Nn. 656–692
- Conclusio. Historice igitur loquendo, dici nequit episcopatum stabilem et monarchicum esse institutionem humanam, e mediocritate plurimorum et ambitione paucorum ortam J3; sed potius divinam esse institutionem, verbis Christi innixam, et Apostolorum auctoritate peractam.
Si enim omnes Ecclesise ministri ab initio aequales fuerint, quomodo factum est ut tam cito presbyteri et fideles quidquam faciat eorum qu<e ad Ecclesiam spe<5tant"j IX, 1 : " Qui clam episcopo aliquid agit, diabolo servit"; Fhihul., VII, 2; Magn., XIII, i; VII, 1 : u Neque vos sine episcopo et presbyteris quidquam peragatis"; Pol., IV.
1 Trall., II, 1. — • Eph.tVt 3; Magn., II, 1; TralL, III, 1; XIII, 2; Smyrn., VIII, 1. — 3 Magn., VI, I. — * Eph., VI, 1.
s Smyrn., VIII, 2. — Cf. etiam textus supra citatos n. 648.
6 Polyc, I, 2. Cf. Epist. Polycarpi ad Philippenses, quse est vera instrucitio episcopalis. \\Mart. Polyc, XII, 2, vocatur Polycarpus o"Aata:; otoaa/.aXo;.
7 Polyc, V, 1. — 8 Polyc, III, 1. — ° TralL, VI, VII, 1. — l0 Efh. IV, I. - 11 Smyrn., VIII, 1-2. — I2 Polyc, V, 2.
'3 " La mediocrite fonda l'autorite", ait Ilarnack post Rtnan.
mutationem in regimine Ecclesiae tam essentialem, nullo renitente, aut reclamante, ubique acceperint? Si haec mutatio in Ecclesia orientali originem sumpsisset, quomodo, absque contentionibus, in Ecclesia occidentali accepta fuisset? Neque dici potesthoc ambitioni quorumdam presbyterorum tribuendum esse, qui gradatim potestatem super alios presbyteros usurparint; moraliter enim impossibile est ut hi omnes ubique et simul tentaverint hanc usurpare potestatem, et quidem cum felici exitu : haec enim ambitio ubique et tam brevi tempore mutationem inducere non potuit absque contentionibus et divisionibus, de quibus tamen historia prorsus silet.
Merito igitur reprobata est haec Modernistarum propositio : " Seniores qui in christianorum ccetibus invigilandi munere fungebantur instituti sunt ab Apostolis presbyteri aut episcopi ad providendum necessarice crescentium communitatum ordinationi, non proprie ad perpetuandam missionem et potestatem apostolicam " J.
- Scholium. Cum de sententia S. Hieronymi circa originem episcopatus multum disputent auctores, hsec videntur esse tenenda 2 :
(a) Primis temporibus communi presbyterorum consilio ecclesiae gubernabantur, qui et episcopi vocabantur : presbyteri enim erant ratione setatis (irpeff6>Tcpoi), episcopi, (£TciaxoTroi=superintendentes), ratione dignitatis et officii. Utrum juxta Hieronymum hujusmodi presbyteri dignitate episcopali omarentur, necne, adhuc sub judice lis est 3.
(b) Postea, in toto orbe decretum est ut unus de presbyteris electus ceteris superponeretur, qui solus, una tamen cum presbyterio, in episcopum consecratus, regeret ecclesiam.
(c) Haec autem mutatio non quidem ab ambitione alicujus presbyteri originem habuit4, sed ad evellenda schismatum plantaria a
1 Decret. Lamentabili, 3 jul. 1907, prop. L. — Quse propositio fere ad verbum ex opere Loisy " Autotir d'un petit livre ", p. 253, desumpta est.
2 S. Hieronymus, Com. in Tit., I, 4 : P. L., XXVI, col. 561 sqq; Epist. 146 ad Evangelum; P. L., XXII, col. 1192 sqq. Michiels, op. cit.t p. 420-429; Sanders, Etudes sur S. Jtrome, Bruxelles, 1^03, p. 296-344.
3 Affirmativam sententiam tenet Sanders, negativam autem (et probabilio rem) Michiels, 1. c.
- " Nous n'avons trouve aucune trace de cette ambition de certains pretres qui aurait donne naissance a l'episcopat. Ce que S. Jerome affirme, c'est qu'a l'origine les eglises avaient a leur tete un college de pretres quiles gouvernait en commun, mais que, a la suite des rivalites qui surgirent entre les pretres, egaux en dignite et en pouvoir, et, a leur sujet, entre leurs ouailles, 1'Eglise
DIVINA INSTITUTIO EGGLESl^. 411 diabolo inter fideles seminata, sapienter1 introducta fuit, ut videtur, ab ipsis apostolis, forsan occasione dissensionum apud Corinthios2, et paulatim ubique terrarum. Post hanc mutationem, hierarchia legitima ubique constat episcopis, presbyteris, et diaconis3.
(d) Episcopi superiores sunt presbyteris, sive ratione ordinis, sive ratione jurisdiclionis : ratione ordinis, nam jure divino solus episcopus ordines confert et presbyteros per civitates constituit4; — ratione jurisdiclionis, nam jure apostolico5, solus regit ecclesiam : memor tamen sit originis suse, et consilio presbyterorum utatur.
(e) Episcopi sunt successores Apostolorum, et in Ecclesia eorum locum tenent6.
- Thesis 3a : Potestas docendi, collegio Apostolorum et Episcoporum concessa, privilegium infallibilitatis importat, ita ut Ecclesia docens sit infallibilis circa fidem et mores 7. Historice certum, theologice de fide 8.
decreta partout qu'on confererait a un seul la suprematie sur tous les autres". (Michiels, op. cit., p. 427); cf. Sanders, op. cit., p. 329.
1 " Ecclesiae salus in sumni sacerdotis dignitate pendet; cui si non exsors qusedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in ecclesiis efficientur schismata, quot sacerdotes " {Dial. adv. Lucif, c. 2 : P. L., XXIII, col. 164).
3 Cf. Sanders, p. 313, ubi plusquam triginta textus recensentur.
4 " Quid enim facit episcopus, quod presbyter non facit, exceptd ordinatione? " (Ep. 146 ad Evang, 1. c, col. 1194); cf. Com. in Tit., I, 5, 1. c.
5 Com. in Matt., XXV, 26-28 : P. Z., XXVI, col. 188; Dial. adv. Lucif, c. 9 : P. Z. , XXIII, col. 164. Ln Epist. ad Evangel., 1. c. , vocat hierarchiam tripartitam " traditionem apostolicam" ; Ln Com. in Tit., 1. c, ait " magis consuetudine quam dispositionis dominicae veritate " :.quibus verbis S. Hieronymus asserit episcopos esse superiores presbyteris (jurisdiclione) non quidem ex dispositione Christi, (primis temporibus, collegium presbyterorum regebat ecclesiam), sed ex consuetudine, seu potius, ut supra latius exposuit, ex decreto legiiimo ecclesiastico (apostolico) quo in toto qrbe unicus episcopus unicuique ecclesiae proepositus fuit ad vitanda schismata.
6 " Apud nos (i. e. apud catholicos), Apostolorum locum episcopi tenent; apud eos (Montanistas) episcopus tertius est " Ep. 41, n. 3, ad Marcel ': P. L.> XXII, col. 476; cf. Ep. 146 ad Evange/um, 1. c " Omnes apostolorum successores sunt ".
7 Bellarminus, Controv., De Conciliis et Ecclesia, lib. III, c 13-17; Bossuet, Lnstr. pastorales sur les promesses de Jesus- Christ a son Eglise; Brugere, n. 22-25; Wilmers, n. 206-207; Pesch, n. 165-271; 441-445; 461-463; P. Batiffol, op. cit., pp. 46-113, 247-253, et passim.
8 Haec propositio, etsi nunquam his termints definita, his verbis Concilii Vaticani implicite continetur (Sess. III, Procem.) : " Dei Filius... ad Patrem ccelestem rediturus, cum Ecclesia. sua in terris militante, omnibus diebus usque ad consummationem SDeculi futurum se esse promisit. Quare dilecloe Sponsse prsesto esse, assistere docenti, opcranti benedicere... nullo unquam tempcre destitit".
- Declaratur. Infallibilitas de qua agitur est immunitas ab errore, quatenus involvit non solum inerrantiam de facto, scd etiam errandi possibilitaiem cxcludit. Duplex est infallibilitas : una ' essentialis, quae soli Deo competit; altera participata, quae creaturis rationalibus a Deo communicari potest, propter specialem finem.
Jamvero contendimus hanc fuisse concessam Apostolornm et Episcoporum collegio. Hic enim abstrahimus aquaestione utrum eadem data fuerit singulis Apostolis, et quaestionem movemus solum relate ad omnes Apostolos colleclive sumptos. Quoad Episcopos vero, certum est eos sigillatim sumptos non esse infallibiles, sed solum quando collegialiter agunt.
Iterum non agitur hic de infallibilitate in omnibus rebus, etiam scientificis, sed solum in tradenda et exponenda . ipsius Christi doclrind circa fidem et mores, id est circa ea quae credenda docuit vel facienda praecepit ad salutem aeternam consequendam. Cum vero haec do6lrina duplici modo tradi possit, viva voce et scriptis, contendimus Apostolos et Episcopos infallibiles esse non solum scribendo, sed etiam oraliter fidem praedicando.
Infallibilitas de qua hic agitur, est specialis quaedam assistentia Spiritus san6li, qua Ecclesia in rebus fidei et morum nec falli nec fallere potest. Di.ffert proinde ab inspiratione : haec enim, praeter assistentiam hujusmodi, quoe veluti negativa est, importat/wzV/zw// efficacem motionem ad scribendum, divinamque directionem vi cujus au6lor sacer ca omnia et sola scribit quae Deus vult scribi; a fortiori differt ^revelatione, quse specialem illuminationem impoftat, et veritatis antea ignotce manifestationem; ad assistentiam enim non requiritur ignotae veritatis revclatio, sed sufficit ut Deus sinat homines cogitare et loqui sponte sua. quoties in vcritatis tramitc manent, a6lione autem praeternaturali interveniat, quoties ad errorem defle6lunt, ut praecaveatur error.
- Probatur thesis : i° cx promissis Christi ; 2° ex agendi raiione Apostolorum; 30 ex antiquitaie christiand.
i° Ex promissis Christi. Quando Christus Apostolis promisit aut contulit potestatem docendi, (supra, n. 613 sq.) iis verbis usus est quae immunitatem ab errore important.
(A) Pctrum sic alloquitur : " Et cgo dico tibi quia tu es Petrus, ct super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt advcrsus eam " T. Quae verba significant Ecclcsiam esse indefeclibihm : aedificatur enim super petram, id est, fundamentnm firmissimum; et portce inferi, id est, potestates diabolicae non praevalebunt adversus eam. Atqui si in fidc aut moribus graviter erraret, sane indefectibilis non esset : non.enim subsisfit nisi m quantum doctrinam Christi incolumem scrvat et docet.
(B) Omnibus Apostolis promittit Spiritum sanclum, Spiritum veritatis, quo illuminati veritatem a Magistro revelatam recte intelligant et doceant : " Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis... Illc vos docebit omnia, et suggeyet vobis omnia quaecumque dixero vobis2... Ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum cstis " 3. Atqui haec divini Spiritus mansio et assistentia omnem errorem excludit; si cnim errarent Apostoli, jam Spiritus veritatis cos non doceret omnia3nec omnia eis suggereret; neque in ipsis maneret in aeternum, aut cum eis specialiter cssct; nam ubi est error, Spiritus veritatis esse hequit. Ergo Apostolos praedicantes seu testimonium de Christo reddentes Spiritus sari&us ab erfore immunes praeservabit.
(C) Post traditam Apostolis potestatem doccndi et baptizandi omnes gentes, Dominus haec addit : " Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi " 4. Vult igitur Christus ut Apostoli doceant cum aucloritate, et discipulos efficiant (^aOyjrcOs-arg); quod ut tuto praestent, erit cum eis docentibus usque ad consummationem saeculi. Atqui singularis illa assistentia, inspeclis contextu locisque parallelis, immunitatem ab errore in docendo includit. (a) Ex contextu cnim promittitur illa assistentia, qua Apostoli aucloritative omnes docere valeant, et quidem ita ut ornncs sub pcvnd damnationis eorum prcedicationi credere teneantur : " Qui credidcrit et baptizatus
• Matth.l XVI, 18. — *Joan., XIV, 16 17, 26.-3/^//., XV, 26-27. — * Malth. XXVIII, 20.
fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur"1. Atqui nemo potest obligari sub pcena aeternae damnationis ad credendam doctrinam quae falsa esse potest; ergo vi illius assistentiae Apostoli immunes erunt ab omni errore in tradenda Christi doclrina.
(b) Aliunde ex locis parallelis usuque constanti Scripturae, hoc incisum : "Ecce ego vobiscum sum", extraordinariam significat Dei assistentiam, vi cujus opus ad quod faciendum datur, felicitcr et efficaciter perficiatur. Ita Deus apparuit Isaac, dicens : " Noli timere, quia ego tecum sum "; item Moysi apparuit, atque jussit ut educeret filios Israel de /Egypto, et dixit ei : "Ego ero tecum"; pariter prsecepit Josue : " Confortare et esto robustus : tu enim introduces filios Israel in terram quam pollicitus sum, et ego ero tecum " 2. Jamvero opus praedicationis apostolicse non faustum et felicem exitum haberet, si error in fide etiam semel doceretur : error enim hujusmodi ab eis qui auctoritative docent propositus, totam pervaderet Ecclesiam : quod sane infelix esset exitus. Ergo praedicatio Apostolorum ab omni errore in fide immunis erit.
- 20 Ex agendi ratione Apostolorum. (A) Ipsi enim ut divim\ legati testesque authentici Evangelium praedicabant. " Nos sumus testes horum verborum (Christi), et Spiritus sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi " 3; rati videlicet Spiritum, Dei esse cum eis et per eos loqui. Hinc in Conc. Hierosolymitano, decreta ad fidem et mores spe<5lantia^condentes, sic incipiebant : " Visum est Spiritui sanclo et nobis, nihil ultra vobis imponere..." 4, quasi Spiritus Dei eadem decreta condidisset. Propterea eorum praedicatio non est verbum hominum,sed verbum Dei: "Cum accepistis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis " s. Plenum igitur intelleclus assensum cxigunt, quia nomine Dei loquuntur : 6 " et in captivitatem redigentes omnem inteilectum in obsequium Christi ". Unde Apostolis credendum esty etiamsi angelus contrarium evangelizaret : " Licet nos aut angelus de ccelo
2 Gen.y XXVI, 24; Exod., III, 12; Deuter., XXXI, 23; cf. Jos., I, 5, 9; .III, T,Judu., VI, 15, 16; /// Reg.y XI, 31-38; Zsaz., XLI, 8-10; XLIII, 2. $\Jertm., I, 8j Aet., XVIII, 9-10; Joan., III, 2; Act., X., 38 etc. Hsec omnia loca erudite recenset Murray, op. cit., disp. XI, n. 66, vol. II, p. 199 sq,
evangelizet vobis, prseterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit " *. Ex quibus colligitur Apostolos sibi donum infallibilitatis vindicavisse.
Aliunde doclrinam suam multis confirmarunt miraculis . " Multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusa- !em fiebant n 2; ita, v. g., Petrus claudum a matris utero sanat; umbra sua multos ab infirmitatibus liberat; ^Eneam ab annis o6to jacentem in grabato curat, Tabitham a mortuis suscitat3 etc; similia de Paulo narrantur : " Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinclia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur "4. Ergo Apostoli revera infallibiles erant; secus enim Deus, miracula patrando in confirmationem eorum praedicationis, nos decepisset.
- (B) Docent insuper Ecclesiam esse indefeclibilem, ideoque infallibilem. (a) Ita Paulus ad Timotheum scribens, affirmat Ecclesiam Dei esse columnam et firmamentum veritatis : " Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito; si autem tardavero, ut scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis " 5. Quibus verbis declaratur Ecclesiam modo generali esse infallibilem; nam voces columna (jtvIoc, et fundamentum edpaico^a clare manifestant Ecclesiam esse firmum ac stabile fundamentum quo veritas fulcitur et sustentatur ; porro si Ecclesia quemvis errorem in fide doceret, jam non esset tutum veritatis firmamentum, sed potius causa cur veritatis oedificium labitur et evertitur; non esset veritatis custos, sed proditor ; ergo hic asseritur Ecclesiae infallibilitas. Nec dicatur hic agi tantum de Ecclesia apostolica, nam nulla est restrictio hujusmodi in tcxtu aut in contextu; sed sermo est de Ecclesia sineaddi-
1 GaL, I, 9; cf. ibid. 11-12. — * Act.t II, 43. — 3^/-., III, 1-8; V, 15; IX, 34-40. — 4 Act., XIX, 11-12.
5 / Tim.y III, 15. Nonnulli Protestantes moderni, ut vim hujus textfis effugerent, dixerunt ultima verba " columna et firmamentum veritatis" ad sequentem phrasim referenda esse; sed optimi critici etiam inter Protestantes, ut Alford, Ellicott, Spcnce in h. loc, fatentur hoc eflugium theologicis praejudiciis induclum, criticoe et exegesis legibus esse omnino contrarium.
to, qualis usque ad finem permansura est, et ipsae locutiones cohimna et firmamentum soliditatem simul et perpetuitatem important.
(b) Alibi do6lrinam quam docuit depositum vocat, a quo recedere non licet, et eos qui contrarium docent affirmat circa fidem excidisse : " Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et -oppositionem falsi nominis scientiye, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt"1. Discipulum monet ut doctrinam a Paulo traditam fideliter aliis commendet, tanquam verbum Dei, et sedulo fugiat ha^reticos, qui pertinaciter contraria docent 2. — Fidelibus autem scribit : " State et tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram " 3. — Quae quidem omnia supponunt Paulo persuasum esse doclrinam quam docebat esse ipsius Christi docirinam, ideoque absolute veram.
(c) Pariter S.Joannes sedulo distinguit \x\.er pseitdoprophetas qui errores spargunt et apostolos eorumve discipulos qui, nomine Dei, veritatem docent, et quibus tanquam ipsi Deo obediendum est : u Ipsi de mundo sunt... Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos"4. Quare falsi doctores omnino sunt vitandi, nec eis ave dicendum : " Si quis venit ad vos, et hanc dodlrinam non affert, nolite recipere eum iii domum, nec ave ei dixeritis " 5. Ergo Joanni nullum dubium erat quin doclrina a se praedicata fuerit ipsa Christi doclrina, ideoque absolute vera.
Objiciiur autem apostolos errasse, multoties annuntiando proximum esse adventum Domini, seu parousiam6.
(a) Quidam exegetse fatentur eos annuntiasse modo conjeclurali, tanquam privaiam opinionem, secundum Christi adventum satis pro- ' ximum esse; sed negamus eos id docuisse tanquam certam Christi doclrinam. Dominus siquidem nil apostolis manifestare voluerat de tempore secundi adventus, sed docuerat diem judicii esse incertum, ut omnes vigilantes remanerent7. Apostoli autem, sicut lI Tim.y VI, 20-21. — 2// Tim.t II, 2; III, 14-16; 7V'/., III, io-n.— 3 // T/iets., II, 14. — 4 IJoan.) III, 5-6. — s Iljoan.f .10.
6 Allegantur, v. g., Rom.t XIII, 11-12; / Thessal., IV, 14, 16; / /V/r., IV, 7; II Petr., III, 5-10, etc.
7 " De die autem illo vel hora nemo scit" (illarc, XIII, 32); quod jam probavimus n. 421.
coasvi, aliquando sperabant seu augurabant hunc diem satis proximum esse, et in suis epistolis hanc spem conjecturaliter innuentes, exinde hortantur fideles ad majorem vigilantiam, sed minime eam tradunt ut dodtrinam certam et divinitus revelatam1. Hinc volunt ut fideles officia sua terrena non negligant, quasi omnia mox peritura sint2; et ipsi Ecclesise constitutioni provident, ut diximus in thesi prsecedenti, quia incertum est quo tempore venturus sit Dominus.
Itaque Apostoli, etiam quando proprios sensus exponunt, nil dicunt cui error vel deceptio subesse possit, prout declaravit Commissio de re biblica^ 18 Junii 191 5.
(b) Alii autem dicunt ex eo quod Apostoli annuntiariint adventwn Domini appropinquare, non inferri posse eos existimasse hunc adventum setate apostolica venturum esse, cum unus dies apud Dominum sicut mille anni reputetur 3, et quodcumque tempus cum aeternitate comparatum sit omnino breve. Unum praesertim docebant Apostoli, nempe diem judicii esse incertam, ideoque omnes ad eam paratos esse debere.
- 30 Ex antiquitate christiana. Cum, fatentibus adversariis, systema catholicum magisterii vivi et infallibilis jam a saeculo tertio praevaluerit, testimonia praecipue ex au6loribus secundi saeculi afferemus. (A) Patres secundi sczculi, qui mentem Christi et Apostolorum noverant, Gnosticos confutando, non innituntur humanis argumentis, conscientiae aut solius Scripturae testimonio; sed ad traditionis aucloritatem appellant, et supponunt aut aperte docent Ecclesiam in rebus fidei errare non posse; hanc vero infallibilitatem ex eo oriri quod Episcopi sint Apostolorum successores, et, nomine ipsius Christi, veritates ab eo edodtas et fideliter ab antecessoribus traditas authentice exponant.
1 " De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis : ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet". (/ Thess., V, 1-2; cf. II Petr., III, 10). — Merito igitur declaravit Commis. de re biblicd, 18 Jun. 1915, Apostolum Paulum in scriptis suis nihil omnino dixisse quod non perfecte concordet cum illa temporis Parousice ignorantia quam ipse Christus hominum esse proclamavit; ejusque verba ep. I ad Thess. IV, 15-17, non involvere affirmationem Parousioe tam proximse ut Apostolus seipsum suosque lectores adnumeret fidelibus illis qui superstites ituri sunt obviam Christo. — Cfr. Cornely, S. J., Comment. in Rom., p. 687 sq.; in I Cor., pp. 151, 200, 510; Mgr Le Camus, Vauvre des Apdtrcs, t. II, P- 341-343; P. M. Magnien, O. P., in Rev. biblique, 1907, p. 365-368. —
(a) Id lucide docet Ignatius. 1) Ecclesia, inquit, est incorruptibilis \ (quod, ex contextu de infallibilitate doctrinali intelligendum est), non obstantibus haereticis qui ejus unitatem disrumpere conantur. Ad servandam vero catholicam unitatem et doclrinae integritatem, episcopis omnino obediendum est; hi enim Christo conjunguntur sicutChristus Deo : " Etenim Jesus Christus, inseparabilis nostra vita, sententia patris est, ut et episcopi, per traclus terrae constituti, in sententia Jesu Christi sunt. Unde decet vos in episcopi sententiam concurrere, quod et facitis"2. Qui adhaerent episcopo, secundum veritatem vivunt, nec ullum locum dant haeresi 3 : nam ubi est episcopus, ibi sit multitudo, quemadmodum ubi fuerit Christus, ibi est catholica Ecclesia 4. Fideles haeresim vitabunt, si nec inflati nec avulsi fuerint a Deo Jesu Christo et episcopo et praeceptis apostolorum 5. — 2) Errantes autem a fide salvari nequeunt nisi, Episcopis sese subjiciendo, ad unitatem Ecclesiae redierint, quia haec est incorrupta : " Quotquot enim Dei et Jesu Christi sunt, hi sunt cum episcopo ; et quotquot pcenitentid ducli redierint ad unitatem ecclesice, et hi Dei erunt, ut secundum Jesum Christum vivant " 6.
(b) Polycarpus, Smyrnensis episcopus, qui paulo post mortem S. Ignatii, circa 115, ad Philippenses scripsit, pariter hsereticos reprobat, quos primogenitos Satan?e vocat, et fideles hortatur ut ad " traditam ab initio doclrinam revertantur}\ quam apostoli prsedicaverunt7; ita supponit dodtrinam ab Apostolis traditam, et quidem solam, esse veram. — Circa an. 130, Papias, Polycarpi amicus,haud obscure tradit reguiam fidei tutam esse dicla seniorum, quatenus hi doctrinam referunt Apostolorum eorumque successorum ; siquidem, ad veritates fidei cognoscendas, exquirebat " quid Andreas vel quid Petrus dixerit, vel quid Philippus vel quid Thomas vel Jacobus, vel quid Joannes vel Matthaeus vel alius quis ex discipulis Domini, quseve Aristion vel senior Joannes, discipuli Domini, praedicent"8.
(c) Praeclarum testimonium exhibet Hegesippus, circa an.160: hic enim, teste Eusebio, cum verissimam apostdlicce prtzdicationis hisioriam cognoscere vellet 9, varias pertransiit ecclesias, plurimos-
2 Ephes., III-IV. — 3 Ephes., VI. — 4 Smyrn.t VIII, 2. — 6 Trall.% VI-VIL « Philad., III. — ^ Phi/ip., VI-VII.
que episcopos adiit, et ab omnibus unam eamdemque audivisse doclrinam testatus est. Critcrium vero quo utitur ad orthodoxam fidem dignoscendam est a-postolica succcssio : orthodoxa videlicet haberi debet ea do&nna quge ab Apostolis per epucopos tradita est ; ideoque catalogum episcoporum in qualibet civitate contexere sategit x.
- (d) Sed rem explicite declarat 6*. Irenceus, circa an. 180, tum in epistola ad Florinum, tum in opere adversus haereses. 1) Ad Florinum. gnosticum, scribit : " Haec vero dogmata, ut parcissime ac levissime dicam, non sunt sanae doc~lrinae. Haec dogmata dissentiunt ab Ecclesid... Haec dogmata hi qui ante nos vixere presbyteri, qui etiam apostolorum discipuli exstiterant, nequaquam tibi tradiderunt"2. Criterium igitur veritatis est consensus cum Ecclesia et doctrina ab Apostolis eorumque disdpulis,nempe presbyteris, tradita. 2) Contra Gnosticos scribens, in libro adversus haereses 3, eis opponit " Traditionem quce est ab apostoh's, quae per successiones presbyterorum in Ecclesiis custoditur " et "per successiones episcoporum pervenit usque ad nos ". Haec autem traditio apostolorum, quam respicere debent ii omnes qui vera velint videre, in toto mundo manifestata est, et 111 omni Ecclesia inveniri potest, sed potissimum in Ecclesia Romana " in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea quce est ab apostolis traditio ". Hujus ecclesiae episcopos recenset, et postea subdit : " Hac ordinatione et successione, ea qucz est ab apostolis in Ecclesid traditio et veritatis prceconatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima haec ostensio, unani et eamdem vivificatricem fidem esse, quae in Ecclesia ab apostolis usque nunc sit conflrmata, et tradita in veritate ". Ad alias etiam ecclesias provocat; v. g., ad ecclesiam Ephesinam quae, "a Paulo quidem fundata, Joanne autem permanente apud eos usque ad Trajani tempora, testis estverus apostolortcm traditionis"; — necnon ad ecclesiam Smyrnaeorum, ubi Polycarpus, ab Apostolis episcopus constitutus et ab eis edoctus, " haec docuit semper quce ab apostolis didicerat, quce et Ecdesia tra-
didit, et sola sunt vera (a xai ^iovx eorlv a).yj0yj) unam et solam hanc veritatem annuntians ab apostolis percepisse, quam et Ecclesia tradidit ". Patet autem quod, in his ecclesiis, " episcopi ab apostolis instituti, et successores eorum usque ad nos, nihi! tale docuerunt, neque cognoverunt, qualc ab his (gnosticis) deliratur ". Omnem ergo argumentationem Irenaeus concludit : " Tantae igitur ostensiones cum sint, non oportet adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile est ab Ecclesid sumere, cum apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in ed contulerint omnia quce sint veritatis : ut omnis quicumque velit, sumat ex ea potum vita*. Ha?c est enim vitae introitus; omnes autem reliqui furcs sunt et latrones. Propter quod oportet devitare quidem illos; quae autem sunt Ecclesiae cum summa diligentia diligere, et apprehendere veritatis traditionem "J.
- In aliis locis, idem argumentum evolvit Irenaeus : "Eis qui in Ecclesia sunt presbyteris obaudire oportet, his gui successionem habent ab apostolis, sicut ostendimus ; qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum, secundum placitum Patris, acceperunt; reliquos vero, qui absistunt a principali successione, et quocumque loco colligunt, suspecios habere, vel quasi haereticos et malae sententiae; vel quasi scindentes et elatos, et sibi placentes; aut rursus ut hypocritas, quaestus gratia et vanae gloriae hoc operantes. Omnes autem hi deciderunt a veritate ". Comburentur sicut Nadab, remanent apud inferos,"sicut Core, Dathan et Abiron; "qui scindunt et separant unitatem Ecclesiae " sicut Jeroboam punientur. " Ab omnibus talibus absistere oportet; adhaerere vero his qui et apostolorum doclrinam custodiunt, etcutn presbyterii ordine sermonem sanum et conversationem sine offensa praestant"1... " Ubi charismata Domini posita sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos est ea quce est ab apostolis Ecclesice successio, et id quod est sanum et irreprobabile conversationis, et inaduiteratum et incorruptibile sermonis constat"... " Discipulus vere spiritalis, recipiens spiritum Dei, judicat omnes... judicabit et omnes eos qui sunt extra veritaiem, id est qui su?ii extra Ecdesiam; ipse autem a nemine judicabitur... Agnitio vera (yvwat<; hXrfi^) est apostolorum doclrina, et antiquus Ecclesiae status in universo mundo, et character corporis Christi secundum successiones episcoporum, quibus illi eam, quae in unoquoque loco est, Ecclesiam tradiderunt : quae pervenit usque ad nos custoditione sine ficlicfie Scripturarum tra6tatip ptenissima, neque additamentum, neque ablationem recipiens ; et leclio sine fatsatione, et
secundum Scripturas expositio legitima, et diligens, et sine periculo, et sine blasphemia"1.
- (B) Hic quidem sisterepossemus; sed quo melius constet doclrinam de infallibilitate magisterii vivi, tam perspicue ab Irenaeo expositam, non esse ei propriam, pauca subjungimus testimonia ineuntis saeculi tertii. Tertullianus ', in libro de Prcescriptionibus, multoties asserit regulam fidei esse doclrinam " quam Ecclesia ab Apostolis* Apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit "2. Eos autem irridet qui contendunt Ecclesiam errare posse3-: " Age nunc, omnes erraverint... nullam (ecclesiam) respexerit Spiritus sanc"ius, ut". eam in veritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de Patre, ut esset doctor veritatis; neglexerit officium Dei villicus, Christi vicarius, sinens ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere, quod ipse per Apostolos praedicabat : ecquid verisimile est ut tot ac tantae in unam fidem erraverint "?
Clemens et Origenes, duo ecclesiae Alexandrinae luminaria, pariter infallibilitatem Ecclesiae docent. Prior tenet, haereses confutandas esse recurrendo non solum ad Scripturam, sed etiam ad traditionem ecclesiasticam quae est criterium veritatis : " Haireticos dicimus qui sunt inanes Dei consiliorum et Christi traditionum4... Homo Dei esse, et Domino fidelis esse desiit, qui adversus ecclesiasticam recalcitravit traditionem, et in humanarum haereseon desiluit opiniones " 5. Origenes rem comparatione illustrat 6 : Christus est sol, Ecclesia autem luna lumen a sole percipiens ad illuminandas mentes nostras; quod quidem importat Ecclesiae doctrinam eamdem esse ac Christi doclrinam ideoque infallibilem : " Luminaria habebimus in nobis, quae illuminent nos, Christum et Ecclesiam ejus. Ipse est enim lux mundi, qui et Ecclesiam illuminat sua luce. Sicut enim luna de sole dicitur percipere lumen, ut per ipsam etiam nox possit illuminari, ita et Ecclesia, suscepto lumine Christi, illuminat omnes qui in ignorantiae nocle versantur... Christus ergo est lux vera qua; illuminat omnem hominem venieniem in hu?ic viundum : ex cujus lumine illuminata Ecclesia, etiam ipsa lux mundi efficitury illuminans eos qui in tenebris sunt, sicut et ipse Christus contestatur discipulis suis dicens : Vos estis lux mundV\ Et alibi7 : " Ecclesia Dei viventis veritate Verbi munita est ". De haereticis qui allegant Scripturas scribit : " Sed nos illis credere non debemus, nec exire a prima et ecclesiastica traditione, nec aliter
credere nisi quemadmodum per successionem Ecclesise Dei tradiderunt nobis " \
^75- (C) Tandem, jam a fine sseculi secundi, concilia episcoporum coadunata sunt contra haereticos, et hsec tanquam verilatis organa habita fuere. Ita, an. 2$£, S. Cyprianus, nomine episcoporum concilii Carthaginensls, ad Cornelium Papam scribit : " Placuit nobis, Sanclo Spiritu suggerente " 2... Pariter in concilio Arelatensi, an. 314, legitur : " Placuit ergo, praesente Spiritu Sancl;o et angelis ejus " 3... De decretis hujus concilii dicebat Consiantinus Magnus : " Sacerdotum judicium ita debet haberi, ac si ipse Dominus residens judicet" 4. Patribus concilii Nic3en:> primi cecumenici (325), persuasum erat decreta a se edita nihif aliud esse nisi ipsius Christi do6lrinam : " Quod trecentis sanctis episcopis visufn est, non est aliud putandum, quam solius Filii Dei sententia " 5.
Eodem sensu scribit S. Athanasius " Domini verbum per cecumenicam synodum Nicsenam prolatum in aeternum manet '' 6. S. Leo Magnus vetat ne in dubium revocentur quae in concilio cecumenico semel statuta sunt, quia Deus haec " universse fraternitatis irretraclabili firmavit assensu "7. S. Gregorius M. declarat eamdem fidem praestandam esse quatuor oecumenicis conciiiis ac quatuor evangeliis " Sicut sancli evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me fateor... quia in his velut in quadrato lapide sanclae fidei structura cbnsurgit... dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis praesumit aut solvere quos religant, aut iigare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit "8.
6760 Constat igitur corpus Episcoporum, quando consentit de doclrina circa fidem et mores, errare non posse, proindeque ejus definitiones esse irreformabiles. — Itaque, quando certo constat aliquam doctrinam ubique doceri a corpore episcoporum tanquam de fide tenendam, hoc consensu uti possumus ceu irrefragabili veritatis argumento.
1 In Matth. comment., n. 46. P. G., XIII, 1667. 3 S. Cypriani, Ep. LIV? P. Z., III, 887,
- Neque dici potest, cum Anglicanis, Ecclesiam per quinque priora saecula infallibilem fuisse, postea vero defecisse. — In quo enim Scripturee textu legerunt divinae assistentiae promissum ad quinque s?ecula limitatum fuisse ? Si vere Christus de Ecclesia dixit : "Portae inferi non prsevalebunt ", cur post pauca saecula praevaluerunt ? Promiserat se cum Apostolis adfuturum usque ad cotisummationem sczculi; quomodo faclum est ut Ecclesiam dereliquerit post saeculum quintum? Volebat fideles puram accipere doctrinam, et in viam salutis per proecepta etleges opportune dirigi; cur illos deseruit orphanos post Concil. Chalcedonense ? Multi etiam inter Protestantes optime intellexerunt has difficultates adeo graves esse ut candide fateantur vel nunquam Ecclesiam fuisse infallibilem, vel, si unquam, etiam nunc hoc privilegium retinere1.
Corollaria.
E thesibus probatis duo fluunt corollaria, nempe rejiciendum esse tum Cczsarismum tum multitudinismum.
- i° Caesarismus rejiciendus est. Ccesaristce, quales sunt pluximi Ang/icani et Lutherani, contendunt spiritualem potestatem regendi fideles au6loritati civiii esse adnexam. — Quorum systema confutatum manet ex jam di6lis.
(A) Non enim principibuS) sed apostoiis, dictum est : "Tibi dabo claves regni caelorum... Quaecumque alligaveritis... Quorum remiseritis peccata... Euntes ergo docete omnes gentes ". Sed Christus, cujus regnum non erat de hoc mundo, voluit Sacerdotium omnino ab Imperio distingui, juxta illud : " Reddite ergo quse sunt Csesaris Csesari, et quae sunt Dei Deo " 2. Quibus verbis humanam conscientiam a principum tyrannide liberavit; quando enim utraque potestas, spiritualis et civilis, ab eodem principe exercetur, de christiana libertate actum est, cum fere impossibile sit tali potestati resistere, ut constat ex iis quae a6la sunt in Germania, ubi Principes jus reformandi religionem sibi vindicarunt, — in Anglia, ubi Henricus VIII et Elizabeth vi et persecutione religionem mutarunt, — et in Russia, ubi imperatores solent ecclesiasticos canones condere.
- (B) Historia constat Ecclesiam Principum civilium usurpationibus semper restitisse. Ita S.Athanasius aperte declarat decreta
1 Ita, v. g., protestans G. A. Jacob., op. cit., p, 28. — • - AIatlh.> XXII, 21.
Conciliorum ad Imperatorem non speclare : " Si namque illud episcoporum decretum est, quid illud attinet ad imperatorem... Quandonam Ecclesiae decretum ab imperatore accepit aucloritatem aut pro decreto illud habitum est ? " * Pariter Hositis Cordubensis, qui fuerat unus e legatis Pontiiiciis in Concilio Nicseno, ad Constantium imperatorem scribebat2 : Ji Ne te rebus misceas ecclesiasticis, neque nobis his de rebus praecepta mandes, sed a nobis potius hsec ediscas ; tibi Deus imperium tradidit^ nobis ecclesiastica concredidWK
Hinc, si quandoque Ecclesia permisit ut Episcopi a Principibus nominarentur, nunquam toleravit ut id fieret sine consensu Pastorum et praesertim Summi Pontificis, neque ut legitimi pastores per solam voluntatem Principum e sedibus detruderentur. Pariter, si quandoque permisit quosdam principes ieges ferre circa res ecciesiasticas, nunquam admissum est has leges valere contra Pastorum vohcntatem.
Ita Ecclesia a potestate civili independens remansit.
- 20 Rejiciendus est multitudinismus seu presoyterianismus. Calvinistce, quidam Lutherani, Congregationalistce et non pauci Liberales tenent ecclesiasticam au6loritatem esse quidem a potestate civili independentem, sed a Christo collatam esse toti Fidelium multitudini, ideoque non pcsse transmitti aut exerceri nisi de consensu populi christiani : quod systema vocatur multitudinismus. Dicitur etiam presbyterianismus, quia Calvinistae volunt hanc au6loritatem senionbus seu presbyteris delegari.
Hoc autem systema non .minus repugnat Scripturcz quam primaevae Traditioni, ut fuse jam probatum est in triplici thesi. Satis erit proinde praecipuas adversariorum difficultes solvere.
- (A) Objiciunt sub Nova Lege omnes fideles vere sacerdotes esse : " Vos autem genus eledtum, regale sacerdotium... Fecit nos regnum et sacerdotes Deo " 3. Sed immerito; nam, inspecto contextu, non agitur in locis allegatis de sacerdotio proprie dicto, potestatem docendi atque regendi amplectente, sed de sacerdotio improprie dicto, vi cujus omnes fideles, Deo per baptismum consecrati, jpsi offerre debent spirituales hostias (i. e. bona opera) ut docet ipse Petrus4, vel sacrificium labiorum' (i. e. laudes precesque), ut dicit Apostolus s. Revera iidem Apostoli fidelibus praecipiunt ut prae-
positis et senioribus obediant, ut constat ex textibus jam allegatis (n 627-628); nisi igitur sibi contradicant, minime docent omnes fideles esse sacerdotes proprio sensu, vera auctoritate prseditos.
- (B) Insta?it : historice constat episcopos ssepe a populo elecl:os et deputatos fuisse ad officia ecclesiastica exercenda. — Quod tamen admitti nequit. Nam :
' (a) Ex dictis in thesi secunda, constat episcopos non a populo suam missionem accepisse, sed a superioribus hierarchicis. Ad cujus intelligentiam, tria distingui debent in creatione episcoporum : eleclio, collatio jurisdiclionis, co?isecratio. Jamvero : 1) Ad eleclionem episcoporum aliquo modo fideles olim concurrebant, bonum testimonium de candidatis ferendo, vel eos eligi petendo1, licet ipsa electio ad solum clerum pertinere videatur2. Sed hujusmodi eleclio nullam potestatem eleclo conferebat, immo non erat firma, nisi episcopi provincise (cum metropolitano)suo judicio illam confirmarent 3. 2) In collatione ju?-isdiclionis nunquam plebs intervenit, nam primis saeculis, confir??iatio eleclionis, quag ex diclis erat necessaria, eleclo conferebat jurisdiclionem, quam postea episcopi per institutionem canonicam, a metropolitano et deinde a Romano Pontifice datam, acceperunt. 3) A fortiori, plebs nunquam ullam partem habuit in co?isecraiio?ie episcopi.
(b) Eadem conclusio ex sequentibus factis colligi potest : nullus episcopus a populo depositus fuit aut excommunicatus, dum episcopi nonnunquam quosdam fideles excommunicant; nunquam ab episcopis ad populum appellatum est, nec populus solvit quod episcopi ligaverant; neque leges, a Pastoribus latae, fuerunt plebis judicio subjectae, sed statim vim ligandi habuerunt.
, Ergo rejiciendus est multitudinismus ; ergo constat Christum instituisse Ecclesiam ut societatem vere hierarchicam.
1 Ai§ajnq, XV, 1; / Clem., XLIV : ubi tamen de electione presbyterorum, non vero episcopi, agitur; Testam. D. N. J. C, lib. I, c. 20-21; Conc. Carth. (254), c. 5 : P. L., III, col. 1027; S. Celestinus (428), ep. IV, ad episcop. Vienn., P. £., t. L., col. 430; S. Leo M. (445), ep. X, ad episc. Vienn., n. 6, P. L., LIV, col. 634. — Conc. Laod., (40 soec), c. 13, ab electione excludit ittrbas, non pacificum populum. Cf. Hefele-Leclercq, I, p. 1006.
2 S. Cyprian., ep. X, ad Antonianum, n. 8, P. L., III, col. 770; S. Leo M. (458), ep. 167 ad Rusticum, n. 1 : P. L., LIV, col. 1203. " Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibns expetiti, nec ab episcopis comprovincialibus cum metropolitano consecrati".
3 Conc. Carthag. (254), 1. c. ; Conc. Nic. (325), c. 4, et Conc. Antioch. (341), c. 23 (Hefele-Leclercq., I, pp. 539 et 721) non loquuntur nisi de episcopis et metropolitano; S. Celestinus, ep. V, ad episc. Apuliae, P. L., L, col. 437 : " Docendus est populus, non sequendus; nosve, si nesciunt, eos quid liceat, commonere, non his consensum prcebere debemus ". Hoc jus episcoporum non erat inane : cf. Sidon. Apollinar,, Epist., lib. IV, ep. 25 : P. L„, LVIII, col. 531.
426 GAPUT II. — HISTORICE PROB ATUR
Art. II. Christus instituit Ecclesiam monarchicam.
- Status qusestionis. Jam probavimus Ecclesiam a Christo institutam, esse societatem hierarchicam, in qua distinguere licet subditos et praepositos ; et collegio Apostolorum eorumque successorum, nempe Episcoporum, demandatam fuisse potestatem infallibiliter docendi legesque au6loritative condendi in rebus ad salutem spectantibus. Quia vero communiter in quolibet collegio invenire est prcesidem seu caputy cui subduntur collegii membra, inquirendum manet utrum necne Christus in Ecclesia sua aliquem primatum instituerit, cui tum fideles tum episcopi subjiciantur, seu aliis verbis num Ecclesia sit societas monarchica.
Id negant Protestantes. Multi quidem anglicani agnoscunt aliquem primatum ho?toris Petro fuisse concessum, nullo modo autem primatum jurisdiclionis. Alii fatentur verum jurisdictionis primatum ei collatum fuisse, sed per modum personalis privilegii, quod ad ejus successores minime transiit. — Hodierni Protestantes plerique originem et progressum Romani Pontificatus ita exponunt Ab initio, inquiunt, omnes episcopi sequali auctoritate gaudebant; labentibus autem annis, qui in principaliori civitate sedem habebant, majori potestate fruebantur; unde factum est ut Episcopus Romanus, qui in capite Imperii degebat, paulatim tanquam universae Ecclesiae caput habitus fuerit. Ad hunc primatum constituendum aliae causae concurrerunt : Romanorum episcoporum ambitio, eorumque prudentia in definiendis litibus eorum arbitrio submissis, necnon beneficia quae labenti imperio contulerunt, ipsa eversio Romani imperii in Occidente. Semel vero agnita eorum auctoritate, ipsi declararunt se esse infallibiles, et, post multas dissentiones et pugnas, ultimo tandem acquievit Ecclesia 2.
Grceci pariter tenent primatum Romani Pontificis nonnisi jure ecclesiastico fuisse institutum.
1 Ita inter alios F. W. Puller, e Ritualistarum secta, The Primitive Saints and ihe See of Rome, London, 1893, pp. 14, 18; A. Sabatier*, op. cit, p. 181- 240; L. H. Schwab*, The Papacy in its relations to American idealsy ixk Hibbert Joiirnal, jan. 1908, p. 264.
t)IVINA INSTITUTIO ECCLESI^E. 427
Do6lrina autem catholica, quam probandam suscipimus, his Vaticani verbis continetur x : " Docemus itaque ct declaramus, juxta Evangelii testimonia, primatum jurisdiclionis in universam Dei Ecclesiam immediate et dire6le beato Petro Apostolo promissum atque collatum a Christo Domino fuisse... Quod autem in B. Apostolo Petro, princeps pastorum et pastor magnus ovium Dominus Christus Jesus in perpetuam salutem ac perenne bonum Ecclesise, instituit, id eodem auctore in Ecclesid, quse fundata super petram ad finem sseculorum usque firma stabit, jugiter durare necesse est... Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini institutione, seu jure divino, ut B. Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Romanum Pontificem non esse B. Petri in eodem primatu successorem ; anathema sit ". Tria igitur docet Vaticanum, quse successive probabimus : i° jurisdictionis primatum Petro fuisse divinitus collatum; 2° eumdem primatum ejus successoribus, nempe Romanis Pontificibus, perpetuo esse conferendum ; 30 Romanos Pontifices infallibilitatis privilegio in rebus ad fidem et mores spectantibus gaudere.
Thesis 1* : Christus beato Petro contulit directe et immediate primatum non solum honoris sed etiam jurisdictionis, seu potestatem docendi, regendi et sanctificandi universam Ecclesiam 2. Historice certum esty theologice defidei.
1 Constit. dogmat. prima de Ecciesia Christi, cap. I.
2 Bellarm., Controv., de Summo Pontifice, 1. I, c. 10 sq.; S. Fr. de Sales, Controverses, p. 229-273 ed. Annecy; Regnier, ed. Migne, p. 847 sq.; Franzelin, th. 10; Mazzella, n. 847 sq. ; De Groot, q. XIV; Palmieri, De Romano Pontifice, 3a ed., th. 1-6; Pesch, 285-304; Brugere, n. 36 sq.; Wilmers, n. 86-112; Wiseman, op. cit., Lecl, VIII; Kenrick, Tke Prima.y of the Apstolic See, part. I, c. 2 sq.; L. Riving-ton, Authority, p. 16 sq.; Moelher, De VUnite de VEglise, ou du princive du Catholicisme d'apres Pesprit des Peres des irois premiers siecles, traduit de 1'allemand par Bernard, 1855; Livius, 5. Peter, bishop of Rome, 1888; Ottiger, p. 61-212.
3 " Si quis dixerit beatum Petrum Apostolum a Christo Domino constitutum non esse Apostolorum omnium principem et totius Ecclesise militantis visibile caput; vel eumdem honoris tantum, non autem verae propriaeque jurisdiclionis primatum ab eodem D. N. Jesu Christo directe et immediate accepisse; A. S.'' {Fatic, 1. c.)
428 GAPUT II.— HISTORIGE PROBATTJR
Dicitur (a) direcle et immediate, ut sic excludatur erroi Protestantium qui contendnnt ceteros Apostolos aeque immediate et directe ac Petrum eamdem potestatem accepisse; (b) primatum non solum honoris, sed etiam jurisdictionis; primatus honoris ille est cui jura honorifica, sine speciali auctoritate, annectuntur; primatus autem jurisdictionis veram .auctoritatem importat, vi cujus quis alios tanquam vere subditos, regit et gubernat; hic autem agitur de potestate spirituali, non temporali; (c) in universam Ecclesiam, id est non in unam aut alteram provinciam, sed in totum orbem christianum, in omnes Christifideles, ipsosque Apostolos et episcopos.
- i° Innuitur ex prseminentia Petro concessa.
(a) Prima vice qua venit ad Jesum, hic intuitus eum, dixit : " Tu es Simon, filius Jona, tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus) " \ Hic duo notanda sunt : Christus intuitus eum; quod significat Dominum modo singulari animam Petri introspexisse, eum prae ceteris ad speciale munus seligens. Postea novum nomen ei imponit; quod, ex usu biblico 2, insignis beneficii vel missionis praesagium est; ita quando Abram vocatus est Abraham, id faclum est propter specialem missionem ei creditam, quia videlicet pater credentium constituebatur. Ipsum nomen a Christo seleclum aliquam prseeminentiam denotat; nam significat petram, seu saxum, et optime respondet muneri ejus qui fundamentum Ecclesiae instituendus erat.
(b) Petrus ut individuus comes ac specialis amicus a Christo assumitur; unus estex iis tribus Apostolis qui Magistrum ubique comitantur, tum in monte Thabor, tum in horto Gethsemani,et primus inter eos commemoratur3. — Quando Christus vult prsedicare turbis irruentibus, ascendit in navim Petriy " et sedens docebat de navicula turbas " 4; paulo post eidem Petro dicit : " Duc in altum ", et, post mirabilem piscationem : " Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens " 5. Quibus omnibus haud obscure significatur
- Geu., XVII, 5, 15; cfr. Wiseman, 1. c, p. 265; quod agnoscit A. Loisy*, Le Quairieme Evangile, 1903, p. 250-251.
Petrum principem fore in spirituali animarum piscatione, et Christum ex navi Petri (i. e. Ecclesia super Petrum fundata) omnibus Gentibus praedicaturum esse.
- (c) Petrus a Christo tanquam Apostolorum princcps agnoscitur. Solus super aquas ambulare jubetur *; solus jubetur hamum mittere et ex ore piscis staterem sumere, ex quo tributum solvere valet pro Christo et seipso 2, non pro aliis Apostolis, quasi videlicet Petrus ceteros repraesentet, et etiam ad significandam specialem ejus cum Christo conjun6lionem. — Hinc ipse, nomine aliorum Apostolorum, quasi eorum caput, loquitur : " Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te.... Domine, ad quem ibimus " ? Si parabola quaedam sit obscura, ipse, omnium nomine, lucidam hujus expositionem a Magistro quaerit 3.
(d) Ab Evangclistis ut Apostolorurn dux exhibetur 4 \ " Et prosecutus est eum Simon et qui cum illo erant... Petrus vero et qui cum illo erant ". Porro haec est forma loquendi adhiberi solitaquando dux aut princeps simul cum subditis commemoratur. — Quater recensetur Apostolorum catalogus in Novo Testamento, et, licet non idem servetur ordo quoad alios, primus locus Petro semper assignatur 5; immo explicite ut primus a S. Matthaeo agnoscitur 6 : " Primus Simon, qui dicitur Petrus et Andreas, frater ejus, Jacobus etc. " : jam vero vox primus hic non exprimit ordinem mere numeralem, cum Evangelista non addat postea secundus, tertius etc; sed ordinem praeeminentiaeet dignitatis. — Contendunt quidem non pauci Protestantcs Petrum primum nominari ratione vocationisy vel senioritatis, vel amicitice. Sed undenam hoc didicerunt? Si de prima vocatione agitur, Andreas prior Christo adhaesit; si de secunda, ambo simul vocati sunt 7; aliunde de aetate apostolorum silet Evangelium, et, si Epiphanio credimus8, Andreas aetate Petrum praecessit. Tandem, si de singulari dileclione quaestio est, Joannes sibi primum locum vindicat. Ergo Petrus digni-
1 Matth., XIV, 27-30. — 2 Matth., XVII, 23-26. *Maith., XIX, 27; Joan., VI, 69; Matth., XV, 15.
430 CAPUT II.— HISTORIGE PROB&TUR tate et auctoritate reliquis Apostolis praestantior agnosci debet.
(e) Quod confirmatur ex eo quod Christus pro Petro specialiter oraverit x ut hic in fide non deficeret, sed fratres in fide confirmaret. — Nec Christi propositum post triplicem Petri negationem mutatum est ; nam, post resurrectionem singulariter Petro apparuit, deinde ceteris Apostolis : " Visus est Cephse, et post hoc undecim " 2; quod etiam confirmatur ex eo quod potestatem pascendi totum gregem ipsi commiserit, ut n. 694, exposituri sumus.
6SS. 20 Probatur ex promissione primatus. Duplex invenitur promissio, prior apud Matthaeum, posterior apud Lucam.
Apud Matihamm, legimus Jesum, cum esset in partibus Caesareae Philippi, discipulos interrogasse de seipso : " Quem dicunt homines esse Filium hominis ". Responso accepto, iterum ait : " Vos autem, quem me csse dicitis" ? Petrus autem dixit : " Tu es Christus, Filius Dei vivi ". Respondens autem Jesus dixit ei : " Beatus es Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in ccelis est. Et ego dico tibi qnia tu es Petrus (kefd ) et super hanc petram (kefd ) cedificabo Ecclesiam meam, etporta? inferi non pravalebunt adversus eam. Et tibi dabo ciaves regni coelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in ccelis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in ccelis " 3. Jamvero verba nostram thesim demonstrant, si diriguntur ad solum Petrum, et promissionem continent supremajurisdiclionis in universam Ecclesiam. Porro haec tria constant.
; 689. (A) Verba Christi immediate ad solum Petrum referuntur, non ad reliquos Apostolos, ut constat : (a) ex ipso textu; Christus enim, qui aramaice ioquebatur, dixit : " Tu es kefd (saxum, petra), et super hunc kefd aedificabo Ecclesiam meam "; porro haec verba ad solum Petrum spectant, quia illi soli Christus imposuerat nomen kefd ut jam
3 Matth., XVI, 13-19. — Cfr. Yves de la Briere, La primauii de S. Pierre dans le N.-Test., in Etudes, Juin, Juillet 1909; M. d'Herbigny, op. cit., p. 209-277; Fonck in Biblica, t. I., J920, p. 240.
DIYINA INSTITUTIO ECCLESI^E. 431 diximus; insuper grammatice pronomen /mncad nomen propinquius referri debet, proindeque ad Petrum; si enim dico : " Paulus fuit Apostolus et hic Apostolus multos ad fidem convercit '; ; cmnes sane intelligent pronomen hic Paulum designare; ita porro in casu nostro. Quod manifestius est etiam ex repetitione nominis kefc? : tu es kefd et super hunc kefd r.
Protestantes nor. pauci olim contenderunt " hanc peiram" designare ipsum Ciristum, quia Christus et quidem solus est petra super quam Ecclesia fundatur, juxta illud : "Petra autem erat Christus... Fur.damentum enim aiiud nemo potest ponere, prseter id quod positum est, quod est Christus Jesus"3. Hodie vero, propter rationes jam allatas, optimi Protestantium hanc interpretationem ut anti-grammaticam et ex theologicis praejudiciis ortam communiter respuunt3. Quoad textus allatos, fatemur equidem Christum solum esse primario et per se petram fundamentalem Ecclesiae; sed, quia post ascensionem invisibilis erat, decebat ut sub Christo esset visibile et secundarium Ecclesiae fundamentum; Petrus autem seieclus est ut hoc munus adimpleret, ut ex hoc textu patet.
Alii dicunt per petram intelligendam esse fidem Petri in C/iristum, et sensum esse : a Tu es Petrus per fidem tuam in me, et super hanc petram fidei tuce sedificabo Ecclesiam meam ". Hsec autem supposita ellipsis neque ex textu, neque ex contextu grammatice aut logice suppleri potest 4. Ergo, cum Protestante Kuinoel (in h.
1 Latine quidem et grcece ilJa repetitio non tam evidens est, propter differentiam generis masculini et feminini : Tu es Petrus et super hanc petram; <jo el J.Iixpos y-at ettI xaux^ t^ Tzixpq. ; sed in lingu& aramaica, seu syro-chaldaici, r^ua Christus utebatur, nulla est differentia hujusmodi, ita ut anglice reddi posset : " thou art Stone and upon this very stone" ; gallice : " tu es Pierre et sui cette pierre'"' '.
3 Ila inter alios JVeiss, Keil, Mansel, Blootnfield, Mars/i, Tho>npson, Alford. Ad rem A. Loisy*, Les Evang. synoptiques, 1908, t. 1, p. 7-8 : " De telles interpretations ont pu etre proposees par les anciens commentateurs en vue de l'application morale.. et relevees par l'exegese protestante dans un interet polemique; mais si l'on veut en faire le sens historique de 1'Evangile, ce ne sont plus que des distinctions subtiles et qui font violence au texte ".
Nil dicimuSxde singulari quorumdam Protestantium expositione qui contendunt Christum dicendo et super hanc petram seipsum gestu designasse : jam enim antiquata est et ut ridicula ab ipsis Protestantibus rejicitur; nam ut ledle ait Wiseman, 1. c, p. 274, si hoc modo fas esset detorquere naturalem verborum sensum, jam nil certi esset in Scriptura. Quod fatentur Rosenmuller* {Scholia in Nov. Test., ibi), Weiss* , Keil* , Mansel*.
4 Fatemur equidem quosdam Patres aliquando verba super hanc petram de tonfessione Pctri intellexisse; sed plerique ex eis eadem sensu litterali de per- loc), concludi potest.: " Male... interpretes plures, per Trerpav intellexerunt vel Christum ipsum, vel professionem Petri paulo ante editam. Neque vero ad has contortas interpretationes confugissent interpretes, si non pontificii e verbisxal It\ xauxri ttj Trstpa ad Petrum relatis, male ac perperam (?) vindicare voluissent Petri successoribus... aucloritatem ac prserogativam singularem ac divinam ".
- (b) Ex contextu res non minus evidens est. Aiunt quidem non pauci Protestantes Petrum nomine Apostolorum Christi divinitatem confessum fuisse, ideoque promissiones ipsi faclas etiam ad reliquos Apostolos speclare. Quod admitti nequit; nam, si Magister id intendisset, dicere debuisset : " Beati estis vos; quianon revelavit vobis caro et sanguis... Et ego dico vobis ". Sed emphatice solum Petrum allocutus est, dicens : "Beatus es, Simon"; et ne ullum remaneret dubium, addidit tum nomen patris : " Beatus es Simon Bar-Jona " id est fili Jonse; tum speciale nomen a se Simoni impositum : " Et ego dico tibi, quia tu es Petrus". Unde merito ait Cajetanus1 : " Quibus quaeso verbis describendum fuit ab Evangelista, quod ad solum Petrum erat sermo?... non pluribus nec majoribus circumstantiis describuntur et nominantur a notariis personse heredes aut legatariae quam persona Petri in hoc textu descripta ac nominata est".
(c) Ex parallelis locis \ mox exponendis, ubi soli Petro promittitur specialis assistentia ut in fide non deficiat, eique soli confertur potestas totum pascendi gregem 2.
- (B) His verbis Christus Petro conferre promisit supremarrupotestatem docendi et regendi, ideoque sanctificandi Ecclesiam, ut colligitur ex triplici metaphora/z//zafamenti) clavium, potestatis ligandi atque solvendi.
(a) Petrus d\c\:m (tsse fundamentum petrosum supraquod Ecclesia fundatur, et quidem tam flrmum ut portae inferi (id est potestates tenebrarum, daemones et omnes inimici sona Petri interpretantur, et nonnisi indirecte de fide Petri in divinitatem Christi, ut hanc divinitatem contra Arianos demonstrent : quod sensum principalem et obvium minime destruit. Pariter nonnulli eadem audiunt de toto collegio apostolicoy ut ejus unitatem contra schismaticos asserant, et merito cum Petrus sit unitatis centrum. Tandem Augustinus {Ketractat., 1. I, c. 21, n. 1) dubitare videtur utrum haec litteraliter intelligenda sint de Petro an de Christo, quia dictum est " tu es Petrus ", non vero " tu es Petra " : ignorabat siquidem in lingua aramaica, qua Christus utebatur, unum idemque esse vocabulum kefa\ quod latine per petrum etpetram redditum est. Hodierni vero interpre- - tes, etiam acatholici, re melius perpensa, merito asserunt hoc Augustini d.ubium omni fundamento carere, et praefata verba de Petro ipso intelligunt, ut. supra notavimus.
DIVINA INSTITUTIC ECCLESI^. 433
Ecclesiae x non sint contra eam praevaliturae. Atqui fundamentum hujusmodi est quid in se non solum solidum et stabile, sed etiam firmitatem toti aedificio superstructo tribuens, omncsque ejus partes secum unitas conservans. Ergo Petrus toti Ecclesiae firmitatem dabit ejusque membra secum unita servabit.
Hoc autem praestare nequit, nisi suprema polleat potestate docendi ct regcndi in rebus spiritualibus : nisi enim au£toritative et infallibiliterdoceat, fideles in errorem aut haeresim labi possunt; nisi supremus sit Jegislator, leges ab eo latae ad bonum Ecclesiae ab aliis aequalem potestatem habentibus abrogari vel mutari possent, et sic confusio et schismata orirentur. Ergo Petrus suprema potestate docendi et regendi in Ecclesia pollet 2.
(b) Petro dantur claves regni ccelorum et potestas ligandi et solvcndi; quae verba, ex di6lis supra (n. 614), vere important potestatem jurisdiclionis.
Neque dicatur cum Protestantibus hanc potestatem eamdem omnino esse ac ea quae deinceps ceteris Apostolis collata est, ideoque non esse supremam. — Nam duo Petro sunt propria quae eis non traduntur, dignitas fnndamenti totius Ecclesiae, et claves regni ccelornm. 1) Porro qui est fitndameninm alicujus aedificii eo ipso est principium efficax uni-
1 Apud Semitas, nomine portce vel portarum alicujus civitatis designatur ipsa civitas et praesertim auctorilas quae civitati praesidet; ita ut v. g. etiam hodie Imperialis Turcarum potestas vocatur Sublimis Porta ; quae quidem appellatio ex eo forsan oritur quod reges et magistratus ad portas civitatis judicia exercebant; proinde portce inferi regnum seu potestatem diaboli designant. — Attamen quidam, cum A. Loisy*, op. cit., p. 10, -pxxtaxit portas inferi hic designare moriem, et sensum esse Ecclesiam nunquam delendam esse, sed indefectibilem permansuram : quod in idem recidit.
2 Nec proinde admitti potest Protestantium interpretatio qui asserunt Petrum esse fundamentum Ecclesiae eo solum sensu quod in praedicatione Evangelii primas partes habuerit; ^hoc enim conceptui petrae fundamentalis plene non respondet; nam fundamentum est quid stabile et permanens, firmitatem et cohaesionem oedificio praestans, dum praedicatio Petri fuit quid transitorium; nec ex eo quod primus praedicaverit, sequitur Ecclesiam fuisse tanta firmitate munitam, nisi simul supremam potestatem habuerit. Cfr. Corluy, op. cit., I, p. 42. Aliunde si Petrus dicatur Ecclesiae fundamentum eo quod primus Evangelium praedicaverit et ita posuerit fundamentum Ecclesiae christianae, Petrus non est amplius fundamentum super quod Christus aedificat Ecclesiam suam, sed architectus qui eam aedificare incipit; quod est sensui obvio contrarium. Cfr. Wi- •seman, I. c, p. 260.
tatis et stabilitatis ejusdem, in quo fundantur ceteri lapides. Nec dicatur alios Apostolos vocari etiam Ecclesiae fundamentum r; nam in textu allegato Apostoli Ecclesiae fundamentum dicuntur colleclive, hic vero Petrus singulariter : est igitur saxum, cui Apostoli veluti fundamentales lapides superponuntur et a quo suam stabilitatem accipiunt.
- Praeterea potestas clavium aliquid amplius importat quam simplex potestas ligandi atque solvendi; nam qui claves habet regni, est principium et fons omnis potestatis in regno, ita ut nullus in regnum intrare, nullus ligare et solvere possit, nisi dependenter ab eo; Apostoli igitur suam potestatem non exercent nisi dependenter ab eo qui jure meritoque cceli janitor vocatur. — Tandem Christus prius unum Petrum alloquitur eique soli dat potestatem ligandi atque solvendi; posterius omnes simul Apostolos alloquitur, seu collegium apostolicum, cujus Petrus jam caput constitutus fuerat per priora verba; ergo non eadem dignitas vel potestas Apostolis confertur ac Petro, sed quidquid au6loritatis eis datur dependenter ab eo exerceri debet 2.
- (C) Confertur potestas in universam Ecclesiam% Christus enim simpliciter et sine addito dixit " Ecclesiam meam" ; porro Ecclesia simpliciter et sine addito totum designat coetum fidelium, ut ex sequentibus patet : " Nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia^... Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos 4... Christus caput Ecclesise... Ecclesia subjecta est Christo " 5; quod quidem adeo verum est ut auclores sacri, quando hanc vocem usurpant sensu stri6liori pro particulari ecclesia, hoc significent sive disertis verbis, sive saltem implicite : " Ecclesia quae erat Jerosolymis 6... Ecclesia quidem per totam Judaeam et Galilseam et Samariam 7... Ecclesiae Dei quae est Corinthi 8... Mittens Ephesum vocavit majores natu Ecclesiae " 9... Hic autem nulla restrictio invenitur in textu aut in contextu, sed loquitur Christus
a Quod S. Franciscus Salesius optime illustrat, op. cit., p. 237-240; vel anglice Catholic .Controversy, p. 252 ed. 1886.
3 / Cor., XI, 16. — 4 / Cor., XII, 28. — 5 Ephes., V, 23, 24. — 6 Act.t VIII, 1. — 7 Act., IX, 31. — 8 // Cor., I, I. — 9 Act., XX, 17.
modo generali de Ecclesia sua, de Ecclesia quam fundavit : porro Ecclesia quam fundavit non est particularis, sed universalis Ecclesia. Ergo Petro promissa fuit suprema potestas jurisdiclionis in totam Ecclesiam \
^93- Quae promissio confirmatur ex eo quod Christus, apud Lucam, dicitur pro Petro specialiter oravisse : " Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum ; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua ; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos 2 ". , Omnes quidem a Satana impugnantur, et pro uno Petro Christus orat, non quia hic plus quam ceteri oratione indiget; sed quia, cum Petrus sit aliorum caput, sufficit pro capite orasse; nam si ejus fides non deficit, alii, qui capiti submitti debent, ab eo in fide firmabuntur.
Chapter 16 of 81