Skip to the text

Nn. 833–869

  1. His dictis, statim ad objectum proprium hujus partis accedamus r. In triplici capite dicemus :

i° De Ecclesiae potestate ;

20 De exercitio hujus potestatis;

30 De relationibus inter Ecclesiam et Statum.

Caput j.

DE ECCLESLE POTESTATE.

  1. Cum potestas omnis societatis ex ejus fine prscipue deducatur, hic recolendum est Ecclesiam a Christo institutam fuisse ut in edy et per eam homines salutem ceternam consequerentur. Ad hunc autem finem attingendum, Ecclesia imprimis pollere debet potestate magisterii, ad docendum veram fidem, et potestate ordinis seu ministerii ad ministranda Christi sacramenta 2. — Insuper, cum omni societati competat potestas regendi suos cives eosque ad finem intentum dirigendi, Christus contulit quoque suae Ecclesiae potestatem jurisdiclionis proprie diclce, seu imperii, ut fideles ad finem supernaturalem dirigantur per pastores quibus in Ecclesia auctoritatem suam commisit 3.

835- Quam triplicem potestatem magisterii, ministerii, et imperii a Christo suae Ecclesiae collatam, et ab Apostolis jam a primis temporibus exercitam fuisse, multis argumentis supra demonstratum est (n. 606-632). Ex dictis etiam constat episcopos in hac triplici potestate Apostolis successisse (n. 633-657), dependenter tamen a Romano Pontifice,cui, tanquam Petri successori, competit suprema potestas in fideles et pastores, (n. 700 sq.). Ne ergo in jam dicfta redeamus, hic non intendimus denuoprobare existentiam in Ecclesia hujus triplicis potestatis, sed potius determinare quisnam sit ejus ambitus et quomodo exerceatur.

Jamvero de potestate ministerii seu ordinis, hic nihil est dicendum, cum specialis traclatus de Ordine in decursu Theologiae habeatur.

1 In Mc parte recognoscenda miiltum mihi profuerunt notse manuscriptae quas benigne utendas tradidit F. Cimetier, Juris canonici professor in Seminario Issiacensi. — 2 Matth., XXVIII, 19; Marc, XVI, 16.

DE ECCLESI^E POTESTATE. 541

Hic ergo agemus tantum de potestate docendi seu magisterii, et de potestate regendi seu imperii :

i° de objecto et ambitu potestatis docendi; 2° de objecto et ambitu potestatis regendi.

Art. I. De objefto potestatis doftrinalis Ecclesiae.

Praenotandum de generali ambitu hujus potestatis.

  1. Amplitudine magisterii doc"lrinalis Ecclesiae continentur omnia jura quae necessaria sunt ad revelationem edocendam, et ad depositum fidei custodiendum et defendendum. Hinc, non solum potest definire infallibiliter doctrinam revelatam de fide et moribus, et infallibile judicium proferre de veritatibus intime connexis cum doctrina revelata, sed etiam valet, jure divino et prorsus independenti, hominibus tradere christianam dodlrinam, ad hoc mittere prcedicatores, sive apud fideles, sive apud infideles, scholas aperire pro religiosa institutione puerorum. Merito etiam prohibet Hbros fidei vel moribus periculosos, damnat errores, symbola fidei conficit, etc. : quae omnia a canonistis fusius exponuntur T. Ad theologum praecipue spectat disserere de objecto infallibilitatis Ecclesiae.

Speciatim de objecto magisterii infallibilis Ecclesiae2.

Potestas magisterii seu docendi fruitur, ut jam dictum est, privilegio infallibilitatis quando agitur de ipsius Christi doclrina circa fidem et mores tradenda et exponenda, sive a collegio Episcoporum cum Romano Pontifice unitorum (n. 658 sq.), sive etiam a solo Romano Pontifice ex cathedra loquente (n. 742). Remanet vero pressius determinandum objeclum circa quod versatur hujusmodi privilegium.

  1. (A) Principium generale. Hujus infallibilitatis objeclum duplex est : direclum, quod comple6titur omnes veritates explicite vel implicite a Deo revelatas, prout continentur in verbo Dei scripto vel tradito; indireclum, quod

2 Mazzella, disp. IV, art. 8; Episc. Brixinensis, in Conc. Vaticano (ed. Lacensis, VII, p. 416 sq.); Billot, th. XVI-XIX; Franzelin, De Traditione, th. XII; Palmieri, op. cit., Prolog., § XL, p. 218 sq.

comprehendit omnes veritates quae, licet revelatae non sint, ita tamen cum revelatis connectuntur, ut necessariae sint ad ipsum fidei depositum integre custodiendum, rite explicandum et efficaciter definiendum *,

Defide est Ecclesiam infallibilem esse in definiendis veritatibus revelatis; nec necesse est id probare, cum argumenta superius allata n. 659 sq., id saltem demonstrent. — Insuper certum est Ecclesiam infallibilem esse quoad veritates cum revelatis intime connexas. Etenim fidei depositum non potest integre custodiri vel efficaciter defendi, nisi simul error vitetur in rebus cum hoc deposito necessarioconnexis; si enim errores admittuntur qui indirecle, sed tamen efficaciter, fidei aedificium labefa<5t.ent, mox fides ipsa peribit. Unde sic : Ecclesiae sane jus competit ad ea cum certitudine definienda quae necessaria sunt ad fidem servandam et tuendam; atqui veritates etiam naturales, cum revelatis necessario connexae, necessariae sunt ad fidei depositum custodiendum : v. g., spiritualitas animae, quamvis sit veritas philosophica, ita cum fide connectitur ut, ea negata, simul negari debeant ea quae fides docet circa animae imrnortalitatem vitamque futuram; ergo has veritates Ecclesia infallibiliter definire potest.

Magnum tamen est discrimen inter objeclum infallibilitatis directum et indire<5tum; quando veritas afrmffc revelata definitur, est objeclum fidei divince et catholicce, quia creditur directe propter auctoritatem Dei revelantis ; quando autem auctoritas infallibilis exercetur circa veritates connexas cum revelatione, hujusmodi veritates non sunt obje<5tum fidei

1 " Le privilege de rinfaillibilite a ete confere a l'Eglise pour que la parole de Dieu, ecrite ou transmise oralement, soit enseignee integralement dans 1'Eglise universelle et preservee de toute nouveaute et de toute alteration. L'objet de l'infaillibilite s'etend donc aussi loin que s^tend le dtpdt de la foi, et que Vexige le devoir imposd a V Eglise de conserver fidehmcnt ce depdt. II comprend donc, selon toute leur etendue, non seulement la parole de Dieu revelee, mais encore toutes les verites qui, sans etre revelees en elles-memes, ont cependant avec les verites revelees une connexion si intime, que sans elles , la parole divine ne peut etre ni fidelement conservee, ni proposee avec precision et certitude a la croyance des fideles, ni solidement prouvee et defendue contre les erreurs humaines et contre les efforts d'une fausse science". (Conffr. de Belley, cit. apud Salvatore di Bartolo, Nuova esposizione dei criteri teologici, cum permissu S. P. A. Magistri, Roma, 1904, p. 56).

DE EGGLESI^E POTESTATE, 543 divinae aut catholicae, sed solum fidei ecclesiasticce, quia accipiuntur non direcle propter auctoritatem Dei, sed propter auctoritatem Ecclesiae, ut fusius exponimus in Tr, de Fide.

Remanet igitur ut pauca»tiicamus de praecipuis rebus quae intra objectum infallibilitatis indireclum comprehenduntur.

  1. (B) De objeclo indireclo infallibilitatis. Omnes admittunt obje6lum infallibilitatis indirectum complecti veritates non revelatas cum revelatis connexas; adsunt tamen controversiae circa quaedam objec"ia in specie.

(a) Ecclesia est infallibilis circa conclusiones tkeologicas. Certum est. Conclusio theologica, quae dicitur etiam veritas virtualiter revelata, est onclusio qu<z per proprium discursum certo et evidenter deducitur ex duabus prcemzssis, quarum una est formaliter revelata, altera autem naturaliter cognita; talis est, v. g., propositio asserens Christum, ut Jwminem, non esse Filium Dei adoptivum sed naturalem, quae non dire6le in verbo Dei continetur, sed ex eo logice infertur. Unde sic : Ecclesia infallibilis est in omnibus quae- necessaria sunt ad fidei depositum incorrupte servandum ; atqui fidei depositum incorruptum servari nequit, nisi infallibilitas ad conclusiones theologicas extendatur; nam homini naturale est conclusiones ex veritatibus revelatis deducere, et si falsae conclusiones inferantur, dogmata fidei periclitantur vi connexionis quam inter principia et conclusiones mens naturaliter percipit ; ita in casu allato, si quis afifirmat Christum, ut hominem; esse Filium Dei adoptivum, et non naturalem, mox incidet in Adoptianismum.

Id praxi Ecclesiae confirmatur : ut enim de aliis exemplis taceamus, Pius VI, per Constit. Auclorem fidei (28 Aug. 1794), ocloginta quinque propositiones Synodi Pistoriensis damnavit, inter quas multae inveniuntur quae non directe fidei opponuntur, sed solum conclusionibus theologicis. Porro haec Constitutio ut irreformabile judicium ex cathedrd recepta fuit. Illae tamen conclusiones theologicae probabiliter non sunt objectum fidei divince, sed solum ecclesiasticce^vX dicetur in Tr. de Fide.

839 • (b) Infallibilis est Ecclesia quando aliqud censurd doclrinali notat quamdam propositionem \

Si doctrina notatur ut hceretica, de fide est infallibilem esse Ecclesiam in decernerida illa censura, cum hic agatur de exercitio magisterii circa obje6tum direclum infallibilitatis. Si vero notatur ut hceresi proxima, in jide erronea,falsa, communis et vera sententia tenet Ecclesiam esse infallibilem : nam in infligendis hujusmodi censuris, Ecclesia veram fert definitionem, licet negativam, de do6lrina intime cum revelatione connexa. Tandem, si doctrina alio modo notatur, v. g., ut temeraria, piarum attrium offensiva, improbabi lis, etc, non tam evidenter apparet Ecclesiam esse infallibilem, nam non videtur definire doclrinam : sed in hoc casu semper religiosus assensus, etiam internus, judicio Ecclesiae debetur 2, ut infra dicemus n. 862. — Multi tamen non distinguunt, et indiscrimir.atim asserunt Ecclesiam in censuris doctrinalibus quibuscumque esse infallibilem.

  1. (c) Ecclesia est infallibilis quoad facla dogmatica. Ita communis et vera sententia 3.

Fac~tum dogmaticum in genere est illud qitod cum dogmate fidei ita conneclitur, ut ejus notitia ad dogma edocendum vel tuto servandum necessaria sit. 1) Hujusmodi sunt facta quse legitimitatem S. Pontificis vel C. CEcumenici respiciunt : nisi enim certo cognoscatur hunc Pontificem esse legitimum Petri successorem, yel hoc Concilium esse vere cecumenicum, non constabit utrum necne auctoritatem habeant in universam Ecclesiam. Omnes admittunt Ecclesiam infallibilitate gaudere circa legitimitatem S. Pontificis,

1 Mazzella, De virtutibus infusis, Romae, 1879, disp. II, art. 10, p. 268- 283; Billot, op. cit., th. XVII; Quilliet, in Diclion. de th<!ol., II, col. 2101- 21 13, v. Censures dodlrinales.

2 Hsec habet Vaticanum (sess. III, cap. 4) : " Ecclesia, quae una curn apostolico munere docendi, mandatum accepit fidei depositum custodiendi, jus etiam et officium divinitus habet falsi nominis scientiam proscribendi, ne quis decipiatur per philosophiam et inanem fallaciam {Coloss., II, 8). Quapropter omnes Christiani fideles hujusmodi opiniones, quae fidei docftrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab Ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tanquam legitimas scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem prse se ferant, habere tenentur omnino ".

3 Contrariam sententiam propugnat Salvatore di Bartolo, op. cit., p. 71-78.

DE ECGLESI^S POTESTATE. 545 proindeque errare non posse quando unanimiter hunc Papam ut legitimum agnoscit ; secus enim Ecclesiae corpus a capite separaretur; quod contrarium est ejus indefectibilitati et unitati. Certum est pariter Ecclesiam infallibiliter determinare posse quodnam Concilium sit cecumenicum annon ; secus dubitaretur utrum decreta ab eo edita infallibilia sint necne. 2) Ad fa6la dogmatica etiam pertinet factum quod in certo libro contineatur quaedam doclrina orthodoxa, vel heterodoxa, v. g., factum quod in libro Jansenii " Augustinus" vere exprimatur do6lrina quinque propositionum ab Innocentio X damnatarum. Quo res melius intelligatur, haec statui possunt : non contendimus Ecclesiam infallibiiem esse judicando hunc librum esse hujus vel alterius au6loris, vel auctorem, cujus propositiones damnantur, in mente eum intendisse sensum quem verba prae se ferunt, sed posse infallibiliter determinare quemnam sensum verba alicujus libri, attento contextu, prae se ferant1, et utrum hic sensus sit orthodoxus annon. Etenim, nisi res ita se habeat, poterit hsereticus impune errores spargere, et condemnationem effugere, dicendo non re&e sensum libri intellectum fuisse. Ad hoc effugium recursum habuerunt Jansenistae, post damnationem quinque Jansenii propositionum; sed Clemens XI aperte declaravit obsequiosum silentium non sufficere, sed " damnatum in quinque praefatis propositionibus Jansenii libri sensum, quem illarum verba prce se ferunt, ut prcefertur, ab omnibus Christi fidelibus ut haereticum non ore solum sed et corde rejici ac damnari debere " 2. Quod Ecclesiae praxi firmatur; nam C. Niccenum damnavit librum Arii, cui titulus Thalia; Ephesinum Nestorii scripta; Constantinopolitanum II tria capitula ; Leo X errores Lutheri reprobavit; Pius V propositiones Baii; Pius VI propositiones Synodi Pistoriensis; et haec judicia ut irreformabilia habita sunt 3.

1 Hinc quando damnantur propositiones juxta sensum ab auclore intentumt agitur non de sensu subjeclivo, quem forsan auclor habuerit, sed de sensu naturali et obvio, prout eruitur ex libro ipso, omnibus rite attentis.

2 Denz-Bann., n. 1350. Cf. Bossuet, Correspondance^ ed. Levesque, t. I, pp. 84, 131.

3 Objicitur quidem Vi°iliuni contradiclorias sententias tulisse de tribus capU tulis (i. e. scriptis Theodori Mopsuesteni, Theodoreti Cyrensis, Ibae Edesseni),

  1. (d) Ecclesia infallibilis est quoad prcecepta morum^ quatenus leges generales pro universa Ecclesia latae bonis moribus oppositae esse non possunt. Nam si Ecclesia prae- ciperet ut bonum aliquid bonis moribus, id est sive naturali sive divinae legi, contrarium, eo ipso erraret practice incul- cando ut honestum quod revera malum est. Attamen Ec- clesia errare potest circa opportunitatem talis vel talis legis in se bonae, quia nullibi ei promittitur summus prudentiae gradus ad optimas leges pro omnibus temporum vel loco- rum circumstantiis statuendas.

Hinc Ecclesia pariter infallibilis est quando definitive approbat constitutiones alicujus Ordinis religiosi, quatenus approbare nequit instituta quse fidei et moribus sunt contraria, propter eamdem rationem ac supra; sed non est infallibilis de opportunitate talis vel talis regulae pro variis circumstantiis loci et temporis, quia hsec est solum quaestio prudentiae.

  1. (e) Ecclesia infallibilis cst in canonizatione sanclorum Ita communis et vera sententia x.

Hic autem agitur tantum de canonizatione prout jam a saec. X perficitur, non de canonizatione oequipollente, qua quis antea, sine ibrmali examine, ut sanctus habebatur. Canonizaiio sanctorum distinguitur a beatificatione : prior est definiiiva sententia de sanctitate alicujus servi Dei, qua declaratur eum inter ccelites rece- modo ea condemnantem et modo condemnationem revocantem. Fatemur equidem eum non semper secum constitisse; primum quidem prsefata opera condemnavit, quia, monophysismum irnpugnando, in nestorianismum defleclebant; sed prudenter subscriptioni hxc verba addidit : salvd in omnibus reve' rentid Synodi Chalc&donensis ; et ita fidera catholicam servabat. Cum vero nonnulli ea condemnatione abuterentur ad favendum monothelismo, priorera sententiam retra(Slavit. Ergo hujusrnodi variationes neque doctrinam neque faclum dogmaticum respiciuht, sed prudentiam in agendo. Cf. Hefele-Leclercq, op. cii.% tom. III, § 258 sq.; Duchesne, Vigile ei Ft/age, in Revue des Quest hisioriques^ 1884, t. XXXVI, p. 369-440.

1 Nonnuili contenderunt hoc esse de fide, sed Benedictus XIV in eximio opere de Servorum Dei Beatific. et Canonizatione> lib. I, c. 45, n. 28, post expensa utriusque opinionis argumenta, his verbis concludit : " Si non hsereticum, temerarium tamen, scandalum tofl Ecclesise afiferentem, in Sanctos inju riosum, faventem hsereticis negantibus auCtoritatem Ecclesise in canonizatione Sanclorum, sapientem haeresim, utpote viam sternentem infldelibus ad irridendum fideles, assertorem erroneae opinionis et gravissimis pcenis obnoxium dicemus eum qui auderet asserere Pontificem in hacaut illa canonizatione errasse". — Contra sententiam communem, P. Viollet, (cf. Etudesy 20 avril 1905), multos congerit textus, ex quibus tantum sequitur illam sententiam non esse unanimem. Cf. etiam Salvatore di Bartolo, op. cit., p. 70; T. Ortolan, art. Canonisation, in Dict. thtol. (Vacant), II, col. 1639 sq.

DE ECCLESI^ POTESTATE. 547 ptum esse, ideoque ab omnibus fidelibus colendum ; posterior est prcevium judicium, quo permittitur cultus alicujus servi Dei, sed non praecipitur.

Jamvero communiter docent theologi, post Benedictum XIV1, Ecclesiam non esse infallibilem in beatificatione servorum Dei. cum sententia lata non sit definitiva; infallibilem autem csse in canonizatione, Nam, ut arguit Bened. XIV*, fieri nequit ut in universa Ecclesia error inducatur in his quae ad mores spectant; atqui id contingeret, si falleretur in sanctorum canonizatione; etenim, ut ait 6". Thomas 3, " esset error damnabilissi veneraretur tanquam sanctus qui fait peccator, quia aliqui scientes peccata ejus, crederent hoc esse falsum, et, si ita contingeret, possent ad errorem perduci; ergo Ecclesia in talibus errare non potest ". Praeterea errare nequit Ecclesia in iis determinandis quae ad profitendam fidem pertinent. Atqui, ut Angelicus subdit, " honor quem sanctis exhibemus qusedam professio fidei est, qua San6torum gloriam credimus ".

Conclusio. Ex his omnibus merito infertur Ecclesiam infallibilem esse non solum in iis quae revelata sunt, sed etiam in iis quae ita cum revelatis connectuntur ut, si in eis falleretur, error perniciosus in rebus ad fidem spectantibus induci posset.

Art. II. De objefto potestatis regendi.

Explicato obje6lo et ambitu magisterii, seu potestatis doclrinalis Ecclesiae, nunc ad imperium seu potestatem regendi devenimus, et probare intendimus Ecclesiam triplici potestate gaudere, legislativd scilicet, judiciarid et coaclivd.

  1. Thesis. Potestas regendi a Christo Ecclesiae concessa complectitur potestatem legislativam, judiciariam et coactivam. Certum est*.

3 Quodiibet. IX, q. 7, a. 16, ubi tamen docere videlur inerrantiam Ecclesiae in canonizatione sanctorum tantummodo " pie credendam " esse.

4 De qua thesi, prxter theologos Billot, th. XX; De Groot, Qusest. XI; Mazzella, disp.III, art. 9; Palmieri, Proleg., § XVIII-XIX, consulendi sur.t etiam auclores juris publici ecclesiastici, v. g. : Audisio, Droit public de V Eglise et des nations chrftiennes (trad. Labis), 3 in 8°, Louvain, 1864; A. Tilloy,

Declaratur. Per potestatem legislativam intelligimus potestatem non solum interpretandi leges naturales vel divinas, sed etiam faciendi ordinationes ad bonum commune quce membrd Ecclesice in conscientid obligent. Fotestasjudiciaria est potestas judicia instituendi circa a6liones sociorum, sententiasque ferendi quae etiam invito^ obligent. Coacliva dicitur potestas vim physicam adhibendi ad urgendam exsecutionem legum vei sententiarum *.

In hac definitione potestatis coaclivce, per vim physicam intelligenda sunt media quae obtinent suum effeclum etiam invito subdito, sive sint materialia (paenae corporales, v. g., detentio, incarceratio...), sive sint mere spiritualia, ut excommunicatio, suspensio. Hic enim vis physica solummodo opponitur morali quse in consilio, prsecepto, etc. habetur, et ex se non obtinet effeclum nisi in bene volenti, etiamsi includat obligationem.

  1. Probatur. i° Ex verbis Christi. (a) Modo generali Christus dedit apostolis, et eorum successoribus, et imprimis Petro, potestatem pascendi (i. e. regendi) fideles 2, et qucecumque alligandi vel solvendi super terram3, in ordine ad hunc finem, Quando eos mittit in mundum, dicit : " Data est mihi omnis potestas in ccelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis " 4; his verbis innuens apostolos et ' eorum successores, ad missionem suam in terris continuandam, sicut eflpse, omni potestate necessaria praeditos fore : quod alibi expressit dicens : " Sicut misit me Pater, et ego

Traite th^oriqui ei pratique de droit canoniquey Paris, 1895, *• I> P- 20-62; Duballet, Traite' des principes de droit canonique, tom. I, Paris, 1896; Liberatore, Del diritto publico ecdesiastico > Prato, 1887 (gallice versum, Paris, 1888); Moulart, VEglise et VEtat, 4e ed., Louvain, 1895; Cavagnis, Institutiones juris publici ecc/esiastici, 3 v. in-12, 4e ed., Romae, 1906. I x Diversimode ab auctoribus explicatur notio potestatis coacliva'. Juxta quosdam, pars est potestatis executiva tantum (quae legislativse et judiciarise opponitur), quatenus vim physicam in invitos adhibet. Juxta alios vero, potestas quse dicitur coactiva ad legislativam pertinet, in quantum leges psenales constituit; ad judiciariam autem, in quantum pcenas a lege statutas in casu particulari contra reum decernit; ad executivam vero in quantum pcenas a judice decretas applicari mandat. Cf. Cavagpnis, op. cit., lib. I, n. 95-96.

3 Matth., XVIII, 18; XVI, 19. In hoc ultimo textu, per metaphoram clavium expressius explicatur potestas Petro a Christo tradita.

DE ECCLESI^E POTESTATE. 549 mitto vos"1... "Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit ; qui autcm me spernit, spernit eum qui misit me " 2. Atqui in his verbis generalibus certo includitur potestas tum leges ferendi, tum judicia instituendi, tum poenis urgendi exsecutionem legum vel sententiarum; nam sine hac triplici potestate, societas vera et perfe6la, qualis a Christo instituta fuit Ecclesia, subsistere non potest.

845- (b) Potestas legislativa Ecclesiae ex textibus jam citatis haud obscure infertur 3; et confirmatur ex eo quod in veteri Testamento hujusmodi potestas existebat, secundum illud : " Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite" 4; non enim verisimile est minorem potestatem competere Apostolis et episcopis quam Scribis et Pharisaeis.

(c) Fotestasjudiciaria et coacliva Ecclesiae a Christo conceditur quando exponit modum quo peccator corrigi debet. Post fraternas monitiones, si inutiles evadunt, " dic ecclesiae; si auiem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus " 5. In hoc textu indicantur reus, accusator, judex (scilicet ecclesia 6), et proinde agitur vere de potestateyW/ciaridi. Indicatur quoque sententia et pcena a reo subeunda, exclusio scilicet a communitate : " sit tibi sicut ethnicus et publicanus" 8; ex quo re6le concluditur Ecclesiam habere coaclivam potestatem.

6 "Vocantur ecclesia ecclesiae rectores; quod manifestum est tum ex eo quod et synagogae principes ecclesia appellantur; tum ex natura rei, quandoquidem judicium ab universa n ultitudine exerceri nequit; tum ex eo quod Christus e vestigio subjungit : Amen dico vobis, quacnmque alligaveritis super terram, etc. (1. c, v. 18), quae quidem verba non ad omnes, sed ad Apostolos ecclesiseque rectores pertinent, qui ecclesia dicuntur, quemadmodum status appellantur magistratus, a quibus respublica geritur ". (de Groot, 1. c, p. 399; cf. Loisy*, Les Evangiles synoptiques, II, p 91, jam citat. n. 615, not. 2.)

7 " II s'agit donc d'un veritable pouvoir judiciaire et disciplinaire, qui appartient a la communaute pour sa sauvegarde, et qui reside particulierement dans ses chefs, par qui il s'exerce ". (Loisy, 1. c)

8 Hujusmodi excommunicatio jam in synagoga in usu erat, ut videre est apud /oan., IX, 22, 34.

  1. 20 Ex praxi apostolorum. Hanc triplicem potestatem exercuerunt Apostoli, optimi Magistri interpretes.

(a) Potestaiem legislativam. In concilio Hierosolymitano, prgeceperunt apostoli neo-conversis ut abstinerent "ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato et fornicatione " xj S. Paulus laudat Corinthios quod prcecepta sua servaverint 2; in suis epistolis multas edicit leges de dotibus ministrorum Ecclesiie3, v. g. de bigamis et neophytis no.i ordinandis, de conditionibus requisitis in vidua eligenda 4, de xnodo quo vir et mulier orare debent 5, de usu charismatum 6.

(b) Potestatem judiciariam. S. Paulus sententiam vere judiciariam tulit contra Hymenseum et Alexandrum7, contra Corinthium incestuosum 8 : eos tradidit Satanae; edocet Corinthios quomodo apud fideles causae judicandse sint9; instruit Timotheum de duobus vel tribus testibus requisitis ad recipiendam accusationem adversus presbyterum io.

(c) Potestatem coadivam jam in exercitio vidimus locis modo citatis ", quibus plures addi possunt; v. g., *S1 Paulus minatur Corinthios : u In virga veniam ad vos "... In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam13... Haec absens scribo, ut non prsesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi"14; praescribit Thessalonicensibus : " Si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo " I5.

  1. 30 Ex praxi et definitionibus Ecclesiae. — (a) Ex praxi, In hoc argumento, non esl opus multum insistere, nam omnibus notum est Ecclesiam, Romanosque Pontifices et Episcopos (proesertim in Conciliis), jam a primis tempo-

1 Act,, XV, 29. Hanc legem esse novam, positivam (saltem ex parte) et vere obligatoriam optime demonstrat Palmieri, op. cit., p. 124. De die dominka quae juxta plures (v. g. S. Thom.t Ia II35, q. 103, a. 3; IIa 11*, q. 122, a. 4) sabbato successit, vi prcecepti apostolici, cf. Act., XXI, 7; / Cor.> XVI, 1; Apoc, I, 10. Duchesne, Origines du culie chrttien, 3e ed., p. 228; Villien, Histoire des commandements de V Eglise, Paris, 1909, p. 22-25.

3 " Laudo vos quod prsecepta mea tenetis " {I Cor., XI, 2). Cf. / Thes., IV, 2 : " Scitis quae praecepta dederim vobis".

8 f Cor., V, 1-6. " Ego quidem absens corpore, prsesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est. In nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Jestf, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis"...

DE ECGLESI^E POTESTATE. 551 ribus, i) leges vel canones edidisse quibus fidelium conscientiae obligarentur : quod testantur collecliones juris canonici, quales sunt Canones et Constitutiones Apostolorum, etc; — 2) judiciales sententias pronuntiasse, v. g., contra haereticos, et tribunalia ecclesiastica instituisse; — 3) pcenas (etiam temporales) contra rebelles decrevisse.

  1. (b) Ex definitionibus Ecclesice. — 1) Suam potestatem legislativam Ecclesia in conci'io Tridentino sollemniter definivit : " Si quis dixerit baptizaccs liberos isse ab omnibus sanclce Ecclesice prceceptis, qua^ vei scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se sua sponte illis submittere voluerint, anathema sit '* x, Cui definitioni addere possemus multos textus in quibus Romani Pontifices jus sibi vindicarunt condendi leges quae statim in conscientia obligent, absque prsevia acceptatione societatis civilis 2.
  1. Potestatem judiciariam et coaclivam Ecclesiae vindicarunt Trideniinum*, et Summi Pontifices : v. g., Joannes XXII damnavit errorem Marsilii Patavini " Quod tota Ecclesia simul juncla nullurn hominem punire potest punitione coacliva, nisi concedat hoc imperator " 4 ; Pius IX propositionem hanc in Syllabo reprobavit : 11 Ecclesia vis inferendce potestatem non habet, neque potestatem ullam temporalem direclam vel indireclam " s.

  2. Triplicem potestatem, tegistaiivam, judiciariam, et coaclivam Ecciesise affirmant Benediclus XIV et Pius VI, darnnandout haereticam doclrinam quae denegaret Ecclesige " potest-item ncn soium dirigendi per consilia et suasiones, sed etiam juhendi per leges, ac devios contumacesque exteriore judicio, et salubribus poenis coercendi atque cogendi " 6. Tandem Leo XIII his verbis catholi-

1 Trid.y sess. VII, de Baptismo, can. 8. Cf. Vatic. const. Pastor aternus, cap. 3.

3 Trid., sess. XXIV, can. 12 (quoad causas matrimoniales); sess. VII, de Baptismo, can. 14.

4 Joan. XXII, Const. Licet juxtamdoctrinam, 23 odl. 1327, apud Denz,- Bannwart, n. 499.

6 Syllabus, prop. 24 {Denz.-Banmvart, n. 1724, olim 1572). Cf. Choupin, Valeur des dtcisions du S. Siege, p. 214-238. Hoec propositio excerpta est ex litteris Apostolicce Sedis (22 aug. 1851), in quibus Pius IX damnavit opus J. N. Nuytz*, cui \i\x\xs Juris ecclesiastici Institutiones.

6 Bened. XIV, brev. Ad assiduas, 4 mart. 1755, quo damnatur opus a P. la Borde scriptum Principes sur Vessence, la distinclion, et les timites des deux puissances spirituelle et temporelle, jam a S. Officio (5 aug. 1753) damnatum (Beuedicli XIV Bullarium, III, part. 2, Prati, 1847, p. 225); — Pii VI, bulla eam doctrinam proponit : " Jesus Christus Apostolis suis libera mandata dedit in sacra, adjunc~ta tum ferendarum legum veri nominis facuJtate, tum genuina, quse hinc consequitur, judicandi punienditju* potestate" *.

*: 849. 10 Ex natura Ecclesiae. Ecclesia, qualis est a Christo instituta, talis est naturas ut necessario habere debeat triplicem potestatem iegislaiivam, fudiciariam, et coaclivam. Est enim vera societas, juridice perfe6la, et qua talis, hac triplici potestate pollere debet.

(A) Notio societatis 2. Societas definiri potest : Plurium unio moralis adfinem communem communibus mediis consequendum. Duplex enim requiritur elementum in omni societate : materiale scilicet, et formale. Elementum materiale est pluralitas seu multitudo ad unum reducenda ; elementum vero formale illud est per quod multitudo ad unum reducatur.

Dicitur : plurium, ad indicandum elementum materiale societatis, pluralitatem scilicet, seu multitudinem ad unum reducendam.

Unio mora/is, ad distinguendum societatem ab agglomeratione mere physica. Societas enim est conjunclio per intellectum et voluntatem, nam praesupponit cognitionem finis communis, et ejus efficacem appetitionem.

Adfinem communem : nam si socii ad diversa tenderent, deficeret inter eos moralis conjunctio. Finis autem est elementum formale quo societates specificantur, et ab invicem distinguuntur.

Communibus mediis consequendum : absque ennn mediis communibus saltem aliquo modo, socii non haberent ex eorum conjunctione juvamen efficax ad finem attingendum.

Plerumque, praclice, triplex unitas conspirationis, finis et mediorum, per subordinationem eidem aucloritati obtinetur.

  1. (B) Species societatis. — (a) Alia est societas amicatis, cujus membra neque lege, neque pac~to, sed mero affectu invicem uniuntur; — et alia societas juridica, cujus membra juris vinculo inter se colligantur, ex quo oriuntur juridica jura et officia.

(b) Alia est societas imperfecla quae pro fine habet aliquod bonum in suo genere incompletum, et proinde ordinatur, tanquam pars ad totum, ad aliam societatem quae bonum in eodem genere comple-

Auctoremfidei, 28 aug. 1794, qua. damnantur errores synodi Pistoriensis [Denzinger, n. 1505, olim 1368).

1 Leon. XIII, Encycl. [nimottale Dei, 1 nov. 1885, § Nam Unigenitus, A. S. S., vol. XVIII, p. 165.

DE EGGLESI^K POTESTATE. 553 tum prosequitur : v. g., societas commercialis relative ad Staturn, dicecesis relative ad Ecclesiam; — et alia societas perfefia, quae pro flne habet aliquod bonum in suo genere completum, et proinde non subordinatur alteri societati : v. g., Status, in ordine ad bonum temporale civium; Ecclesia (ut dicerr.;/j) in ordine ad bonum spirituale.

  1. (C) Natura societatis ecclesiasticce \ Ecclesia est socictas juridica et perfecla, et proinde triplici gaudet potestate legislativd,judiciali> coaclivd;'m ordine ad suum proprium finem.

(a) Ecclesia est socitias in stricto sensu supra exposito, nam omnia habet clerr^enta constitutiva alicujus societatis : viultitudinem ad unum redigendam, fideles scilicet baptizatos; — finem -proprium, nempe salutem aeternam sociorum, per eorum sanclificationem his in terris obtinendam; — media communia ad hunc finem assequendum : eamdem fidem, eadem praecepta, eadem sacramenta, iisdem ducibus subordinatio.

(b) Ecclesia est societas juridicay nam a Deo ipso, a quo emanat omnis au6loritas, tanquam societas instituta est, et proinde ab Eo aucloritatem accepit ut possit vere ligare socios, et jura necessaria ad suum finem attingendum 2.

  1. (c) Ecclesia est societas perfecla : habet enim pro fine aliquod bonum in suo ordine completum, ad aliud bonum nullo modo ordinatum, et quod nulla alia societas directe et primario prosequitur, felicitatem scilicet spiritualem et supernaturalem hominum. Consequenter non potest alteri societati subordinari, et est vere perfecla in suo ordine. Immo, finis Ecclesiae talis est naturae ut non

1 Moulart, op. cit> p. 14 sq. et p. 436-476; Cavagnis, op. cit., lib. I, n. 205-276.

3 " L'Eglise tient la place de Dieu qu'elle represente. Par consequent 1'homme a envers 1'Eglise les memes devoirs qu'envers Dieu. Or tous nos devoirs vis-a-vis de Dieu sont juridiqucs^ puisqu'ils correspondent au droit absolu qu'il a sur les creatures. Donc 1'Eglise est une societe juridique liant a elle, comme corps moral, les differents membres qui s'y unissent, et produisant chez eux, par ses commandements, une veritable obligation juridique (Choupin, Valeur des decisions du S. Siige, p. 218). Cf. Cavagnis, Naturc de Vautorite juridique et publique de PEglise, trad. Duballet, Paris, 1891, p. 47 sq.; Duballet, op. cit., I, p. 221 sq.; Liberatore, Droit public del 'Eglise, trad. Cnclair, Paris, 1888, p. 19 sq.

solum ad alium finem nullo modo ordinetur, sed ipsi omnes ceteri fines subordinentur *.

vd) Ecclesia, utpote societas perfecta, triplici gaudet potestate legislativd, judiciali, coaclivd, in ordine ad suum proprium finem. — Societas enim juridice perfeclia sibi sufficiens esse debet in ordine suo, et in se habere media necessaria ad suum finem obtinendum. Triplex autem praefata potestas in omni societate perfec~la necessaria est. Nam, ut societas possit conducere socios ad suum finem, debet i) eis proponere tanquam obligatoria certa media necessaria vel utilia ad finem consequendum : quod per potestatem legislativam praestatur; 2) legum violatores punire, ne inanis evadat legifera potestas : quod fit per potestatem judiciariam; 3) gubernationem et administrationem, quoad personas et bona, curare, et exsecutioni legum et sententiarum invigilare : hinc potestas exsecutiva, quae etiam coacliva vocatur, ex dictis n. 843, si in exsecutione vis physica adhibetur.

  1. Scholium. Ecclesia jure proprio pcenas quasdam temporales delinquentibus infligere potest, non excedentes tamen moderamen regiminis ecclesiastici 2. /'

Probatur : 1) ex praxi Ecclesiae : nam per multa saecula pcenis temporalibus usa est ad coercjitionem delinquentium, — non solum subjiciendo peccatores paenitentiis etiam publicis, vel privando clericos suis officiis et beneficiis, sed etiam reos plectendo mulclis pecuniariis, incarceratione, et aliis poenis moderatis.

  1. ex definitionibus Ecclesiae, quae pluries sibi hoc jus vindicavit. Juxtajoan. XXII, " corporalis est a Christo coaclio Ecclesiae permissa " ; anirmat Ben. XIV Ecclesiae Christum contulisse potesta-

1 Damnata est a Pio IX propositio sequens {Syllab., prop. 20) : " Ecclesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus juribus sibi a divino suo Fundatore cbllatis, sed civilis potestatis est definire quae sint Ecclesise jura ac limites, intra quos eadem jura exercere queat". — Leo XIII, in Encycl. Immortale Dei, 1 nov. 1885, explicite dicit : " (Ecclesia) societas est genere et jure perfecla, cum adjumenta ad incolumitatem actionemque suam necessaria, voluntate beneficioque Conditoris sui, omnia in se ac per se ipsa possideat ".

2 Soglia, InyHtutiones juris publici ecclesiastici, p. 165-169; Cavagnis, op. cit. , lib. I, c. II, art. VI; Choupin, op. cit,, p. 214-238; Nouv. revue thtol., 1908, p. 209-229; Vacandard, L Iwjuisition, Paris, 1907; La nature du pouvoir coercitif de VEglise, in Etudes de critique et d'histoire religieuse, 2me serie, Paris, 1910, p. 219-243; Moulard, in Rev. pr. d'apo/og<?tique, 15 aout 1908, p. 721-736.

DE EGGLESI^E POTESTATE. 555 tem " devios contumacesque exteriori judicio et salubribns poznis coercendi atque cogendi"; quae verba Pius Vfsua. fecit, damnando ut haereticam doctrinam contrariam; tandem Pius IX tum in Syllabo (prop. 24), tum in encyclica Quantd Curd, affirmat Ecclesiam habere "potestatem minferendae", et damnat eos qui denegant Ecclesiae "jus violatores suarum legum pcenis temporalibus coercendi " *.

  1. ex ratione : nam Ecciesia, utpote societas perfecla et independens, sufficienti pdtestate pollere debet ad efficaciter coercendos contumaces, ad quod pcenae mere spirituales saepe non sufficiunt.

Dixi : non excedentes moderamtn regiminis ecclesiastici. Nam, ut scribit Nicolaus I, " Ecclesia gladium non habet nisi spiritualem; non occidity sed vivificat2", et notum est iliud effatum " Ecclesia abhorret a sanguine ". Et ideo Ecclesia pcenam capitalem nunquam indixit, quamvis approbaverit, tacito saltem consensu, ordinationes civiles quibus, juxta morem tunc recepturn, haeretici pervicaces et obdurati capite plectebantur. — Immo, secundum sententiam communem, Ecclesiae non competit jus pcenas temporales inferendi " ex scopo mere vindicativo, sed solum ex fine emendativo delinquentis, et exemplari ac praeservativo ceterorum... Ecclesia enim intendit salutem hominum, ideoque delicla punit quantum requirit salus delinquentis et societatis, et proinde quantum necesse est ad reum emendandum, et ad ceteros deterrendcs ab ejus iraitatione 3 ".

1 Joan. XXII, const. Licet, 10 kal. nov. 1327; Bei*ed. XIV, brev. Ad assiduas, 4 mart. 1755; Pius VI, bull. Auctorem jidei, 28 Aug, 1794; Pius IX, brev. Ad aposiolicce, 22 augusti 185 1, et encycl. Quantd curd, 8 decembr. 1864. In schemate De Ecclesid, theologi Concilii Vaticani Ecclesige vindicabant " potestatem... exteriori judicio ac salubribus pcenis coercendi atque cogendi " (can. 12).

3 Cavagnis, 1. c, n. 299. Ex hoc facile concluditur cur pcenae ab Ecclesia inferendae, in textibus jam allatis, fere semper vocentur salubres, vel salutares : habent enim pro fine salutem delinquentis et societatis, et non vindidam.

Gaput tj<

  1. Praenotanda. In priori parte jam probatum est triplicem potestatem docendi, regendi ac sanctificandi fideles collegio Episcoporum eorumque supremo Capiti divinitus commissam fuisse. Exinde solvi potest quaestio de formd regiminis in Ecclesia utrum sit monarchia necne, et quidem utrum simplex an temperata r,

Triplex siquidem est regiminis forma in genere : monarchica, in qua suprema regendi potestas uni competit; aristocratica, in qua eadem paucis et optimatibus conceditur; democratica, in qua potestas radicaliter est in omnibus civu bus colleclive sumptis, et ab his committitur quoad exerciiium aliquot magistratibus libere selectis. Hae autem trcs formae possunt inter se quasi permisceri et temperari, v. g., monarchia potest temperari aristocratia vel democratia, vel duabus simul.

(A) Quibus praenotatis, forma regiminis in Ecclesia Christi non est democraiica : nam probavimus supra (n. 606 sq.) potestatem docendi, regendi et sanctificandi non singulis Ecclesiae membris collatam fuisse, sed Apostolis eorumque successoribus. Item non est aristocratica^ quia, licet eadem auctoritas collegio Apostolorum et Episcoporum concessa fuerit, unus ex eis constitutus est caput collegii, ita ut singuii Apostoli vel episcopi non possint suam potestatem exercere nisi dependenter a capite, n. 683 sq. Ergo forma regiminis ecclesiastici est vere monarchica : siquidem plenitudo potestatis docendi, regendi et sanclificandi Petro ejusque successoribus, Rom. Pontificibus, collata fuit, ut demonstravimus ubi de Primatu (n. 685 sq.).

1 S. Thom., in IHPolitic, left. VI; C. Gent., 1. IV, c. 76; Bellarm., de Rovi. Pontif.y 1. I, c. 1-9; Zigliara, Propcedeut., 1. IV, cc. 8, 11; Mazzella, n. 532 sq. ; Pesch, n. 364 sq.; Moulart, p. 25-60; Audisio, op. cit., t. I; Philipps, Kirchenrecht, I, § 24. ,

DE EXERCITIO POTESTATIS ECGLESIASTIC^E. 557

  1. (B) Disputant insuper theologi utrum forma regiminis sit monarchia simplex an temperata. Potest quidem vocari monarchia simp/ex, eo sensu quod plenitudo potestatis in S. Pontifice residet, et quidem independens a fidelibus et episcopis, ita ut vis et efficacia illius decretorum minime ab eorum suffragio procedat. Sed potest etiam dici recto sensu temperata, tum quia S. Pontifex, qui non est nisi Christi vicarias, non proprio arbitrio regit Ecclesiam, sed sub Christo, cujus leges immutare nequit; tum quia habet aliquid aristocratici, quatenus Pontifex in partem sollicitudinis et gubernationis adsciscere debet episcopos; immo et aliquid democratici, quatenus Pontifex, episcopi aliique ministri non jure hereditario creantur, sed ex omni natione et quavis conditione etiam per eleclioneni assumuntur. Et ita forsan componi potest controversia inter theologos catholicos, qure de nomine est potius quam de re.

  2. Exinde etiam sequitur Ecclesiam esse societatem incequalem *, in qua videlicet sunt prcelati qui jus imperandi habeant, et subditi quibus officium incumbat superioribus obediendi. Inter praelatos vero eminet Romanus Pontifex> qui jurisdictione pollet in universam Ecclesiam, et quidem non solum in fideles sed etiam in episcopos, ut probavimus ubi de primatu. Sub Romano Pontifice, et dependenter ab eo, Episcopi jurisdi<5tionem habent unusquisque irt suam dicecesim, et collegialiter in totarn Ecclesiam.

Dicemus igitur : i° de exercitio potestatis pontificia~' ; 2° de exercitio au6loritatis episcopalis ; 30 de membris Ecclesiai in quse hujusmodi au6loritas exercetur;

Art. I. De exercitio potestatis pontificias.

Ex jam di<5tis, triplex est potestas Summo Pontifici commissa, videlicet potestas docendi^ regendi et sanclificandi totam Ecclesiam. Cum de potestate ordinis agatur in speciali Tratlatu de Ordine, hic satis erit potestatem docendi et regendi declarare.

1 Quod recenter Pius X aperte declarabat in Encycl. Vehetnenter, 1 1 febr. 1906, {A. S. S.y t. XXXIX, p. 8-9) : " Est igitur hsec societas, vi et natura sua, inaqualis; dupKcem scilicet compleclitur personarum ordinem, pastores et gregem, id est eos qui in variis hierarchise gradibus collocati sunt, et rnultitudinem fidelium : atque hi ordines ita sunt inter se distincti, ut in solahierarchia jus atque auctoritas resideat movendi ac dirigendi consociatos ad propositurn societati finem; multitudinis autem officium sit gubernari se pati, et rectorum sequi duclum obedienter ".

§ I. De potestate docendi.

857» Romanus Pontifex, quatenus Petri successor et vicarius Christi in terra, supremam magisterii potestatem in universam Ecclesiam exercet. Cui jus et officium incumbit salutarem Christi do£trinam apud omnes terrae populos propagandi, eamque sinceram et puram conservandi. Quod praestat triplici prsesertim modo : i° sollemnibus definitionibus ex cathedrd; 2° ordinario magisterio ; 30 mediantibus congregationibus quibus partem suae auctoritatis commisit.

i° De definitionibus ex cathedrd non est quod immoremur. Jam enim probavimus hujusmodi definitiones de fide et moribus esse irreformabilesy eisque proinde plenum fldei assensum praebendum esse, supra n. 742 sq. — Aliunde obje<5lum Pontificiae infallibilitatis tam late patet quam objectum infallibilitatis Ecclesiae, quod supra declaratum est, n. 836 sq.: docet enim Vaticanum ea infallibilitate Summum Pontificem pollere " qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda do6lrina de fide vel moribus instructam esse voluit" x. Quidquid igitur diximus de ambitu infallibilitatis Ecclesiae, de infallibilitate Pontificis praedicandum est.

  1. 2° Romanus autem Pontifex suum magisterium exercet non solum sententias definitivas ex cathedrd proferendo, sed etiam veritates proponendo, absque intentione infallibiliter eas definiendi.

Quod quidem diversimode praestat : variis quaesitis respondendo per decretales litteras; catechismos aliosque libros pro fidelium reli- ^iosa instructione commendando2; libros ut periculosos pro fide et moribus prohibendo, vel propositiones tanquam erroneas aut temerarias condemnando; encyclicas publici juris faciendo, in qui: bus principia catholica iucide exponantur absque intentione ea definiendi 3.

1 Sess. IV, cap. 4. — Quod Granderath, op. cit. \x 190 sq., optime exponit ex ipsa discussione in Concilio hac de re habita. Ad nieliorem rei intelligentiam \ege Acla Vatican.> ed. Lac, pp. 286, 375, 376, 383, 385, 16S5, 1700 sq. et alibi passim.

2 Ita Catechismus Concilii Tridentini, Romanus etiam dictus, S. Pii V jussu editus.

3 Non paucoe ex Encyclicis Leonis XIII, v. g., Immortale, 1885, Libertas, 1888, Rerum novarum, 1891, etc, hujus naturae sunt.

DE EXERCITIO POTESTATIS ECCLESIASTIO/E. 559

Jamvero quaestio est quaenam sit hujus magisterii aufloritas, et quisnam assensus ei debeatur.

850« (a) Certum est hujusmodi declarationes non esse infallibiles, cum mens Pontificis non sit rem definiendi; sed eas magna auctoritate pollere, cum ab eo procedant qui, utpote Caput Ecclesiae, divino Spiritu prae ceteris regitur et illuminatur, et ceteroquin, pro gravi munere quo fungitur, prudenter investigat veritates quas proponit.

  1. (b) His igitur declarationibus debetur non quidem fidei assensus, sed assensus internus ac religiosus quem praestamus legitimae ecclesiasticae au6loritati ; nec assensus abso/utus, cum decreta non sint infallibilia, sed prudentialis et conditionatus, quatenus in rebus fidei et morum praesumptio stat pro superiore. Nonnulli quidem contendunt in hoc casu reverentiale silentium sufficere, quo tacetur de rebus quae ut temerariae vel non tutae declaratae sunt, ncri autem exigi internum mentis obsequium quod praestare tenemur tantummodo in rebus omnino certis1. Communior tamen sententia est requiri internuin assensum de quo supra egimus, tum quia id suadent prudentia et obedientia ecclesiasticis superioribus debitae non solum in re disciplinari, sed etiam et afortiori in re doclrinali; tum quia id conformius esse videtur huic declarationi C Vaticani2 : " Quoniam vero satis non est hanreticam pravitatem devitare, nisi ii quoque errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve accedunt, omnes ofificii monemus servandi etiam Constitutiones et. Decreta, quibus pravae ejusmodi opiniones, quae isthic diserte non enumerantur, ab hac Sancta Sede proscriptae et prohibitae sunt ". Hic non explicite quidem praescribitur internus assensus, sed hhplicite; nam haec verba imrno diate sequunturea in quibus de interno fidei assensu agitur; aliunde quomodo servari possunt doctrinalia decreta, nisi eis internus praebeatur assensus? Et quomodo fugi possunt errores damnati nisi ab istis interne dissentiatur?

a Sess. III, io fine, ap. Denz. Bann., n. 1820. Cf. II Monitore eccltsiastico, 31 jan. 1908.

  1. 30 Tandem Sancta Sedes magisterium suum exercet per quasdam Congregationes. Du^ sunt quibus partem sui magisterii commisit : 6". Congregaiio Inquisiiionis seu Sancli Officii, a Paulo III instituta an. 1542, a Sixto V et recenter a Pio X ampliata, cui praesidet ipse Summus Pontifex; et »S. C Indicisy a Pio V instituta an. 1571, cujus officium est in examen iibros vocare, de quorum proscriptione, emendatione vel permissione capienda est deliberatio,

Praenotamus Pontificem duplici modo approbare decreta Congregationum : modo sollemniy quando rem totam suam facit et decr etutn proprio nomine promulgat; modo communi^ }uando decretum approbat ut congregationis aclum.

(a) In priori casu, doctrinalia decreta sunt vere aclus Pontificis, quamvis praevium Congregationis examen praecesserit; et ex hoc capite nil prohibet, -quin, positis ponendis, infallibilia sint; talia fuere decreta Pii V Ex omnibus afflictionibus adversus Baium *, et Innocentii X Cum occasione, 31 maii 1653, contra Jansenium 2. Attamen pauca ejusmodi decreta sunt infallibilia, nam plerumque deflcit intentio rem definiendi, vel alia ex conditionibus supra expositis n. 746 sq.3

  1. (b) In casu altero, multo sane frequentiore, decreta Congregationum, quanquam a S. Pontifice approbata, nullo modo sunt actus pontificii, sed remanent actus congregationisy et proinde non possunt esse infallibiles, cum nemini R. Pontifex suam infallibilitatem delegare possit. Habent tamen magnam auctoritatem, et eis debetur assensus internus et religiosus, non quidem absolutus, sed prudentialis et conditionatus^ qui praebetur assertis quae vere tuta sunt, et a legitima au6loritate doctrinali proponuntur. Hunc enim assensum internum exigunt tum prudentia, tum obedientia : nam haec decreta a viris doctis ac prudentibus proferuntur, qui a S. Pontifice ad hoc munus delegantur, et proinde haberi possunt pro manifestatione doctrinae in Eccle-

3 Exempla invenies apud L. Choupin, Valeur des d&isiom doftrinala et diidpiinaires du S. Sikget Paris 1907, p. 52-56.

slk communiter receptae ; temeritate igitur non carent qui eisdem assentire nolunt.

Quod sane confirmari potest ex modo loquendi Pontificum. Scribebat enim Pius IX ad archiepiscopum Monaco-Frisingensem, 21 dec. 1863 :

"Sed cum agatur de illa subjeclione, qua ex co?iscientid ii omnes Catholici obstringuntur, qui in contemplatrices scientias incumbunt... sapientibus catholicis haud satis esse, ut praefata Ecclesiae dogmata recipiant ac venerentur, verum etiam opus esse, ut se subjiciant tum decisionibus, quae ad doclrinam pertinentes a Pontificiis Congregationibus proferuntur, tum iis doctrinae capitibus, quae communi et constanti Catholicorum consensu retinentur ut theologicae veritates et conclusiones ita certae, utopiniones eisdem doclrinae capitibus adversae, quanquam haereticae dici nequeant, tamen aliam theologicam mereantur censuram " %

Quod apertius etiam declaravit Pius X, motu proprio Prastantid, y.a nov. 1907 : "Quapropter declarandum illud praecipiendumque videmus, quemadmodum declaramus in praesens expresseque praecipimus, universos omnes conscientia obstringi ofiicio sententiis Pontificalis Consilii de ?-e Biblicd, sive quae adhuc sunl emissae sive quae posthac edentur, perinde ac decretis S. Congregationum ad doclrinam pertinentibus, probatisque a Pontifice, se subjiciendi ; nec posse notam tum detreclatae obedientiae tum temeritatis devitare, aut culpa propterea vacare gravi, quotquot verbis scriptisve sententias has tales impugnent; idque praeter scandalum, quo orTendant,,a.

Hic explicite prohibetur, sub pcena gravis peccati, ne decisiones Congregationum, quibus aequiparantur sententiae Pontificalis consilii de re biblica, verbis aut scriptis impugnentur. Sed insuper modo generali inculcatur officium se subjiciendi in conscientid iisdem decisionibus, ut vitentur iriobedientia et temeritas ; porro qui internum denegat assensum non videtur in conscientia se subjicere, nec leges obedientiae et prudentiae servare. Vir igitur prudens et obediens praefatis decretis in praxi assensum praebere non recusabit.

Si tamen, in aliquo casu extraordinario> docti catholici censerent graves rationes contra decisionem datam militare, possent privati?n ac reverenter eas S. Congregationi proponere, dummodo parati essent ultimo ejus decisioni acquiescere 3.

1 Denz.-Bannwart, n. 1684. — ■ A. S. S. vol. XL, p. 724. 3 Ita Choupin, op. cit., p. 59-60 : " Nous-memes, tout en admettant le decret qui proscrit cette proposition par exemple comme erronee, nous pou-

§ II. De potestate regendi S. Pontificis1 I. Natura et dotes hujus potestatis.

  1. Status qucestionis. — Febronius, P. Tamburini, Gallicani non pauci, necnon Pistorienses, nostrisque diebus Anglicani, qui se Catholicos dicunt, affirmaverunt Romani Pontificis potestatem esse inspeclionis tantum et direclionis2 non autem jurisdictionis proprie dictae et ordinariae ; unde juxta ipsos, Pontifex episcopalem jursdictionem exercebat quidem in romana dicecesi ; sed relate ad totam ecclesiam non habebat nisi auctoritatem Metropolitae seu Patriarchae: exhortari quidem poterat episcopos orbis catholici ad munus suum rite exercendum, et in casibus extraordinariis, quando Pastores negligentiae reos sese praebuerant, abusus directe corrigere; in casibus autem ordinariis, nil poterat nisi mediantibus episcopis : hinc ei non licebat, invitis episcopis, munera episcoporum consueta exercere, ministros ordinare, sacerdotes approbare, unoverbo ea perficere quae immediatam jurisdictionem requirunt.

Quos errores Vaticanum sequenti canone confixit 3 : " Si quis itaque dixerit Romanum Pontificem habere tantummodo officium inspeclionis vel direclionis, non autem plenam vons, non pas exterieurement, publiquement (ce serait manquer au respect et a 1'obeissance dus a 1'autorite legitime), mais d'une maniere privte, en notre particulier, chercher les raisons intrinseques de la verite ou de la faussete de cette dodlrine. Et si par hasard (le cas sera tres rare) nous trouvions des raisons solides, qui semblent demontrer que cette proposition est vraie, nous pourrions les presenter a l'autorite competente, par exemple a la Congregation, qui les peserait. " Quse principia J. V. Bainvel ( De Scripturd, Paris, 1910, p. 39) applicat decreto S. Officii de authentia versiculi I Joan., V, 7; cfr. Karl Kunstle, Das comma Johanneum, Freiburg-im-Br., 1905; Rev. biblique, 1906, p. 133; H. Lesetre, La Commission biblique, valeur de ses decisions, in Rev. pr. dyApol. t. IX, 1910, p. 561-564.

1 Bellarm., de Rom. Pontif., 1. IV, c. 15 sq.; Ballerini, de Vi ac Ration* primatlls; De Potestate ecc/esiast., apud Migne, Theol. Curs., III, pp. 905 sq.; 1267 sq. ; Regnier, ed. Migne, p. 901 sq.; Murray, disp. XX, vol. III p. 743 sq.; Brugere, n. 45; Mazzella, n. 948 sq.; De Groot, q. XV, a. 2 sq. Palmieri, th. 12 sq.; Granderath, op. cit., p. 154 sq.

2 Febronius, de Siatu Ecclesia; P. Tamburini, Vera idea della S. Sede p. II, c. 2; Eybel, in opere " Quid est Papa^; quoad Anglicanos, cfr. Bou dinhon, Primaute", Schisme et Juridiction in periodico Le Canoniste Contem porain, fev. 1896, p. 65 sq. ; Ragey., Anglo-Catholicume, Introduclion, e alibi passim. — 3 Sess. IV, cap. 3.

et supremam potestatem jurisdi6t.ionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus quae ad fidem et mores, sed etiam in iis quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem difTusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes, non vero Jotam plenitudinem hujus supremae potestatis; aut hanc ejus potestatem non esse ordinariam et immediatam, sive in omnes ac singulas ecclesias, sive in omnes et singulos pastores et fideles ; anathema sit ". Ex quo sequitur inesse Romano Pontifici veram potestatem jurisdiclionis plenam et universalem, ordinariam et immediatam in omnes et singulos pastores et fideles.

  1. Tkesis : Romanus Pontifex habet plenam et supremam potestatem jurisdictionis in universam Ecciesiam, etiam in rebus disciplinaribus, et quidem ordinariam et immediatam. Defide est ex canone modo allato.

i° Illa jurisdictio est universalis, id est ad totam Ecclesiam extenditur ; nam supra (n. 685) probavimus hanc universalem potestatem Petro fuisse collatam, et alibi (n. 700) Romanos Pontifices legitimos esse Petri successores in primatu, eisdemque gaudere privilegiis; ergo eorum jurisdictio ad universam Ecclesiam sese extendit.

20 Eadem jurisdi6lio est plena et suprema non solum :n rebus fidei, ut jam probavimus, sed etiam in iis quae ad disciplinam pertinent. Hoc enim constat ex testimcniis superius (n. 688-697) allatis circa collationem clavium et potestatem agnos et oves pascendi : Petro enim ejusque successoribus Rom. Pontificibus, tradita fuit potestas clavium, ita ut possint regnum caelorum aperire vel claudere, et spiritualia vincula solvere vel ligare, independenter a qualibet humana potestate ; Apostolis autem, ideoque episcopis, potestas ligandi atque solvendi collata fuit, sed dependenter a Petro ejusque successoribus. Iterum Petrus ejusque successores jus habent pascendi agnos et oves, id est, episcopos et fideles. Ergo potestatem habent plenam et supremam, quae a solo Deo limitari possit, " erga quam pastores atque fideles, tam seorsim singuli quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis, veraeque obedientiae obstringuntur "2.

  1. 3° Jurisdi6lio S. Pontificis est ordinaria et immediata : ordinaria, id est, non delegata nec extraordinaria, sed ei competens vi ipsius officii quod exercet, et quidem semper, non solum in casu negligentiae aut malitiae episcoporum, sed in omni tempore et circumstantia ; immediata, quae nempe exerceri possit in omnibus dicecesibus sine interventu episcopi; seu, aliis verbis, quemadmodum episcopi suam jurisdiclionem exercent immediate in omnibus dicecesis suae parceciis, ita S. Pontifex potest valide potesta • tem legislativam, judiciariam et coercitivam exercere immediate in omnes fideles orbis catholici.

Patet ex jam dictis ; nam ei competit, et quidem vi officii sui, potestas omnes pascendi, agnos et oves, episcopos scilicet et fideles. Proinde ipseest-veluti Episcopus universalis Ecclesiae, Episcopus episcoporum, et Pastor pastorum, ut legitur apud Patres et Concilia multa1. Nec mirum ; narr? cum ipse sit caput et centrum Ecclesiae, ceteri pastores nonnisi dependenter ab eo suam exercent au6loritatem, ipse autem independenter ab eis potest immediate pascere et regere oves sibi commissas : si enim licentia indigeret episcoporum ad sacramenta administranda in eorum dioecesibus, jam non esset caput totius Ecclesiae, sed, quoad aliquid saltem, episcopis subderetur : quod sane primatum ipsum destrueret.

  1. Objicitur quidem repugnare ut duo simul sint pastores ord.l narii et immediati super unum eumdemque gregem.

Respondet Angelicus Doclor 2 : " Inconveniens esset quod duo cequaliter super eamdem plebem constituerentur; sed quod duo, quorum unus est alio principalior, super eamdem plebem constituantur, non est inconveniens ; et secundum hoc super eamdem

1 Ut pauca exempla afferamus, S. Leonem in Conc. Chalcedonensi Episcopum universaiis Ecclesise appellarunt tum Legati tum quidam alii Patres, inter quos Sophronius Patriarcha Jerosolymitanus. Item Conc. cecumenicum VI ad Papam Agathonem scripsit : " Itaque tibi ut primse Sedis Antistiti univer salis Ecclesia " etc. S. Gregorius M., ut redargueret superbiam Joannis Jejunatoris, ep. Constantinop., qui sibi arrogaverat titulum Episcopi cecumenici, noluit quidem vocari Episcopus nniversdlis, sed servus servorum Dei, ne videlicet putaretur solum Pontificem esse episcopum, et sic episcopali dignitati derogaretur; verumtamem rem ipsam sibi constanter asseruit, ut constat praesertim ex ep. 20 ad Mauritium.

plebem immediate sunt et sacerdos parochialis, et Episcopus, et Papa : et quilibet eorum potest ea quae sunt jurisdictionis ad ipsum pertinentia, alteri committere". — Aliunde haec Pontificis potestas episcoporum auctoritati non nocet; nam, ut ait Vaticanuni (1. cit. ), "Tantum abest ut haec summi Pontificis potestas officiat ordinariae ac immediatae illi episcopalis jurisdictionis potestati, qua episcopi, qui positi a Spiritu sanclo in Apostolorum locum successerunt, tanquam veri pastores assignatos sibi greges, singuli singulos, pascunt et regunt, ut eadem a supremo et universali Pastore asseratur, roboretur ac vindicetur, secundum illud san<5li Gregorii Magni : Meus honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur".

II. Exercitium hujus potestatis.

  1. R. Pontifex non exercuit in primis saeculis omnia jura quae nunc exercet : quod mirum non est, nam distinguere oportet inter ipsam Pontificiam potestatem^ et potestatis usum. Potestas ipsa semper eadem fuit (universalis, ordinaria, immediata); sed nonnisi paulatim, et opportuno tempore, ad varios casus extensa est. Juxta disciplinam hodie vigentem exponemus objeclum hujus potestatis, et modum quo exercetur.

  2. i° Objectum hujus potestatis. Romani Pontifices possunt : (a) leges ferre pro tota Ecclesia, etiam absque episcoporum consensu, cum hoc ad potestatem ligandi pertineat ; suas, suorumque praedecessorum, et etiam conciliorum cecumenicorum leges non solum authentice interpretari, sed abrogare, vel mutare, vel ab eis dispensare, prout expedire judicaverint : id enim in potestate solvendi continetur. Immo possunt dispensare a legibus per episcopos latis, aut eas abrogare, cum hi ei subdantur nec suam auctoritatem exercere valeant nisi dependenter ab auctoritate Pontificia.

(b) Ad suum tribunal ecclesiasticas causas evocare, sibi majores causas reservare, appellationesque ex toto orbe a quocumque judicio episcoporum suscipere et definitivas sententias ferre, a quibus appellare non licet. Etenim potestas judiciaria sequitur legislativam, et qui potestatem habet supremam leges ferendi pro universa Ecclesia eo ipso valet judiciales sententias ferrequoad omneset quoadomnia. Insuper, cum episcopi sint judices Rom. Pontifici subditi, ab eorum sententiis ad eum appellari potest1. Aliunde cum non detur tribunal majus tribunali Pontificis, ex dicendis ubi de Conciliis, ab ejus decisionibus appellare non licet etiam ad Concilium generale2.

  1. (c) Episcopos instituere, vel instituendi modum determinare, aut etiam deponere, si Ecclesiae bono id expedire judicaverint. Ratio est quia episcopi suam potestatem exercere non possunt nisi dependenter ab Ecclesiae Capite, ut jam probavimus ; si quis enim ecclesiasticae auctoritatis partem retinere ac exercere posset prseter consensum S. Pontificis, mox abrumperetur unitatis vinculum 3.

(d) Legatos mittere in omnes orbis catholici partes. Potestas enim ordinaria, qua pollet Papa, aliis delegari potest;

1 Nonnulli dicunt hanc disciplinam a Conc. Sardicensi (an. 347) institutam fuisse; sed immerito : haec enim ipso jure divino fundatur, multisque exemplis in antiquitate firmatur, ut diximus ubi de Primatu, ita ut C. Sardicense nihil aliud pnestiterit nisi regulas praescribere, quibus praxis antea vigens facilior redderetur. Cf. Regnier, 1. c, p. 914 sq.; C. Grandmaison, Des appels en Cour de Rome jusqii }au concile de Sardique en 347, in Bibliotheque de V Ecole des Chartes, IIIe serie, t. IV, 1853, p. 105-125; Hefele-Leclercq, op. cit., II2, appendice II, Noles pour Vhistoire du droit d'appel, p. 1238- 1260, ubi tamen nimis facile admittuntur conclusiones quas defenderat Turmel, La papautt a Sardique, in Revue cath. des Eglises, t. III; Bernardakis, Les appels au pape dans V Eglise grecque jusqu^a Photius, in Echos d^Orient, t. VI, 1903. — Alii contendunt ex his appellationibus multos abusus oriri posse : hoc quidem timendum esset, si intra quosdam limites non coarctarentur, sed Pontifices Conciliaque leges tulerunt ad hos abusus prsecavendos, ut apud Canonistas videre est.

2 Merito igitur Vaticanum declaravit (1. c) : " Quoniam divino Apostolici primatus jure Romanus Pontifex universae Ecclesi^e praeest, docemus etiam et declaramus, eum esse judicem supremum fidelium, et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum speclantibus ad ipsius posse judicium recurri; Sedis vero Apostolioe, cujus aucloritate major non est, judicium a nemine fore retraclandum, neque cuiquam de ejus licere judicare judicio. Quare a reclo veritatis tramite aberrant qui afnrmant licere ab judiciis Romanorum Pontificum ad oecumenicum Concilium tanquam ad auctoritatem Romano Pontifice superiorem appellare". Cf. Const. Apostolicce Sedis, tit. I, n. 4, et tit. VI, n. 1, ubi pcense latae sententiae contra appellantes decernuntur, ap. Tanquerey-Cimetier, Tr. de Censuris, nn. 86 et 152.

3 Revera, an. 1801, Pius VII ab omnibus Galliae episcopis suarum sedium resignationem postulavit, et quamvis non pauci id prsestare noluissent, novas diceceses constituit novosque instituit episcopos : porro hujusmodi actus ut legitimus ab Ecclesia habitus fuit. Cf. Bouix, De episcopot I, p. 364.

DE EXERGITIO POTESTATIS EGGLESIASTIC^E. 567 aliunde in multis casibus auctoritas pontificia exerceri nequiret, nisi legati ad varias nationes mitterentur, qui de statu religionis in his regionibus Papam certiorem facere possint, simulque vigilare ut ejus decreta exsecutioni mandentur. Hinc jam prioribus Ecclesiae saeculis usus viguit legatos mittendi qui sive Conciliis praeessent, sive canonum exsecutioni invigilarent; ita Osius in Oriente pluribus conciliis prsefuit tanquam legatus Apostolicae Sedis, ita pariter nonnulli episcopi modo permanenti in variis regionibus vices S. Pontificis gerebant, ecclesiasticam disciplinam promoventes x.

Chapter 21 of 81