Skip to the text

Nn. 417–459

  1. Christus, qui jam pluries destructionem civitatis et templi Jerusalem subobscure annuntiaverat *, eamdem diserte et cum minutis circumstantiis, paucis diebus ante mortem, praedixit.

" Consurget enim gens in Haec omnia circa annum 70 gentem, et regnum in re- accidisse profani scriptores gnum, et erunt pestilentiae narrant. Mortuo enim Ne- et fames, et terraemotus per rone, in variis provinciis re- loca... Et multi pseudo-pro- belliones exarserunt; fames phetae surgent et seducent et pestis multos occiderunt 5, multos. ...Cum ergq videri- terraemotus fuerunt multis tis abominationem desolatio- in locis6. In Judaea multi nis... tunc qui in Judaea sunt pseudoprophetae surrexe- fugiant ad montes n 2. runt, Teudas, Simon Magus,

" Cum autem videritis abo- Judas Gaulonitides 7. Ju- minationem desolationis daei, his instigantibus, contra stantem, ubi non debet, qui Romanosinsurrexerunt;Ves- legit, intelligat : tunc qui in pasianus, cum ingenti exer-

Judaea sunt, fugiant in mon- citu, in Galilaeam irrupit tes 3. multosque Judaeorum occi-

" Cum autem videritis cir- dit; imperator deinde saluta- cumdari ab exercitu Jerusa- tus, Tito filio curam bellum lem, tunc scitote quia appro- conficiendi demandavit.

pinquavit desolatio ejus... Christiani autem, vaticinii

Et cadent in ore gladii, et Salvatoris memores, ex urbe captivi ducentur in omnes migrarunt et in oppidum Pel- gentes; et Jerusalem calca- lam sese receperunt. Titus bitur a Gentibus, donec im- castra in monte Oliveti col- pleantur tempora natio- locavit, urbem circumdedit num " 4... " Quia venient vallo, et tandem vi expugna- dies in te, et circumdabunt vit ; injecto a milite igne

*Joan., IV, 21-23; Matt., XXI, 33-34; Luc, XIII, 6-9; XIV, 16-24; XIX, 12-27, etc. — 2 Matt., XXIV, 7, 11, 15-18. — 3 Marc, XIII, 14. — *Luc, XXI, 20-24.

7 Joseph, Antiquit., XX, 5, 1-2; Bellum Judaicum, II, 13, 5« te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Et ad terram prosternent te, et filios qui in te sunt,et non relinquent in te lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae " «.

" Amen dico vobis, quia non praeteribitgeneratio haec, donec omnia fiant " 2.

templum conflagravit, totaque civitas ita destructa fuit ut solo aequaretur. Innumeri Judaei caesi sunt, alii in captivitatem abducti, et per totum orbem dispersi. Quod totum factum est 37 circiter annis post mortcm Christi, antequam proinde praeteriret generatio 3.

  1. Vaticinia Christi ejus divinam missionem probant. Etenim, (A) Ex supra expositis, omnes notas prae se ferunt divinarum prophetiarum : (a) annuntiant clare et certe, non ambigue et conjecturaliter, facta plene determinata, cum minutis adjunctis quae humanam praevisicnem superant; ita*v. g. quando agitur de morte sua, Christus praenuntiat non sblum genus mortis, quam subiturus est, sed etiam circumstantias quae eam praecedent, Judae proditionem, quibus sit tradendus, a quibus condemnandus, injurias sibi inferendas, flagellationem etc. (b) Facta hujusmodi contingentia erant, a libera plurium voluntate dependentia, proindeque soli Deo nota. (c) Nec casu impleta censeri possunt, nam multa sunt minutaque, et adamussim praedictioni responderunt. (d) Aliunde eventum praecesserunt, ut constat ex dictis de Evangeliorum auctoritate.

  2. (B) Speciatim prophetia de excidio Jerusalem tam completa est, et tam perfecte impleta, ut Rationalistae contendant eam nonnisi post eventum scriptam fuisse. Sed immerito; nam : (a) si hoc vaticinium post eventum editum fuisset, scriptores non simul miscuissent ea quae ad destructionem civitatis et ad finem mundi spectant, sed ejus impletionem notavissent, prout facere solebant4; (b) hanc prophetiam ante excidium civitatis notam fuisse ex eo infertur quod christiani hierosolymitani, tribus annis ante dirutam

3 Josephus, Bellum judaicum, passim, speciatim 1. IV-V.

civitatem, trans Jordanem fugerunt, secundum Christi monita, et in oppidum Pellam sese receperunt r.

Ceteroquin tempore quo Dominus hanc destructionem minute praedixit, nemo eam praevidere poterat : tunc enim Judaei pacifice sub Imperio Romano vivebant.

Aliunde vaticinia ab eo edita cum religione quam praedicabat conneclebantur, cum quaedam ex illis hujus religionis facla describant, aliaque facta fuerint ut discipulorum fidem confirmarent 2; si igitur falsa sit ejus doctrina, Deus ipse hujus falsitatis patronum se exhibuit : si error est, a Te decepti sumus.

  1. Objiciunt tamen Rationalistoz et Modernistce Christum, in sermone ubi ruinam Jerusalem annuntiat, errasse, ideoque divinum legatum non esse; simul emmfinem mundi suumque gloriosum adventum ad judicium universale, seu irapouatav, ut jam imminentes praedicit : " Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio hasc, donec omnia fiant " 3. Quod confirmatur ex aliis locis parallelis, in quibus idem adventus ut proximus asseritur4.

  2. Non diffltemur quidem ibi maximam jacere difficultatem, quae praesertim oritur ex eo quod in eodem sermone, qualis a Synopticis refertur, duplex invenitur prophetia, una deexcidio Jerusalem, altera de fine mundi, et quidem ita permixtae, ut difficile sit eas secernere. Exinde tamen immerito infertur Christum de tempore parousise erravisse.

(A) Principium est^enim inconcussum verba alicujus aucloris, praesertim gravis et sapientis, ita intelligenda esse ut, si legitime fieri potest, conii-adicloria non sint. Jamvero Jesum docuisse finem mundi non esse proximum ex multis textibus certo infertur : — (a) Aperte enim declaravit, in eodem sermone,«diem judicii esse omnibus ignotum, solo Deo excepto : " De 6ie autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo,nequeFilius nisi Pater"5. (b) Nec

1 Eusebius, H. E., 1. III, V; S. Epiphanius, Haeres., XXIX, 7. — Ceteroquin rationalistie quidam admittunt hanc prophetiam vere a Christo prolatam fuisse; ita, inter alios, B. Weiss*, Das Leben Jesu, 1902, t. II, p. 439: "Tout doute sur l'authenticit£ de cette declaration prophetique doit etre ecarte... Si Marc a ecrit apres la ruine de Jerusalem, comment la prophetie qu'il relate ne contient-elle absolument rien qui reflete 1'evenement arrive,^car en realite le temple a ete detruit par le feu et non de main d'homme. " Alia testimonia vide ap. Lepin, op. cit., p. 381-382.

2Joan., XIII, 19; XIV, 29. — 3 Matt., XXIV, 34; Marc, XIII, 30; Luc, XXI., 32. — 4 Matt., X, 5-6, 23; XVI, 28; XXVI, 64.

s Marc, XIII, 32; cfr. Matt., XXIV, 36; Art., I, 7. — Quare S. Petrus, videns christianos quosdam nimis sollicitos esse ex eo quod dies Domini non minus clare praedixit, eodem loco, ante suum adventum gloriosum Evangelium praedicandum esse in universo orbe et om?iibus gentibus : " Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe,- in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio" \ Porro haec praedicatio evidenter intra tempus breve fieri non poterat : teste ipsq Domino, regnum caelorum nonnisi lente invalescet, cum comparetur semini et grano sinapis, quae paulatim crescunt2. (c) Tandem, post praenuntiatum excidium Jerusalem, addit : " Captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum " 3 ; ex quo satis clare eruitur finem mundi nec statim nec brevi secuturum esse hanc calamitatem. — Jamvero si pluries, in hoc eodem sermone, Christus aftirmat parousiam non esse proximam, verba a Rationalistis allegata ita explicari debent ut illis assertis non aperte contradicant. Quod quidem fieri potest quin vis inferatur textui.

  1. (B) Quod ut melius intelligamus, sciendum est aliquando Evangelistas in unum sermonem congerere plura quce diversis occasionibus a Christo prolata fuere, ut fecit Matthaeus quoad montanum sermonem. (a) Quibus positis, verba " Non praeteribit generatio hcec, donec omnia hcec fiant"4, non ad ultimum judicium, sed ad destruclionem civitatis referuntur. Secundum Maldonat (in hoc cap., v. 5) "existimabant Apostoli haec esse conjuncla, finem templi et finem mundi "; et cum de utroque Christum confuse interrogassent, de utroque pariter Dominus respondit, quin tempora distingueret; et ita utrumque confuse ab Evangelistis relatum est : " diligentis tamen atque prudentis lecloris est, pergit Maldonat, quae de Jerosolymitano excidio, et quae de mundi fine dicuntur, subtili conjeclura distinguere. "

  2. (b) Verba " non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis " s, etsi occasione missionis temporariae ad oves quae perierant domus Israel relata, ad hanc evidenter non speclant, sed ad missionem definitivam, et sensus est, juxta S. Hilarium et Maldonat (in h. vers.), multos Judaeos in incredulitate mansuros esse usque ad diem judicii.

(c) Alia verba : " Sunt quidam de hie stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo"6, adveniret, eos admonet "quia unus dies apud Dominum sicut mille anni". (IlPet., 111,8.)

4 Matt., XXIV, 34. — Aliaminterpretationem tradit J. Knabenbauer, S. J., Comment. in Matth., t. II, 1903, p. 349, ubi asserit generatione hdc designari stirpem judaicam, quse non exstinguetur ante Christi adventum.

non de ultimo Christi adventu intelligenda sunt, sed de extensione Ecclesiae praesertim post excidium templi.

(d) Eodem fere modo intelligi possunt verba1 : " Amodo videbitis Filium hominis, sedentem a dextris virtutis Dei et venientem in nubibus cceli. " Ita enim Christus significat se esse Messiam, a Daniele2 praediclum, nunc quidem humilem, sed mox gloriose manifestandum, puta per resurreclionem et ascensionem, necnon per miracula et conversiones, ex quibus evidens erit jam incepisse regnum Dei 3.

Possunt itaque prsefata verba recle intelligi, quin error et aperta contradiclio Domino imputentur. Si res ita se habet, leges exegeticae postulant ut haec interpretatio anteponatur. Nil igitur probat Jesum erravisse; aliunde constat omnia essentialia vaticinii de templi excidio impleta fuisse. Ergo Christus est vere propheta, divinusque legatus.

§ IWDlVINITAS MISSIONIS CHRISTI EX EJUS RESURRECTIONE PROBATUR4.

  1. Inter miracula Christi eminet ejus resurrectio, quae ut praecipuum fidei nostrae fundamentum merito habetur : " Si autem Christus non resurrexit, aiebat Paulus, inanis est praedicatio nostra, inanis est fides vestra " 5. Revera Christus ipse hoc signum elegerat tanquam sigillum miraculorum suorum et ineluctabile argumentum divinae suae mis-

3 Ad fusiorem harum difficultatum solutionem, vide P. Batiffol, V Enseigne- * vient dejisus, Paris, Bloud, 1905, p. 251-296; M. Lepin, Jisus Messie, p. 377-

419; M. J. Lagrange, Davinement du Fils de Vhomme, in Rev. biblique, «1906, p. 382-411, 561-574; A. Brassac, op. cit., n. 286-461; G. Van Noort, Tr. de Verd Religione, 2a ed., Amstelodami, 1907; n. 175-184.

4 S. Thom., 3, q. 53; Bossuet, Panigyrique de St Andre; Valsecchi, De funddmentis relig., 1. II, c. 15; Hettinger, Apologie, vol. II, c. 15; Perrone, n. 249 sq. ; Brugere, n. 72; Lambrecht, p. 401 sq.; Schanz, A Christian Apology, vol. II, c. 16; Paley*, Evidences of Christianity, p. I, c. 8; Sherlock*, The trial of the witnesses of the Resurrection; gallice redditum in Migne, Dtmonst. evangil., t. VII, p. 527-592; Bruce*, Apologetics, 1. III, c. 4, p. 383 sq.; Row*, op. cit., lect. VII; Milligan*, The resurreclion of Our Lord, 1881; W. Sanday*, in Hastings' Dict., t. II, 638-642; Picard, op. cit., part. II, ch. IV; Rose, O. P., Etudes sur les Evangiles, 2e ed., 1902, ch. VIII, Lesetre, y&ttj ressuscite", ap. Rev. du Cl.fr., t. LII, 1907, p. 241-262; Mangenot, La Resurreclion de J.-C, in Rev. prdt. d3Apolog., t. VII, 1908, p. 161l17-> 253-27°» Ladeuze, La Rtsurrection du Christ, Paris et Bruxelles, 1908; C. Chauvin, Jtsus- Christ est-il ressuscite1? Paris, Bloud, 1905; Jaraes Orr*, The resurreclion ofjesus, London, 1908.

sionis \ Apostoli veritatem suae praedicationis hoc miraculo praecipue probant; Mathias eligitur ut sit resurre6lionis testis2; hoc praedicat Petrus in primo sermone ad populum 3; hoc et Paulus coram Atheniensibus in monte Martis 4 ; ad hoc confirmandum, Apostoli miracula patrant5; et per undeviginti saecula haec fuit universalis christianorum fides. — Si verum est resurre6lionis factum, firma fides nostra 6 ; in hoc enim, cum saepius fuerit a Christo praenuntiatum, habemus adimpletionem prophctice certo divinae, seu miraculum in ordine intellectuali ; et insuper miraculum ordinis physici, cum sit certo praeter vires naturae, ut omnes concedunt. Ergo, si historice est verum, ut nota vere decretoria christianae revelationis haberi debet. Sufficiet igitur veritatem hujus fac~ti demonstrare : ad quod duo sunt probanda: i° Christum vere mortuum esse, 2° eumdem vere surrexisse.

I. Christus vere mortuus est.

  1. Illud fa6lum neque ipsi principes sacerdotum, neque postea infensissimi christiani nominis inimici negaverunt. Initio tamen hujus saeculi, Salvador, Judaeus scriptor, et Paulus, Germanus rationalista, cum paucis aliis, asserere non dubitarunt Christum in cruce non fuisse mortuum, sed solum in deliquium incidisse, postea ad se reversum discipulis sese ostendisse, et tandem in ignoto quodam loco mortuum fuisse. Haec autem theoria, hodie ab omnibusfere derelicta, sedulo inspectis Evangelistarum testimoniis, quae fide digna esse probavimus, est historice falsa, ac involvit physicam moralemque nnpossibilitatem.

  2. i° Est historice falsa. Etenim (a) Centurio, qui crucifixioni praesens erat, cum pluribus militibus, Joannes ac

1 " Generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei, nisi signum Jonse prophetse. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus : sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noaibus". {Matt., XTI, 39-40; cf. XVI, 4).

2 Act.t I, 22. — 3 Act., II, 24-32. — ^ Act., XVII, 18-31. — 5 Act., III, 15; IV, 10, 33.

6 Rationalistae ipsi hoc admittunt : ita Strauss fatetur necesse esse vel explicare quomodo Apostoli in resurrectionem Christi crediderint, vel suo systemati valedicere. Cf. Bruce*, Apologetics, p. 384.

piae mulieres, testes fuerunt eum clamantem voce magnd expirasse; nec Pilatus corpus ejus sepeliri permisit, nisi postquam, accersito centurione, ab eo cognovit Christum jam mortuum esse1. (b) Ne ullum remaneret dubium, missi sunt milites qui crura crucifixorum frangerent; invenientes autem Jesum mortuum, non fregerunt ejus crura, sed unus ex illis " lancea latus ejus aperuit"2; tunc tantum corpus ejus traditum est Josepho ab Arimathaea et Nicodemo, qui illud linteis involventes cum aromatibus sepelierunt3 : hi igitur, necnon sanctae mulieres et mater Jesu pro* certo habuerunt illum vere esse mortuum. (c) Judaei tandem, qui tam sedulo invigilaverant ut sententia mortis executioni mandaretur, sine dubio curare debuerunt ne Christus semivivus remaneret 4. Contra tot testes oculatos, quorum intererat rem penitus investigare, parum valent a priori hypotheses paucorum rationalistarum, quibus placet factum, per undeviginti saecula communiter admissum, in dubium revocare !

  1. 20 Est physice impossibilis. (a) Christus enim, flagellatus et spinis coronatus, aliaque tormenta passus, ita viribusexhaustusfuit, ut ad locum supplicii crucem suam vix portare valeret; postea crucifixionis dolores subiit, et pluribus horis in cruce remansit, donec tandem omnibus exspirasse visus fuerit . (b) Supponatur in Eo adhuc manere spiraculum vitae, admodum probabile est Eum occisum fuisse lancea militis qui latus ejus aperuits. (c) Si dicatur eum in tale deliquium incidisse, ut nec etiam ictu lanceae ad se reversus fuerit, quomodo fieri potuit ut sindone involutus, et linteis ligatus, centum libris aromatum coopertus 6, positusque in monumento clauso, ad vitam redierit ? Aut jam mortuus erat, aut hsec sufficiebant ad Eum suffocandum.

4 Frustra igitur adversarii appellant ad quoedam facla ex quibus constat nonnullos crucifixos ad vitam rediisse; ait enim auclor minime suspeclus, E. Renan*, Vie de JJsns, c. XXVI, solidissimum argumentum mortis Christi esse odium Judseorum; cum enim mortem ejus tam vehementer appetiissent, nihil sane infectum reliquerunt ut de hac morte certiores essent.

5 Vox enim graeca evoi-ev (aperuit) grave vulnus indicat ; revera actio militis eo tendebat ut mortem Crucifixi certam faceret. Cfr. S. Haughton*, apud Speaker^s Commentary on I John, p. 349 sq., ubi explicatur quomodo sanguis et aqua ex aperto latere Christi fluere potuerint.

Joan., XIX, 39. Quo melius argumentum intelligatur, lege ea quae scribuntur de ritu sepeliendi apud Judgeos; cf. Edersheim, Jesus the Messiah, London, 1890, c. 67, p. 427 sq.

  1. 30 Est etiam moraliter impossibilis. Nam Jesus seipsum exhibuit ut vere a mortuis suscitatum; ergo, si non mortuus, deceptor est, nisi admittatur ipsos Apostolos fuisse deceptores. Sed in hac hypothesi, quomodo explicari potest eosdem homines, qui, ante suppositam resurre&ionem, tam tardi erantad credendum, tam ignavi et timidi, post resurre&ionem tam fortes et strenuos sese ostendisse? Unde tanta mutatio, si Magistrum suum viderunt vulneribus adhuc coopertum, paulatim ac difficile vires recuperantem, et vitam obscuram morte vulgari et ingloria finientem ! Hoc impossibile esse fatentur plerique Rationalistse x.

II. Christus vere a mortuis resurrexit.

  1. Hodierni errores. Rationalistce fatentur Christi resurreclionem ab Apostolis praedicatam fuisse tanquam christianae religionis fundamentum. Neque hodie contendunt Apostolos deceptores fuisse 2, sed solum deceptos aliqua hallucinatione aut visione spirituali quam pneumaticam vocant.

(a) Hallucinationis theoriam ita declarat Meyer* : Paulus, qui chronologice primus est resurre&ionis testis, nihil dicit de apparitionibus Christi in Jerusalem, quas proinde ignotae erant circa an. 57, quando ad Corinthios scribebat. Testatur quidem se Dominum vidisse, sed graeca vox adhibita 6Scp8tj intelligi nequit de visione reali, cum corpus resuscitatum spirituale sit, sed de visione subjecTiva^ qua, impellente subconscientid, putavit se videre illum Christum

1 Ita v. g. Strauss*, Das Lebenjesufur das Deutsche Volk, candide declarat impossibile esse vividam fidem ac enthusiasmum Apostolorum explicare, si admittatur Christum semi-vivum ac debilem eis apparuisse : tali enim manifestatione imminuta fuisset admiratio quam antea de eo conceperant ; " Impossibile est hominem semimortuum e sepulcro egressum, debilem ac infirma valetudine, medico, vittis, medicinis egentem et dolore corruentem, dedisse discipulis animi persuasionem se esse mortis sepulcrique dominatorem, Vitse Principem : quse tamen persuasio in eis apostolicum ministerium gerentibus altas radices egisse apparet. " Ita pariter A. Reville*,//^ de Nazareth, t. II, p. 455 : " Cette theorie de Paulus qui eut son temps de vogue au siecle dernier... n'est qu'un tissu d'invraisemblances materielles et morales ".

2 Id propugnaverat Reimarus, cum deistis XVI II* sseculi; sed alii rationalistae istam hypothesim confutarunt, quia non explicat quomodo Apostoli, prius timidi et inconstantes, tanto zelo usque ad mortem fraudem propagaverint, — nec quomodo religio mendacio innixa mundum renovaverit.

3 Meyer, Die Auferstehung Christi, Tubingue, 1905, ubi theorias jam expositas a Strauss, Renan, A. Harnack et au<5loribus operis Supernatural Religion magis scientifice proponit. — Quas theorias recenter exponebat et confutabat J. Mc Rory, Some theories of Our Lord's Resurreclion, ap. The Irish Theoiog. Quarterly, april 1909, pt 201-215.

DIVINITAS GHRISTIAN^: RELIGIONIS. 249 quem persequebatur. — Idem fere dici debet de Petro et apostolis: prse amore et admiratione, quibus Magistrum prosequebantur, Eum omnino mortuum esse credere non poterant; quapropter ejus resurrectionem exspeclantes et vehementer desiderantes, Christum viventem videre putarunt, et hallucinationibus decepti, ejus corpus redivivum et reanimatum esse praedicarunt.

  1. (b) Quam theoriam prorsus insufficientem existimantes, Keim et Schenkel1 putant Jesum vere Apostolis apparuisse, non quidem corporaliter, sed spiritnaliter (quse apparitio dicitur etiam pneumatica, a graeco TTV£0{j.a ) \ etsi enim corporaliter non surrexit, ejus anima cum Deo unita discipulos confortare potuit, e caelo quoddam telegramma mittendo, aliove modo, eosque de sua immortalitate certiores faciendo.

  2. Thesis : Christus in propria carne, quamvis gloriosa, vere a mortuis surrexit. Historice certum, theologice defide.

Dicitur : vere surrexit, ut ita excludatur error eorum qui quocumque modo resurre<5lionem Christi negant ; in proprid carne, ad excludendum systema eorum qui dicunt eum tantummodo spiritualiter apparuisse; quamvis gloriosdy quia non diffitemur inter corpus Christi passibile et gloriosum haud pauca esse discrimina; juxta S. Paulum 2 : prius corruptibile est, posterius incorruptibile ; prius animale, posterius subtile ; prius infirmum, posterius agile ; prius ignobile, posterius gloriosum ; haec autem discrimina modum sese habendi, non identitatem substantialem corporis mutant.

Quod demonstrabimus testimoniis .S. Pauli et Evangelistarum; necnon mirabili mutatione quam resurre6lio in apostolos induxit.

1 Keim*, Jesu von JVazara, t. III, p. 600 sq. ; Schenkel*, Charakerbild Jesu, p. 231 sq. — Quorum systemati affinis est theoria ab E. Le Roy proposita, Doguie et Critique* , p. 155-257, ubi docet Christum, etsi ejus corpus non fuei^t reanimaium (quod impossibile esse declarat), aliquo vero sensu resurrexisse, quatenus post mortem agere non cessavit, imo in carne proprid surrexisse : tempore enim mortis anima retinet quamdam materiam virtualem, cujus ope totum corpus reoedificatur, licet modo subtiliori. Quod quidem, ait, con* cordat cum dogmate catholico; dogma enim resurredlionis significat nos posse cum Christo agere eodem modo ac cum coaevo agimus. — Quod quidem concordat cum ejusdem <\ogmo\s prag matico conceptu, quem exponemus ac confutabimus in Tr. de Fide.

  1. i° S. Pauli testimonio. Qui pluries de Christi resurrectione agit, sed praesertim in cap. XV 1* ad Corinthios, circa an. 57 aut 53. Ibi, ad futuram hominum resurre6lionem efficacius annuntiandam, Christi resurre6lionem tanquam factum inconcussum diserte asserit, quatenus est exemplar et pignus nostrae resurrectionis. Hoc exhibet ut aliquid optime notum, per traditionem transmissum, videlicet per apostolorum relationem : " Tradidi enim vobfe in primis, quod et accepi x ". Quatuor autem facta sedulo refert : Christi mortem, sepulturam, resurreclionem et apparitiones : " Quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas; et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die, secundum Scripturas2, et quia visus ^/Cephae, et post hoc undecim. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus; novissime autem omnium tanquam abortivo, visus est et mihi 3 ".

  2. (A) Non autem ex verbo &yQr\ erui potest visionem quam habuit Paulus fuisse spiritualem seu pneumaticam. Nam verbum allegatum communiter designat visionem ocularem alicujus objecli. — Aliunde contextus id postulat : (a) haec enim tanquam ultima apparitionum recenseter : " novissime autem omnium visus est mihi " ; quod sane verum non esset, si ageretur de visione mere spirituali, cum postea Christus spiritualiter apparuerit Ananiae aliisque; haec igitur fuit visio corporalis 4. (b) Insuper, teste Paulo, idem qui mortuus et sepultus est, — utique secundum carnem, — resurrexit et visus est pariter secundum carnem.

2 Ex his verbis "secundum Scripturas" , quidam rationalistae inferunt hic non agi de facto historico, sed de exspeclatione quadam prophetica. Immerito autem; nam Paulus jam dixerat Christum mortuum esse secundum Scripturas : numquid exinde sequitur eum non esse vere mortuum? Si Pauluseodem modo de morte et resurreclione loquitur, nonne e contra logice sequitur resurrectionem esse tam realem quam mortem ipsam? — Cfr. Mangenot, 1. c, p. 269-271.

4 Quod agnoscit A. Sabatier*, VApotre Paul, p. 50; "II faut qu'il y ait eu dans sa conscience une ligne de demarcation nettement tranchee entre ces apparitions dont la serie est close et les extases et visions qui durerent durant tout 1'age apostolique". Cfr. Chauvin, op. cit., p. 53.

(c) Haec resurrectio proponitur ut exemplar nostrae resurrectionis ; atqui, teste eodem Apostolo, corpus nostrum corporaliter resurget, etsi transformatum : id patet ex tota argumentatione S. Pauli in praefato capite, v. g., ex eo quod corpus nostrum comparatur grano seminis, quod in terram cadens prius moritur, postea vivificatur, ita tamen ut substantialiter idem maneat; transformatur tamen et fit incorruptibile et gloriosum, immo et spiritale, quatenus non est amplius animale seu animae inferiori subditum, sed spiritui seu parti superiori animae. (d) Tandem, in duabus epistolis ad Corinthios, S. Paulus demonstrat se esse verum apostolum praecise quia Christum vidit l sicut ceteri Apostoli 2, et ab eo missionem suam accepit; atqui alii Apostoli Christum viderant corporaliter; ergo et Paulus eum vidit corporaliter.

  1. (B) Hanc resurredtionem corporalem Christi, quae intime cum nostra resurre&ione connectitur, Paulus praedicat ut fundamentum fidei nostrae, ita ut haec omnino pereat, si Dominus non surrexit : tum enim apostoli essent falsi testes (1. c, 13-17). Et reapse frequenter Apostolus, in aliis epistolis, resurre6tionem commemorat : ad Thessalonicenses scribit Jesum suscitatum esse a mortuis ; ad Galatas et ad Romanos Deum Patrem suscitavisse Eum a mortuis; ad Ephesios, eum non solum suscitatum esse a mortuis, sed ad dexteram Dei constitutum in caelis. Alibi exponit mortem, sepulturam et resurre6lionem Christi esse symbolum christianae regenerationis, qua mortui peccato, et consepulti cum Christo, in novitate vitae ambulemus. Porro, in his omnibus locis, supponit hanc resurrectionem esse realem et corporalem, sicut ipsam mortem et sepulturam.

435- Objiciunt quidem Rationalistae Paulum non referre apparitiones quae, secundum Evangelia, in Jerusalem occurrerunt. — Resp.: etiamsi res ita se haberet, exinde non sequeretur eas fuisse tunc ignotas, cum Apostolus ea tantum referat quae magis direcle ad scopum suum speclant. Sed nil prohibet dicere verbis " visus est Cleophce et undecim " hierosolymitanas apparitiones significari, praesertim si haec verba conferuntur cum Luc. XXIV, 34, etfoan., XX, 19-29.

1 / Cor.j IX, I. — Hinc etiam, quando Barnabas Paulutn ad alios apostolos adducit, narrat eum vidisse Dominum in vidy ut ita ostendat euin vere apostolum esse {Aft., IX, 27).

Ergo testimonium Pauli, nedum Evangeliorum narrationi contradicat, cum ed substantialiter concordat; nam, praeter visionem personalem qua prope Damascum conversus est, relationi innititur ab Apostolis acceptae, verisimiliter prima vice qua Jerosolymis Petrumetjacobum vidit, (idest quatuor aut quinque annis post Christi mortem); unde intelligi potest cur apparitiones Petro et Jacobo fa6las commemoret. Tale igitur testimonium omnino flde dignum est.

  1. 20 Evangelistarumtestimonio. Prcenotanda. Quatuor Evangelia resurreclionem Christi ejusque apparitiones referunt, et de sepulchro vacuo concordant.

Sed, ubi agitur de variis apparitionibus, quaedam discrepantise inveniuntur : Matthczus et Marcus supponere videntur Christum discipulis non apparuisse nisi in Galilsea1; Lucas et Joannes vero diserte asserunt eum discipulis visum fuisse in et sub Jerusalem. Exinde inferunt Rationalistae hierosolymitanas apparitiones non esse historicas, sed a prima generatione christiana fuisse excogitatas ad facilius convincendos animos de resurrectione Christi.

Quam conclusionem non logice ex praemissis erui nemo non videt. Res enim multis aliis modis explicari valet. Ita supponi potest, quin vis textibus inferatur, duos priores Evangelistas, ob scopum specialem quem sibi praefixerant, noluisse hierosolymitanas apparitiones describere, sed solum galilceas, quae frequentiores fuere et in quibus completa fuit apostolorum institutio; qua in hypothesi, verba angeli referunt easdem praenuntiantis, quo lucidius appareat nexus historicus inter sepulturam Christi ejusque in Galilaea apparitiones 2. Sed, nedum hierosolymitanas visiones negent, duas mox referunt : Matthceus nempe describit quomodo Christus redivivus mulieribus e sepulcro fugientibus occurrat 3, et Marcus quomodo Mariae Magdalenae appareat 4.

1 Ita angelus dicit mulieribus sepulchro astantibus : " Euntes dicite discipulis ejus quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis". {Matt., XXVIII, 7; cfr. Marc, XVI, 7.)

2 Quod recte exponit Ladeuze, op. cit., p. 43-47. — Aliae etiam hypotheses fingi possunt, de quibus vide recentes Evangeliorum commentatores.

3 Matt., XXVIII, 9-10. — Quidam rationalistae dicunt hos versus interpolatos esse; sed immerito, cum in antiquissimis manuscriptis A, 0, D, et in optimis versionibus inveniantur.

Nisi igitur gratuito et injuste admittatur hos evangelistas sibi contradicere, fatendum est eos minime asserere nullas fuisse apparitiones nisi galilaeas.

Quibus positis, duo argumenta prsecipue ex Evangeliis desumuntur : e vacuo sepulcro, et ex apparitionibus.

  1. (A) E sepulcro vacuo. Juxta Evangelistas, corpus Christi, post ejus mortem, honorifice sepultum est in monumento novo, de petra exciso; saxum magnum advolutum est ad ostium monumenti; lapis signatus est, et custodes appositi, ut sepulcrum custodirent. Porro, prima die post sabbatum, quando mulieres et discipuli venerunt ad sepulcrum, lapis revolutus fuerat a monumento, lintea jacebant, et angelus sedens super lapidem nuntiavit Christum surrexisse. Custodes perterriti rem principibus sacerdotum notam fecerunt ; sed, accepta pecunia, et suggerentibus Synedris, dixerunt discipulos no6le venisse et corpus Domini tulisse. Hanc fabellam pauci tantum crediderunt; Apostoli autem diserte praedicaverunt Christum surrexisse, quin unquam de violato sepulcro coram judicibus accusati fuerint. Stat igitur assertio nostra, — nisi forte adversarii cum qu&dam veri similitudine sepulcrum vacuum explicent.

  2. Id sane variis modis acriter tentaverunt.

(a) Recenter A. Loisy, ad enervandam vim argumenti, corpus Christi mfossam communem proje<5t.um fuisse, gratuito asserere non erubescebat *. Quod sane rejiciendum est; nam, praeter testimonium quatuor Evangeliorum, n. 437, (quod etiam historice minime est contemnendum), habemus : 1) auctoritatem Pauli, sepulturam Christi honorificam describentis : verbum enim eracpy] quod adhibet non de ignominiosa sed potius de honorifica aut saltem decente sepultura praedicatur 2 ; insuper, in oratione ad Judaeos Antiochiae (Pisidiae), asserit ejus corpus positum fuisse in monumento 3 / tandem spiritualem significationem sepulturae declarando, supponit eamdem honorificam fuisse4; — 2) auctoritatem Petriy qui, in prima oratione ad Judaeos, mortem

et sepulturam Domini comparat cum morte et sepultura David quae certo honorifica fuit, et Christo applicat verba Psalmistae : Neque caro ejus vidit corruptionetn r. 3) Aliunde, fatentibus ipsis Rationalistis, secundum legem romanam. Pilato licebat corpora eorum qui capite damnati fuerant amicis remittere ut sepelirentur. — Rejicienda est igitur hypothesis a Loisy proposita non solum ut gratuita, sed ut faclis contraria.

439« (b) Si vero Christus vere in monumento sepultus est, prout in Evangeliis narratur, neque postea in eo inventus est, exinde haud parum firmatur Evangelistarum relatio de ejus corporali resurre6lione. Nemo enim hodie admittit corpus Christi a petra per terrae moturn scissa absorptum esse; tum enim cur non simul absorpta sunt linteamina et sudarium? — Nemo pariter tenet corpus adiscipulis sublatum esse; quod quam ridiculum sit hoc Synedrorum inventum jam Augustinus ostenderat 2. " Vere tu ipse dormisti, qui scru* tando talia defecisti. Si dormierunt, quid videre potuerunt? Si nihil viderunt, quomodo testes sunt? " Revera si res ita se habuisset, tum milites, qui sepulcrum custodiebant, tum discipuli qui corpus abstulerant, coram judicibus accusati fuissent, gravibusque pcenis mulctati. Jamvero Apostoli, qui tamen publice et coram ipsis Sanhedritis Domini resurrectionem indubitanter praedicabant, nunquam propterea damnati sunt tanquam sepulcri violatores. Ergo una manet explicatio, nempe vera Domini resurrectio, prout ab Apostolis refertur.

  1. (B) Ex apparitionibus Christi 3 ; (a) Non semel aut iterum Jesus redivivus apparuit, nec uni tantum aut alteri discipulo, neque in uno loco, sed pluries et multis, et in pluribus locis. Undecim saltem numerari possunt apparitiones. Christus videlicet apparuit Mariae Magdalenae prope sepulcrum flenti 4; mulieribus a sepulcro redeuntibus 6; Si-

3 Proeter opera superius allegata, cf. H. B. Swete*, The Appearances of Our Lord after the Passion, London, 1907.

moni Petro1; duobus discipulis euntibus in Emmaus2; Apostolis omnibus, excepto Thoma, in ccenaculo simul coadunatis 3; eisdem, praesente Thoma, quem jussit digitum in fixuram clavorum et manum in latus mittere; quinque Apostolis et duobus discipulis ad mare Tiberiadis 4; undecim Apostolis qui abierant in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus 5; plus quam quingentis fratribus simul 6; Jacobo, fratri Domini 7; tandem undecim Apostolis in Jerusalem, quibus prsecepit ne discederent acivitate antequam Spiritum S. acciperent : postea eduxit eos in Bethaniam, et, videntibus eis, ascendit in caelum 8. Praeterea Paulo etiam apparuit prope Damascum, eumque repente convertit9. Nec obiter et brevi temporis momento sese manifestavit, sed cum Apostolis conversatus est, per quadraginta dies, eosque de regno Dei docuit : " Quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei " io. Potuerunt igitur Apostoli eum videre, tangere, cum eo sermonem habere, nec prcinde decepti sunt.

  1. (b) Praeterea testes resurrectionis omnibus dotibus fulgent quae ad moralem certitudinem desiderantur : erant siquidem homines simplices, honesti, Deum timentes, neque fraudibus neque hallucinationibus apti. — Nec nimice credulitatis accusari possint; nam mulieres ad sepulcrum veniebant ut sepelirent ejus corpus cum aromatibus; apostoli, omni spe destituti, mulieribus, Domini resurrectionem nuntiantibus, credere noluerunt, sed verba earum sicut deliramentum eis visa sunt ". — Immo, quando Christus ipse apparuit, non statim crediderunt, sed conterriti putabant se spiritum videre, nec fidem ei praebuerunt nisi postquam se palpandum dederit, et partem piscis cum favo melliscomederit. — Thomas autem, qui tunctemporis absens erat, increduliorem se ostendit, et sodalibus, fa6lum apparitionis narrantibus, respondit : " Nisi videro in manibus ejus

Luc, XXIV, 34; 7 G?>-. , XV, 5. — 3Z«r., XXIV, 15-35. — ^Marc, XVI, 14; Luc, XXIV, 36-43; Joan. , XX, 19-23; L Cor., XV, 5. — 4 Joan., XXI, 1-24. — 6 Matt., XXVIII, 16 sq. — 6 L Cor., XV, 6. — 7 / Cor., XV, 7. — 8 Marc, XVI, 19; Z^.,XXIV, 50-52; Acl., I, 1-12. — 9 Acl., IX, 3 sq.; / Cor.y XV, 8. 10 Ac?., I, 3. — »Z«r.,XXIV, 11.

fixuram clavorum, et mittam digi.tum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam " x.

• 442. Dici igitur nequit apostolos et discipulos fuisse hallucinatos. Hallucinatio enim, si mere est transitoria, corrigitur statim ac nervorum et imaginationis excitatio cessat;in casu autem nostro, diu perseveravit, et apostoli usque ad mortem rati permanserunt se Dominum corporaliter vidisse; — si vero diuturna, est vera dementia, cujus nulla vestigia in apostolis apparent : nedum enim nervorum et mentis commotionem manifestant, sapienti?e et aequanimitatis signa haud indubia prsebent 2; et sane mundi conversio morumque reformatio dementibus adscribi nequeunt !

Neque dici potest apparitiones fuisse solum spirituales seu pneumaticas. Primo enim intuitu conturbati et conterriti, Apostoli existimabant se spiritum videre; sed Dominus, ostendens manus et pedes, ait ; " Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere " 3. Et reapse apostoli non solum viderunt, sed tetigerunt corpus Domini. Non potest igitur negari realitas corporearum apparitionum, nisi simul negetur evangelistarum et apostolorum sinceritas : nam si apostoli permiserunt facla tanti momenti a primis conscriptoribus adulterari, eorum mendacii complices evaserunt; et ita mirabilis morum reformatio fraudi aut hallucinationi tribuenda esset ! — Quod sane admitti nequit.

Ergo testes resurre6lionis neque hallucinati neque deceptores fuerunt, sed vere fide digni ; ergo Christus vere surrexit.

  1. Objiciunt Ratiohalistse multas contradicliones inveniri in narratione evangelica resurreclionis : dissentiunt enim sacri scriptores de apparitionibus Angelorum, de tempore quo mulieres ad sepulcrum venerunt etc. 4; ergo nullam fidem merentur.

Respondeo has discrepantias non esse circa factum ipsum Resurreclionis, sed circa quasdam accidentales circumstantias, — variosque esse modos testimonia conciliandi, quos videre est apud commentatores. Nec mirum est quidquam perplexi remanere, nam non omnia fac~lorum adjuncla narrantur, sed quaedam solum, ex quibus difficile est integram texere narrationem. — Sed dato, xJoan., XX, 25.

■ De hallucinationis theorii scribit Godet*, Comment. sur S. Lucy t. II, p. 592 : " Ces exemples (cThallucination) ne servent qu'a mieux faire ressortir le contraste entre les £tats de la reelle surexcitation auxquels ils appartiennent, et le calme, le sang-froid, le serieux pratique, le bon ordre irreprochable de 1'Eglise apostolique ".

3lwr., XXIV, 39. — 4Cfr. Matt., XXVIII, 1 et Marc, XVI, 2; /oan.t XXI, 1; Luc, XXIV, 4 etjoan., XX, 12.

aon concesso, nonnullas esse contradicliones, nihil exinde deduci potest contra certitudinem facli : siquidem Evangelistre sunt unanimes non solum circa substantiam, sed etiam circa pr?ecipuas facTti circumstantias; jamvero nemo sano praeditus judicio, scriptoris auctoritatem rejicit, eo quod in circumstantiis minoris momenti erravit; neque judex omnino respuit testimonium testium qui, licet in pluribus adjunclis discrepent, circa facti substantiam omnino consentiunt : quotidie enim evenit ut majorem attentionem praebeamus iis faclis quoe maximi sunt rnomenti, dum de minimis, de hora, de numero personarum parum curamus. Immo illse discrepantise aliquo sensu majorem vim testimoniis prsebent, quatenus ostendunt Evangelistas res narrasse prout noverant, sine prcevia conspiratione; si decipere voluissent, sedulo has contradicliones vitassent1.

  1. (b) Christus dixerat se in sepulcro mansurum tribus diebus et tribus noclibus2; atqui de faclo duas tantum noctes et unum diem ibi latuit; en igitur nova contradiclio.

Resp. Hoc incisum iribus diebus et tribus nottibus est modus loquendi quo significantur non tres integrse dies et nocles, sed solum pars trium dierum ac noclium, respondetque huic phrasi alibi adhibitae ab eodem Evangelista, " tertid die resurget"3. Jamvero Christus in sepulcro fuit per integrum sabbatum, et insuper parte feriee sextse et parte diei dcminicse. Ergo nulla contradictio.

  1. (c) Multa sunt in evangelica narratione qu?e ostendere videntur apparitiones non reales, sed solum apparentes fuisse, aut saltem non physicas, sed intellecluales tantum ; v. g. discipuli putant se "spiritum videre " ; Maria Christum redivivum tangere nequit; ccrpus Christi non est ejusdem naturae ac prius, cum ccenaculum intret januis clausis 4; ergo.

1 Ita Mead*, Supematural Religion, p. 204 : " Ipsi (Evangelistae) de magno resurre<ftionis negotio, de visibili et tangibili Jesu apparitione concordes sunt. Euni ante auroram primi diei hebdomadce resurrexisse, Mariam Magdalenam visitatum sepulcrum primam ivisse, Jesum suis Apostolis simul conjunctis apparuisse conveniunt. Suum corpus post resurrectionem idem esse ac illud quod crucifixum fuerat, cui tamen character peculiaris et pene spiritualis tribuitur, conveniunt. Ipsi quoque conveniunt cum de discipulis veram ejus resurrecTionem credentibus, et in Messire fidem confirmatis, loquuntur. Dissonantia ad circumstantias nullius fere momenti refertur, et etiamsi certas subesse contradictiones pateret, ece narrationis fundamentum de Christi resurrectione nullo modo mfirmare possent... Ilaud magna perspicacia opus est ut intelligamus quod si quatuor (resurreclionis) narrationes essent subtiliter concordes, absque vel minima differentia, hcec perfecta conspiratio uti suspecfta haberetur, cum aut auctorum collusionem, aut unius scriptoris opus, qui narrationes simul concordes redderet, demonstraret ".

2 " Erit Filius hominis in corde terrce tribus diebus et tribus noctibus ". (Aiatt., XII, 40.)

Resp. Facile intelligitur quomodo discipuli credere potuerint se spiritum videre prima vice qua Jesus apparuit, ob novitatem, et, in eorum opinione, incredibilitatem facli. Sed simul Dominus negavit se esse merum spiritum, quia, inquit, spiritus carnem et ossa non habent; revera discipuli ejus corpus et vulnera manibus contreclarunt, et ita persuasum habuerunt corpus non esse phantasticum, sed reale et materiale. Si Maria Magdalena Jesum tangere non potuit, hoc est quia Dominus, propter rationes sibi notas, id permittere noluit; nam aliae mulieres "accesserunt et tenuerunt pedes ejus", et Apostoli pedes et manus ejus tetigerunt h Si autem Christus ccenaculum ingressus est januis clausis, subitoque evanuit ab oculis Apostolorum, aut etiam variis apparuit formis,hsec omnia quidem ostenduntcorpus ejus, post resurreclionem, utpote glorificatum, dotibus gaudere specialibus, non autem ejus realitatem aut identitatem afficiunt.

446* 30 Confirmatur ex mirabili mutatione per resurrectionem inducta. Duo tantum facta exponemus : miram Apostolorum immutationem, et Pauli conversionem.

(A) Ante resurrectionem Christi, Apostoli " sine litteris et idiotae "2, rerum divinarum satis ignari, temporale regnum adhuc exspectantes, in multis incerti, timidi, immo et ignavi, — post resurre&ionem et Spiritus Sancli effusionem, etiam absente Magistro, in rebus divinis sapientes, in agendo impavidi, audaces, animo constantes apparent. Petrus qui, ab ancilla perterritus, dile6lum Magistrum denegaverat, publice Evangelium et resurrectionem praedicat, et coram Synedritis strenue dicit : "Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui... 3. Obedire oportet Deo magis quam hominibus^. Pariter Apostoli, qui in horto Gethsemani a militibus fugerant, et, mortuo Christo, in ccenaculo latebant, clausis januis, propter metum Judaeorum, paulo post Christum crucifixum et a mortuis suscitatum annuntiant, non obstantibus minis, carceribus, verberibus, " gaudentes a conspe6lu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati" 5. — Quod non solum in Jerusalem et Paelestina praestiterunt, sed etiam per totum orbem terrarum, et quidem usque ad sanguinis effusionem.

Aliunde fides quam prsedicaverunt multos et optimos fructus protulit, mores instauravit, populos maxime excultos ad se traxit, bar-

baros expolivit, omnibus justitiae et caritatis sensum inculcavit1, ut exmox dicendis constabit.

  1. Porro id omne facile explicatur, si, ut ipsi narrant Evangelistae, Christus redivivus corporaliter discipulis apparuit, eos in fide confirmavit, et Spiritu Sancto cooperante, omnibus virtutibus instruxit. Res autem prorsus intelligi nequit si negatur resurrectio Christi. Quomodo enim viri ignari, tardi ad credendum, pusillanimes, ignavi, — tam subito rerum divinarum periti, fide pleni, spe elati, strenui ad praedicandum Dominum crucifixum facli sunt, sine speciali Dei interventu?

Cum ex fruclibus dignoscatur arbor, quis uberrimos justitiae et caritatis fructus quos fides in resurreclionem protulit, hallucinationi tribuat? — Si vero admittitur apparitio mere spiritualis, sed realis, jam habetur specialis Dei interventus ideoque miraculum, et ita probatur divtnitas christianae religionis; minime tamen explicatur, ut supra notatum est, n. 442, quomodo, viventibus et permittentibus apostolis, visioni spirituali corporalis substituta fuerit. Una igitur manet legitima explicatio, nempe corporalis resurrectio Christi.

  1. (B) Idem inferri potest e conversione S. Pauli. vSaulus " adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini " 2, appropinquabat Damascum, eo fine ut si quos ibi invenisset christianos, vinclos perduceret in Jerusalem. Subito circumfulsit eum lux de caelo, et, cadens in terram audivit vocem dicentem : " Saule, Saule, quid me persequeris... Ego sum Jesus quem tu persequeris " 3. — Ex hoc temporis momento, Saulus, qui fuerat inter Pharisaeos et persecutores zelantissimus, devotissimus Christi discipulus

1 Quod libenter agnovit auctor ceteroquin theoriis rationalistarum nimium favens, E. Le Roy, op. cit., p. 224; " Or la foi a la resurrection... a determine une immense explosion de vie qui a depuis lors rempli 1'histoire, surmontant tous les obstacles et survivant a toutes les critiques; elle a ete le point de depart et le principe du plus grand progres spirituel qu'ait accompli 1'ame humaine; elle a accumule dans une carriere prodigieuse les preuves les plus etonnantes de sa fecondite inexhaustible et durable. " Attamen, non sibiconstans, dum fraudem et hallucinationem proprie dicT;am rejicit, admittit quod vocat " des hallucinations vraies."

ac fidei christianae praedicator assiduus evasit, et resurreclionem ubique prasdicavit.

Porro res facile intelligitur si Dominus vere ei apparuit, prout ipse narrat Paulus, secundum superius dicta, n. 432; sed,si haec miraculosa apparitio rejicitur, prorsus incomprehensibilis manet. — Hodierni rationalistae,qui fatentur Paulum faliacem non esse, hanc mirabilem et perseverantem conversionem explicare conantur lento quodam progrcssu, sub influxu conscientiae remorsus quem sentire ccepit punclo temporis quo Stephani orationem audivit. Sed incassum; nam tempore quo conversus est, Saulus erat adhuc minarum et caedis spirans, infensissimus Christi persecutor, et, nedum conscientiae remorsum sentiret, fatetur se bond fide id fecisse : " quia ignorans feci in incredulitate" l\ ceteroquin r.«on semel, sed iterum atque iterum suam conversionem extraordinariae Christi apparitioni adscribit. Nisi igitur eum dicas esse mendacem, vere credidit Dominum sibi apparuisse; et, cum ceteroquin sanae et tranquillae mentis tot signa praebuerit, hallucinatus dici nequit. Vere igitur vidit Dominum redivivum.

Historice igitur constat Christum vere a mortuis surrexisse, et ex hoc miraculo, quod ceteroquin tanquam signum suae missionis praenuntiaverat, eum divinum esse legatum, ejusque religionem esse divinam.

Art. IV. Divinitas christianas religionis probatur ex mira ejus propagatione2.

  1. Religio christiana, in se cxcei/ens, Christi testimonio et miraculis firmata, divina insuper apparet ex mird ejus

2 S. Thom., C. Geni., 1. I, c. 6; Suarez, Defidc, disp. IV, sec~r. 3, n. 11; Valsecchi, op. cit., 1. II, c. 14; Perrone, n. 369 sq. ; Lacordaire, 2Qe Confcr.; A. de Broglie, V Eglise et VEmpire Roniain au IVe s., Discours prelim.; Questions de Religion, vol. II, p. 217 sq.; E. De Pressense, Histoire des trois premiers siecles de V Eglise chretienne, 1887-89, opus anglice et germanice redditum; Dom Gueranger, Ste Ctcilc et la sociiti romaine aux deux p>rein. siecles; P: Allard, Le Christianisme et V Empire Romain de Niron a Thiodose, Paris, 1898; Histoire des persicutions ; La perstctition de Diocletien et le triomphe de VEglise; Dix lecons sur le Martyre, 3e ed., 1907, p. 10-83; Brugere, n. 57; Lambrecht, p. 415 sq.; Hurter, n. 78 sq.; Ottiger, p. 850-877;

propagatione. Kanc diffusionem Rationalistae naturaliter explicare conantur. Ouo clarius vis argumenti contra eos perspiciatur, simul conjungemus probationem ex propagatione christianismi et ex ejus efficacid acl mores instaurandos ; eamque confirmabimus martyrum consiantia. Duplex proinde erit thesis, ex qua evidentius apparebit specialis Dei interventus in diffusione christianae religionis.

  1. Thesis ia : Celerrima christianae religionis per totum orbem terrarum propagatio, ejusque efficacia ad mores instaurandos, omnibus consideratis adjunctis, agnoscenda est ut miraculum ordinis moralis ejus divinitatem demonstrans.

Ad thesim probandam, exponemus i° ipsa facta; 2° horum causam et explicationem ; exinde conclusio sponte orietur rem explicari non posse sine speciali Dei providentia et interventu, ideoque divinam esse Christi religionem.

§ I. Facta exponuntur. Duosunt: i° ipsa propagatio, 2° morum instauratio.

  1. I. Celerrima Christianismi propagatio. Hic pariter duo ostendemus : diffusionem christianismi miram fuisse non solum numerice et geographice; sed etiam socia/iter} id est omnes pervasisse societatis ordines.

  2. i° Diffusio numerica et geographica. (A) Ouoad numerum : (a) jam e^Aclibus Apostolorum, eorumque Epistolis colligi potest multos fuisse conversos, et celerrimam fuisse christianae religionis propagationem. Paulo post Pentecosten, praedicante Petro, primum tria, deinde quinque millia hominum ad fidem conversi sunt1; et quotidie " magis au-

Pesch, n. 248 sq.; Paley, Christian Evidences, p. II, c. 9; M. Armellini, Lezioni di Archeologia Christiana, Roma, 1897, p. I, c. 1, p. 5 sq.; A. Harnack*, Die Mission und Ausbreitung des Christeniums in dcn ersten drei Jahrunderten, 2a ed., 1906, t. II, 1. IV; quod opus breviter contrahit et critice expendit J. Riviere, La Propagation du Christianisme dans les trois premiers siecles, Paris, Bloud, 1907; cfr. L. de Grandmaison, V expansion du Christianis?ne d'apres M. Hamack, ap. Etudes, t. 96, 1903, p. 300-329, 451-476; J. Moffat*, in Hibbert Journal, april 1903, p. 579-590.

1 " Appositre sunt in die illa animae circiter tria millia. .. Multi autem... qui audicrant verbum, crcdiderunt; et factus est numerus virorum quinque millia". (Act., II,4i; IV, 4.)

gebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum" x. — Orta persecutione in civitate Jerusalem, fideles per Judaeam et Samariam dispersi Evangelium praedicarunt 2. Quidam etiam perambulaverunt usque Phcenicen, et Cyprum, et Antiochiam : fci hac civitate multi crediderunt, " ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, Christiani " 3. — Postea autem Apostoli in varias regiones abierunt, citoque ecclesias in toto romano imperio, et etiam non paucas extra imperii limites fundaverunt. Hinc Petrus viginti circiter annis post Ascensionem (63-64), epistolam scribit " elec"lis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae " 4; Paulus eodem fere tempore ad Romanos scribens aiebat : " Fides vestra annuntiatur in universo mundo " 5 ; Joannes, circa finem primi saeculi, sub Domitiano, scribit septem ecclesiis quae sunt in Asia, Ephesi, Smyrnae, Pergami, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae et Laodiciae 6. Ergo, viventibtts adhuc Aposto/is, jam multi erant Christiani.

453- (b) Post mortem Apostolorum, numerum fidelium in immensum excrevisse testes sunt scriptores tum christiani tum pagani, etiamsi admittatur eos quandoque oratorio modo scripsisse.

  1. Ita S. Clemens Papa ad Corinthios scribebat7 : " Hisce viris (Apostolis) aggregata est multitudo ingens eledtorum qui multa martyria et tormenta sustinuerunt nobisque exempla facli sunt ". — S. Justinus, qui tempore Antonini florebat, medio secundo sseculo, declarabat nullum esse genus hominum sive barbarorum, sive graecorum, sive etiam aliorum omnium quocumque appellentur nomine, inter quos non fiant preces, et gratiarum acliones Patri et Creatori omnium per nomen Jesu Christi crucifixi8. — Pariter .S1. Irenceus testatur eodem fere tempore ecclesias erectas esse in Germania, in Hispaniis, in Galliis, in Oriente, in y£gypto, in Lybia, et in Meditullio, id est Hierosolymae et in Judsea9. — Initio tertii sreculi Teriullianus sic eloquenter Christianismi describit propagationem :

1 Act., V, 14. — 2 Act., VII I, 3-4. — s Act., XI, 18-26. — 4 1 Petr.y I, 1. 3 Rom., I, 8; cf. Co/oss., I, 6. — Ipse Puteolos veniens, ibi fratres (i. e. christianos) invenit et apud eos mansit {Ac?., XXVIII, 14). 6 Apoc. I, 11. — 7 I Ep., n. 6.

9 Adv. Hcereses, 1. I, c. 10, n. 2, P. G., t. VII, 553-554; cf. 1. III, c. 3, n. 2, P. G., 84S-849.

" Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum ; sola vobis reliquimus templa"1.

  1. Testes sunt pariter ethnici scriptores : sic Tacitus", de Neronis persecutione scribens, ait ingentem Christianorum multitudinem capite plexos fuisse : "quaesitissimis poenis adfecit quos, per flagitia invisos, vulgus Christianos adpellabat... Igitur primo correpti, qui fatebantur, deinde, indicio eorum, muliitudo ingens, haud perinde in crimine incendii, quam odio humani generis, convicli sunt ". — Trajano imperatore Plinius Junior, Propraetor in Bithynia, innumeros ibi reperit Christianos, de quibus Imperatorem consulit quid sibi sit agendum : " Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque pagos superstitionis illius contagio pervagata est "3. — Nec aliter Suetonius, aliique profani auclores. Constat igitur christianam religionem, etiam ante Constantinum, celerrime non solum per urbes, sed etiam per vicos, et etiam inter Barbaros propagatam fuisse.
  1. (B) Quoad geographicam extensionem, haec statui possunt, secundum Harnack, circa initium quarti sseculi : —

' 1) Provinciae erant in quibus christiana prcsvatebat religio, dimidiam fere partem incolarum computans, nempe Asia Minor, (regio quae hodie hoc nomine vocatur), pars meridionalis Thracice, Cyprus, Armenia, Edessa ejusque territorium.

  1. Aliae erant provinciae in quibus late diffundebatur, ita ut magis floreret quam ceterae religiones singi/iatim sumptae : Antiochia et Ccele-Syria, JEgyptus, praesertim Alexandria, et Thebaidis, Roma, Italia meridiofialis et media, Africa proconsularis et Numidia, HisjZta#/#,praecipuae partes Gr&cicezt meridionalis Gallia.

  2. Aliae autem erant in quibus minus diffundebatur, et paucae numero communitatesinstitutaefuerant : Palcestina, exceptis paucis civitatibus ubi christianismus dominabatur, Phefiicia, Arabia, pars Mesopotamice, Grceca peninsula cum regionibus prope Danubium, Septentrionaiis et Orientalis Italia, Mauritania et Tripoliiana.

1 Apologet., c. XXXVII, P. L., t. I, 462, 463; cf. Adversus JuJceos, c. VII. Hoec quidem dicta sunt aliquatenus oratorio modo; sed in libro ad Scapulam paganum Pnefeclum, (c. 5, P. L., I, 704), ubi modo mere expositivo loquitur ad eum qui optime statum rerum noverat, declarat/^w majorem partem civitatis (i. e. Carthaginis) esse Christianam, maximamque futuram esse stragem, si Christiani decimarentur. — 2 AnuaL, iib. XV, c. 44.

3 C. Plinii lib. X, Ep. 97. — Nonnulli rationalistoe hanc Epistolam non genuinam aut interpolatam esse dixerunt, quia testimonium exhibet suis theoriis contrarium; quod debiie esse argumentum alii rationalistse fatentur, ut G. Boissier. La Fin du paganisme, 2e ed., 1S94, p. 383.

  1. Tandem aliae erant in quibus nonnisi paucissimi recensebantur Christiani : Philistia, Scythia, Persis, India, littora Maris Nigri, pars Occidentalis Italice, pars media et septentrionalis Galliae, Belgium, Germania, Rhetia, Britannia et Norica l.
  1. 2° Diffusio socialis. Christianismus omnes societatis ordines mox pervasit.

Multi sane pauperes Ecclesiam ingressi sunt juxtaantiquam prophetiam : " Pauperes evangelizantur ", ita ut Paulus ad Corinthios scribat2 : " Quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles ". — Attamen, etiam inter primitivos christianos inveniuntur : — (a) Divites quidam, quales Sergius Paulus 3, Dionysius Areopagita 4, mulieres nobiles non paucse 5, Pomponia GrcecinaQ, Titus Flavius Clemens ejusque famiiia, Apollonius martyr7; Amicei et Pomponii, aliique clarissimi viri, ita ut Valeriani ediclum (an. 258) speciatim contra ditiores christianos promulgatum fuerit, ut senatores et egregii viri etequites romani, dignitate amissa, etiam bonis spoliarentur8; (b) Au lici quidam : S. Paulusloquiturde sanctis " qui de Caesaris domo sunt "9, de Aristobulo et Narcisso I0, qui in aula Claudii vivebant. Imperante Domitiano, fiorebat Flavius Clemens, cujus filii inter heredes Imperii recensebantur. Commodio regnante, multi christiani in aula erant, inter quos Marcia, cujus ope christiani multi, ad metalla damnati, liberati sunt. Imperator Antoninus lac~le christiano educatus est, teste Tertulliano ". Tempore Valeriani, inter Ccesarianos haud pauci erant christiani ".

1 Harnack, op. cit, p. 276-285, ubi rem ita concludit: " L'impression qu'eurent les Peres du quatrieme siecle, un Arnobe, un Eusebe, un Augustin, que leur foi s'est de generation en generation, propagee avec une incomprehensible rapidite; cette impression est juste. Soixante-dix ans apres la fondation de la premiere communaute chretienne dans la syrienne Antioche, Pline s'exprime, sur la diffusion du christianisme dans la lointaine Bithynie, dans les termes les plus forts, et considere les autres cultes etablis dans cette province comme deja ruineux. Soixante-dix ans plus tard, la querelle de Paques nous montre une federation chretienne d'eglises, qui va de Lyon a Edesse, avec Rome pour centre. Soixante-dix ans apres, 1'empereur Dece declare qu'il aimerait mieux souffrir a Rome un autre empereur qu'un eveque chretien; et il ne faudra plus attendre soixante-dix ans pour voir la croix arboree sur les enseignes romaines ".

2 /. Cor., I, 26. — 3 Act., XIII, 7-12. — ^ Act., XVII, 34. — 5 Act., XVH, 4, 12. — 6 Tacitus, Annales, XIII, 32.

8 Ita S. Cyprianus, Ep. LXXX, 1, t. II, p. S39 ed. Vindobonensis.

11 Ad Scapnlam, 4, P. L., t. I, 703. Ibidem ait: "Sed et clarissimas feminas et clarissimos viros Severus sciens hujus sectae esse, non modo non laesit, veium et testimonio exornavit, et populo furenti in nos palam restitit".

12 S. Cyprianus, ep. cit. — Quare Harnack*, op. cit., p. 40, merito infert "que des la premiere heure les chretiens s'introduisirent a la cour, et qu'ils avaient fini a la longue, par en constituer une partie importante ".

DIVINITAS CHRISTTAN^E RELIGIONIS. 265

  1. (c) Inter christianos, non pauci eruditione aut eloquentid floruerunt : v. g. Apollo Alexandrinus, qui, tempore Pauli, Corinthiis praedicabat, Dionysius Areopagita ; Justinus, Athenagoras, Aristides, aliique apologetae ; Irenaeus, Tertullianus, Cyprianus, Clemens Alexandrinus, Origenes totaque schola Alexandrina, ita ut Arnobius scribere potuerit1 : " Tam magnis ingeniis praediti oratores, grammatici, rhetores, consulti juris ac medici, philosophiae secreta rimantes, magisteria haec expetunt, spretis quibus paulo ante fidebant ".

(d) Inter milites, centuriones et tribunos invenire est etiam christianos; etsi enim quidam rigoristae, ut Tertullianus , docuerint militiam cum spiritu evangelicae mansuetudinis parum esse consentaneam, Ecclesia illos excessus vitavit. . Reapse, sub Marco Aurelio, legio fulminata multos numerabat Christianos, et ex ea assumpti sunt quadraginta martyres qui Sebastae pro fide occisi sunt Initio Diocletianae persecutionis, posteaque sub Licinio imperatore, multi christiani milites interempti sunt \

457- (e) Tandem mulieres haud paucae fidem amplexae sunt et propagaverunt. Jam in Epistolis S. Pauli et Act. Apostolorum quaedam recensentur, inter quas nobilis Priscilla, Aquilae uxor\ Ex eis seligebantur virgines, viduae et diaconissae, quae certa munera in ecclesiis exercebant. Schoias Justini et Origenis quaedam raulieres frequentabant. Aliae in aula imperatorum erant. aut uxores illustrium virorum, quales fuere Domitilla, Marcia, Juiia Mammcza, Severa, Philippi uxor ; necnon uxor et filia Diocletiani, uxor praefecli Romae, regnante Maxentio 4. Multae sanguine suo fidem signaverunt. Haec denique fuit copia puellarum et matronarum, quae christianam religionem amplexae fuerant, ut speciali decreto nobilibus mulieribus, quae suae conditionis viros invenire non potuerant, permissum fuerit cum servis matrimonium contrahere.

  1. Ex his omnibus aliisque permultis faclis luculenter constat christianam religionem, per tria priora saecula, celerrime in toto Imperio romano diffusam esse, immo et inter Barbaras gentes, — et quidem non in uno aut altero civium ccetu, sed in omnibus ordinibus. Et ita multum differt a mithriacismo, qui in paucis tantum Imperii regionibus, et fere exclusive inter milites eorumque ope sparsus est 5

Ubique vero mores mirabiliter instauravit.

1 Adv. Genies, !. II, 5, P. L., V, 816. Cfr. Greppo, Mimoires relatifs a Vhist. ecclte. des premiers sihles; les chretiens de la maison de Neron; D. Gueranger, cp. cit. — ~ Eusebins, II. E.,V, 5; VI, 5, 41; VII, ij VIII, 4; X, 18.

5 Quod crudite ostendit A. Harnack, op. cit. ; cf. F. Cumont, Les mysthcs de Mithra, Bruxelles, 1902.

  1. II. Christiana religio individuum, familiam et societatem mirabiliter instauravit \ i° Religio christiana hominem privatnm instauravit, ejus intelleclum ab erroribus, ejusque volantatem a pessima corruptione liberando.

(A) Tempore quo Christus doctrinam suam praedicavit, universum orbem,paucis exceptis philosophis, polytheismo et idololatrise deditum esse ex testimonio paganorum luculenter constat. Philosophi autem, ut Cicero, in libris de Naturd deorum.) et de divinatione, et Seneca, in Epistolis, istam ignobilem deorum turbam, eorumque vitia irrident, sed ipsi colebant quod reprehendebant, propter leges civiles moresque hominum, rati impossibile esse plebis superstitiones emendare. Insuper Graecorum et ^Egyptiorum numina tunc temporis Romae colebantur, veteremque Romanorum religionem plus minusve corruperant 2.

Christiana autem religio omnibits, etiam rudibus, pauperibus, imo et servis praedicata fuit. Dominus siquidem " videns turbas, misertus est eis, quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem " ; tunc misit discipulos suos non solum ad oves quae perierant domus Israel, sed ad omnes Gentes. Revera in omnem terram exivit sonus eorum, et in flnes orbis terrae verba eorum 3.

Docuerunt sublimes illas veritates, quas supra breviter recensuimus, n. 256-274 : unitatem Dei, ejus paternam providentiam, animae immortalitatem, generis humani per Christum redemptionem etc, ita ut quae ipsis antea philosophis ignota erant, ea mox indocti etiam clare cognoverint.

1 Schwetz, Theolog. fundament., § 133; Jungmann, n. 282 sq.; E. de Pressense, La Vie des Chrdtiens au lle et IIIe siccles, Paris, 1877; Fouard, St Pierre, 1901, ch. XV-XVIII; G. Boissier, La Religion Romaine, vol. I, p. 42 sq.; Freppel, Les Apologistes, S. Justin, Paris, 1869, p. 50 sq.; Storrs*, Thc divine origin of Christianity indicaled by its historical effects, New York, 1884, p. 37 sq.; Mommsen, History of Rome, transl. by Dickson, Lond., 1867, vol. IV, p. 560; gallice redditum cura. Cagnat et Toutain; L. Lallemand, Histoire de la Charitt, t. I, 1902, ch. III-VIII; ubi paganas miserias describit et t. II, ubi exponit quomodo carit^.s christiana eisdem subvenerit.

2 Cfr. Lucan., I, 565; Seneca, de Beat. Vitd, 27; Lactant., Instit. I, 21; Lecky, History of European morals, New Vork, 1884, vol. I, p. 319 sq.

DIVINITAS CHRISTIANvE RELIGIONIS. 267

Chapter 10 of 81