Skip to the text

Nn. 197–242

  1. (A) Ratione modi quo fit, revelatio supernaturalis potest esse immediaia vel mediata : nempe immediatay quando Deus, sive per se, sive per ministerium angeli, dire<5te alicui homini, sine alterius hominis interventu, veritatem manifestat, qualis fuit v. g. revelatio Moysi, vel Prophetis, vel Apostolis facta; mediata, quando fit per interventum alterius hominis, qui, nomine Dei, aliis communicat veritates ipsi divinitus revelatas : qualis est revelatio nobis facta, mediantibus Christo et Apostolis.

Immediata autem revelatio subdividitur in internam, qua Deus facultatibus nostris internis, sine visibili signo, veritatem manifestat; et externam, qua Deus mentem suam aperit signis externis, quae, si nimis obscura sunt, interno lumine explicantur.

Huic divisioni affinis est alia qua revelationem distinguit optime S. Thomas in sensitivam, imaginativam et intelleclualem l : " Repraesentantur autem divinitus menti prophetae quandoque quidem mediante sensu exterius quaedam formae sensibiles, sicut Daniel vidit scripturam parietis, ut legitur Dan.V; quandoque autem per formas imaginarias, sive omnino divinitus impressas non per sensum acceptas (puta si alicui cseco nato imprimerentur in imaginatione colorum similitudines), vel etiam divinitus ordinatas ex his quae a sensibus sunt acceptae, sicut Jeremias vidit ollam succensam a facie aquilonis, ut habetur ferem. I; sive etiam imprimendo species intelligibiles ipsi menti, sicut patet de his qui accipiunt scientiam vel sapientiam infusam, sicut Salomon et Apostoli n.

pas des verites tombees du Ciel et gardees par la tradition religieuse dans la forme.precise ou elles ont paru d'abord ". {Evangile el Eg/zse, 3rae edit., p. 202.) — " Leur forme native est une intuition surnaturelle et une experience religieuse, non une consideration abstraite, 011 une definition systematique de leur objet. " (Loisy, Aulour Wun petit /wre, p. 201.) r S. Theol.t 2. 2ae, q. 173, a. 2.

In quolibet casu Deus personam, cui fit revelatio, certiorem reddit de divinitate hujus revelationis sive per internum lumen siveper externa prodigia.

  1. (B) Ratione finis propter quem flt, revelatio est privata, quando flt primario et per se ad utilitatem alicujus hominis vel paucorum, quamvis per accidens in bonum plurimorum cedat; pub/icay si primario et per se ob utilitatem generis humani editur, vel saltem aficujus magnae societatis; proinde publica esse potest revelatio uni homini facla, dummodo non propria, sed totius communitatis utilitas directe intendatur.

Art. II. De possibilitate divinas revelationis *.

Plerique Rationalistye 2 ipsam revelationis possibilitatem impugnant : tum revelationis cujuscumque in genere, — tum speciatim revelationis mediatce, — tum praesertim revelationis mysteriorum.

Nos e contra statuimus, in triplici thesi, et demonstramus hanc omnimodam revelationem, nedum repugnet, plane convenire. •

  1. Thesis Ia : Revelatio divina in se, seu in genere, nullam involvit repugnantiam, sed plane convenit.

Philosophice certum est, theologice de fide 3.

Probatur Ia pars : Non repugnat, neque ex parte Dei revelantis, neque ex parte hominis.

i° Non ex parte Dei : namque physice et moraliter potest revelare. (A) Potest physice. Etenim Deus omniscius cognoscit multas veritates quae nos latent; et omnipotens

1 Cf. S. Thom., C. Gent., 1. I, c. 3-6; Valsecchi, De Fundamentis Religionis, 1. II, c. 6; Perrone, n. 5 sq. ; Jungmann, n. 68 sq.; Lambrecht, p. L, c. 2; Hettinger, § 14-15; Hettinger-Bowden, Revealed Religion, ch. I, p. 27 sq. ; Mazzella, 11. 91 sq.; Ottiger, p. 57; Gondal, Surnaturel^ Paris, 1894, p. 305 sq. • Historia rationalismi supra descripta est (nn. 58- 61, 66-68, 79-S0.) 3 ** Si quis dixerit fieri non posse aut non expedire ut per revelationem " divinam homo de Deo cultuque ei exhibendo edoceatur; A. S. " ( Vaticanum, sess. III, can. 2, de Revelat.) — In hoc Traclcatu canones Conc. Vaticani allegamus non ut argumenta ad Rationalistas confutandos, sed ut documenta ex quibus colligi potest qu% sit doclrina catholica.

DE RELTGIONE REVELATA. . 111

Ipse easdem nobis, sive externe sive interne, manifestare valet multo facilius quam homo, ab Ipso creatus et loquela donatus, potest alium hominem edocere.

(B) Potest moraliter. Revelatio enim non repugnat Dei attributis, de quibus Rationalistae nimium solliciti sunt : nec ejus majestati ; quippe qui hominem creare dignatus est potest illaesa dignitate eum alloqui et gubernare; — nec ejus sapientice : qui enim dedit homini media apta ad finem attingendum, potest alia superaddere media aptiora, et sic firmare ordinem a se sapienter institutum : itaque revelatio perficiet rationem.

  1. 2° Non ex parte fwminis, qui potest audire Deum sic loquentem et certior fieri de ejus sermone, quamvis eum non videat facie ad faciem. Nec periclitantur dignitas et autonomia humanae rationis : nihil enim dignius quam audire magistrum scientia et auctoritate pollentem; nihil liberius et securius quam amplecti veritatem testimonio infallibili propositam et comprobatam.

Objicit A. Loisy id repugnare, quia conceptus nostri nonnisi ex experientia oriuntur, quippe qui nihil aliud sint nisi conjunctio quaedam imaginum seu idearum jam conceptarum ; haec autem conjunctio fit sub influxu religiosi sensus, ab intelle6tu quidem, sed praemovente corde. Ex quo infert nullas #esse veritates e caelo delapsas *. — Revelatio repugnaret quidem si Dens personalis non existeret (et revera de ejus existentia dubitat A Loisy!)\ sed admissa Dei existentia, hic sane praestare valet quod humani magistri faciunt,

  • " Toute connaissance reflechie nalt de notions anterieures, et le progres resulte d'une combinaison nouvelle d'idees acquises, qui eclaire d'un jour plus satisfaisant le rapport des choses. Les verites fecondes dans l'ordre religieux, celles qui constituent, en style theologique, la substance de la revelation, se sont formees par la conjonction d'idees ou d'images qui preexistaient a ces verites dans l'esprit de ceux qui les ont d'abord con^ues. .. A la difference des perceptions d'ordre rationnel et scientifique, la perception des verites religieuses n'est pas un fruit de la seule raison ; c'est un travail de 1'intelligence execute, pour ainsi dire, sous la pression du cceur, du sentiment religieux et moral, de la volonte reelle du bien. " {Auieur cfun petit livre, 1903, p. 196-197). — " Les conceptions que 1'Eglise presente comme des dogmes reveles ne sont pas des verites tombees du ciel..." {V Evang. et PEglise, 3e ed., p. 202). — Quos errores confutatos vide ap. E. Portalie, Le dogme et Vhistoire^ in Bulletin ecclis. de Toiilousc, 1904, p. 70-80.

qui, utpote aliis doctiores, saepe nobis manifestant convenientiam nondum perceptam intcr duos conceptus. Possunt igitur quaedam veritates e caelo delabi, quatenus, Deo mentem illuminante, convenientiam inter quasdam ideas percipere valemus, quam propriis viribus nunquam percipere potuissemus.

  1. Probatur 2a Pars : Immo plane convenit revelatio.

Sic enim Deus perficit opus suum, quod erat perfectibile, utpote opus ad extra et finitum. — Sic etiam attributa sua melius manifestat, praesertim sapientiam, bonitatem et potentiam elevatque hominem ad intimiorem securn communicationem.

  1. Thesis IIa. Revelatio mediata, nedum repugnet, plane convenit.

Probatur ia pars : Non repugnat. Etenim non obstat certitudini necessariae quam de revelatione habere debemus ad firmiter credendum, nec aequalitati hominum.

Non obsta»t certitudini necessariae. Nam testimonium humanum, debitis vestitum conditionibus atque signis divinis comprobatum, praesertim miraculis, praebet moralem certitudinem, quae sola in rebus ordinis moralis expetenda est.

Nec obstat cequalitati hominum. Vere coram Deo omnes homines aequales sunt eo quod singuli secundum opera sua judicandi sunt : ideo constat neminem etiam inter paganos positivis suppliciis damnandum esse, nisi sciens et volens contra leges sibi cognitas deliquerit \

Sed Deus liber est in donis suis, praesertim supernaturalibus : sicut non tenetur eumdem intelligentiae gradum omnibus largiri, ita et a fortiori nec singulis aequaliter et immediate revelare2.

  1. Probatur 2a pars : Imo plane convenit revelatio mediata. (A) Ex parte Dei juxta leges unitatis et simplicitatis in gubernatione divina.

1 Cf. tracflatum de Deo Remuneratore, n° 21.

■ Ad fusiorem hujus difncultatis solutionem, videre est Censnre de VEmile, apud Migne, Theol. Curs. , //, p. 1 1 36 sq.

(a) Unitas. Quae a Deo sunt ordine quodam aguntur*. Sic in ordine naturali voluit vitam, scientiam et-virtutem a parentibus filiis communicari, et ita cunctos in societate multiplici vinculo inter £e *conne6li. Pariter in ordine supernaturali, qui naturalem imitatur, decet ut doctrina revelata non singulis immediate a Deo manifestetur, sed paucis tantum qui eamdem ceteris tuto transmittant. Hoc doctrinae. vinculo spiritualis societas efformatur atque servatur.

(b) Simplicitas. Non solet Deus miracula sine ratione multiplicare, sed gubernare per leges generales. — In hypothesi revelationis immediatse, pro singulis hominibus, in quolibet casu notae extraordinariae requirerentur, quarum ope vera revelatio ab illusionibus secerneretur.

  1. (B) Ex parte hominis, cujus mores interest observare :

(a) Cum sit naturaliter socialis et docilis, pronus est ad veritatem accipiendam ab aliis, quos scit do6liores aut divinitus inspiratos, ut constat ex historid religionum, quae nobis ostendit plurimas gentes etiam excultas, v. g. Indos, Persas, Graecos, Romanos, Arabes, etc, revelationi mediatae libenter adhaesisse.

(b) Econtra, in hypothesi revelationis immediatae, via facile aperitur Jiallucinationibus : multi nempe propriae phantasiae fallacias pro divina revelatione habebunt, (ut accidit in se6lis, v. g. Anabaptistarum2, quae privatam inspirationem tanquam fidei regulam sequuntur), nec unquam poterunt ab hoc errore revocari, cum proprias opiniones pro voce Dei habeant.

  1. Thesis IIIa. Revelatio mysteriorum, nedum repugnet, valde expedit.

Thesis declaratur. (A) Mysterium (graece [xv<jvr\oiov) significat aliquid obscurum, absconditum vel ignotum. —

  • Cfr. Janssen, Ilistoire du peuple allemand, tom. III-IV; Baudrillart, ap. Ditflionnairc de T. Cath. {Vac.-Mangenot) t. I, p. n 28- 11 34.

Apud Paganos designabat illos ritus qui coram solis initiatis perficiebantur; — apud auclores sacros V. et N. Testamenti, sive secreta in genere, sive secreta Dei, seu veritates absconditas, quarum cognitio ad salutem requiritur, — praesertim vero secretas Dei vias circa hominum salutem per Christum. — Hic autem mysterium in genere intelligitur veritas quce nostram intelligentiam excedit.

  1. (B) Porro triplex hujusmodi mysteriorum species distingui potest : — (a) Mysteria ordinis naturalis : nempe innumerae sunt veritates et leges, tum scientificae, tum philosophicae, quae nobis naturaliter notae sunt quoad existentiam, sed imperfecte quoad essentiam, v. g. natura vitae vegetativae aut animalis, compositio corporum, leges attraclionis, etc. — ; item creatio ex nihilo, unio substantialis animae humanae cum corpore, concordia libertatis humanae cum divina praescientia r.

(b) Mysteria theologica improprie diclay seu secundi ordinist scilicet veritates quarum existentiam naturaliter detegere nequimus, sed quarum definitionem et essentiam intelligere valemus, statim ac revelatae sunt : v. g. institutiones positivae a Deo fa6lae, Ecclesiae infallibilitas, suprema R. Pontificis au6loritas.

(c) Mysteria theologica proprie diclay seu primi ordinis, veritates nempe ita superantes intellectum humanum ut non possit earum existentiam naturaliter cognoscere, neque earum essentiam intrinsece intelligere, etiam post revelationem, v. g. mysterium Trinitatis quod ratio invenire per se nequit, nec etiam revelatum intelligere et intrinsece demonstrare valet.

Igitur statuimus revelationem mysterii proprie dicli non repugnare ex parte Dei, neque ex parte hominis, — immo valde expedire.

Philosophice certum est; theologice de fide2.

1 Nuper, in oratione ad Parisiensem Academiam, H. Poincare dicebat : 11 Quelque loin que la science pousse ses conquetes, son domaine sera toujours limite; c'est tout le long de ses frontieres que flotte le mystere; et plus ces frontieres seront eloignees, plus elles seront etendues ".

2 " Si quis dixerit in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e natu

  1. Thesis probatur I* Pars : Non repugnat rcvelatio mysteriorum.

(A) Non repugnat ex parte Dei; quippe qui novit plura mysteria et potest ea nobis manifestare. Utrumque patet. (a) Plura esse mysteria proprie di6t.a ab Eo cognita, ipsa ratio nobis suggerit suadetque. Si enim fatemur innumera esse mysteria scientifica in ordine naturali, a fortiori credere debemus magna esse mysteria proprie dicta in ordine supernaturali, quae Deus infinita sua scientia perfecte comprehendit, noster autem intellectus finitus non valet intelligere.

(b) Sicut dodlus ihdocto aliquam veritatem pro captu notam facit, ita Deus a fortiori mysteria sibi nota revelare valet, quantum homo potest audire.

  1. (B) Non repugnat ex parte hominis. Revera homo potest certo percipere, etsi nec clare, nec perfecte, talem Dei locutionem suae infirmitati accommodatam. Nempe, Deo loquente, discere potest convenientiam existere inter duas ideas jarn sibi notas, quamvis eamdem ipse non videat, illique veritati fide divina adhaerere, sicut quotidie recipimus ex au6loritate vel testimonio docliorum multa quae non videmus, nec intrinsece intelligimus. Ex. gr. habentes notionem philosophicam naturae et personae, discimus a Deo tres esse personas in una eademque natura divina. Credimus rem sic esse, licet minime videamus quomodo sit. Inter terminos hujus propositionis non percipimus quidem convenientiam positivam, sed neque ullam repugnantiam; et aliunde propter au6loritatem Dei revelantis talem convenientiam existere rationabiliter confitemur. Mysterium igitur est supra rationem, non autem contra rationem ; et nostra mysteriorum fides est secundum rationem r. Itaque " nimiae ralibus principiis intelligi et demonstrari; A. S." {Vattc.% § III, canon. t, de Fide et Ratione).

1 Falsum est igitur, si strictesumitur, illud effatum quod immerito Tertiilliatio tribuitur : " Credo, qnia absurdum", quasi motivum iidei esset ipsa absurdiias. Sed recte dicitur, juxta Scripturam, multa esse stulta, inania, impossibilia apud homines, quce eo magis sunt sapientia, possibilia, irao mirabilia apud Deum. — Quoad mentem Tertulliani, qui de morte Christi scripsit {P. L., t. II, 761) : " Prorsus credibile est, quia iueptum "; cfr. Adhemar d'Ales, La Tltfologie ac Ttrtullieu, Paris, (905, p. 33-36 stultitiae esset homo, si ea quae divinitus revelantur falsa esse suspicaretur, ex hoc quod ratione investigari non pos- sunt " *.

Ergo mens nostra sine ulla abdjcatione, laesione, injuria, vel violentia, mysteriis proprie diclis adhaerere valet 2.

Quinimo, ut egregie notat Card. Nezvman^, si semel admittis revelationem positivam, haec ipsa necessario referta est mysteriis. * Nequit enim esse perfec~la et systematica, humanae infirmitatis causa; unde tibi novae difficultates et haesitationes oriuntur.

  1. Probatur 2a Pars : Valde expedit revelatio mysteriorum.

Ut bene scribit S. Thomas, " de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecla cognitio maximam perfectionem animae confert " 4 in ordine tum intellectuali, tum morali. Sic altissimorum Trinitatis et Incarnationis mysteriorum revelatio etiam imperfecta : (a) illuminat universam theologiam catholicam, quae sermonem habet de Deo ipso, de motu rationalis creaturae in Deum, et de Christo qui, secundum quod homo, via est nobis tendendi in DeumS; (b) non solum nobis praebet occasionem plures exercendi virtutes, humilitatem. fidem et religionem, sed etiam nos erigit in spem vivam et ita cum Deo per charitatem conjungit ut divinae natuide consortes efficiamur6. +

3 Juxta plures immanentice defensores, nulla veritas mentem nostram ingredi potest quin postuletur ab alia quam prius percepimus. Ita prsesertim E. Le Roy, Dogme et Critique, Paris, Bloud, 1907, p. 9-10 : " Ainsi, aucune verite n'entre jamais en nous que postuUe par ce qui la precede a titre de complement plus ou moins tUcessaire^ comme un aliment qui, pour devenir nourriture effeclive, suppose chez celui qui la re^oit des dispositions et preparations prealables, a savoir l'appel de la faim et 1'aptitude a digerer ". — Sed graviter errant, quia maxima latet sequivocatio sub illa voce postuletur. Equidem nulla veritas nobis ab extrinseco proponi potest, nisi jam in mente ideas habeamus per quas analogice sallem concipere valeamus sensum veritatis revelatse. Sed minime requiritur ut veritas revelata cum prioribus ideis stricte conneclatur, seu ab eis absol.ute exigatur. Satis est, si inter has et illam nulla sit contradiclio.

6 Cf. S. Thom., S. Theol., 1, q. 2, Procem. Vide supra, n. 10. «Cf. II Pet., I, 4.

  1. Corollarium. Deus revelare potest prcecepta positiva} id est, quae non e natura rerum necessario fluunt, sed c libera et positiva Dei voluntate pendent. Creator enim, supremus omnium dominus, majori pollet auctoritate quam humani principes; isti autem jus habent multas leges positivas condendi eo flne ut societatis bonum promoveatur; ergo a fortiori Deus sapientissimus positivas leges statuere potest, tum ad supremum suum dominium vividius manifestandum, tum ad statuta legis naturalis, prsesertim in iis quae ad divinum cultum spe6lant, distinctius determinanda. (Quod magis patebit ex modo dicendis, ubi de necessitate Revelationis.)

Nec dicatur hujusmodi praeceptis opprimi humanam libertatem. Haec enim justa lege non laeditur, sed dirigitur et ad majora acquirenda merita eo felicius juvatur quod Deus, statuendo praeceptum, simul voluntati vires addit opportunas ad illud implendum.

Imo, data mysteriorum revelatione, valde utile est et moraliter necessarium superaddi praecepta positiva, sine quibus opera supernaturalia vix aegre fierent et proinde fides ipsa moreretur \

Art. III. De necessitate divinas Revelationis 2.

  1. Status quaestionis. Necessitas hujus revelationis expendi potest, vel quoad mysteria supernaturalia et praecepta positiva, vel quoad veritates et praecepta legis natura/is.

(A) Jamvero, si de prioribus agitur, revelatio vere et simpliciter necessaria est. Patet ex ipsis terminis : naturali lumine ea quae vere supernaturalia sunt consequi non pos-

: ■ Quod egregie declarat M. Blondel, VAclion, Paris, 1893, p. 414 sq.

2 S. Thomas, C. Gent., 1. I, c. 4; S. theol.y I, q. 1, a. i; 2. 2., q. 2, a. 4; Hooke, apud .Migne, Theol. Curs., vol. II, p. 463 sq. ; Valsecchi, De Fundam. religionis> 1. II, c. 1 sq.; Dechamps, La Question Religieuse, vol. I. c. 3; Brugere, n. 21 sq.; Jungmann, n. 90 sq.; Mazzella, n. ii4sq.; Lambrecht, p. 246 sq.; Ottiger, p. 97; Hettinger, op. cit., § 16-17; Hettinger- Bowden, op. cit., ch. II, p. 44 sq.; Weiss, Apolog. du christ. vol. I, 8e Conf., P- 337 SC1-J Gondal, Surnaiurel, 1894, 1. III, c. 3-5, p. 352 sq.; Mallock*, op. cit., ch. XI; Abbe de Broglie, Les Fondements intellecluels de ia Foi, 1905, p. 88-96.

H8 GAPUT II.

sumus. — Itaq-ue omnes Catholici agnoscunt homincm, utpote bonitate Dei ordinatum ad finem supernaturalem, revelatione indigere ut hunc finem cognoscere ac attingere valcat r.

(B) Quoad posteriora, inquirimus num et quatenus homini revclatione opus sit ad cognoscendas illas veritates quae religionem naturalem eonstituunt, et per se humanae rationi impcrviae non sunt. — Hic autem errant qui nimium rationi humanae vel detrahunt vel tribuunt, nempe : (a) Traditionalisice et Fideistce contenderunt humanam rationem laborare impotentia physica hujusmodi veritates cognoscendi, nisi revelatione primitiva vel postera adjuvetur : ita D. Huet, Abrincensis episcopus (j* 172 1), L. de Bonald (j* 1840), Bautain (f 1867), Ubaghs (f 1875) paucique alii. (b) Ex adverso autem Rationalista7, v. g. Rousseau, Cousiu, Jouffroy, /. Siinon, P. Janet, tenent tantam esse vim humanse rationis ut, sine ullo auxilio extrinseco, ea omnia quae ad religionem pertinent certo cognoscere physice atque moraliter valeat.

Inter hos excessus media stat nostra thesis : —

  1. Thesis. Genus humanum in praesenti conditione non potest moraliter propriis viribus (seu absque speciali auxilio Dei, qualis est revelatio) cognoscere expedite, firma certitudine et nullo admixto errore, summam veritatum religiosarum, quae ad rectam vitae institutionem desideratur.

Thesis declaratur. (a) Hic agitur de genere humano collective sunipto quale exisiit in praesenti rerum ordine; non autem de uno vel altero homine sapientissimo, nec de statu generis humani qui fingeretur superior.

(b) Agitur de impotentia morali, non physica : impotentia physica consistit in physico defectu proportionis inter facultatem et a£lum, ita ut aclus sit vere impossibilis : sic, v. g., oculus non potest audire, nec auris videre; moralis autem impotentia supponit quidem physicam potentiam actum ponendi, sed tot obstaculis praepeditam, ut, secundum mores hominum, difficillime in a6lum transeat; sic, v. g., tam

difficile est circulum perfe6le rotundum, absque ullo instrumento, describere, ut moraliter impossibile dici possit. Itaque homo absolute loquendo posset veritates de quibus agitur cognoscere, sed tot et tantis difficultatibus praepeditur, ut, attenta ejus natura, dici possit eum de facto vix unquam eas proprio studio cogniturum esse.

Itaque genus humanum posset absolute loquendo has veritates adipisci ; sed, attenta ipsius infirmitate prae tot tantisque difficultatibus quibus premitur, de facto nunquam eas proprio studio cognoscere valebit.

(c) Dicitur : absque speciali auxilio Dei, seu interventu indebito, quo Deus, removendo quaedam obstacula, intellectui et voluntati hominis subsidia nova praebeat. Interventus ille potest concipi alius ac revetatio *.

(d) — ... cognoscere expedite etc. ; quia hujusmodi cognitione facili, certa et tuta indiget genus humanum; secus non poterit moraliter agere rec~te atque finem suum attingere.

(e) ... summam veritatum... Praecipuae hujusmodi veritates sunt : cognitio Dei unius et providi, — primi omnium rerum principii atque ultimi finis; immortalitas animae; — summaque officiorum quae homo implere debet erga Deum, proximum et seipsum.

  1. Thesis probatur duplici argumento, uno historico, altero psychologico.

i° Historice, nempe e fa<5tis quae nobis tradit gentium historia ; speciatim religiosa systemata quae ante Christum floruerunt, supra n. 1 16-138 breviter descripsimus. Unde sic argumentum proponitur :

Quilibet populus, sive barbarus sive etiam excultus, absque revelationis lumine (a) lapsus est in pessimos et turpissimos circa religionem errores ; (b) quibus ratio sola etiam a praestantibus philosophis exculta, mederi nequivit.

Atqui istiusmodi errores arguunt deesse generi humano

1 Si autem Deus, ad generi humano succurrendum, sola revelatione utitur, hsec fit necessaria. Quo sensu Conc. Valic. declarat de faclo rem ita se habere (sess. III, cap. 2) : " Huic divince revelationi tribuendum quidem est ut ea, quse in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in prgesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et' nullo admixto errore cognosci possint ".

potentiam moralem perveniendi ad expeditam, certam et tutam religionis cognitionem ; siquidem potentia quae nunquam aclum elicit merito dicitur moraliter impotens ad aclum eliciendum.

  1. Major probatur faclorum expositione*. (A) Histotoria enim constat apud Paganos, etiam Graecos Romanosque, qui aliunde scientiis et artibus floruerunt, maximos viguisse errores circa religionem. (a) Imprimis notio divinitatis apud multos turpiter deformata fuit; polytheismus, vel dua/ismus (seu doctrina de duobus principiis), aut idolo.latria per universum fere orbem grassatus est : astra, virgulta et plantae, bruta et animantia, lignea, argentea vel aurea simulacra tanquam numina adorata sunt, et hodie etiam apud barbaras Africae et Oceaniae tribus adorantur2. Notandum est insuper eo magis divinitatis notionem depravatam fuisse, quo populi a primaeva religione remdliores erant. Qui vero inter deos Supremum Numen agnoscebant, illud fato subjici dicebant, ut tum ex poetis, tum ex philosophis colligitur 3. Praeterea diis multa vitia et cupiditates tribuebantur, ita ut patroni viderentur esse turpissimorum criminum, videlicet ebrietatis, raptus, adulterii, incestus, crudelitatis, invidiae, furti, mendacii etc. 4

  2. (b) Cultus diis redditus in crudelitatem et licentiam saepe abiit : interdum humana sacrificia offerebantur ad eos placandos, saepe obscenae effigies ira ipsis templis exponebantur, et in quibusdam festis {Saturnalibus, Lupercalibus etc.) pudoris leges publice

1 Abbe de Broglie, Les Fondements intellectuels de la Foi chrei., p. 83-96.

2 Hinc lepide Horatius (lib. I, Sat. 8) : " Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum; Cum faber, incertus scammum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego ".

3 Ita Seneca de Supremo Numine ait (de Provident., 5) : " Semper paret, semel jussit", quia videlicet fata mutare nequit. Cfr. Homer., Iliad., VI, 48S; XXIV, 209-211; XXII, 208-213; G. Sortais, Ilios et Vlliade, Paris 1892, p. 300 sq.

4 Haec apud Homerum et Virgilium passim referuntur. Cfr. Terent., Fun., acl. III; Cicero, de Nat. deor., 1. II, 24 sq.; S. Augustinus, de Civit. Deiy 1. VI., c. 9, Migne, P. L., XLI, 187; Arnobius, Adversus Gentes, 1. IV, c. 18 sq. ; Migne, V, p. 1037 sq. Ilinc Ovidius (Trist., lib. II) vetabat ne puella? templa Jovis ingrederentur, ne forte discerent "quam multas maties fecerit illc deus ". Cf. Martinet, op. cit., vol. I, p. 396 sq.

violabantur . De cultu autem interiore persolvendo pauci admodum cogitabant; nam, ut ait Cotta apud Ciceronem, " quis, quod bonus vir esset, gratias diis egit unquam? " Imo Aristoteles scripsit3 : "Absurdum namque fuerit, si quispiam dixerit se Jovem amare "; revera vix ante Senecam et M. Aurelium reperitur auclor, ' qui Deum esse amandum docuerit.

  1. (c) Ipsa dignitas hominis non satis agnita fuit : imperfecla quredam caritas quoad proximos quidem colebatur; sed ut proximi habebantur ii solum qui communis patriae juribus consociabantur; ceteri ut hostes vel servi habebantur, et saepe crudeliter excipiebantur. Immortalitatem animce plerique vel negabant vel in dubium revocabant; Plato ipse, qui tam praeclara scripsit, de immortalitate animae dubitabat4; Cicero item scribebat5 : " Evolvi ejus librum (de immortalitate), sed nescio quomodo dum lego assentior : dum posui librum et mecum ipse de animarum immortalitate cogitare ccepi, assensio omnis ista elabitur ". Qui autem animas immortales esse putabant, futuram vitam etiam bonis satis injucundam esse tenebant6.

  2. (d) Ex his falsis principiis circa Deum et hominem prava conseclaria circa mores logice sequebantur. Plato ipse uxdrum communitatem commendabat, vagosque concubitus permittebat, imo et infantium expositionem, quando non erant bene conformati; ebrietatem quidem damnat, sed non in festis Bacchi; Aristoteles turpes et lascivas deorum imagines in templis depictas excusat; fornicatio inter vitia non recensebatur, et peccata contra naturam sat communia erant, ita ut testimonio paganorum scriptorum comprobari possint quse Apostolus scribit : " Nam feminse eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam; similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminse, exarserunt in ' desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes... repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avantia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones...7".

1 Dionysius Halicarn., 1. I; Macrobius, Saturnal., 1. I, c. 7 sq.; Lucianus, Dialog. de sacrificiis; S. August., op. cit., 1. VII, c. 21, P. L., XLI, 210; Lactantius, Divin. Lnstitut., 1. I, c. 21; Migne, P. L., VI, p. 230 sq.; Martinet, op. cit., vol. I, p. 404.

2 De Natur. deor., III, c. 36. — 3 Magn. moral., II, 11, alias 13. 4 Apolog. Socrat., n. 32; Phedo. — 5 Tusc, 1. II, c. 11.

6 Cf. J. Girard, Le sentirnent Religieux en Grece, Paris, 1879, 1. II, c. 5i p. 247 sq.; Fustel de Coulanges, La Citi Antique, 1. I, c. 1.

7 Rom., I, 26, sq. — Revera legitur apud Ciceronem, {de Nat. deor., 1. I, c. 28): /'Deinde nobis, qui, concedentibus philosOphis antiquis, adolescentulis delectamur, etiam vitia saepe jucunda sunt ". Cf. Aul. Gell., 1. XVIII, c. 2; XIX, c. 2; Plutarch., De liberis educandis, circa finem opusculi. Circa mores Romanorum scribit Sallustius (Belt. cati/in., c. 12-13) : " Ex divitiis

2l8* (B) Aliunde ratio sola, etiam ab illustrissimis philosophis exculta, his erroribus mederi non potuit. Licet enim apud Paganos philosophi sapientiae studuerint, et scholas sectasque efformaverint, populis ad verum Dei cultum et naturalium virtutum praxim adducendis impares fuerunt, utpote qui nec potuerunt, nec voluerunt plebem edocere.

(a) Non potuerunt, tum propter defeclum scientice, tum propter defeclum aucloritatis. i) Deerat scientia. Siquidem nullus est philosophus qui summam veritatum necessariam ad reclam vit?e institutionem absque erroris admixtione collegerit; siquidem omnes materise aeternitatem tenuerunt, nec ullus clare mundi creationem docuit. De multis etiam valde necessariis, v. g. de natura Dei et animae immortalitate, dubitarunt1. Praeterea etiamillustrissimi inter eos in turpissimos errores prac~licos lapsi sunt, ut jam supra de Platone, Aristotele aliisque notavimus. Jamvero quomodo alios docere poterunt qui veritatem vel non noverunt, vel incerto niodo noverunt, velnon sine erroris admixtione?2

    1. Aliunde ad veritatem suadendam ipsis defuit aucloritas. Argumentorum vi id praestare non potuerunt, cum via hujusmodi nimis longa et difficilis sit; neque proprid auctoritate; namquse philosophorum apud plebem aucloritas esse potuit? Inter se perpetuo divisi, de omni re litigabant palam in gymnasiis, in hortulis, in locis publicis et privatis : alii asserebant unum, alii innumerabiles juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere : rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nil pensi neque moderati habere... sed lubido stupri, ganeae, ceterique cultus non minor incesserat. Viri pati muliebria, mulieres pudicitiam in propatulo habere... " Cfr. Epictetus, Enchirid., c. 47; Tertull., Apologct., c. 15; P. L., 1, 357-363; Lactant,- op. c, 1. V, occ. 6, 18 etc. ; Ddllinger, Heidentumund Judentnm, 1857, anglicetX. £#///<:<? redditum; G.Boissier, Ciciron et ses amis, Paris, 1874, p. 167 sq.; Abbe de Broglie, La Morale sans Dieu, Paris, 1886, ch. I, p. 13 sq.

1 Ad rem Tullius, (de Nat. deor., 1. I, c. 1) : " Plerique deos esse dixerunt; dubitare se Protagoras; nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus putaverunt. Qui vero deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate ac dissensione, ut eorum molestum sit dinumerare sententias. . Nam et de figuris deorum, et de locis atque sedibus et actione vitse multa dicuntur; deque his summa philosophorum dissensione certatur; quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant, nihil moliantur, omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab his et a principio omnia faCta et constituta sint, et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, imprimisque magna dissensio est". — Cfr. Augustinus, de Civ. Dei, 1. XVIII, c. 41, P. L.t XLI, 601; Lactant., op. cit., 1. VII, c. 7.

esse mundos; alii seternum, alii ortum habuisse; alii immortales esse animas, alii mortales, alii hominum animas revolvi in bestias1. Sed etiamsi consensissent, auctoritate tamen caruissent, quiaeorum exempla cum doclrina consona minime erant, teste ipso Cicerone2 : " Quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam, non ostentationem scientiae, sed legem vitse putet? qui obtemperet ipse sibi, et decretis suis pareat? Videre licet alios tanta levitate et jaclatione, iis ut fuerit non didicisse melius; alios pecuniae cupidos, glorise nonnullos, multos libidinum servos : ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio ". Jamvero qui docent tantum nec faciunt, parvi penduntur; nam verba movent, exempla trahunt. Tandem praecepta vim fere nullam habent nisi sufficienti sanflione muniantur : porro cum ipsi philosophi de immortalitate animae dubitarent, qua sanctione leges firmare potuissent?

  1. (b) Etiamsi potuissent, noluerunt tamen sincere et efficaciter omnes veritates docere ad finis obtentionem necessarias. Sacerdotes gentiles ubique fere terrarum secretas do6trinas tenebant, quas vix initiatis, nullomodo autem profanis manifestabant. Plerique autem philosophi profanum vulgus despiciebant 3, ac paucissimis contenti discipulis, opera sua stilo ad popularem mentem minime accommodato scribebant; immo uno ore clamabant multa esse vera quae a plebe ignorari expediat, et in iis quse ad religionem spectant nihil esse immutandum, neminemque sanae mentis id unquam suscepturum.

Hinc sapientissimi, ut Socrates, Plato, Cicero, Seneca, licet privatim deos irriderent, publice tamen colebant; ita Socrates morti proximus amicos rogavit ut Esculapio gallum, quem voverat, pro se immolarent; pariter Plato falsam patrise religionem retinendam esse docebat4; nec aliter censebat Cicero, qui licet diclum Catonis approbaret, videlicet mirari se quod non rideret aruspex, aruspicem cum videret5, scribebat tamen6 : " A Patribus acceptos deos placuit coli... illud ex institutis pontificum etaruspicum nonmutandum est, quibus hostiis immolandum cuique deo ".

3 Ita inter alios sciibebat Cicero (Tuscul., 1. II, c. 1) : " Est enim philoso- phia paucis contenta judicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens, eique ipsi et suspecla et invisa". Horatius autem [Od., III, 1) : M Odi profanum vulgus et arceo ". Cfr. Hooke, op. cit., ed. Migne, p. 482.

  1. Nec dkatur modernos philosophos majori auctoritate gaudere quam antiquos : ipsi enim in turpissimos errores lapsi sunt : scepticismum renovarunt D. Hume et Bayle; pantheismum Spinoza, Fichte, Schelling, Hegel, Vacherot\ subjecKvismum docuit Kant; materialismum ct positivismum vel agnosticismum hodie propugnant philosophi non pauci, quales sunt Bilchner, Huxley, H Spencery A. Fouillee, M. Guyauy ita ut nullus fere sit error ab antiquis edoctus qui sub una vel altera forma nostris diebus reco<5his non fuerit ; hinc fundamenta ethicae super arenam aedificaverunt, ut ex eorum operibusconstat x; immo negatur a quibusdam ipsum moralitatis fundamentum, seu notio officii2. Ipsi deistae seu rationalistae, qui naturalem advocant religionem, multa ex doctrina christiana hauserunt, ut videre est ex scriptis J. Simon, qui visionem beatificam asseclis suis promittit3, et nihilominus fateri coguntur religionem mere naturalem plebi non esse acceptam, nec posse diu solam subsistere 4.

  2. Neque naturales disciplinae, quae saepe saepius nomine scientice simpliciter decorantur, hominem moralem

1 Cfr. Spencer*, The Principles of Ethics, The Principles of Sociology, A. Fouillee*, Critique des Systemes de- Morale contemporaitis, 3a ed., Paris, 1893; Guyau*, Xlrreligion de VAvenir, 6a ed., Paris, 1896; La Morale Anglaise contemporaine, 3a ed., Paris, 1895; Esquisse d?une morale sans obligation ni sanclion, 4a ed., Paris, 1896.

3 Ita Levy Briihl*, La Science des Mceurs, Paris, Alcan, 1904, ubi contendit morum scientiam non consistere in exponendis et inculcandis officiis, sed solum in describendo mores quales existunt.

4 Ita inter alios E. Saisset*, Essais sur la Philosophie de la Religion, p. 237, qui animadvertit religionem naturalem sseculo XVIII multum quidem laudatam fuisse, sed hodie ita obsolevisse lit inter entia rationis vanaque imaginationis figmenta recenseri possit. Quod aliunde lucide demonstravit A. de Broglie (Questions de Religion et d' Histoire, Paris, 1860, t. II, p. 310 sq.) Ipsi Rationalistae fatentur rationem, etiam rite excultam, veritatem sine erroris admixtione attingere non posse. (V. Cousin, Histoire genirale de la Philosophie, Paris, 1863, p. 21.) — Revera moderni philosophi fatentur se solvere nonposse problemata maximi momenti, v. g. originem mundi, cum, inquiunt, mundus possit esse vel a se existens, vel a se productus, vel ab alio creatus. (H. Spencer*, First Principles, p. 30.) Merito igitur concludit Balfour*, op. cit., p. 165, humanum genus, etiam in statu hodiernse civilisationis, a philosophis modernis ad recte vivendum non posse instrui, proindeque ad altiora principia, seu ad religionem supra-humanam esse recurrendum.

DE RELIGTONE REVELATA. 125 beatumque efficere valent ut supra ostensum est, n. 152. Hinc multi eorum qui in scientiis animi pacem, cordisque aspirationum satisfactionem quaesierant, mox agnoscentes se deceptos fuisse, cum sapiente dixerunt : " Et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus... cumque me convertissem ad omnia opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et affliclionem animi, et nihil permanere sub sole" x. Ergo neque scientia humani ingenii erroribus, in re ad mores vel religionem spe6tante, mederi potest 2.

Constat igitur ex innumeris factis, tum antiquis tum recentibus, nunquam moraliter potuisse genus humanum, sine aliqua revelatione, Deum glorificare vitamque honestam ducere, nec ullam esse humanam potestatem quae moraliter huic nativae infirmitati succurrere possit; ergo moraliter necessaria est aliqua revelatio.

  1. Quae conclusio haud parum roboratur ex eo quod omnes fere religiones, quae aliquando exstiterunt, tanquam divinitus revelatas sese exhibent. Excipitur quidem Bud/tismus, qualis a fundatore praedicatus fuit; sed Budhae discipuli magistrum deificaverunt et contenderunt eum esse mediatorem inter Supremum Numen et homines; nil sane magis evidenter ostendit quam vivide humanum genus alicujus revelationis necessitatem sentiat.

  2. 20 Probatur psychologice. Ratio cur humanum genus codicem morum ad rectam vitae institutionem invenire non potuerit, ex debilitate humanae naturae in praesenti conditione desumitur.

Etenim, ut genus humanum moraliter posset illas veritates comparare quae necessariae sunt ad rectam vitae institutionem, necesse esset ut (a) ea fulgerent evidentia quae omnium etiam rudium captui sit accommodata : nam et ipsi finem suum consequi debent; (b) evidentia quae expe-

a Multos hodie esse, etiam inter acatholicos, qui ita sentiant, constat ex testimoniis quse collegit Mgr Baunard, Espa-ance, Paris, 1S91. Cfr. Brunetiere, Questionsacluelles, Paris, Perrin, 1907, p. 3-47; E. Boutroux*, Scienceet Religion, Paris, 1908, p. 228-268; G. J. Romanes*, Thoughts on Religion.

dite, sine mord percipi possit: vita enim brevis est, nec tota m speculativa veritatis inquisitione consumi dcbet; (c) et facile graves saltem errores excluderentur : nam si graves hac cle re admittantur errores, via ad finem tuta non erit.

Atqui multum abest ut talis evidentia praefatis vcritatibus insit; nam, ut optime arguit S. Thomasx\

(A) Multi a fruclu studiosae inquisitionis impediuntur tribus de causis, propter defe6lum ingenii, tcmporis, vel industrice : (a) propter defec~tum ingenii; quidam cnim, propter wmplexionis indispositionem, seu propter corporis et cerebri infirmitatem, ex qua multi naturaliter sunt indispositi ad sciendum, nec possunt summum gradum humanae cognitionis attingere, qui in cognoscendo Deum consistit; (b) propter defeclum temporis; quidam videlicet impediuntur necessitate rei familiaris, quatenus oportet inter homines esse aliquos qui temporalibus administrandis insistant, nec studio vacare possint necessario ad Dei cognitionem adipiscendam; (c) propter defeclum industrice; nam quidam impediuntur pigritid; ad cognitionem enim eorum quae de Deo ratio investigare potest, multa praecognoscere oportet quae ad metaphysicam pertinent; sic ergo nonnisi cum magno labore ad praediftae veritatis possessionem perveniri potest; quem quidem laborem pauci subire volunt.

  1. (B) Ratio individua sibi relicla nonnisi post longum tempus ad harum veritatum cognitionem pertingere potest : (a) tum propter hujusmodi veritatum profunditatemy ad quam capiendam, per viam rationis, nonnisi post longum exercitium intelle6lus humanus idoneus invenitur; (b) tum propter hoc quod, tempore juventutis, dum diversis motibus passionum anima fludtuat, non est apta ad tam altae veritatis cognitionem, sed in quiescendo fit prudens et sciens. Remaneret igitur genus humanum, sine revelatione, in maximis ignorantiae tenebris, cum Dei cognitio nonnisi paucis, et quidem post longum tempus proveniret.

1 S. Thom., C. Gent.y 1. I, c. 4, cujus verba fere ad litteram retulimus. Cf. Zigliara, Propadeut., ed. 3% 1890, p. 168; Monsabre, Introd. au Dogme Cathol., 6e Confer., vol. I, p. 169 sq. Idem fere argumentum exponunt A. de Tocqueville, De la Dtmocratie en Am<frigue, tom. III, p. I, c. 5; et recenter A. Balfour*, op. cit. , p. 204 sq.

  1. (C) Tandem ratio sola vix veritates hujusmodi attingere potest sine gravium errorum admixtione aut saltem formidine; nam investigationi rationis humanae plerumque falsitas admiscetur propter debilitatem intelleclus nostri in judicando, et phantasviatum permixtionem, id est multitudinem objectorum, quae frequenter per imaginationem repraesentantur, et reflexionis exercitium praepediunt. Et ideo multi Jn dubitatione remanerent circa ea quae sunt verissime etiam demonstrata, propterea quod vim demonstrationis ignorarent, et praecipue viderent a diversis, qui sapientes dicuntur, diversa doceri. Inter multa etiam vera, quae demonstrantur, immiscetur aliquando aliquid falsum, quod non demonstratur,sed aliqua probabili vel sophistica ratione suadetur. Jamvero multi, inter eos praesertim qui dialecticae non studuerunt, vix possunt expedite argumentum a sophismate distinguere. — Aliunde supra ostensum est, n. 218, ignaros non posse efflcaciter a philosophis has veritates discere. Ergo salubriter divina providit clementia ut ea etiam quae ratio investigare potest, revelaret, ut sic omnes de facili possent divinae cognitionis participes esse et absque dubitatione et-errore1.

  2. Ad demonstrandam necessitatem religionis revelatae, Card. Dechamps arguit ex duplici facto, faclo interno, conscientia scilicet quam habemus indigentise nostrae, et faclo externo Ecclesiae, supra, n. 73. — Necessitatem alicujus auxilii supernaturalis non solum pro genere humano, sed pro quovis homine nonnulli hodierni Catholici, post M. Btondet, demonstrare conati sunt methodo immanentice, supra, n. 85-90. Quid de valore hujus argumenti censere oporteat, jam ibi exposuimus.

  3. Conclusio. Ex dictis jam concludere licet valde probabiliter aliquam revelationem generi humano faclam fuisse : Deus enim, summe providus, in necessariis non deficit, sed, curn sapiens, bonus et omnipotens sit, omnibus creaturis media suppeditat ad finem suum attingendum necessaria; gravis igitur obligatio incumbit inquirendi num et quaenam revelatio hominibus facla fuerit.

1 Eamdem conclusionem alio tamen modo attigit Benj. Kidd* {op. cit.t c. V, p. 106 sq.), ubi probat societatem non posse legitimam evolutionem prosequi, nisi homines discant propriam utilitatem communi societatis bono subdere; et aliunde hoc fieri non posse nisi admittatur supra-rationalis seu supernaturalis san&io pro legibus.

Art. IV. De morali obligatione revelationem inquirendi x.

  1. Status quaestionis. (a) Obligationem revelationem inquirendietamplectendiplerique Rationalistce negant : cum enim revelatio sit donum gratuitum, quisque liber manet eam amplectendi aut rejiciendi, dummodo naturalem religionem in corde suo colat. (b) Hanc obligationem pariter negant illi Indifferentistce qui asserunt omnes religiones esse aequaliter bonas, et cuique licere illi adhaerere in qua natus est, vel aliam magis sibi accommodatam amplecti 2. (c) Quibus accedunt Modernistce, qui religionem in sensu religioso aut interna experientid reponentes, eo ipso plus minusve explicite asserunt omnes religiones esse veras; nam sensus religiosus unus semperque idem est, saltem substantialiter, experientia autem religiosa pariter eadem fere est in omnibus. Unde nonnulli affirmant mox omnes religiones in unam coalituras esse, nempe religionem spirittls 3.

Duae igitur erunt theses : prior contra Rationalistas, pos- , terior contra Indifferentistas et Modernistas.

  1. Thesis Ia. Posita morali necessitate alicujus auxilii, gravis cuique obligatio incumbit inquirendi num illud auxilium sit reapse revelatio proprie dicta.

(A) Quando agitur de fine ultimo per bonos mores assequendo, pars tutior est sequenda : si enim finem nostrum non consequimur, non solum aeterna beatitudine caremus, sed etiam gravis deordinationis rei sumus, cum homo teneatur totis viribus in Deum finem ultimum tendere.

Atqui, probata necessitate morali alicujus auxilii ad vitam re<5te instituendam, pars tutior est de eo serio et accurate inquirere quodnam sit.

1 Pascal, PensJes, secl. III ed. Bmnsch.; Lamennais, Essai sur 1'Indifference, 1. 1; Mc Carthy, Sermons, 1842, sur l'Incredulite et 1'Indifference, t. II, p. 159-290; anglice redditum, Dublin, 1881, p. 401 sq. ; Mazzella, op. cit., n. 53- 74; Lambrecht, op. cit., p. 99 sq.; Mgr Pie, Instr. synodale du 7 juillet 1855, 2e part.; Wilmers, op. cit., n. 108-112; Gondal, Religion, 1904, p. 185-218.

9 Ita Rousseau*, Emile, Profession de foi du Vicaire Savoyard, multique moderni.

DE RELIGIOWE REVELATA. 129

Hoc enim auxilium certo moraliter existit, ex diftis, n. 228; et quidem nobis praebetur ad subveniendum nativae infirmitati nostrae, tanquam medium quo vita nostra in Deum ultimum finem ordinari valeat. Tale medium deliberate et obstinate negligere est omnino temerarium, cum ita oericulum incurratur ultimum finem et beatitudinem i.

aeternam amittendi.

Hominibus persuasum fuit auxilium hujusmodi esse revelationem proprie dictam, quam si dederit, Deus vult sane eam investigari, et accipi, ut glorificetur eo modo quo sibi placet. Jamvero si quis obstinate mentem suam a tali consideratione averterit, eo ipso Supremo Numini displicet, nec aliquid ab Eo exspeclare valet nisi justas pro temeritate et summa imprudentia pcenas.

Res co?nparatione illustratur : nonne ineptus existimaretur qui, dum, per diligentem considerationem, non solum imminens periculum avertere posset, sed etiam maxima bona comparare, nihilominus hanc occasionem minime arriperet? Quanto ineptior qui temere inquisitionem negligit, a qua pendet asterna felicitas, et sponte se privat lumine et auxilio sibi moraliter necessariis ad reclam vitse institutionem!

  1. (B) Nec dicas revelationem, utpote donum gratuitum, respui posse. (a) Etsi enim Deus non teneatur aliquid nobis revelare, — si de facto revelat, potest striclam obligationem imponere hanc revelationem amplectendi et sequendi, cum Ipse sit supremus omnium dominus : sic in ordine naturali, vitam corporalem, quae est donum gratuitum, ita nobis imponit ut eam abdicare sit grave scelus1. Quod autem Deus ita statuerit, ex eo satis constat quod humanum genus hac revelatione indigeat ad reclam vitae suae ordinationem. Maximse igitur temeritatis esset qui scienter et volenter recusaret inquirere utrum necne Deus aliquid revelaverit, utrum necne obligationem imposuerit revelationem ampleclendi.

(b) Insuper Deus nos evehere potuit ad finem supernaturalem; rem ita se habuisse satis probabiliter innuitur ex vagis aspirationibus quas experimur ad aliquid divinum et infinitum 2, ad intimiorem cum Deo unionem, — necnon ex eo quod plerseque religiones tanquam supernaturales sese affirmant. Atqui, posita elevatione ad statum supernaturalem, revelatio vere est necessaria ad hunc finem cognos-

1 Quod eloquenter urget DD. Pie, op. cit.

a Quibus aspirationibus innixi, defensores quidam methodi immaneniice necessitatem alicujus revelationis cum certitudine probare conantur; sed immerito, ut dictum est, n. 87.

Theol. Dogm. (Vol. I.) — s cendum et prosequendum, ut diclum est n. 211, ideoque vere obligatoria. Nonne igitur summe temerarium esset prorsus negligere studium revelationis, cum periculo aeternam beatitudinem amittendi ?

  1. (C) Nec dicere juvat nimis incertam esse revelationem ut de ea inquiramus. Prudentia enim suggerit ut, in rebus maximi mornenti, praesertim quando de aeterna, salute agitur, omne dubium prudens excutiamus. Et sane, etiamsi nulla esset religio revelata, non multum sane amittimus dum diligenter eam inquirimus ; sed potius opus Deo gratum facimus facultatibus nostris utendo ad ejus gloriam meliori quo possumus modo promovendam ; si vero existit religio revelata, eamque investigare culpabiliter recusamus, omnia bona amittimus quae nobis parabantur, et in periculum aeternae damnationis incidimus x. Ergo temeritatis, imo dementiae reus est qui, dum novit revelationem valde probabilem esse, eam diligenter inquirere negligit.

  2. Thesis 2* : Homo non potest indifferenter quamlibet religionem quae se dicit revelatam profiteri, sed veram religionem inquirere et amplecti tenetur.

Probatur i° ex unitate religionis. Si Deus aliquam religionem revelavit, eamque hominibus imposuit (quod sane gravibus rationibus fulciri vidimus), haec religio nna est, — sicut ipsa veritas, — nec proinde amplecli potest dogmata aut praecepta contradi6loria. Jamvero inter diversas religiones quse tanquam revelatas sese praebent adsunt essentialia discrimina, imo apertae contradictiones.

Tria videlicet elementa in qualibet religione invenire licet : veritates credendas, pnxcepta adimplenda, et cultum observandum. (a) Ad dogmata quod speclat, cum in variis religionibus inveniantur

1 Quod argumentum (vulgo dictum argument du pari, sed ab ipso Pascal rtgle des partis) urget Pascal, Pensees, n. 233, ed. Brunsch., ubi ait : " Mais il y a une eternite de vie et de bonheur. Et cela etant, quand il y aurait une infinite de hasards dont un seul serait pour vous, vous auriez encore raison de gager un pour avoir deux, et vous agiriez de lnauvais sens, etant oblige a jouer, de refuser de jouer une vie contre trois a un jeu ou d'une infinite de hasards il y en a un pour vous, s'il y avait une infinite de vie infiniment heureuse a gagner... A la verite, vous ne serez point dans les plaisirs cmpestes, dans la gloire, dans les delices; mais n'en aurez-vous point d'autres? Je vous dis que vous y gagnerez en cette vie; et qu'a chaque pas que vous ferez dans ce chemin, vous verrez tant de certitude du gain, et tant de neant de ce quc vous hasardez, que vous reconnaitrez a la fin que vous avez parie pour^une chose certaine, infinie, pour laquelle vous n'avez rien donne ". Toius locus attetite legendus est.

propositiones contrariiclorire, impossibile est ut omnes sint aeque verse; ita v. g. quaedam religiones polytheismnm docent, alise pan theismtim, alire autem monotheis?num : porro haec omnia simul vera esse nequeunt; Christiani Jesum Christum non solum ut divinum legatum agnoscunt sed etiam ut verum Dei Filium : quod tum Judsei tum Mahumetani negant; hi autem Mahumetem tanquam maximum prophetam habent, dum Judaei et Christiani eum ut deceptorem existimant. (b) Quoad prcecepta, polygamia et divortium, quse hic prohibentur et alibi permittuntur, non possunt esse simul licita et illicita in iisdem circumstantiis. (c) Pariter varii cultus in mundo existentes inter se valde differunt non solum accidentaliter sed etiam substantialiter, cum alii sint puri, honesti virtutesque promoveant, dum alii inhumani sunt et libidinosi, ideoque dici nequit omnes cultus aeque legitimos esse vel aeque Deo placere.

Admisso igitur Indifferentismo, posset quis Romae Christum adorare, eumdem apud Judaeos blasphemare et apud Mahumetanos abjurare; Constantinopoli plures legitimas uxores habere, et Neo- Eboraci ut criminis bigamise reum haberi \ Jamvero si conseclaria quae iogice ex Indifferentismo fluunt absurda sunt, falsum sane est ipsum principium. Ergo una est tantum vera religio, eaque sedulo inquiri debet.

234, 20 Ex ipsd Dei naturd. Deus enim est ipsa veritas ipsaque justitia, nec potest sine maxima injuria indifferens supponi in iis quae veritatem et honestatem spectant; atqui systema quod impugnamus manifeste supponit Deum aequo respicere animo religiones, quarum una verum, altera falsum edocet, quarum una bonum, altera malum promovet; quod idem est ac supponere Deum indifferentem se habere relate ad verum et falsum, honestum et inhonestum.

Nec dicatur eos qui varias hujusmodi religiones colunt in bona fide esse, proindeque Deo acceptos : si revera sint bonae fidei, excusari quidem possunt coram Domino, qui intuetur cor, propter rectam intentionem, sed falsa religio quam observant, objcclive sumpta, in iis quae veritati opponuntur, certo Ipsi displicet. Proinde si quis de veritate suae religionis scrio dubitat, sub gravi inquirere tenetur quisnam sit legitimus cultus Deo probatus : secus ipsi injuriam facit2.

' Quod eloquenter exponit Lamennais, op. cit, t. I, ch. IV.

  • Modernistoe autem qui adhuc catholicos sese profitentur, hsec verba meditentur Encycl. Pascendi, n. 14 : " Quo jure autem modernistse veritatem experientiae abnuent, quaxn turca affirmet, veiasque experientias unis catholicis vindicafturf?... Nam rel;;ioni cuipiam quo tandem ex capite, securdum illorum

Art. V. De methodo in investigatione revelationis sequenda r.

235« Ut rationabiliter aliquam religionem tanquam divinitus revelatam accipiamus, validis demonstrandum est argumentis eam esse vere a Deo traditam : non enim rationabiliter credimus, nisi certo moraliter videamus aliquid credendum esse.

  1. I. De criteriis revelationis. Id vero fieri nequit, nisi adsint criteria seu notce quibus divina revelatio a falsis revelationibus secerni possit.

Haec autem criteria duplicis sunt generis : (a) interna, seu intrinseca, quae ex ipsa do6lrina revelata desumuntur, ex ejus nempe cottformitate cum ratione et legitimis humanae naturae aspirationibus, necnon ex effeclibus quos in ordine moraii producit, (b) externa, seu extrinseca, quae non ex ipsa doclrina defluunt, sed acfaclis mirabilibus, praesertim miraculis et prophetiis, quae ejus manifestationem comitantur.

  1. i° Criteria interna possunt esse negativa velpositiva. (A) Negativa ea sunt quae demonstrant nihil obstare quo- minus revelatio possit esse divina,sed non illico probanteam revera esse divinam; unde si desint, allegata revelatio est aperte falsa; si vero adsint, non exinde sequitur ejus veritas, sed solum probabilis exsurgit praesumptio ejus veritatis. Praecipua sunt immunitas ab errore, contradiclione etfraude: (a) immunitas ab errore, sive speculativo sive morali, seu ab omni evidenti pugna cum veritatibus naturalibus certo cognitis ; Deus enim, qui est veritatis auctor, nihil revelare potest quod rationi sit aperte contrarium :ita vera esse nequit religio quae assereret plures esse deos, voluntatem non esse prsecepta, foret falsitas tiibuenda? Certe vel ex fallacia. sensus religiosi, vel quod falsiloqua sit formula ab intelleclu prolata. Atqui sensus religiosus unus semper idemque est, etsi forte quandoque imperfectior; formula autem intellectus, ut vera sit, sufficit ut religioso sensui hominique credenti respondeat, quidquid de bujus perspicuitate ingenii esse queat ". Falsum est consectarium; falsa igitur principia ex quibus logice inferuntur.

1 Brugere, n. 29-44; Mazzella, n. 158-170; Lambrecht, p. 142 sq. ; Ottiger, p. 149-169; Hettinger, § 18-20; Lahousse, n. 84-93; Wilmers, n. 122-139.

liberam, animam non esse immortalem. Notandum est tamen religionem revelatam comple<5ti posse veritates quae sunt supra, quamvis non contra rationem, nec omnia philosophorum vel physicorum placita pro indubitatis veritatibus esse tenenda; hinc ex eo quod aliquid privatae opinioni viri cujusdam docli adversetur, non sequitur id esse falsum. (b) Huic accedere debet immunitas ab omni contradiclione : Deus enim summe verax revelare nequit doctrinas inter se, vel cum aliis veritatibus jam revelatis pugnantes ; ita merito ut falsa haberetur religio quae supremum cultum simul pluribus diis redderet. (c) Requiritur etiam immunitas ab omni fraude in modo quo revelatio proponitur : Deus enim infinite sanclus fraudibus uti non potest ad mentem suam manifestandam.

Si omnes hujusmodi notae negativae simul adsint, jam probabilis exsurgit praesumptio de veritate illius revelationis ; nam vix fieri potest ut homo, sine speciali divino auxilio, religiosas veritates doceat absque erroris admixtione, ut ex jam probatis colligi potest r.

  1. (B) Positivce notae intrinsecae eae sunt quae demonstrant cum majori vel minori certitudine revelationem, in cujus gratiam dantur, vere divinam esse. Hujusmodi sunt perfecla conformitas alicujus doclrinae cum ratione, ejusquc excellentia> tum in se, tum in suis effeclibus} quae tanta sit ut humanae naturae necessitatibus atque legitimis aspirationibus aptissivie conveniat, nihilque omittat quod ad vitae honestatem sit neccssarium. Nam, si rcligio quaedam non solum sit ab errore immunis, sed etiam omnes illas veritates tum speculativas tum prac~licas tradat, quae ad reclam vitae institutionem plane sufficiant, moraliter certum evadit ex supra diclis (n. 212 sq.) eamdem non humanam, sed divinam esse, praesertim si sola sit quae hisce dotibus praefulgeat 2.

IQuare argumentum validius erit si, comparatione instituta inter prascipuas religiones, una ex eis omnino transcendens

  • Cf. Suarez, de Fide, disp. IV, sedl. III, n. 2; Lugo, De fide divind, disp. V, n. 49.

appareat, praesertim si haec praestantia tanta est ut sine speciali divino interventu explicari nequeat x.

  1. 20 Extrinseca, seu externa criteria ea sunt quae non ex ipsa doctrina desumuntur, sed ex iis quae revelationem comitantur, videlicet ex testimoniis et signis divinam illius origirem confirmantibus. Possunt esse negativa, si tantummodo probant nil obstare huic divinae origini, v. g. si praeco hujus revelationis neque delirus neque impostor fuit sed e contra honestus et san6litate praeditus;/wzVzW, si directe divinam cjus originem probant,qualia suntmiracula et vaticinia cum aliqua revelatione connexa; cum enim hujusmodi fa6la Deo tribui debeant, non possunt fieri in confirmationem allegatae reveiationis, nisi haec sit vere divina. Hinc re6le ait Vaticanum2 : " Ut fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus sancli auxiliis externa jungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata ". — De natura et vi probante miraculorum dicemus ubi de miraculis Christi.

  2. De usu criteriorum. i° Certum est contra Rationalistas unicum criterium revelationis non esse ejus conformitatem cum principiis rationis. Nam (a) conformitas alicujus doctrinae cum ratione probat quidem eam esse veram, non autem eam fuisse certo revelatam : sola enim ratione accurate exculta non paucas veritates cognoscere valemus. (b) Fraefatum criterium vix usurpari potest quoad mysteria veritatesque ordinis supernaturalis, quae captum hominis superant : ratio enim positivam eorum convenientiam demonstrare non valet, sed solum ostenderehorum repugnantiam non demonstrari3. (c) Aliunde revelatio estfaclum /tistoricum,

1 Qua methodo usus est Abbe de Broglie, ut supra notavimus, n. 81.

3 Ad rem S. Thomas, (C Gent.y 1. III, c. 155) : " Sed quia sermo propositus conrirmatione indiget ad hoc quod recipiatur, nisi sit per se manifestus, ea autem quse sunt fidei sunt hutnana rationi immanifesta, necessarium fuit aliquid adhiberi quo confirmaretur sermo praedicantium fidem. Non autem confirmari quod, sicut cetera fa6ta,diligenti historica inquisitione prsecipue investigari debet. Quod ceteroquin libenter agnoscunt hodierni Criticiy qui totis viribus historice demonstrare nituntur, christianam religionem non fuisse de fa<5to revelatam, sed a Christo ejusque discipulis ex variis fontibus concinnatam.

  1. 20 Omnes Catholici agnoscunt veritatem revelationis ex notis tum extrinsecis tum intrinsecis investigandam esse; sed quaerunt insuper qusenam methodus sit anteponenda, utrum historica quae notis extrinsecis innititur, an philosopJiica, quae intrinsecis fundatur argumentis.

(A) Methodus historica in se generatim anteponenda videtur, utpote brevior.facilior et tutior. (a) Brevior quidem, nam demonstrata veritate alicujus religionis revelatae aliquot miraculis satis evidentibus, v. g., miraculis a Christo patratis, jam patet obligatio eam amplectendi, quin necesse sit singula dogmata vel praecepta diligenti et longo examine discutere. (b) Facilior etiam, nam fa<5ta quibus revelatio probatur, sunt generatim obvia, splendida, multorum testimonio firmata, faciliusque expenduntur aut simplicibus exponuntur quam characteres quibus excellentia religionis dignoscitur. (c) Tutior tandem, quia in factorum investigatione, minus errandi periculum invenitur quam in scrutanda alicujus do<5trinae sublimitate : quod enim uni sublime videtur alteri valde obscurum apparet, nec facile determi-. natur sublimitatis gradus ad probandam divinitatem alicujus revelationis necessarius.

  1. (B) Attamen methodus doclrinalis, seu philosophica, vi et utilitate non caret. (a) Haud raro necessaria est ad praejudicia removenda, quae historicam inquisitionem inutilem redderent : qui enim putant dogmata christiana absurda esse, saepe historicis argumentis aures praebere nolunt, vel, si ea audiant, eorum vim evadere exoptant, ne quod sibi poterat per aliqua principia rationis per modum demonstrationis, cum ea quae sunt fidei rationem excedant. Oportet igitur aliquibus indiciis confirmari prsedicantium sermonem, quibus manifeste ostenderetur hujusmodi sermonem processisse a Deo, dum prssdicantes talia operarentur, sanando intirmos, et alias virtutes operando, quje non possit facere alius nisi Deus".

absurdum aut nirrris durum videtur, admittere cogantur; dum ex adverso, si brevi et lucida expositionc, primum intellexerint christiana dogmata praeceptaque aptissime legitimis cordis humani aspirationibus respondere, jam in votis habebunt agnoscere hujus religionis veritatem, meiiusque vim historicae demonstrationis percipient. (b) Quae methodus magis accommodata videtur tum iis qui simplici sunt corde, quia naturali quodam instinctu percipiunt doctrinam, quae legitimis humanae naturae tendentiis adaptatur, divinam esse; tum iis qui jam varia philosophorum systemata variasque religiones scrutati sunt, quin in eis invenerint summam veritatum ad complenda legitima eorum desideria necessariam. Cavendum est tamen ne, sub praetextu philosophicam methodum extollendi, utpote aetati nostrae magis accommodatam, temere dicatur methodum historicam et traditionalem nil amplius valere; quod sane experientiae contradicit, cum non pauci historicis studiis ad fidem christianam convertantur.

Chapter 5 of 81