auctore, pars altera, Interna quarti Ev. indoles, Brugis, 1900; Knabenbauer, Comment. in Ev. sec Joannem, 2a ed., 1906, p. 15-58; Jacquier, Ilist. des livres du N. T., t. IV, 1908, p. 204-261 ; A. Lepin, Valeur historique du quatriime Evangile, Paris, Letouzey, 1909; H. R. Reynolds*, in Hastings1 Dicl. B., t. LI, p. 674- 728; R. H. Strachan*, in Hastings' Dicl. of Christ, t. I, p. 883-885; Sanday*, Authorship and historical Character of ' the Fourth Gospel, Criticism of the Fcurth Gospel, 1905; P. Ewald*, Des Hautproblem des EvangcHen frage, 1890. — 2 Joan., XX, 31.
*Joan.y VI, 1-13; et Matt., XIV, 13-21; Marct VI, 30-44; Luc, IX, 10-17 sjoan., VI, 16-21; et Matt., XIV, 22-33; Marc, VI, 45-52.
Jesu in Bethania unctio1; Christi triumphalis ingressus in Jerusalem2, totaque passionis historia. Jamvero, in his omnibus, etsi adsint quaedam parvi momenti discrimina inter quartum Evangelium et Synoptica, dici nequit Joannem meram allegoriam intendere, dum Synoptici solihistorica facta referunt : comparatione enim facta, paulo attendenti patet fa<5la relata substantialiter eadem esse, et allegoriam non magis manifestari in quarto Evangelio quam in ceteris.
- (B) Multa vero narrat ab aliis Evangelistis omissa, v. g. miraculum Canae, Nicodemi accessum ad Christum, mulieris Samaritanae conversionem,curationem paralytici ad probaticam piscinam et cceci nati, resurreclionem Lazari, etc. Sed, in his sicut in ceteris Evangelii partibus, tam graphice et accurate omnes, etiam minutas, circumstantias describit, ut historicam indolem horum factorum negare sit criticae legibus omnino contrarium.
(a) Ita circumstantias temporis et loci modo accuratiore quam ipse Lucas tradit : notat Andream et seipsum vocatos fuisse a Christo, hora quasi decimfc, Nicodemum venisse ad Jesum nocle*, Chiistum ex itinere fatigatum venisse in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob filio suo, et sedisse supra fontem, hora quasi sexta, et duobus diebus mansisse in civitate 5. Describit probaticam piscinam quaecognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habentem6; aliam piscinam novit in Jerusalem, ?iatatoria Siloe (quod interpretatur missus)7. Torrentem Cedron inter Jerusalem et montem Oliveti decurrere asserit8. Pilatum sedisse pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha, animadvertit, etc.
(b) Judceorum usus et traditiones non minus acfcurate depingit ; festa Tabernaculorum, Dedicationis, Paschatis ac ejus parasceve9 sedulo commemorat; necnon oppositionem inter Judaeos et Galilaeos I0, inter Judaeos et Samaritanos "; varias se6tas Pharisaeorum, Scribarum, et Sadducaeorum quos Pontifices vocat quia praesertim e sacerdotali genere colligebantur.
(c) Politicum Palestince statum paucis verbis adaequate describit. Ita asserit jus gladii Judaeis fuisse ademptum et in procuratorem romanum translatum, etsi non omnis judiciaria potestas ab eis xJoan., XII, 1-8; et Matt., XXVI, 6-13; Marc, XVI, 3-9. — *Joan., XII, 12-16; et Mait., XXI, 1-11; Marc, XI, 1-11; Luc, XIX, 29-44. — ^Joan., I» 39- — AJoan., III, 2. — bJoan., IV, 5-6, 40. — GJoan., V, 2. — 7 Joan., IX, 7. — *Joan., XVIII, 1. — »Joan., VII, 2; X, 22; XVIII, 28; XIX, 14, 31, 42. — 10Joan., II, 46; VII, 41, 52. — 1JJoan., IV, 20.
DIVINITAS GHRISTIAN^S RELIGIONIS. 189 ablata fuerit. In re militari, recle supponit pedites cohortem efformare, cui praeerat tribunus, etc.
Jamvero haec omnia aliaque multa non denotant auctorem symbolis allegoriisque deditum, sed accuratum biographum, qui optime noverat facla quae describit.
335- (C) Aliunde diversae symbolicae explicationes, a Rationalistis propositae, ingeniositatem magis quam veritatem redolent; si libri profani eodem modo intelligerentur,historia jam evanesceret. Dicunt v. g., nuptias Canae esse symbolum regni Dei : Sponsus est Christus, qui Ecclesiam desponsavit, mater Jesu repraesentat Synagogam, aut, secundum alios, mulierem de qua in Apocalypsi agitur; vinum significat electorum laetitiam; aqua in vinum conversa ostendit aquae, solum corpus abluenti, substitui vinum quod cor hominis laetificat et roborat. Mulier samaritana est typus Gentilitatis regnum Dei ingredientis. Sanatio caeci nati non est nisi symbolum caecitatis spiritualis quae a Messia curatur; Lazari resuscitatio ostendit Christum esse resurrectionem et vitam; et ita de ceteris. Jamvero si hujusmodi fa<5ta modo mere symbolico exponuntur, cur allegorice non interpretantur narrationes Synopticorum aut Commentarii Caesaris? Nonne eodem modo demonstrari posset Napoleonem nunquam exstitisse, sed designare solem qui mane ex Oriente ascendit et vespere in Occidente evanescit?
Chapter 7 of 81