Skip to the text

Nn. 572–609

  1. 6° Sectae liberales. Aliae autem seclae ad Rationalismum defleclunt, et liberales dicuntur. Inter quas computantur : (a) Socinianiy seu Unitarii^ qui nullam Ecclesiam proprie diclam admittunt, nullam fidei professionem, sed in suam communionem accipiunt omnes qui veritatem, justitiam et caritatem prosequuntur, et in Christum, utpote virtutis exemplar, credunt2.

(b) Universatistce, quorum praecipui duces fuerey. Kelly ety. Murray, ita dicuntur quia putant omnes homines tandem aliquando salvandos esse, proindeque pcenarum inferni aeternitatem negant. Quum e gremio Calvinistarum orti sint, presbyterianam regiminis formam admittunt, quae supra descripta est3.

(c) Tandem Liberales simpliciter, qui nulli seclae adhaerent, et, sub vana specie ad primitivam christianismi formam redeundi omne fere supernaturale eliminant, vixque a moderatis Rationalistis distinguuntur. Hi originem ducunt a Kantio (t 1804), qui, postquam subjeclivismum et rationis autonomiajn proclamaverat, omne supernaturale elementum a religione exulare conatus est. Unus ex ejus discipulis, Schleiermacher (f 1834), inhabilis rationis vices supplere nisus est per sensum religiosum quo Infinitum apprehendimus. Cujus systema perfecit Ritschl (t 1889), huic religioso sensui tribuendo vim dignoscendi ea quae vere inspirata sunt in libris sacris4.

  1. 70 Hodiernus Protestantium status. Triplex inter eos praesertim viget Ecclesiae conceptus.

(A) Protestantes liberales dicti, in deismum seu rationalismum propendentes, quales sunt Ritschlianae scholae discipuli, nempe Hamack^ Hoeffding, Schmiedel, Hatch, A. Sabatier, Stapfer, Menegoz, contendunt alienum fuisse a mente Christi Ecclesiam ut societatem instituere, cum ei persuasum fuerit regnum cceli una cum fine mundi mox venturum esse;

1 Cf. Booth*, In darkest England and the vjay out ; Ragey, La Crist Re/ig., p. 75-81. In Statibus Fcederatis numerantur 8,742 communicantes, sed totus Sa/utis exercitus per orbem dispersus 1,000,000 milites computat. Cf. CarrolP, op. cit., p. 243; W. H. Lyon*, op. cit., p. 136.

2 Cf. W. H. Lyon *, p. 163 sq. Unitarii, in Statibus Fcederatis nonnisi 75,000 communicantes recensent, sed multo plures sunt qui eorum doctrinas amplectantur, quin tamen nomen dent huic seclae.

3 Universalistoe 49,194 recensentur in Staiibus Unitis (Carro/t, op. cit., P- 375) J eorum doclrinas expbsuit T. B. Thayer *, Theo/ogy of Universa/ism.

4 Cfr. Goyau, U Aiiemagne re/iguuse, Le Protestantisme, Paris, 1898, p. 72-122.

eum igitur solummodo docuisse homines quomodo Deum ut Patrem colerent eique se totos subderent *. Institutionem vero Ecclesiae naturali processu sic explicare conantur. (a) Christo mortuo, ejus discipuli mox communitates efformarunt, quae vinculo fidei et caritatis necnon spe proximi adventus Christi intime jungebantur. Omnes quidem sequales erant; nonnulli tamen a Spiritu diversa acceperunt charismata ; alii erant apostoli, et alii prophetae, alii autem dodtores, qui varias ecclesias percurrebant. (b) Postea vero, in qualibet communitate, elecli sunt seniores seu presbyteri qui religiosis ccetibus praesiderent : quibus adjun6li sunt diaconi. (c) Diversae communitates, auspice praesertim Paulo, habentur tanquam membra unius mystici et invisibilis corporis, quod dicitur Ecclesia cujusque caput Christus est. (d) Ex hac autem mystica unione paulatim orta est unitas quaedam visibilis : variae enim communit&tes inter se quoddam fcedus, quamdam societatem inire inceperunt, sicut et singuli fideles ultro in communitatem convenerant.

(e) Primum unitatis centrum fuit quidem Jerusalem; destru- 6la autem hac civitate, Roma, utpote caput civilis Imperii, christianae societatis caput fa6la est, et Ecclesia provinciarum romanarum distributionem in suo regimine imitata est.

(f) Grassantibus autem hceresibus, praesertim gnosticismo et montanismo, necesse fuit regulam fidei instituere, do6trinam nempe ab Apostolis traditam; et aucloritatem agnoscere qua haec regula authentice exponeretur : episcopi, qui ecclesiis praeerant, hujusmodi aucloritate potiti sunt, dicentes se apostolorum successores esse. Ita, jam exeante saeculo secundo, Ecclesia catholica in suis fundamentis constituta fuit; decurrentibus autem saeculis, potestas Episcopi Romani paulatim invaluit atque omnino suprema evasit. (g) Cum igitur haec potestas sit mere humana, et saepe sit tyrannica, impune contemni potest, et quilibet jus habet directe Deum adeundi et cum Eo intimam unionem ineundi.

1 Quorum dcxfhrinas recenter exponebat P. Batiffol, IJEglise naissante et le Catholicisme, Paris, Gabalda, 3e ed., 1909, p. 172-174. Cfr. A. Harnack*, Dogmengeschichte, t. I, 1. I, c. 3; P. SchmiedeP, in EncycL biblica (Cheyne)t art. Ministry; A. Sabatier*. Les religions d? autorite" et la religion de VEspritt Paris, 1904, p. 47-83, ubi contrahuntur antecessorum theorise.

  1. Quorum theorias quoad substantiam amplexi sunt Modernistae, quales sunt A. Loisy, G. Tyrrell et au6tores Programmatis Modernistarum. Hi siquidem pariter docent alienum fuisse a mente Christi Ecclesiam constituere vcluti societatem, quippe qui putaret regnum Dei et finem mundi brevi tempore venturum esse. Fatentur tamen Dominum initium aliquod societatis instituisse, ex quo orta est Ecclesia ; ceteroquin hanc Ecclesiam, quae neque immutabilitate neque infallibilitate gaudet, necessariam esse ad veram fidem servandam atque propagandam, eique tanquam sociali aucloritati obediendum esse; sed primariam et ultimamyfokz regulam esse cujusque conscientiam a Spiritu Dei illuminaiam; proindeque, si conflictus aliquando inter Ecclesiam et conscientiam oriatur, huic obediendum esse, non obstantibus ecclesiasticis excommunicationibus. Ita a Protestantibus distinguuntur in eo quod quamdam socialem Ecclesiae constitutionem admittunt ideoque religiosum individualismum rejiciunt; sed eis re ipsa consentiunt asserendo Ecclesiam non esse divinitus institutam nec infallibilem, et ejus auctoritati anteponendum esse privatum conscientiae judicium s.

575- (B) Alii censent Christum instituisse quidem visibilem societatem religiosam, quae merito Ecclesia dicitur, sed ejus constitutionem et naturam non determinavisse2. Admittunt quidem clavium potestatem Ecclesiae traditam fuisse, non autem hierarchicis superioribus speciali ritu consecratis. (a) Quidam putant au6loritatem ecclesiasticam civili auctoritati esse annexam, et sic i-n Ccesarismum incidunt : ita nonnulli Anglicaniz, multique Lutherani, qui re ipsa saecularibus principibus sese subdunt. (b) Alii autem agnos-

1 A. Loisy *, Evangile et Eglise, ch. III; Autour lV un petit livre, 1 57-1 86; Simples rtjlexions, p. 98; G. Tyrrell *, Lexcrandi, 1903; Through Scylla ana Charybdis, 1907; Programma dei Modemisti, Roma, 1908. — Quas theorias breviter contrahit M. Lepin, Les Theorics de M. Loisy, Paris, 1908, p. 8-17.

3 Ilaec enim leguntur in 39 Articulis : " Regia Majestas, in hoc Anglioe Regno ac ceteris ejus dominiis, jure summam habet potestatem, ad quam omnium statuum hujus regni, sive illi ecclesiastici sint sive non, in omnibus causis suprema gubernatio pertinet, et nulli externse jurisdictioni est subjecla ". (Art. XXXV, ed. lat. 1563; apud Schaff*, op. cit., vol. III, p. 512).

354 DE ECCLESIA GHRISTI.

cunt ecclesiasticam auctoritatem ab aucloritate civili esse sejun6lam, eamque ascribunt toti multitudini Christianorum, quatenus omnes sub N. Lege sunt sacerdotes : quod systema vocatur multitudinismus seu democratismus. Inter hos recenseri possunt Calvinistce, qui tamen addunt hanc au6loritatem senioribus seu presbyteris a populo delegari, proptereaque dicuntur presbyteriani.

Hi omnes tenent nullam esse infallibilem aucloritatem in Ecclesia, sed Synodos et Concilia errare posse et revera erravisse; attamen fideles practice auc~loritati presbyterorum, Synodorum et generalis Conventus obedire teneri, ut sic anarchia vitari possit.

  1. (C) Alii tandem libenter agnoscunt ecclesiasticam aucloritatem non omnibus Christianis, sed certo personarum ordini a Christo collatam fuisse, videlicet Apostolis eorumque successoribus Episcopis, ideoque Episcopalistce dicuntur. Ita, inter Anglicanos, Puseystce seu Ritualistce, iique omnes qui divinam Episcopatus institutionem admittunt. Contendunt tamen omnes Episcopos jure divino esse cequales, nec Romano Pontifici competere primatum jurisdiclionis, sed solum /tonoris1, paucis tamen addentibus primatum jurisdictionis jure ecclesiastico fuisse Rom. Pontificibus concessum. — Multi inter eos tenent auctoritatem supremam et infallibilem toti Episcoporum corpori fuisse collatam, proindeque Concilia vere cecumenica, ex episcopis totius orbis catholici constantia, infallibili au6loritate pollere. — Regula fidei, juxta eos, est Scriptura per Ecclesiam et Patres exposita; sed cum Patrum doctrinam secundum proprium judicium interpretentur, in privatum examen recidunt.

III. Doctrina Gatholica.

  1. Doftrinam catholicam breviter tantum perstringemus, cum eam in decursu Tra6latus fusius exposituri simus.

1 Lord Halifax, in ep. ad directorem ephemeridis Church Times, 13 dec. 1895, concedit R. Pontifici competere etiam primatum auctoritatis et quidem jure divino, non autem potestatis et jurisdictionis ; sedhaec subtilis distinctio plerisque Anglicanis non placet. Cfr. Rev. Anglo-Romaine^^y&wv. 1896,^.338-347» — Ritualistarum doctrinam exposuerunt : Pusey*, The rule qffaith; Mandel Creighton *, The position ofthe Church of England.

DE ECGLESIA CHRISTI. 355

Hanc tradit Concilium Vaticanum (1870), tria praesertim exponens : (a) Christum, ut salutiferum redemptionis opus perenne redderet, Ecclesiam instituisse ad modum societalis proprie diclcz, in qua fideles omnes unius jidei et caritatis vinculo continerentur ; (b) in eadem constituisse Pastores et fidei Doctores, Episcopos videlicet, qui suprema potestate docendi et regendi pollerent ; (c) ut episcopatus ipse unus et indivisus esset, fidelesque in fidei et communionis unitate conservarentur, Petro ejusque successoribus, Romanis Pontificibus, contulisse primatum non solum honoris, sed etiam jurisdiclionis, cui omnes sive fideles sive episcopi sese subdere teneantur1. Quae quidem tria explicare et probare in sequentibus intendimus.

§ III. DE NATURA ET VI ARGUMENTORUM QU^E !N HAC PRIMA PARTE ADHIBENTUR.

  1. i° Utemur imprimis Scripturarum aucloritate, potissimum vero verbis et fa6lis ipsius Christi. (a) Supra enim (De Verd Relig., n. 298-339) historicam aucloritatem et substantialem integritatem quatuor Evangeliorum vindicavimus; ex quo concludere licet ea quae ibi referuntur de verbis et factis Christi vera esse, praesertim si agitur de factis aut verbis maximi momenti, quae non uno tantum aut altero textu inveniuntur, sed in pluribus, et ceteroquin cum integra tela evangelicae narrationis connectuntur. (b) Probavimus insuper Christum divinitus missumfuisse, ideoque ejus doclrinam ab omnibus esse accipiendam : merito igitur ex iis qua* circa Ecclesiam docuit validum desumemus argumentum. (c) Demonstravimus etiam religionem, quam praedicavit, ab Apostolis et discipulis miraculose fuisse propagatam, ita ut do6trina, quam primaevi discipuli in ceteris N. Testame?iti libris tradiderunt, substantialiter saltem tanquam doclrina ipsius Christi speclari possit; aliunde mox ostendemus sub Nova Lege nullam substantialem mutationem exspeclandam esse; legitimo igitur jure ex his libris pariter arguemus.

Objiciunt nonnulli Liberales minime constare verba Christi et Apostolorum, ex quibus arguimus, quoad litteram

Vaticaivtm, Constit. dogmat. prima, de Ecclesia Christi, Prooemium.

relata fuisse, et forsan eorum se-nsurn adulteratum fuisse. — Ad quam difficultatem solvendam animadvertere sufficiat praecipuos textus, ex quibus essentialem Ecclesiae constitutionem delineamus, esse maximi momenti, cum contextu stricte conne6li, in omnibus fere codicibus absque substantiali mutatione referri, eosdemque saepius a Patribus allegatos fuisse ad confutandas nascentes haereses, atque Ecclesiae auctorit^tem probandam x; jamvero nisi divinae Providerjtiae a6lio aperte rejiciatur, impossibile est admittere Deum permisisse illos substantialiter adulterari textus, ex quibus systema religiosum delineatum est, a quo pendet aeterna hominum salus; huc enim redit argumentum : " si error est} a Te decepti sumus ".

. Animadvertimus etiam non paucos ex iis quos impugnamus, non solum historicam au6toritatem, sed etiam sacrorum Librorum inspirationem libenter admittere, praesertim Lutheranos, Calvinistas et Anglicanos : argumenta igitur biblica contra eos specialem au6loritatem prae se ferunt.

579- Notandum eSt tamen minime exspe6tandam esse in Scripturis scientificam et completam Ecclesiae delineationem : Deus enim hoc modo dogmata revelare non solet. Ita, v. g., mysteria Trinitatis et Incarnationis, licet fundamentalia, non manifestata sunt a Christo totidem verbis et unica formula, sed veluti pedetentim, ita ut nonnisi post quatuor vel quinque saecula modo scientifico et completo exposita fuerint, reje6t.is interdum falsis haereticorum hac de re expositionibus. Et hoc quidem humance natura consentaneum est; sive enim reveiantur principia, sive fa6la, intelle6tus noster ita infirmus est, ut non possit uno intuitu ac totaliter comprehendere, sed solurn ope analysis, comparationis, synthesis, illationis, sub influxu divini luminis variarumque loci et temporis circumstantiarum, quibus flt ut prlncipia, prius nonnisi implicite et obscure apprehensa, postea magis explicite et dilucide intelligantur 2. Ita porro factum est relate

1 Quando allegabimus textus de quorum genuinitate controvertitur, breviter eam demonstrabimus.

2 Quod egregie exponit variisque illustrat exemplis J. H. Newman, Devtlopment cf Christian Doctrine, London, 1S90, Introd., c. I-II; cfr. Schanz, A Christian Aplogy, ch. I, p. 9-30.

ad Ecclesiae conceptum : Christus non explicite praedicavit hanc esse societatem proprie dictam, ab Episcopis et Supremo Pontifice regendam; sed hujus constitutionis fundamenta jecit, collegium Apostolorum instituendo, cui potestatem docendi ac regendi commisit, et unum ex eis eligendo qui esset totius Ecclesiae visibile caput et fundamentum. Apostoli autem, tum fa&is tum scriptis declaraverunt quomodo haec Magistri verba intellexerint, eteorum successores, data opportunitate, principia a Christo et Apostolis tradita explicarunt et in praxim adduxerunt, secundum varias locorum temporumquc circumstantias. Ex quo sequitur necesse esse, ad integrum Ecclesiae conceptum, non solum doctrinam Christi, sed Apostolorum eorumque successorum praxim et scripta diligenter investigare.

  1. 2° Ad traditiones apostolicas igitur secundo loco appellabimus. (a) Non enim omnia quse dixit Christus auctores sacri scripserunt : " Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt, libros " \ Hinc Apostoli non solum ad scripta sua, sed etiam ad ea quae ore tradiderant saepe appellant : " Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermotiem sive per epistolam nostram... Formam habe sanorum verborum quae a me audisti m fide et in dilectione in Christo Jesu " 2. Multa igitur Apostoli vivd voce tradiderunt discipulis suis, quae etsi in Scriptura non inveniantur, multum tamen prodesse possunt ad Scripturarum reclam interpretationem. Si enim dubitatur de mente Socratis, aliusve philosophi, scripta discipulorum adiri debent, qui ejus doctrinam melius intellexerunt ; ita pariter, si de mente Christi dubitatur, scripta tum Apostolorum tum antiquorum ratrum adire expedit. Hi enim cum essent Magistro proximiores, et aliunde doctrinae ab eo traditae tenacissimi custodes (testantur se non suam sed Magisteri doctrinam fideliter tradere), loca Evangelii dubia melius interpretari valent, vel interpretationem jam exegetice certam suae auctorita- x Joann., XXI, 25.

tis pondere certiorem reddere. Vis autem eorum testimonii multum augebitur, si de eadem re non pauci, sed multi simul consentiant.

(b) Idem dic defaclis kistoricis, quatenus ostendunt quomodo Christi conceptus de facto intellectus fuerit ab ejus discipulis. Qui enim divinam Providentiam admittunt, dicere nequeunt revelationem divinitus fadtam jam ab initio universim perverse intelleclam fuisse. Si igitur continua fa6torum serie constat christianos Episcopis ceu legitimis superioribus obedientiam praestitisse, exinde haud parum firmatur do6lrina de eorum legitima auctoritate.

Statim autem ac existentia alicujus aucloritatis infallibilis demonstrata fuerit, jam traditione uti poterimus ut irrefragabili argumento.

  1. 30 Neque prorsus dedignanda sunt argumenta quae ratio naturalis ex analogia societatis spiritualis cum civili aut ex aliis capitibus deducere potest ; quamvis enim Ecclesiae constitutio a positiva voluntate Dei pendeat, possumus tamen, rationis ope, inquirere utrum hoc vel illud systema melius consentiat an non sive cum generali idea societatis, sive cum speciali fine a Deo intento in instituenda societate ecclesiastica : ratio enim nostra a Deo venit, et ad detegendam ejus voluntatem maxime conducere potest.

Caput f .

DIVINA INSTITUTIO ECCLESI^E RATIONE SUADETUR.

  1. Status quaestionis. Ex dic~tis supra de diversis modis quibus Ecclesia a diversis christianorum ccetibus concipitur, primaria quaestio solvenda est utrum necne Christus instituerit magisterium vivum et infallibile ad suam doctrinam tuendam et propagandam. Etsi res historice praesertim debet expendi, opportunum esse censemus praemittere argumentum a priori, quo, posito revelationis fa6lo, moralis necessitas hujus magisterii ostendatur : sic enim efficacius prceparantur animi ad vim historicae demonstrationis percipiendam.

Inter Protestantes, quidam, Liberales dic~ti, quamlibet auctoritatem respuunt etiam Scripturae, et advocant religionem spiritih1, seu aliis verbis pro regula fidei solam accipiunt conscientiam; alii vero tenent Scripturam, et quidem solam, esse fidei regulam infallibilem^ sed contendunt eam privato examine seu privdtd inspiratione interpretandam esse, quin necessarium sit ad magisterium infallibile Ecclesise recurrere.

Duo itaque probabimus : i° ad religionem revelatam tuto servandam requiri quamdam aucloritatem supremam et infallibilem; 2° nec sufficere Scripturam privato judicio aut privata inspiratione intellectam, sed desiderari magisterium vivum et infallibile.

Art. I. Moralis necessitas alicujus au&oritatis infallibilis suadetur2.

Infallibilem auctoritatem hic dicimus eam cui tuto fidere possimus, cuique obedire teneamur. Hujusmodi aucloritatem requiri in religione, probatur : —

1 Quorum theorias exponit A. Sabatier*, Les religions cPantoriti et la religion de Pesprit, Paris, 1904, ubi ait, p. 308 : " Le dogme protestant de 1'infaillibilite de la Bible n'est pas seulement irrealisable pour la pensee; il est encore en fait inutile".

2 Moralem necessitatem hujus . auctoritatis jam probant ea omnia quas dixiwius de necessitate alicujus revelationis, n. 212-227.

360 CAPUT I,— RATIONE SUADETUR

  1. i° Ex sociali natura cujusvis religionis *. Haec est enim hominis natura ut ad societatem natus sit, et in societate plurima bona facilius consequatur piurimaque mala efficacius repellat ; quare, in rebus politicis, industrialibus et scientificis, homines in societatem coadunantur, ut, viribus unitis, nativae suae imbecillitati mederi valeant.

Idem se habet in ordine religioso. Nulla est enim religio quae unquam floruerit absque sociali quadam constitutione. Cultus primum per patremfamilias, mox per ministros ad id specialiter delegatos, pro tota familia aut civitate ofiferebatur, et quidem ritibus lege determinatis : omnibus enim persuasum erat religionem esse rera non cuique propriam, sed socialem, publicd aucloritate statuendam.

Apud Judaeos, religio pariter non cujusque conscientiae permittebatur, sed positivis legibus determinabatur (supra, n. 248-249); et, quando populus ab his recedebat, Deus prophetas suscitabat, quorum praedicatione ad legem mosaicam et monotheismum reverteretur. Numquid verisimile est Christum, qui non venit legem solvere aut prophetas, sed adimplere, omnem auctoritatem religiosam abolevisse, et religionem instituisse sola conscientia regulandam? Quod quidem minus probabile apparebit, si prae mente habetur religionem quam praedicavit esse revelatam,

  1. 20 Ex ipsa natura revelationis 2. Religio divinitus revelata compleclitur dogmata credenda, prcecepta implenda et ritus perficiendos ad Deum glorificandum. Jamvero ad haec tria diu et integre servanda requiritur au6loritas quaedam suprema seu infallibilis. (A) Si agitur de veritatibus credendis : multi homines, propter ingenii infirmitatem, aut necessitates rei familiaris, vel innatam pigritiam (supra, n. 224), nonnisi imperfecte eas intelligent et aliis transmittent, ideoque mox imminutce erunt veritates a filiis hominum ; aliunde, data hominum ad voluptates propen-

1 Cfr. F. Brunetiere, Surles chemins de lacroyatue, 'Pa.rls, 1905, p. 187-238; Qiiestions actuelles, 1907, La Facheuse equivoque, p. 281-316; Fonsegrive, Le Catholicisme et la vie de Vesprit, ch. IX ; Birot, Le Mouvement religieux, p. 191-195; Msr Mignot, VEglise et la Critique, 1910, p. 3-87.

2 J. H. Newman, Developpement of christian doctrine, p. 75-9S ; Card. Dechamps, Entretiens sur la dtmonstration catholique, 1861, ier Enlret.

sione, veritates revelatae sensim et sine sensu adulterabuntur : 'quo liberius enim libidini indulgeant, austera dogmata qualia sunt v. g. pcenae malis inflictae, plus aequo mitigabunt, et, ex altero capite, errores vitiis faventes libenter amplectentur. Nisi igitur adsit auctoritas quaedam suprema et infallibilis,qua hi errores praecaveantur aut corrigantur, paulatim evanescent dogmata. Ergo omnino conveniebat ut Christus hujusmodi auctoritatem in sua Ecclesiaconstitueret, u ut jam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni verbo doclrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris x ", sed occurramus omnes in unitatem fidei.

(B) Quod a fortiori de prceceptis et ritibus valet. (a) Cum enim homo, cujusvis coercitionis impatiens, ad leges benignius interpretandas aut etiam violandas pronus sit, necesse est ut adsint legum divinarum authentici interpretes et custodes qui harum observationi sedulo invigilent non solum piis exhortationibus, sed etiam pcenas violatoribus infligendo. (b) Insuper, cum leges divinae ad omnes populos omniaque tempora sese extendant, necesse est ut sit legislativa auctoritas quae generales morum regulas a Christo propositas variis temporum ac locorum circumstantiis accommodet ; secus omnia libidini permittentur.

(c) Idem fere dici potest de ritibus. Ex una parte, cultus externus et publicus requiritur ad exprimendum fovendumque cultum interiorem (supra, n. 182-189); et ex altera, nisi suprema quaedam au6loritas externo cultui praesit, mox superstitiones praevalebunt Deo injuriosae bonisque moribus contrariae : homo enim naturaliter pronus est ad deificandum quidquid suis propensionibus favet.

  1. 30 Ex historia religionum. Historice enim constat varias religiones quae hucusque viguerunt non potuisse diu errores et superstitiones fugere, nisi juvante aliqua auctoritate suprema.

(a) Pagance religiones, quas superius descripsimus, n. 11 2- 136, non obstantibus eximiis fundatoribus vel instauratoribus, paulatim multis erroribus ac superstitionibus

362 CAPUT I. — RATIOJME SUADETUR deturpatae sunt, quia deficiebat permanens et infallibilis au6toritas.

(b) Religio primceva Patriarchis revelata, quia pariter hoc praesidio non praemunita fuit, paulatim plurimis diminuta est veritatibus et aucla erroribus. Hinc necesse fuit specialem populum seligere in quo, tum legis mosaicae multiplicibus praeceptis tum Prophetarum ministerio, revelatio integra et incolumis servari posset. Et sane ex tota historia sacra constat quam pronus fuerit populus Israeliticus ad polytheismum, superstitiones, morumque corruptionem, et consequenter quam necessarius fuerit au6toritatis religiosae constans interventus.

  1. 40 Ex intimo conscientiae testimonio : plerique homines, propriae indigentiae conscii, in rebus praesertim moralibus et religiosis, necessitatem alicujus auctoritatis, cui plane fidere valeant, vivide sentiunt, ut, ejus ope, cognoscant ea omnia quae ad finem ultimum speclant x.

Neque dicit valet conscientiam esse magistrum sufficienti aucloritate prseditum ad hos abusus vitandos. Haec forsan sufficere posset excultis ingeniis, si de religione mere naturali ageretur. Sed, ubi revelatio intercedit, auctoritas Dei substituiturvociconscientise, aut potius ei superadditur. Deus autem, cum non singulis hominibus loqui soleat (supra, n. 203), instituere debuit aliquam auctoritatem visibilem, quae authentice suam mentem hominibus exponat ; secus unusquisque in suo sensu abundabit, et vix ullum veritatis revelatse vestigium manebit.

  1. Conclusio. Ouibus praenotatis, omnino probabile evadit Christum aliquam auctoritatem instituisse ad suam do6trinam tuendam et propagandam. (a) Religio enim quam docuit non paucis tantum continetur articulis, ut primaeva religio, sed codicem comple6titur satis completucn dogmatum et praeceptorum, quae sub pcena aeternae damnationis credere et adimplere oporteat; aliunde non ad unum tantum populum,sicut mosaica religio, sed ad onmcs

1 Ita A. Thierry, circa finem vitse, dicebat : " Je vois, par 1'histoire, la necessite manifeste d'une autorite divine et visible, pour le developpement de la vie du genre humain. Or, tout ce qui est en dehors du christianisme ne compte pas. De plus, tout ce qui est en dehors de 1'Eglise catholique, est sans autorite... Donc 1'Eglise catholique est 1'autorite que je cherche ; et je m'y soumets". (Gratry, De la connaissance de fdme, Preface, p, XXXI,, note 9. }

DIVINA INSTITUTIO ECCLESI^S. 363 gentes omniaque tempora extenditur. Bifficilius igitur quam primaeva aut mosaica religio integra custodiretur, nisi aliqua auctoritate permanenti et infallibili contra errores et corruptionem cordis humani protegeretur.

  1. (b) Quod experientid confirmatur. Nam, a tempore quo religio spirit/lsy jam a Semler, Lessing et Schleiermacher advocata, propagari ccepit, pessimi errores inducti sunt: Kantius negavit transitum theoretice fieri posse de subjectivo ad objectivum, et dogmata christiana sensu prorsus rationalistico explicavit; Schleiermacher in mysticum pantheismum incidit; Fichte, Schelling, Hegel pantheismum idealisticum docuerunt ; Strauss atheismum propugnavit ; Ritschl, dogmata quoad nomen retinens, eadem ita explicat ut nil supernaturale in eis maneat; Harnack totum christianismum in unum dogma contrahit, nempe Dei paternitatem ; A. Sabatier ad quemdam mysticum pantheismum redit, Deum vocans ens universale; uno verbo religio spirittis nihil aliud est nisi vagus deismus aut mysticus pantheismus, viam parans atJieismo *.

Et sane nihil evidentius demonstrat quam necessaria sit quaedam au6loritas infallibilis ad religionem Christi integre servandam.

Revera omnes christiani, si Liberales excipias, aliquam infallibilem aucioritatem admittunt, nempe Scripturam sacram. — Sed quaestio est utrum haec sufficiat, an praeterea requiratur vivum et infallibile magisterium.

Art. II. Moralis necessitas magisterii vivi et infallibilis suadetur.

  1. Status questionis. Christiani omnes, exceptis Liberalibus, admittunt Scripturam sacram infallibilem esse, saltem in rebus ad fidem et mores spe6lantibus, iaeoque regulam esse fidei ab omnibus sequendam. Scriptura autem aliqua interpretatione indiget; et quaestio est a quo sit interpretanda.

1 De quo vide Lichtenberger*, Histoire des id<?es religieuses en Allemagnc, Paris, Fischbacher, 1888; G. Goyau, V Allemagne religieiisc, Le Protestantisme, Paris, Perrin, 1898, pnecipue ch. II, p. 72-122.

(A) Juxta Protestantes, Christus nullani au6loritatem instituit ad authentice eam interpretandam, sed cuique reliquit jus et officium eamdem legendi, proprio judicio intelligendi, et ex ea dogmata credenda et regulam morum eruendi. Quando oriuntur difficultates, solvi debent vel privato examine, adhibitis criticae et exegeseos regulis ad veram textus intelligentiam adipiscendam, ut contendunt plerique Lutherani et Calvinistae; vel historice ac traditionis ope, absque tamen infallibili auctoritate, ut volunt Anglicani; vel privatd inspiratione, seu interna uniuscujusque communicatione cum Spiritu sancto, a quo verum Scripturae sensum accipimus, prout tenent Anabaptistae, Quakeri, Swedenborgiani, Methodistae non pauci ac seclae mysticae.

  1. (B) Catholici autem duplicem fidei regulam agnoscunt, remotam et proximam. Prior est verbum Dei sive scripium, sive traditum, id est Scriptura x et Traditio ; posterior est infallibilis aufloritas Ecclesice, quae nos certos reddit de divina Scripturarum inspiratione, et de vero earum sensu; videlicet Ecclesia docens, sive per Concilia sive per Summum Pontificem, determinat quinam libri sint inspirati, eosdemque modo authentico interpretatur.

1 Bellarminus, de Verbo Dei, lib. III, c. 1 sq.; Becanus, Summa theo/og., part. III, tr. I, de Fide, cc. 3, 7; Manuale Controversiaru?n, 1. I, c. V; Regnier, De Ecciesia, ed. Migne, p. 56 sq.; Perrone, // Protest. e la Reg. di Fede (gallice translatum); Wiseman, Leclures on the principal dodlrines andpractices of the Church, lect. II-III; Milner, The End of Relig. Controversy, lett. 5-12; Murray, vol. III, disp. XIV; Brugere n. 16 sq.; L. N. Begin, La Sainte Ecriture et la Regle de Foi, Quebec, 1874 (anglice redditum); Mazzella, de Virtutibus infusis, n. 889 sq.

2 Protestantes igitur in Catholicos ementiuntur dum dicunt hos Scripturas non diligere : nam historia constat Ecclesiam fuisse omni tempore sacrorum librorum non solum fidelissimum custodem, sed etiam optimum interpretem. Ad rem Wiseman, op. cit., p. 50 : " Ecclesia ergo catholica verbum Dei nec diligere nec oestimare dicetur? Estne alia ecclesia quse Scripturse audtoritatem pluris faciat quam Ecclesia Catholica? Estne alia ecclesia tot regulas morum juxta hujus sacri librl dodlrinam prtcscribere contendens? Estne ideo alia ecclesia cujus magis referat ut hujusmodi verbum servetur et doceatur? Ii revera qui catholicae religionis dodlrinam hauserunt, bene norunt Ecclesiam eam tantum sibi vindicare aucloritatem quse in sanctis Scripturis habeat fundamentum; atque ita nonne plus ponderis Scriptura ab ea accipit, quam ab alia ecclesia unquam acceperit? Non solum ipsa Scripturam toto peclore amavit, sed erga ejus honorem et conservationem eo studio inflammata fuit, quod nulla alia religio sibi potuit arrogare ".

Nec in hoc adest circulus vitiosus : non enim probatur idem per idem; sed, postquam argumentis mcre criticis historicam aucloritatem Evangelii demonstravimus, divinamque Christi missionem, utimur verbis et faclis ipsius Christi, divini legati, ad probandam Ecclesiae infallibilitatem : hac autern admissa, jam logice accipimus Ecclesiae decreta circa inspiratorum librorum canonem et interpretationem1.

  1. (C) Ad dijudicandum vero quaenam ex his duabus regulis sit verisimiliter a Christo instituta, pramotamus regulam hujusmodi, cum sit norma qua determinari debeant credenda et agenda ad salutem, tribus conditionibus vestiri debere. Necesse est ut sit : (a) tuta et completa, omnia videlicet complc6lens quae Deus revelavit, et quidem sine admixtione erroris, ut certi esse valeamus de voluntate Dci in rebus ad salutem speclantibus ; (b) universa/is, et omnibus obvia, talis scilicet quae possit ab omnibus veritatem sincere quaerentibus, et quidem omni tempore, cognosci et intelligi : fides enim, sicut salus ipsa, non paucis sed omnibus necessaria est; ideoque assignari debet fidei regula omnium ingenio adaptata; (c) apta ad controversias dirimendas : fides enim certa et inconcussa esse debet; necesse est igitur ut, quum dubia et controversiae circa credenda oriuntur, certa sit regula qua quaestiones hujusmodi secure definiantur. Inquiramus igitur oportet qusenam ex duabus praefatis regulis has conditiones adimpleat.

  2. i° Regula fidei protestantica neque tuta, neque universalis aut ad controversias dirimendas apta dici potest.

i° Non tuta, neque completa. (A) Ut enim tuta esset, oporteret ut Protestantes certo scirent quinam sint libri inspirati : si enim nonnulli ignorantur, forsan in eis continetur veritas scitu necessaria; si ut inspirati habentur qui revera non sunt, ut revelatum existimari potest id quod non est verbum Dei, et sic periculum erroris incurritur. Atqui impossibile est, scclusa infallibilitate Ecclesiae,

1 Quod lucide declarat Wiseman, op. cit., lecl. III, p. 6266.

366 CAPUT I. — RATIONE SUADETUR certo determinare Canonem Scripturarum, seu quinam sint libri inspirati.

Viae diversae a Novatoribus excogitatae ad hoc definiendum nullum prorsus exitum habent. Dicunt siquidem eos libros Vet. Testamenti inspiratos esse qui ut tales a Christo ejusve Apostolis declarati sunt ; quoad Nov. Testamentum, ut inspirata habent ea omnia quae ab Apostplis scripta sunt, vel ab eis recognita1. Fatemur equidem inspirationem quorumdam librorum Veteris Testamenti ex testimonio Christi et Apostolorum constare posse ; sed nil probat illos solos ut canonicos habendos esse qui ab eis commemorati sunt : nullibi enim apparet eos completum catalogum contexere voluisse.

Sed major est difficultas quoad libros Novi Testamenti, quorum inspirationem nosse magis interest. (a) Nullibi enim a Christo ejusve discipulis dicitur ea omnia et sola inspirata esse quae ab Apostolis scripta sunt. Dicunt quidam Protestantes hanc inspirationem demonstrari miraculis quae ibi referuntur, iis praesertim quae patrata sunt ad probandam divinam Apostolorum missionem, ideoque inspirationem ; sed ex his colligitur quidem ea quae Apostoli docuerunt generatim vera esse, non autem omnia eorum scripta esse inspirata. Aliunde non facile probari potest omnes libros N. Testamenti ab Apostolis fuisse scriptos : nonnulli enim ut spurii hodie a multis Protestantibus dicuntur, inter quos totum Joannis Evangelium et non paucae epistolae Pauli, Petri et Joannis. Hinc protestans R. Barclaius2 ait : " Canon Scripturae, videlicet quod sint tot libri, nec plures nec pauciores, non potest probari Scriptura"; et exinde concludit vel recurrendum esse ad privatam inspirationem, vel Romam revertendum.

(b) Alii contendunt gustu quodam supernaturali aut testimonio christiance conscientice distingui libros inspiratos ab aliis3: ii siquidem sunt inspirati, qui bonas ac salutares

2 Theologice chrisi. Apologia, th. 3a.

3 Ita Calvinus* ipse qui docuit (Instit., 1. I, c. 7) testimonio Spiritfis S. animoe fidelium loquentis, divinum a non divino distingui. Ita etiam E. Stapfer*, professor in Protestantica theologise Facultate Parisiensi, UAutcrite' de la

DIVINA INSTITUTIO ECCLESIvE. 367 cogitationes in mentes nostras inspirant. Sed cum diversi sint gustus, unus tamquam sacros habet libros quos alter ut spurios rejicit, ita ut hodie impossibile sit catalogum contexere, qui ab omnibus accipiatur Protestantibus.

(c) Multi hodie dicunt quaestionerr* de canonis existentia et extensione, esse minoris momenti, ideoque seponendam1; tenent siquidem in libris inspiratis multa esse quae vera non sint, ideoque ad criticam historicam et ad conscientiam christianam spedtare jus discernendi quae vera sunt a falsis aut vanis opinionibus. Sed exinde multum augetur difficultas, cum ipsa fidei regula sit incerta et criterio plus minusve subjectivo corrigenda.

  1. (B) Praeterea etiamsi canonem completum conficere possent, minime tamen certi essent se totam possidere doclirinam Christi. Multa enim ore tradere potuit, quae scripta non sunt, et quae tamen servari volebat. Jamvero nullibi Christus declarat fideles ea sola credere teneri quae scripta sunt, sed praecipit, etiam sub pcena damnationis, ea accipere quae ore traduntur : " Prcedicate (non scribite) Evangelium omni creaturae. Qui crediderit... salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur "2. Quod pariter docet Apostolus : " Tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam"3. Ergo regula fidei Protestantium non est completa.

Quod paucis exemplis illustrari potest. Plerique enim admittunt, contra Baptistas, parvulos esse baptizandos, et baptismum per infu-

Bible et la Critique, Paris, 1891; Charteris*, The N Testament Script., New-York, 1883, p. 203. Cf. Briggs*, BiblicalSludy, c. 5, p. 136; Hastings*, Dicl. ofihe Bible, t. I, p. 298.

1 " Canonis problema non amplius in eo situm est ut librorum catalogus contexatur; hoc enim obsolevit. Theologia altiores (?) aspirationes habet ". Ita Reuss*, Histoire du Canon des Ecritures Saintes, Strasbourg, 1864, p. 430-431, anglice versum History of the Canon, Edinburgh, 1884, p. 404. Idem tenent hodie multi Calvinistce, cum Bovon*, Dogmatique, t. I, p. 207-219. Nil sane melius ostendit Canonis determinationem, extra Ecclesiae auctoritatem, esse opus impossibile. Quod implicite fatetur Briggs* (op. cit., pp. 124, 125), dum asserit unicuique Christiano incumbere onus Canonem Scripturae determinandi, nisi velit, cum Card. Newman, Ecclesise Romanse auctoritatem accipere. Cum Wallon igitur concludere licet : " Hors de VEglise, point de Canon; i. e., cxtra Ecclesiam nullus Canon. " {Vie de N. S.Jesus-Christ, Introd., p. 41.)

1 II Thessal., II, 14; cf. II Tim., I, 13-14; II, 2. Quod fusius probatur in Tr. de Fontibus theologicis.

sionem vel aspersionem validum esse; porro haec duo Scriptura apodiclice probare nunquam potuerunt, et Krummacher, regis Borussiae concionator (an. 1855), fassus est baptismum infantium Scriptura non posse demonstrari. — Pariter agnoscunt validitatem baptismi ab hsereticis collati, juramenti licitatem, et fatentur praeceptum de suffocato et sanguine non amplius ligare; admittunt distinctionem inter articulos f\de'\ fundamenta/es et nonfundamenta/es^etc; porro haec omnia Scriptura sola probm nequeunt. Tandem non diem sabbati, sed diem dominicam sanctificant ; jamvero si soli Scripturae fidamus, hcc est contrarium ipsi legi divinae; nam exuna. parte ex Vet. Testamento clare colligitur diem sabbati sanclificandam esse; ex N. Testamento pariter constat Apostolos sabbatum fideliter servasse; nec alibi legitur in sacris Scripturis hoc divinum praeceptum abrogatum fuisse. Ergo Protestantes vel ad judaicum sabbatum redire coguntur, vel aucloritatem Ecclesiae accipere, quae, potestate a Deo accepta, diem sabbati in diem dominicam mutavit. Revera Confessio Augustana agnoscit hanc mutationem Ecclesiae auctoritate faclam fuisse1; si vero accipiatur ejus auctoritas quoad hoc punclum, cur quoad alia rejicitur? Non enim hic agitur de . materia mere disciplinari, sed de mutatione praecepti divini, ad quam requiritur aucloritas divinitus collata2. Ergo Scriptura non est regula fidei completa.

  1. 20 Non omnibus obvia. Ut esset omnibus obvia, oporteret ut fideles omni tempore sacram Scripturam prse manibus facile habuerint, eam legere et intelligere potuerint, et ex ea sine magno labore sibi conficere fidei symbolum. Atqui haec tria moraliter impossibilia cunt absque Ecclesiae au6loritate.

(A) Ab initio nulla erat Scriptura christiana quae ut regula fidei haberi posset : Christus ipse nihil scripsit, sed ore Apostolos docuit; neque ipsis praecepit ut scriberent, sed ut docerent : " Euntes ergo docele..." Apostoli Evangelium ore docuerunt, et nonnisi post aliquod temporis idem scrip-

1 " Quid igitur sentiendum est de die Dominico et similibus ritibus templorum? Ad hsec respondent quod liceat Episcopis seu Pastoribus facere ordir.ationes ut res ordine gerantur in Ecclesia..." (Apud Schaff*, Creeds, vol. III, p. 68.)

2 Quod argumentum evolutum invenies in opusculo Ronie' s Challenge : Why do Protestants keep Suiiday? Hinc Adventistse {Seventh-day Adveniists\ qui diem sabbati qelebrant, circa*finem hujus opusculi alios Protestantes ut sibi non constantes arguunt; si soli fidant Scripturae, diem sabbati sandtificent ; si vero diem dominicam celebrent ex auctoritate Romange Ecclesise, hanc Ecclesiam ingrediantur !

serunt aut scribi curarunt; neque omnia scribere intendebant, sed tantum ea quae, pro necessitatibus sui temporis, magis necessaria videbantur ; hinc non exponebant ex professo totam Christi doctrinam, sed in memoriam revocabant ea quae viva voce annuntiaverant, multaque nonnisi obiter et per transennam commemorabant tamquam alias explicata. Ergo tempus fuit quo Scripturae christianae non existebant, nec proinde poterant esse fidei regula.

Praeterea, ante typographicae artis inventionem, difficile erat unicuique Fidelium integras Scripturas habere, quum manuscripta tunc temporis rara essent et nonnisi magno prctio comparari possent; hinc si Christus voluisset Scripturam esse universalem fidei regulam, artem typographicam revelare debuisset x!

595- (B) Dato etiam S. Libros ab omnibus facile comparari posse, sane plerisque difficile erit eos intelligere. (a) Cum enim lingua hebraea. et graeca scripti fuerint, vel assidue horum idiomatum studio incumbendum est, (quod sane plerisque impossibile est), vel utendum integra et fideli translatione; quis autem, seclusa infallibili aucloritate, scire poterit utrum versio quam legit, sit omnino accurata? Versio ipsa Lutheri, fatentibus Protestantibus criticis, multis scatebat erroribus; anglica versio, sub rege Jacobo edita, corre<5la fuit, utpote imperfecta; et sane, progrediente linguarum orientialium studio, de novo emendabitur Oxoniensis translatio, qua nunc utuntur Protestantes ; ergo plerique saltem incerti manent utrum necne puram et integram Christi doclrinam habeant 2. (b) Nec sufficit prae manibus habere fidelem versionem : integra legi debet, ut ex contextu et locis parallelis genuinus sensus detegi possit : Scriptura enim do6lrinam christianam non exponit more doc~lrinali, sed modo /listorico; nec totam simul, sed perpar-

1 Quod lepide exponit Martinet, Sohition des grands Problimes, t. II, ch. io; anglice, Religion in Society, New York, 1850, vol. II, c. 10, p. 36.

2 Hinc A. Sabatier*, op. cit., p. 308, scribit : " Aquoi bon en effet postuler 1'inspiration divine d'un texte antique et son infaillibilite jusqu'a 1'iota, si des a present, ce texte, ecrit en langues mortes depuis longtemps, n'est accessible qu'a quelques savants philologues, et si le peuple chretien doit se contenter de versions vulcaires, qui ne sont, elles, ni infaillibles ni parfaites?"

tesy ita ut varia dogmata et praecepta hinc et illinc dispersa in multis libris, nonnisi analysi, comparatione et synthesi ex ea erui possint; neque ex professo, sed memorando res ore traditas aut eis alludendo; neque discrimen instituendo inter ea quae homines omnium sceculorum respiciunt, et ea quae necessitatibus temporum apostolicorum propria erant. Jamvero nemo est qui non videat tale opus multis impossibile esse vel propter defeclum temporiSj vel propter ingenii imbecillitatem.

  1. (C) Difficultas S. Libros intelligendi oritur non solum ex linguis in quibus scripti sunt, sed etiam ex ipsa rei natura. Quaedam loca sane clara et aperta sunt, non autem omnia. Jam enim Petrus de Epistolis Pauli scribebat * : *■ In quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indotSti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem " ; ex quo colligitur hic agi etiam de rebus ad fidem moresque pertinentibus, et quidem fundamentalibus, quum sic depravantes Scripturae sensum,/m&tionis periculum incurrant 2.

Etenim in S. Libris, praeter partem historicam, invenire est prophetias, dogmata et praecepta. (a) J amvero prophetias recte intelligere est opus arduum, ita ut etiam hodie nonnulla vaticinia sive Veteris sive Novi Testamenti a nemine fuerint clare exposita, v. g., prophetia Danielis, vaticinium de secundo adventu Christi, vel pleraque vaticinia in Apocalypsi relata. Hinc discipuli Emmaus euntes non intellexerunt Scripturas nisi post expositionem Christi 3, et eunuchus reginae ___thiopum, rogatus a Philippo num intelligeret Isaiae vaticinium, apposite respondit : " Quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi"4? (b) Quaedam dogmata pariter obscure in S. Litteris declarantur; v. g. nullibi diserte affirmatur tres esse in Deo personas et unam naturam : hinc quando dicitur in Evangelio : " Ego et Pater unum sumus 5 ", quidam haeretici haec audiunt de unitate

2 Apostolo igitur contradicit Hodge*, dum dicit fSystem. theol., I, p, 183) Scripturam, in omnibus ad salutem spectantibus, esse tam claram ut possit etiam ab indoCtis intelligi. /

DIVINA INSTITUTIO ECCLESLE. 371 morali, non de unitate naturae, et exinde fundamentalia Trinitatis et Incarnationis dogmata negant. (c) Insuper, de multis quae a Christo commendantur, dubitatur utrum sint prcecepta an consilia, omnes Christianos an solos Apostolos ligantia ; ita, v. g., de his Domini verbis : " Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos "... " Omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus " *.

597- (D) Difficultas haud raro augetur : (a) ex multiplici sensn, litterali, typico, allegorico, metaphorico qui in Scripturis, data occasione, usurpatur, et ex transitu ab uno sensu ad alterum in eodem sermone. Licet enim regulae tradantur ad genuinum textus sensum determinandum, harum applicatio saepe valde est operosa, ut cuique patet ex diversitate interpretationum quae apud eximios Commentatores invenitur. (b) Haud raro etiam reperiuntur apparentes contradicliones 2, quas etiam doctissimi conciliare non potuerunt, ut testatur Augustinus ipse in libris de Consensu Evangelistarum.

Quam Scripturarum obscuritatem candide confessi sunt non solum Patres, sed etiam Protestantes multi, inter quos ipse Lutherus 3 ; " Dei verbum est inscrutabile. Unicum S. Scripturae verbum perscrutari, et e profundo eruere, omnino adiivarov (i. e. impossibile) est. Nego eruditos et theologos, ut vel maxime velint, id posse. Quia enim Spiritus S. verba sunt, ideo supra homines sunt ". Qui vero de hoc dubitaverit, simul conferat varios commentarios a variis Protestantium scholis, nostris etiam diebus editos, et videat quam pauca sint loca% dogmatica de quorum interpretatione consentiant, quam multa de quibus discrepent. Si vero, post novemdecim ssecula, tanta remanet obscuritas in Scripturis, ut dubia oriantur circa articulos fundamenta-

1 A/att., V, 44; Luc, XIV, 33. Multiplicari possent exempla; ita Quakeri juramentum praestare nolunt, etiam in judicio, quia scriptum est (Matt.,N, 34) : " Ego autem dico vobis, non jurare omnino ". Cfr. Becanus, 1. cit., q. 7-8, ubi multa obscuritatis exempla adducuntur.

2 Multa harum exempia habes apud Becanum, 1. c, q. VIII, n. 7

GAPUT I. — RATIONE SUAUETUR les, prout sunt Trinitas personarum in Deo, divinitas Christi, originale peccatum, redemptio, sacramentorum numerus et efficacia, quis unquam asserere possit Scripturam esse fidei regulam omnibus obviam?

  1. 30 Neque apta ad controversias dirimendas. Ut controversiae dirimantur, etiam in rebus civilibus, non sufficit legum codex, sed necesse est ut adsit judex qui, causa cognita, judicium pronuntiet au6loritativum a litigantibus accipiendum : secus enim lites divisionesque interminabiles erunt. Atqui Scriptura sola non potest esse controversiarum judex ultimus ; nam, etiam post attentum et diligens Scripturae studium, dubia remanent non pauca, etiam quoad dogmata fundamentalia, ut supra diximus, et exinde inter Christianos oriuntur controversiae; quis autem haec dubia solvet? Certe non Scriptura ipsa, cum dubitetur de ejus sensu; ipsa enim nihil aliud dicet quam quod antea dixit, et de hoc praecise est controversia. Quod jam animadverterat Plato * de libris in genere : " Centies, inquit, interroga librum, idem semper responsum dabit, eodem modo ab ignorantibus, sicut a sophistis laceratus plurima tolerare debebit et ab istorum petulantia et ab illorum stupiditate, neque ab istis injuriis liberabitur, nisi libri auclor succiirraty et vivd voce reclum sensum determinet ". Hinc legislatores non putarunt satis esse legum codicem scribere, sed judices constituerunt, qui au6loritate pollerent ad sententias ferendas et lites componendas; numquid Deus minus sapienter egerit quam humani legum conditores?

  2. (A) Neque dicatur privato examine lites dirimi posse, quia, si sensus Scripturae in uno loco obscurus est, in alio tamen clarus esse potest. Etenim, etiam parallelis textibus inspeclis, saepe remanet obscuritas. (a) Quod ex ipsis Protestantium dissensionibus luculenter ostenditur. Nam, etiam post collatos Scripturae textus innumeros, Lutherani a Calvinistis differunt quoad res maximi momenti, v. g., quoad praesentiam realem Christi in Eucharistia; Baptistoe ab utrisque differunt quoad validitatem baptismi; Unitarii

ab his omnibus quoad Trinitatem, divinitatem Christi, originale peccatum, redemptionem etc. * Nec sane ulla via est ad redarguendos contradicentes : quisque enim privatam rationem sequi potest et debet, et exinde sectarum numerus quotidie augetur, ita ut jam nulla fere unitas appareat inter Acatholicos, sed universalis conflictatio. (b) Inde etiam oritur animorum anxietas, cum vix ullus certus esse possit se hanc summam Religionis Christiana? tenere, quam Christus ad salutem necessariam esse voluit; hinc fides jam non amplius tuta et certa manet, sed in opinionem et dubium pene universale mergitur.

  1. (B) Neque sufficit privata inspiratio, quam Protestantes tum veteres tum recentiores sub variis nominibus admittunt. (a) Nam imprimis talis inspiratio, cuilibet christiano facta, solitis Providentice viis repugnat : hoc est enim miraculum ordinis intelle6lualis, quod sine probationibus admitti nequit, prsesertim cum viam aperiat illusionibus, et valde difficile sit veras inspirationes a phantasiis et fallaciis distinguere. (b) Aliunde controversias dirimere nequit : experientia enim constat eos qui se dicunt a Spiritu S. inspiratos, non solum diversas, sed etiam contradiclorias Scripturae interpretationes tradere; cum autem cuique persuasum sit se divinitus esse inspiratum, quisque in suo sensu abundabit, et rursus quot erunt capita, tot sensus, ut luculenter patet ex Novatorum scriptis. (c) Immo viam aperit fanatismo multisque sceleribus, quae, sub praetextu

1 Quod jam primis Ecclesise sceculis animadverterat Vincentius Lirinensis, quoad hrereticos sui temporis, et exinde deducebat necessitatem vivoe auctoritatis : " Hic forsan requirat aliquis : Cum sit perfectus Scripturarum canon, sibique ad omnia satis superque sufficiat, quid opus est ut ei ecclesiasticae intelligentias jungatur aucloritas? Quia videlicet Scripturam sacram pro ipsa sua altitudine non uno eodemque sensu universi accipiunt, sed ejusdem eloquia aliter atque aliler alius atque alius interpretatur, ut pene. quot homines sunt, tot illinc sentcntice erui posse videantur. Aliter namque illam Novatianus, aliter Sabellius, aliter Donatus exponit, aliter Arius, Eunomius, Macedonius; aliter Photinus, Apollinaris, Priscillianus... Atque idcirco multum necesse est, propter tantos tam varii erroris anfractus, ut propheticae et apostolicae interpretationis linea secundum ecclesiastici et catholici sensus normam dirigatur". {Commonitor.y c. 2.) Quae descriptio, mutatis nominibus, Protestantium variis seclis apprime convenit, ut satis constat ex expositione eorum systematum et exeroplis quae legere est apud Milner, op. cit., lett. 8-9.

obediendi Spiritui S., committuntur. Ita Joannes Bockhold, Anabaptistarum dux *, inspiratione, ut aiebat, divina, plures simul uxores duxit, quas postea, eodem Spiritu inspirante, interemit; Jacobus Naylor se Messiam esse declaravit et ut talis ab ejus discipulis habitus est ; Swedenborgiani et Methodistae nonnulli, qui se inspiratos dicebant, doctrinas docuerunt Scripturae evidenter contrarias, et quse ab aliis Protestantibus ut ridiculae et piarum aurium offensivae existimantur 2.

Merito jtaque rejicitur privata inspiratio, et respuitur regula fidei protestantica quae neque tuta est, neque omnibus obvia neque ad dirimendas controversias apta 3.

  1. II. Regula fidei catholica est tuta, omnibus obvia, et ad lites componendas plane sufficiens.

i° Tuta, cum sit simul completa et certa. Siquidem regula fidei catholica est verbum Dei sive scriptum, sive traditum, injallibili aucloritate Ecclesice interpretatum. Ex quo statim constat hanc regulam esse omnino completam : quidquid enim credere debemus, continetur in verbo Dei, ut fatentur omnes qui christiano nomine gloriantur ; porro totum Dei verbum ad publicam hominum instructionem prolatum, sane reperitur in Scriptura et Traditione. Cum autem hujusmodi verbum nobis authentice proponatur ab Ecclesia, quam infallibilem esse supponimus, certi sumus nos non decipi, sed genuinum adipisci sensum omnium quae propter nostram utilitatem revelata sunt.

  1. 2° Omnibus obvia^ id est omnibus temporibus, omniumque captui accommodata. (a) Antequam Evangelia scriberentur, verbum Dei ore tradebatur ab infallibili Apostolorum collegio, et ita nullum fuit tempus quo

1 Cf. Janssen, Hist. du peuple allemand, t. iii-iv; Baudrillart, ap. Dict. de Theol. (Vacant)y t. i, p. II 28-1 134.

2 Exempla habes non pauca apud Milner, op. cit., lett. 6; Moelher, Syni~ bo/ik, § 76, ubi verba allegat famosi methodistae asserentis per adulteria, incestus et homicidia fideles reddi sanctiores in praesenti vita et feliciores in alterd.

3 Recle igitur J. H. Newman {Apologia. London, 1886, p. 244-245) animadvertit nullum librum, etiam inspiratum, ex se humani ingenii impugnationibus resistere posse; quod sane luculenter confirmatur ex operibus hodiernorum criticorum.

regula fidei deesset. Postea, dum multi essent Fideles qui sacros libros comparare vel legere non valerent, verbum Dei praedicabatur a Pastoribus, sub infallibili Ecclesiae magisterio, ideoquejides ex auditu propagabatur, sicut Apostolorum tempore. (b) Nec difficile est Catholico scire quinam sint Libri Canonici vel non : Ecclesiae infallibili au6toritate semel admissa, ab ea authenticum Scripturarum canonem accipit : nec in hoc circulus vitiosus adest, ut ex di<5lis colligi potest (n. 590). (c)Neque in Scripturarum interpretatione tot et tantas difficultates invenit ac Protestans; do6li siquidem, praeter hermeneuticae regulas et omnia humana quibus fruuntur subsidia, Traditione utuntur ad genuinum Scripturae sensum detegendum ; si autem adsint loca dubia quae alicujus sint momenti, recursus fit ad infallibile Ecclesiae judicium, quod tempore opportuno feretur, et sic animorum anxietates tolluntur, quia, lite pendente, quisque ad Ecclesiae judicio obediendum paratus est. Indocti autem utilia ad salutem a Pastoribus accipiunt, et cum hi sint in communione cum aucloritate infallibili, fideles decipi nequeunt saltem per longum tempus quoad veritates ad salutem necessarias *.

Immerito igitur objiciunt Protestantes Traditionem non esse regulam fidei omnibus obviam, cum contineatur in innumeris fere libris quos legere non possunt 2 ; nam, juxta catholica principia, horum documentorum investigatio non est opus fidelium, sed Ecclesiae docentis, quae, divino assistente Spiritu, veras traditiones a falsis secernit, easque authentice olebi proponit. *

  1. 30 Ad lites dirimendas apta; nam, quando loca obscura in Scripturis inveniuntur controversiaeque circa fidei dogmata oriuntur, praesto est Ecclesia infaliibilis ad obscura clare exponenda litesque componendas. Ita

1 Etita confutatur id quod dicit Hodge* (op. cit., p. 187), videlicet Ecclesiae infallibilem auctoritatem ad Scripturam interpretandam ultimo resolvi in testimonium sacerdotis, qui saepe pravus, ac saepius ignarus est. Proetermittendo injustam calumniam contra sacerdotes catholicos, dicere sufticiat pastorem non posse, data constitutione Ecclesise catholicae, errores contra fidem docere, quin, generatim saltem, brevi res Episcopo, immo S. Pontifici, nota sit, et error corrigatur. — 2 Ita Hodge *, op. cit, p. 127.

376 RATIONE SUADETUR DIVINA INSTIT. EGGLES.

quando, Apostolorum tempore, disputatio de circumcisione et legalibus orta est, non ad Scripturae textum, sed ad collegii apostolici audloritatem recursus habitus est; et res dcfinita a Concilio Hierosolymitano; pariter, post tempora Apostolorum, controversia de die Paschatis a Vi<5tore Papa in Concilio Romano definita fuit; idem a6lum est in quaestionibus de lapsorum absolutione, de validitate baptismi ab haereticis collati, aliisque quas infra recensemus; idem fit etiam hodie, quando novae exsurgunt difificultates; et cum decisio ab Ecclesia data, sit irreformabilis, cuique licet verba Augustini repetere : " Inde (a Sede Apostolica) etiam rescripta venerunt : causa finita est1 ".

Quod quidem valde conveniens est. Nam, quando agitui de religione divinitus revelata, tam necessaria est au6toritas docens, quam infanti necessarium est gremium matris 2, et quidem auctoritas vivens ac loquens, quae non solum Scripturam et Traditionem, sed etiam decreta quae prius edidit, clarius, pro data opportunitate, explicare possit ; et leges quas condidit novis fidelium necessitatibus accommodare 3.

  1. Conclusio : Multo igitur perfectior est fidei regula catholica quam protestantica, multo aptior ad dirigendos homines omnium temporum ac conditionum versus finem supernaturalem. — Christus igitur, qui volebat Evangelium praedicari omni creaturae, et omnia quaecumque mandaverat ab omnibus gentibus servari, qui ita de salute hominum curabat ut pro eis sanguinem fuderit, verisimiliter medium selegit, quo sua do6lrina tutius servaretur et propagaretur, nempe institutionem magisterii vivi et infallibilis ; quod Jiistorice jam demonstrandum est.

2 Quod fatetur protestans Scherer {Conversat. thtfol., p. 153) : "Cuique individuo tam necessaria est auctoritas quam embryoni necessarius est sinus maternus " .

3 Prsestantiam regulae fidei catholicae ita agnoscit A. Sabatier*, op. cit, p. 306 : " Le systeme catholique a mis 1'infaillibilite divine dans une institution sociale admirablement organisee, avec son chef supreme, le pape ; le systeme protestant a mis l'infaillibilite dans un livre. Or, a quelque point de vue que l'on examine les deux systemes, l'avantage est sans contredit du cote du catholicisme. "

Caput tj.

DIVINA INSTITUTIO ECCLESI^E HISTORICE PROBATUR.

  1. Divisio capitis. Christum instituisse Ecclesiam mediate et implicite, quatenus doclrinam praedicavit quam multi homines amplexi sunt, omnes etiam Rationalistae libenter agnoscunt. Sed quaestio est utrum Ipse societatem religiosam hierarchicam immediate instituerit, subditis et praelatis constantem, qua doctrina ejus efficaciiis servari et propagari posset. Id negant Sociniani, Unitarii, Congregaiionalistce et Liberales, quorum theorias jam supra, n. 573, declaravimus. Insuper, posito quod talis societas a Christo instituta fuerit, inquirendum manet utrum suprema au&oritas demandata fuerit collegio Proelatorum ab invicem independentium, an alicui capiti seu Pontifici supremo, cui inferiores Praelati obedire teneantur. Prius asserunt Grceci schismatici et Anglica?ii, seu Episcopalistce, posterius autem docent Catholici.

Quare duo probabimus : i° Ecclesiam Christi esse vere societatem hierarcJiicam (non autem democraticam), in qua. jure divino corpus Episcoporum docendi ac regendi aucloritate polleat; 2° huic corpori prceesse Supremum Pontificem qui jure divino in ipsos Episcopos habeat jurisdiclionem, ideoque Ecclesiam Christi esse monarchicam.

Art. I. Christus instituit Ecclesiam vere hierarchicam.

  1. Status qusestionis. Societas est ccetus plurium ad communem flnem conjunclis viribus tendentium. Tria igitur supponit : multitudinem quamdam c\w\xm, finem communem ad quem tendant, et vinculum quo simul conjungantur et in eumdem finem conspirent. Hujusmodi vinculum in societatibus quse liberis agentibus constant, nihil aliud esse potest nisi aucloritas qucedam moi'alis, qua membra ad eumdem finem determinatis mediis dirigantur.

Christus igitur societatem religiosam vere hierarchicam instituit, si aliquot hominibus potestatem alios docendi, regendi et sanclificandi commisit, et ita eos ad finem supernaturalem dirigendi. Rem ita se habere ostendemus, probando : i° Christum Apostolorum coliegio potestatem docendi, regendi et sanclificandi fideles contulisse ; 2° eamdem potestatem Apostolorum successoribus, nempe Episcoporum collegio^ demandatam fuisse; 30 potestati docendi infallibilitatis privilegium esse adnexum.

  1. Thesis ia : Christus Ecclesiam ut sccietatem hierarchicam instituit Apostolis conferendo triplicem potestatem docendi, regendi et sanctificandi fideles1

Historice certum^ theologice defide2.

Ad quod probandum 3, Scripturd historice consideratd ostendemus : i° Christum viam paravisse institutioni Ecclesiae praedicando regnum Dei; 2° eam proprie instituisse promittendo et conferendo Apostolorum collegio triplicem potestatem fideles docendi, regendi et sanctificandi ; 3°Apostolos revera triplicem hanc potestatem exercuisse.

  1. i° Christus viam paravit institutioni Ecclesise praedicando regnum Dei. Prophetse multoties regnum Dei annuntiaverant (supra, n. 519-526), regnum, inquam, natio-

1 Potestas homines sanctificandi per oblationem sacrificii et sacramentorum administrationem dicitur potestas ordinis. Potestas docendi ac regendi nomine jurisdidlionis designatur : jurisdictio enim, si late sumitur, compleclitur tum magisterium quo regitur intellectus, tum imperium quo regitur voluntas. Cfr. Franzelin, De Ecclesid, th. 5.

2 Haec propositio, etsi propriis terminis non definita, implicite traditur a Concilio Vaticano, sess. III, Procem. : " Pastor seternus et Episcopus animarum nostrarum, ut salutiferum redemptionis opus perenne redderet, sanclam sedificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei et caritatis vinculo continerentur ". Antequam infallibilitatem Ecclesise demonstraverimus, decreta Vaticani non ut argumenta citantur, sed ut authentica expositio doctrinae catholicse. Institutionem Ecclesise ut societatis egregie pariter describit Leo XIII, Encycl. Immortale Dei{inov. 1885), ut legere est apud Acla Leonis XIII, vol. II, p. 150, ed. Desclee, 1887.

3 Cf. Passag-lia, lib. II, c. i; Franzelin, op. cit., th. 6-10; Mazzella, n. 422-445; Pesch, n. 305-310; Lambrecht, op. cit., p. 19; Billot, th. I; Wilmers, De Ecclesid, n. 12-28; Semeria, Dogme, hiirarchie et culte, p. 291-318; Tixeront, Conf. apologttiques , Paris, Gabalda, 1910, p. 343-369; P. Batiffol, VEglise naissante, 3e ed., 1909, ch. II; Bovon, * Thiologie du N. Test., 1893, t. I, p. 377 sq.; Yves de la Briere, Eglise, in Dict. Apol. (d'A/esJ, I, 1221-124V; M. Lepin, Le royaume de Dieu, in R. prat. d^Apolog., t. XIV (i9i2),9i4-933- nale simul et universale, quatenus mediante Israel, ad omnes Gentes extenderetur; regnum spirituale, in quo justitia, aequitas et pax florerent; regnum eschatologicum, in quod ingrederentur justi post magnas calamitates et judicium quo justi a malis secernerentur.

Tempore autem Christi haec notio adulterata fuerat : exspectabatur regnum praesertim nationale et temporale seu politica instauratio Israel et vicloria de Gentibus reportata.

  1. Christus, regnum Dei praedicando, falsos Judseorum conceptus correxit, et quod imperfeclum erat in antiquorum Prophetarum vaticiniis perfecit et complevit, annuntiando regnum non solum internum sed et externum seu socia/e} — non solum eschaiologicum sed prcesens, — nec nationale sed universale — et hierarchicum.

(A) Non solum internum, sed etiam externum seu sociale. Omnes quidem fatentur Christum praedicasse regnum internum, ad quod ingrediendum requiruntur fides, dilectio etiam inimicorum, humilitas et mansuetudo, patientia in adversis, legis adimpletio, ceteraeque virtutes in oratione montand descriptae. Sed, contra Liberales, praesertim A. Harnack et A. Sabatier, probamus hoc regnum esse simul extemum et sociale : (a) Juxta omnes, etiam Liberales, regnum messianicum annuntiatum erat ut externum et colleftivum; atqui pluries Christus declaravit se ideo venisse ut regnum messianicum constitueret, v. g., quando in synagoga Nazareth sibi applicavit verba Isaiae de Messia T, aut respondit discipulis a Joanne Baptista. missis miracula a se patrata ea esse quae Isaias tanquam signa messianici regni praedixerat 2; ergo regnum Christi erit externum et collectivum ;(b) Idem patet ex parabolis quae describunt regnum Dei : 1) hoc enim constat non ex bonis tantum, sed etiam ex malis (ideoque non est mere internum), ut apparet ex parabolis de bono semine et zizaniis 3, de sagena missa in mare et ex omni genere piscium congregante 4, de virginibus/^?/^^//^^ et fatuisS; 2) comparatur etiam convivio magno6, ideoque sociali ccetui, necnon vineae in qyvkplwes simul operarii\dho-

rant \ — Nec in contrarium allegari possunt verba : " Non venit regnum Dei cum observatione... Ecce enim regnum Dei intra vos est"2. Haec enim, inspeclo contextu, significant regnum Dei Super terram non esse gloriosum sed humile, nec futurum tantum sed jam praesens.

6lO. (B) Non mere eschatologicum sed et prcesens. Fatemur equidem Christum annuntiasse regnum eschatologicum, quod regni praesentis erit veluti consummatio, quodque praecedent maximae calamitates necnon judicium quo boni a malis secernentur 3; sed, contra A. Loisy, probamus Christum simul annuntiasse regnum prcesens et progressivum, quod longo tempore permansurum erat ante adventum Domini. (a) Tempore Christi, regnum a Judaeis exspectatum, secundum rabbinorum doctrinam ♦, non erat mere eschatologicum, sed etiam per aliquod diuturnum tempus in terra mansurum erat ante diem judicii; ideoque Christus minime cogebatur concipere et describere regnum ut mere eschatologicum. (b) Revera illud describit tanquam prcesens et progressivum : )jam enim advenit a tempore Joannis Baptistae et praedicatur5; 2) insuper crescere debet, sicut granum sinapis quod seminatum est in agro et fit arbor in cujus ramis volucres caeli habitant6; est primum pusillus grex7, sed postea praedicabitur in universo orbe antequam veniat consummatio 8; 3) in eo erunt boni et mali, ut supra ostendimus, nec non pauperes et divites9, et ita distinguitur a finali regno, a quo mali exsulabunt, et in quo omnes caelestibus divitiis affluent; 4) hujus regni cives adhuc sunt in tempore probationis, in quo aliquod praemium vel pcenam mereri possunt : constat ex parabola servorum adventum domini exspe6lantiumIO,virginum/>/7/^^^;;2 ctfatuarum11 aut talentorum I2; ideoque Christus totum ethicae codicem

4 Quod erudite probat M. J. Lagrange, Le Messianisme chez les Juifs, p. 137-209.

promulgat, quasi haec probatio diu sit permansura. Quod quidem lucidius etiam patebit ex eo quod hoc regnum tanquam universale et hierarchicum annuntiatur.

6ll. (C) Universale erit, id est, non ad solos Judaeos restriclum, sed ad omnes Qentes sese extendens. Etsi enim Christus primo stadio suae vitae missus non fuerit nisi ad oves quae perierant domus Israel ?, et discipulis primum commendaverit ne in viam gentium abierint 2, certo tamen annuntiavit regnum Dei fore aliquando universale. i) Pluries enim reprobationem Judceorum et vocationein Gentium praedixit; v. g., in parabola de homicidis vinitoribus : " Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus"3; in parabola invitatorum ad nuptias 4; pariter quando miratus fidem centurionis, dicit : " Dico autem vobis quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in" regno ccelorum; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores " 5. — 2) Haud raro supponit Evangelium prcedicandum fore in universo mundo; Apostolis enim ait : " Vos estis sal terrae... Vos estis lux mundi "6; de muliere quae eum unxerat dicit : " Ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec narrabitur in memoriam ejus " 7. — 3) Tandem Christus redivivus Apostolos mittit praedicare Evangelium in toto mundo et omni creaturae : " Euntes ergo docete omnes gentes... Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturce... Et praedicari in nomine ejus paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes " 8.

8 Matth., XXVIII, 19; Marc, XVI, 15; Luc, XXIV, 47. — Contendunt quidem A. Llarnack et A. L^oisy his ultimis textibus fidem habendam non esse, quippe qui primoevis documentis adjuncti fuerint circa finem primi sasculi, eo nempe tempore quo christiana religio jam iiniversalis fiebat. — Hoc autem assertum gratuitum est; insuper hcec ultiina verba omnino quadrant cum aliis supra relatis; tandem, si Christus non aperte pnedixerat universalitatem sui regni, quomodo ejus discipuli, nationali spiritu imbuti, tam facile induci potuissent ad prsedicandum Evangelium Gentibus?

(D) Hierarchicum1, id est praelatis et subditis constans. Christus nascentem Ecclesiam jam vocaverat pusillum gregem. Dum vivit, ipse manet supremus pastor ovium : " Ego sum Pastor bonus, et cognosco oves meas et cognoscunt me mese... Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili ; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor2 ". Haec unitas sane obtineri nequit nisi omnes oves obediant uni eidemque pastori. Hoc autem munus pascendi oves apostolis suis commisit, et praesertim primo eorum, videlicet Petro, ut ex mox dicendis patebit.

Chapter 14 of 81