Skip to the text

Nn. 799–832

  1. 30 Sala Ecclesia Romana, inter omnes rerum vicissitudines, invicld gaudet stabilitate.

(A) Omnia humana instituta caduca esse lugenda constat experientia. Religiones, sicut imperia, sua fata habent, et, postquam per saecula floruerunt, paulatim senescunt et labuntur : ita Mahumetismus, ita Arianismus et variae orientales sectae. Protestantismus ipse non subsistit tanquam societas, sed quotidie in novas sectas discerpitur, et in vagum deismum paulatim prolabitur a mente Christi omnino alienum 2. Graicae ecclesiae subsistunt quidem,

1 Ita, inter alios, L. W. Bacon*, qui in periodico Christian Literat., Oclob. 1895, P- 3°3> episcopis protestantibus tanquam exemplum imitandum proponit rationem agendi Ecclesiae catholicae, quae ubique variis populorum aspiralionibus se accommodat, in iis omnibus quae ad veritates fidei non spectant.

2 De quo lege J. Bricout, Sont-ils encore chritiens? in Rev. du Cl. francais, t. LIX, 1909, p. 5-35, ubi ostenditur Protestantes liberales, quorum numerus quotidie crescit, non solum divinitatem, sed etiam magisterium Christi rejecisse, ideoque christianos non posse legitime vocari.

sed, ut jam notavimus, tamquam dispersa membra, non tanquam corpus organicum.

  1. (B) Ecclesia vero Romana, non obstantibus externis persecutionibus quas diu passa est et hodie etiam patitur, essentialiter eadem manet, nec ulla praebet indicia futurae dissolutionis.

Jam supra ostendimus, n. 450-458, quomodo, per tria priora saecula, non obstantibus ssevis persecutionibus quas subiit, per totum orbem terrarum celerrime propagata fuerit. Nec minus mirabilis est ejus conservatio et progressus sequentibus saeculis.

(a) Quando Barbari Romanum imperium invaserunt, episcopi catholici, duce Romano Pontifice, eos ad Christianismum et hunianiorem agendi modum converterunt, sic de humanitate non minus quam de religione optime merentes, ut ipsi adversarii confitentur \ Augustinus, Anglo-Saxonum apostolus, a S. Pontifice Gregorio Magno mittitur; in Germania, Christianismus propagatur prsecipue a Bonifacio quem Gregorius II dirigit et adjuvat. Idem dici posset de praecipuis ac fere de omnibus religionis christianse prsedicatoribus qui tunc temporis barbaros evangelizaverunt, ut videre est apud historise ecclesiasticse scriptores2.

  1. (b) Versus sceculum nonum, Photius notabilem numerum Christianomm a Romana. Ecclesia abducit, sed, dum Grseca confessio socors permanet ac nullum fere zelum ostendit ad convertendos paganos, Ecclesia Romana nihil de vigore ac fecunditate sua amittens, vulnus sanat ac amissa cito reparat. Tunc enim Evangelium annuntiatur populis septentrionalis Europse, in Scandinavia, Bulgaria, Moravia, Bohemia et Hungaria etc; tunc etiam duo fratres Cyrillus et Methodius Russiae gentes verae Ecclesiae convertunt; adeo ut dici possit numerum catholico-Romanorum nunquam minutum fuisse, nisi forsan ad breve tempus, sed potius, non obstante schismate, semper crevisse.

  2. (c) Tempore Reformationis, finem Romanse Ecclesiae proximum esse homines credere potuissent, tanta fuit prima rebellionis diffusio apud populos et prsesertim apud principes ! Sed exinde clarius apparuit Romanam Ecclesiam seternitatis habere promissiones. Primo enim ardoris impetu collapso, Reformatores ad paucas provincias reducuntur, ac, dum in internis dissidiis omnem activitatem suam consumunt, Romana Ecclesia nova fecunditatis suae signa exhibet. Ramus a trunco excisus arescit, nec quidquam pro-

1 Cf. Guizot*, Histoire de la civilisation en Europe^ Paris, 1872 (opus angiicc redditum : History of civilization, N.-York, 1892), leg. II-III.

2 F. Mourret, IJEglise et le Monde Barbare, p. 129-282.

ducit; truncus autem, licet paucis ramis orbatus, denuo virescit, immo novos ramos et vegetiores profert.

Tunc novse terrae civilitati aperiuntur : missionarii autem catholici magnos ubique navigatores comitantur, ut barbaras gentes edoceant *. Sseculo XV labente, Vasco da Gama nova via Indiam et orientales insulas petierat, et cum illo erant Franciscani Crucem Christi ibidem plantaturi. Postea, ipso tempore quo in Europa maxime fervebat ardor rebellionis, Franciscus Xaverius in India et Japonia millia hominum ad fidem Romanam adducebat, quorum numerus ab ejus successoribus etiam auclus est. Si ad Occidentem spedlamus, Americam simul attingunt exploratores et sacerdotes catholici, et sane unum erat ex primariis Columbi propositis fidem barbaris populis deferre. Ita etiam Mexicanam regionem Franciscani ingrediuntur, ubi, juxta Torribio, unum ex missionariis, 29,cco,ooohominum intra 2oannos a paganismo ad Christianismum conversi sunt2. Mox tota America, sive septentrionalis, sive meridionalis, a missionariis, quos Romanus Episcopus ipse mittebat, evangelium accepit 3, quin Protestantes hac de re vix aliquid tentassent. Sic quod amissum erat per Angliae et Germanise defeclionem, novae acquisitiones compensaverunt 4.

Nec fuit ille zelus mere transitorius : saeculis XVII et XVIII, idem opus Ecclesia Romana prosecuta est; saeculo XIX, novus vigor addi visus est, ut patebit, si considerantur labores apostolorum, qui in omnes mundi accessibilis partes mittuntur, et perpenduntur innumerae conversiones ab ipsis effectae, apud diversissimas gentes, non obstantibus omnis generis difficultatibus.

  1. (d) Nostris etiam diebus non desunt acatholicorum impugnationes. In Italid, Romanus Pontifex a dominio civili, quod per decem saecula detinuerat, injuste spoliatus est, Regulares et Moniales a conventibus expulsi sunt, bonisque suis orbati. In Germanid per aliquod tempus catholici injuste oppressi sunt, nec jura sua vindicare potuerunt nisi strenue viribus unitis potestati civili resistendo. In Gallid, non solum Regulares et Moniales, sed Episcopi et Parochi, immo et juniores clerici injuste a monasteriis, collegiis aut sedibus suis ejecli, bonisque omnibus spoliati, vix habentes alimenia et quibus tegantur, invic~te persecutionem patiuntur propter justitiam, et cultuales consociationes

1 Cf. Aizog, vol. III, § 349; Fisher, Period VIII, ch. XI; Wiseman; Spaiding, 1. c.

2 Prescott*, Conqusst of Mexico, vol. III, p. 267.

3 T. 0'Gorman, Roman Caiholics, in Amsr. Church? History, B. I,

4 Quod fatetur Macaulay*, Essays, Von Ranke, 1. cit.

516 CAPUT III.— NOTIS EXTERNIS GONFIRMATUR rejiciunt, ne videlicet a centro unitatis divellantur. - - Praeter istas persecutiones temporales, aliae sunt magis improbae : sub ementito praetextu neutralitatis, indifferentismus religiosus et aliquando agnosticismus junioribus in scholis traditur; in ephemeridibus quotidianis religioderidetur; honores et munera iis qui catholicam impugnant religionem plerumque conceduntur, dum fideles qui aperte et publice fidem profitentur haud raro suis muneribus orbantur. — Secretae societates efiformantur, quarum primarius finis est catholicam Ecclesiam per fas et nefas evertere. — Nec desunt catholici, qui sub specie fidem efficacius propugnandi, novos errores diffundant.

  1. Et nihilominus invicla stat Ecclesia. 1) Externas oppugnationes patienter sed strenue superat. Regulares, ab una regione eje<5li, in aliam transeunt ubi veram fidem praedicant; episcopi et sacerdotes, paupertatem et opprobria patienter tolerantes, eo magis strenue laborant et veritatem magis aperte annuntiant quo saevior est legalis persecutio. — Dum acatholici philosophi rationalismum, positivismum et atheismum ubique spargunt, doctissimi catholici non solum istos errores confutant, sed ex scientiis physicis et naturalibus nova trahunt argumenta ad propugnandas veritates fundamentales quibus tota religio innititur, nempe Dei existentiam, animae humanae spiritualitatem et immortalitatem. Dum liberales critici omne supernaturale expellere nituntur, catholici scriptores ostendunt non pauca facla historice explicari non posse sine divino interventu. Injustis adversariorum detra<5lionibus respondet Ecclesia ingenue suam doclrinam exponendo. — Contra societates secretas instituuntur virorum et adolescentium sodalitates, quae non occulte, sed palam profitentur et propugnant catholicam fidem. — Uno verbo, undique impugnata et lacessita, Ecclesia, humanis auxiliis destituta, sed spem novam in Deum concipiens, totis viribus cceptum opus prosequitur et auget.
  1. Nec minus invicle resistit impugnationibus quae intus oriuntur. Recenter quidam catholici, Modernistce dicti, in scientiis philosophicis et criticis eruditi, sub praetextu do6lrinas iidei hodiernis mentibus accommodandi, easque efficacius contra adversarios propugnandi, Liberalium theorias sensim et sine sensu in ipsam Ecclesiam insinuare nitebantur. Quorum fallacias nonnulli, etiam inter sacerdotes, incaute amplexi fuerant. Quapropter S. Sedes primum Modernistarum duces paterne monuit, posteaque eosdem pertinaces publice damnavit in Encycl. Pascendif 8 sept. 1907. Mox de Modernismo actum est, et Ecclesia suam doctrinam integram retinuit.
  1. II. Ex factis superius expositis legitime infertur Deum Ecclesiae Romanae specialiter assistere \ Probatur , i° Ex ipsa indole harum notarum. (A) Ex Ecclesice Romance catholicitate. (a) 6^/^//«to,utpoteindividualismo et nationalismo opposita, tanquam aliquid transcendens haberi debet. In sold enim Ecclesid Romand invenitur. Judaeorum multitudo suam religionem ut nationalem habebant, et nonnisi aegre ferebant vaticinia Prophetarum qui, divino lumine illustrati, ejus extensionem ad omnes Gentes annuntiabant; Protestantes sectae pleraeque in Germania, Anglia, Scandinavia, a Statu dependent ideoque nationales sunt; idem dic de Ecclesiis graecis quae in qualibet regione plus minusve potestati civili subduntur. Nonne igitur spiritus catholicus qui Romanam Ecclesiam pervadit Deo ipsi tribuendus est, qui est omnium Pater et vult omnes salvos fieri?

(b) Idem divinus interventus apparet in modo mirabili quo Romana Ecclesia in omnes gentes diffunditur. Media enim adhibita ex se non sufficiunt ad hanc dirTusionem explicandam. Catholici missionarii certe minoribus opibus fruuntur quam protestantes, et minus efficaciter a Guberniis civilibus proteguntur 2; attamen multo plures paganos ad veram fidem convertunt, et multo perfe6liorem morum immutationem obtinent, ut fatentur ipsi aclyersarii 3. Hodie, sicut et primis Ecclesiae saeculis, pagani convertuntur mediis omnino supernaturalibus, nempe prcedicatorum ab?iegatione,

1 Abb£ de Broglie, Problemes et conclusions, ch. X.

a Quotannis Protestantes missionarii circiter 100,000,000 fr. accipiunt, catholici autem vix 12,000,000.

3 Cfr. Canon Taylor* in Fortniglly Review, oct. 1888; Dublin Review, jan. 1889, A protestant criticism of Protestant missions.

518 CAPUT III. — JNOTIS EXTERNIS CONFIRMATUR miraculis et martyrio. i) Virtutes quas catholici missio narii colunt, eorum zelus, abnegatio, paupertas mirationem excitant etiam acatholicorum x. 2) Miracula non pauca ab eis, aut eorum intercessione patrata sunt, ut videre est in vita S. Francisci Xaverii aliorumque sanctorum. 3) Multi sive missionarii sive fideles pro fide saevissima tormenta et mortem ipsam invicla fortitudine subierunt, et vix ulla est rregio quae ad christianismum conversa fuerit quin prius martyrum sanguine fecundata fuerit 2.

  1. Fatemur equidem Protestantes, qui per tria saecula nihil fere peregerant ad prsedicandum Evangelium inter paganos, recenter multos missionarios misisse prsesertim in regiones ubi Britannicum agnoscitur imperium; immo et seminaria instituisse ubi adolescentes ad hoc opus promovendum pneparantur; ideoque hodie non paucos esse inter eos qui zelum catholicorum imitentur3. Sed, etsi immensas opes quotannis expendunt, et auctoritate civili multum juvantur, pauciores paganos ad fidem convertunt, nec eos de veritatibus credendis aut praeceptis implendis accurate instruunt. Conversiones igitur quas peragunt partim naturalibus causis tribui possunt, partim vero gratiae divinse quse conceditur iis qui, extra veram Ecclesiam, bona, fide regnum Dei propagare conantur. Et revera bonos fruclus tantummodo proferre cceperunt quando methodum et virtutes cathoiicorum imitati sunt 4. Unde tamen non pro-

1 Ita protestans Cust, qui in India diu vixerat, recenter virtutes catholicorum missionariorum tanquam exemplum protestantibus sic proponebat (The philosophie and imperial aspecl of the missionary movement of the XIXth century, p. 6) : "A life-service, a v/hole-hearted service, a self-sacrificing service is required. The Church of Rome has for three centuries exhibited this amount of self-sacrifice ".

2 De quo vide, prseter Marshall, Louvet et Piolet : La Salle des Martyrs ; Vie de Th&phane Vtnard ; Les martyrs de V Ouganda, etc.

3 Pisani, Les Missions protestantes a la fin du XIXe Sihle, Paris, Bloud, 1908; cfr. Warneck*, Abriss einer Geschichte der protestantischen Missionen, Berlin, 1900; Ecumenical 7?tissionary conference, London and New-York, 1901.

4 DD. A. Le T.cy, qui per muitos annos in Africa nigvitis Evangelium annuntiavit, ibique multos anglicos missionarios invenit, eorum agendi modum ita describit : " Sans doute, chez les Protestants, l'apostolat est une carriere : carriere excellente en somme, qui permet de donner cours au zele en 1'honorant et en le retribuant. Avec le traitement qu'il recoit, le missionnaire protestant peut se faire une vie facile, elever sa farnille et se menager une retraite pour ses vieux jours. Cest une des differences qui le distinguent du missionnaire catholique, et plusieurs trouvent que cette difference est sensible. Mais il n'est pas moins certain que son devouement est reei, son succes souvent appreciable et son argent bien gagne. — Le missionnaire protestant excelle surtout a se servir des indigenes, a les mettre en mouvement : il en fait des predicants, des batur integrum eorum systema esse divinum, sed tantum aliquid divini eis inesse, nernpe omne quod e catholicis doclrinis et methodis deprompserunt.

  1. (B) Ex Ecclesice Romance unitate. Cum homo ad proprias opiniones sibi fingendas pronus sit, eisque pertinaciter adhaereat, quo universalior est aliqua societas, eo difficilior evadit omnium membrorum unitas. Quae quidem unio in rebus religiosis majores prae se fert difficultates : agitur enim non solum de concordia in agendis, sed de perfe£ta consensione in credendis, de interno assensu veritatibus dato quae non sunt per se evidentes, sed indirecld et morali tantum certitudine constant, de assensu proinde qui bonam voluntatem aliasque morales dispositiones praesupponat (supra, n. 27), et maximos conatus in bonum post se trahat.

Atqui humana natura sibi relicta tantas difficultates per longum tempus superare non solet : id sane jam difficile est quando agitur dehominibus singulatim sumptis; sed quando quaestio est de ingenti multitudine (225,000,000) per totum orbem dispersa, res moraliter impossibilis dici potest. Revcra, praeter catholicam Ecclesiam, nulla est societas late diffusa, sive philosophica sive religiosa, quae, per longum tempus, perfectam unitatem retinuerit : discipuli Socratis, Aristotelis et Platonis mox in diversas scholas disjunc"ti sunt; Protestantismus in innumeras se6las divisus est; inter Graecos et Orientales adsunt magna dissidia ; Graeci ipsi, quamvis idem symbolum fidei profiteantur, carent unitate regiminis, et unitatem fidei nort servant nisi adhaerendo septem Conciliis quae, auspice Romana Ecclesia, habita sunt. — Si igitur sola Ecclesia Romana, quamvis per totum orbem terrarum diffusa, perfectam unitatem per viginti * _ — maitres d'ecole, des agents de toutes sortes. Peu importe que de temps a autre les neophytes interpretent mal le dogme ou la morale : les erreurs de ioclrine ne tirent pas a consequence, a moins qu'elles ne se rapprochent trop de la verite catholique; et, quant aux erreurs de conduite, si elles sont trop criantes, on remplace le delinquant et tout est dit... II faut aussi convenir que dans la religion rtformee, les obligations de conscience sont reduites a leur strict minimum; la somme des devoirs requise pour faire un excellent Protestant ne suffirait pas a faire un deiestable catholique. Cest un point qui a son importance pour 1'humaine nature ". (Apud P. Ragey, Les Missions anglicanes, Paris, Bloud, 1900, p. 2-4; in quo opere multa de anglicanis missionibus invenies).

520 GAPUT XII.— NOTIS EXTERNIS GONFIRMATUR ssccula retinuit, hoc fa6tum omnino transcendens, non solis humanis viribus, secl divino interventui tribuendum est.

  1. (C) Ex Ecdesice Romance stabilitate. Cum omnes societates in hoc mundo sint mutabiles et caducse, et quidem eo magis quo universaliores sunt majoribusque impugnationibus obnoxiae, perfe6la Ecclesiae Romanae stabilitas naturaliter explicari nequit. Hic enim recurrit argumentum quod in Tr. de Verd Religione exposuimus, n. 472-485. Hodie enim, sicut in primis saeculis, multa et gravia externa impedimenta conservationi et diffusioni eatholicse religionis obstant, supra, n. 803; impedimenta intrinseca eadem manent (n. 476-481). Hodie pariter auxilia adhibita in se spe6lata, sine Dei interventu, fini obtento insequalia sunt : si enim inter Catholicos dantur viri eloquentia, dialectica et eruditione clarissimi, qui fidem nostram propugnent, plures sunt in omni regione, nec minori ingenio prsediti, qui quotidie et acerbissime eam oppugnent. Quapropter non pauci adversarii aperte proclamant, sicut antea Domitianus et Julianus Apostata, jam aclum esse de catholica religione. Id fidenter asserebant tempore quo San6la Sedes injuste dominio suo temporali spoliata est, an. 1870; id fidentius repetunt nostris diebus, propter acerbam perfidamque persecutionem qua in Gallia religionem penitus opprimere conantur. Alii tamen, prseteritorum sseculorum experientia edocti, inviti fatentur nullum proximse ejus ruinae signum adhuc manifestari, quippe quse validior appareat quam unquam fuit. Quod sane humanse industrise tribuunt x. Id vero impossibile esse concedere debent qui divinam Providentiam admittunt : Deus enim permittere nequit falsam religionem per multa ssecula in toto orbe tcrrarum florere et fructus optimos proferre.

  2. 20 Ex prophetiis praefatas notas annuntiantibus.

Divinus interventus haud parum confirmatur ex eo quod hujusmodi catholica unitas et invicta stabilitas ab antiquis prophetis et ab ipso Christo tanquam opus divinum prcenuntiatce fuerant. Prophetae praedixerant regnum Dei fore

1 Ita praesertim Macaulay*, 1. cit.

DIVINA INSTJTUTIO ECCLESI^. 521 simul universale et stabile (supra, nn. 505, 519); id pariter psalmi messianici annuntiabant : " Postula a me et dabo tibi gentes h?ereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae " *. Ouas prophetias confirmans, Dominus apostolis prdzdixit portas inferi contra Ecclesiam non prcevalituras ; eisdem commisit potestatem et officium praedicandi evangelium omnibus gentibus, omni creaturce, atque promisit se cum eis praedicantibus fore usque ad consummationem sceculi, ita universalitatem et stabilitatem novi regni praedicens, et quidem tanquam effectum specialis suce assistentice. Unitatem vero hujus regni comparatione unius ovilis et unius pastoris declaravit : " Et alias oves habeo quae nbn sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor " 2. Catholica igitur unitas et invicla Ecclesiae Romanae stabilitas nihil aliud sunt nisi adimpletio prophetice, ideoque irrefragabile testimonium divince assistentice.

  1. Thesis 2a : Ecclesia Romana, ob suam eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis fecunditatem, magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis 3.

Principium cui nostrum innititur argumentum, ex his verbis Domini desumitur : " Attendite a falsis prophetis... A fruclibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fru6lus facit"4. — Ecclesia Romana protulit et quotidie profert fruc~tus sanclitatis et caritatis; ergo vere est arbor bona ab ipso Deo plantata.

  1. I. Facta exponuntur. i° Romana Ecclesia est eminenter sancla tum quia membris suis media sanclitatis

3 Balmes, op. cit., ch. 13 sq.; Card. Dechamps, La Qnestion religicnse, ch. 15-16; H. Perreyve, op. cit., t. II, ch. 6; M. J. Spalding, op. cit.; J. H. Newman, op. cit., lect. VIII-IX; C. S. Devas, The Key to the Worltfs Progress, London, 1906; gallice, VEglise et le Progres du Monde, Paris, 1909, ch. V, VI, XI; E. Hugueny, op. cit., ch. XI-XII. Cfr. theologos, ubi de Ecclesise sanctitate.

praebet, tum quia in sinu suo heroicos sanclos indesinenter fovet.

(A) Sanclitatis media omnibus prcebet sua doclrind, suo cultu, suis legibus, ut constat ex jam dictis, n. 255-274.

(a) Sud doclrind quae versatur circa credenda et agenda. Ecclesia Romana hodie, sicut et primis saeculis, docet totam doc~trinam Christi, qualiter in Scriptura et Traditione invenitur. Illius integritatem semper defendit et mediam viam tenere curavit inter contrarios errores quibus, a prima die, resistere debuit x. Quoad agenda, semper docuit ac docet praecepta Domini, hominibus praebet codicem moralem completum, certum ac clarum, quo vitantur excessus nimiae laxitatis ac nimiae rigiditatis, cum sufficienti et efficaci sanctione 2 Insuper, consilia Evangelica nobilioribus animabus proponere non cessavit, lllis ostendens viam crucis, quam Christus primus ingressus est, et idealem perfectionem ad quam pervenire possint.

(b) Suo cultu. Per sacrificium Missce in memoriam revocatur Passio Christi, illiusque merita hominibus applicantur. Septem sacramenta totam vitam Christiani sandtificant, et specialem gratiam pro qualibet necessitate suppeditant 3; sacramentum Pcenitentice speciatim adjuvat hominem ad peccata fugienda et expianda. Qratio, tam frequenter commendata, hominem ad Deum elevat, et Dei benedictiones obtinet. Non solum anima, sed et corpus in catholico cultu suas partes habet, in externis ceremoniis, naturae humanae adeo accommodatis, et tam idoneis ad internam pietatem fovendam.

(c) Leges Ecclesiae ad hoc tendunt ut legis divinae adimpletionem promoveant : ita praeceptum audiendi Missam promovet spiritum reiigionis; praecepta circa jejunium et abstinentiam, Christianam mortificationem et abnegationem inculcant.

1 Cf. N ewraan, Development of Christian doctrine, Part. II, ch. VI, VII, VIII.

2 Ecclesia pugnare debuit contra potentissimos principes ad servandam Evangelicam legem integram, v. g. matrimonii unitatem, independentiam Ecclesise, libertatem conscientiae.

3 Cf. Gcethe*, de mirabili oeconomia sacramentorum, CEuvres, t. XVIII, p. 162, vel anglice Auto-Biography of Gcethe, Bohns' transl., vol. I, p. 245-248.

DIVINA INSTITUTiO ECGLESI^E. 523

8l2. (B) In Ecclesia Romana heroicae virtutis multa reperiuntur exempla in institutis, in individuis, ac in societate in genere.

(a) In institutis. Nulla in historia invenitur institutio quae comparari possit sacerdotio catholico, cujus membra, in Occidente, caelibatui perpetuo sunt addicla, ut totaliter Dei et hominum servitio se devovere valeant x : perpetua enim continentia, quae a plerisque sacerdotibus fideliter servatur, heroicos a<5tus supponit.

Praeterea, in religiosis ordinibus, Ecclesia hominibus asylum praebet, ubi perfedlionem prosequi possint per praxim evangelicorum consiliorum et imitationem Christi. Nec solum de propria sanc~titate ac gloria Dei curant religiosi, sed etiam de proximi tum spirituali tum temporali prosperitate. Apud eos invenimus homines, qui decus sunt et honos humanitatis propter suam moralem ac intelledlualem excellentiam ; qui se totos devovent Christianismi propagationi et barbarorum hominum educationi, civilitatem simul cum religione foventes et praeservantes 2. Alia sunt instituta, quae caritatis operibus magis directe se consecrant nec minorem heroismum manifestant : sorores Caritatis, quae omnibus renuntiant ut inflrmorum et pauperum necessitatibus inserviant; aliaeque moniales permultae, quae senibus alendis totas se tradunt; fratres S. Joannis a Deo, qui in nosocomiis aegrotis inserviunt; fratrcs S. Vincentii a Paulo qui educandis opificum filiis operam navant ; multique alii 3. Quae instituta etiam adversa-

1 Cf. J. De Maistre, Du Pape, anglice The Pope, 1. III, c. 3; Hettinger, Apologie, vol. V, ch. XX, p. 219; Allies, The formalion of Ckristendom,

2 Quod in memoriam revocabat Leo XIII in Apost. Litteris 22 Januarii 1899 Testem benevolentia : " Nunc vero, hoc ipso tempore, quam alacrem, quam frugiferam catholicae rei religiosi ccetus, ubicumque sunt, navant operam ! Quam pergunt multi novas oras Evangelio imbuere et humanitatis fines propagare, idque per summam animi contentionem summaque pericula ". — Cfr. Montalembert, Les Moines d^Occident, The Monks oftke West; Bancroffs, History of the Uniied States V. III, ch. XX; Neander, t. II, part. II; A. Belanger, Les Mfconnus : ce que sont les Religieux, Paris, Lecoffre, 1900; Thierry, Hisioirc du Tiers-Etat, ch. I.

3 In Gallia sola, initio hujus saeculi, florebant Soo Ordines aut Congregationes mulierum, 95 virorum, simul computantes 150,000 membra. Cfr. Mgr Bauaard, Un sihle de V Eglise de France, 1902, p. 141- 152.

riorum admirationem excitaverunt et eorum imitationem provocaverunt r.

  1. (b) Inter Ecclesiae membra individua, invenimus sanclos proprie diclos, quorum virtus superat quidquid natura humana unquam producere potuit Catholicae Ecclesiae filii sunt SS. Patres, et Do&ores, qui non minus sanctitate quam ingenio claruerunt; innumeri apostoli, qui heroico zelo impulsi, Evangelium ad barbaros detulerunt, et eos mirabili sua sanctitate magis quam praedicatione Christo genuerunt : tales fuere Augustinus, Bonifacius, Cyrillus et Methodius. Neque, a tempore quo Protestantes secesserunt, cessavit Ecclesia sanclitatis fruclus proferre : testes sunt Franciscus Salesius, Franciscus Xaverius, Philippus Neri, Carolus Borromaeus, Vincentius a Paulo, P. Claver, Alphonsus de Ligorio, Vincentius Palotti, Franciscus Libermann, J. B. de Rossi, Don Bosco, Hofbauer, J. B. Vianney, Germana Cousin multique alii. Id testantur frequentes canonizationes, quae non fiunt nisi post accuratissimam investigationem de heroica sanctitate personae 2.

Minime quidem negatur vitia et scandala apud Romanam Ecclesiam inveniri; sed qui mali sunt, tales sunt quia ejus praeceptis non obediunt, nec mediis san6litatis ab ea oblatis utuntur. Ii autem qui sunt san6li, tales fiunt quia ejus mandata sequuntur.

  1. (c) Societatem in genere Romana Ecclesia omnino instauravit, virtutes inculcando quae extra eam vix cognoscantur. Tres sunt virtutesy essentialiter christianae : humilitas, castitas, et caritas : quae, mores reformando, societatem etiam instaurant : humilitate enim expelluntur sui inordinatus amor et ambitio, quibus tot dissidia inter cives foventur; castiiate edomantur libidines, quae, nisi frenentur,

1 Cf. Voltaire, Essai sur les mceurs, t. III, p. 139; Huber, Mission a Vintirieur, 1864, apud Hettinger, vol. V, p. 58; Card. Baluffi, The Charity of the Church, ch. XIII.

2 Ad sciendum quam accurata immo et severa sit hsec investigatio de heroicis sanctorum virtutibus, Jegere sufficit eximium opus Benedicti XIV, De Servorum Dei Beatificatione, Nihilominus, decurrente saeculo XIX, in album Beatorum relatae sunt 310 personae, in album Sanclorum 78 personse. Cfr. Mgr Baunard, Un siecle de V Eglise de France, p. 486-507.

ipsius vitse fontes corrumpunt; caritatc tandem aeque componuntur sociales dissensiones inter dominos et opifices, ad quas componendas sola justitia non sufficit. Atqui nulia est societas quae tam vehementer praelaudatas virtutes inculcet in sua praedicatione, earumque exempla praebeat in suis membris *.

  1. 20 Neque minori admiratione digna est incxhausta ejus fecundiias in omnibus socialis caritatis operibus quae instituit et fovet. Jam a primis saeculis nota erat propter suam caritatem, et hodie nulla est necessitas cui non generose opituletur2.

(A) Infantium et juniorum educationi providet multis modis : conceptae prolis vitam protegit, excommunicando procurantes abortum, et societates fovendo quae pauperum matrum et infantium necessitatibus succurrunt. Orphanis aut derelictis infantibus orphanotrophia aperit, ubi maternam curam inveniant. De eorum religiosa educatione magis etiam curat : magnis expensis instituuntur scholae, collegia et universitates ad juventutem christiane educandam. Parentes hortatur et urget ut filios suos religiosa offlcia verbis et exemplis doceant : si quandoque id negligant, ope sacerdotum et catechistarum pabulum spiritualis doctrinae parvulis prsebet. Quando hi jam adoleverunt, praesto sunt confraternitates aut consociationes, quarum ope non solum ad perseverandum iri bono sed etiam ad alios ad religionem trahendos, non parum juvantur.

  1. (B) Pauperum necessitatibus generose providet. In totoorbe catholico inveniuntur Conferentice a S. Vincentio nuncupatae, quarum sodales domi pauperes visitant, eisque cibum corporis et animae praebent. Alise sunt societates ad opifices juvandos qui, ex inopinatis casibus aut morbis, vel ex cessatione a labore aliave

1 Cf. Hettinger, op. cit., vol. V, ch. XX; Balmes, Le Protestantisme compare" au Cathol. , anglice Protestantism and Catholicity compared, ch. XXIV sq, Lacordaire, Conftrences. de N.-Dame, 2ie, 36e Conf. Legantur pariter Encyclioe Leonis XIII " Immortale Dei", " Rerum IVovarum" etc, ubi dilucide exponuntur ea quse ad societatis mala ccrrigenda necessaria sunt. — Quod et ipsi Protestantes mirantur. Ita Sabatier*, Relig. d'autorit^, p. 249 : " II y a deux choses dans le catholicisme : une religion profonde et belle, une seve de vie chretienne, une source d'elans mystiques et d'hero'iques devouements que ne peuvent oublier les ames qui en ont ete rafraichies et renouvelees. N'est-ce point par cette piete qu'elles ont ete" engendrees a la vie superieure et id^ale du devoir et de Famour " ?

2 L. Lallemand, Histoire de la Charite", Paris, Picard, 1902 sq.; Maxime du Camp*, L& charite privie a Paris ; Lefdbure, V organisation de la charitt* privte en France; Paris charitable et prevoyant, 1900.

526 CAPUT III. — NOTIS EXTERNIS CONFIRMATUR causa ad extremam inopiam rediguntur. Aliae sunt quse, salubres domos sedificant opificibus modico pretio locandas aut vendendas; vel eis gratis locant hortos quos propriis manibus excolere valeant, fructusque ex eis percipere quibus in re domestica non parum juvantur.

(C) /Egrotorum curam maternam habet non solum in publicis nosocomiis, sed etiam in privatis domibus, ubi moniales aut pise feminae eos invisunt eisque remedia diligenter afferunt. Specialia instituta pro surdis mutis, pro phtisi laborantibus aliisque morbis quotidie fundantur. Pro senibus dereliclis erecta sunt hospitalia, in quibus devotae moniales, collectis undique eleemosynis, solatium afferunt corporale simul et spirituale.

(D) Opificum miseram conditionem meliorem efficere conatur : id prsestitit Leo XIII in variis Encyclicis ubi jura eorum invicle tuetur1, simulque varia proponit media quibus paulatim, absque besione jurium dominorum, tolerabilior fiet proletariorum conditio : aequi salarii solutionem quod sufflciat ad propriam et filiorum honestam sustentationem, collegia opificum (syndicats) quibus efficacius eorum jura vindicari valeant, consociationes nt mutuo opem sibi ferre possint; sed praecipue reverentiam erga operarios christiano characlere nobilitatos, ita ut non plus imponatur operis quam vires, attentis setate et sexu, ferre valeant, eisque concedatur idoneum temporis spatium ad religionis officiis vacandum.

Uno verbo, nulla est aetas, nulla conditio hominum de qua materna sollicitudine non curet Romana Ecclesia, vestigiis inhaerens divini Magistri, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes.

  1. II. Ex factis hucusque expositis constat Ecclesiam Romanam divinitus esse adjutam. Quod probatur :

i° Ex ipsd naturd sanclitatis. (a) Vitse sanctitas est quid arduum, quod non sine maximis et continuis conatibus obtinetur : data enim humanse ndturae propensione ad malum, strenue et ssepe contra graves tentationes certandum est ad vitandum peccatum ; data ejus proclivitate ad incuriam et pigritiam, virtutes nonnisi aegre et repetitis actibus

1 Legantur prsecipue Encycl. Rerum novarum 16 maii 1891, Graves de Communi, 18 jan. 1901, quas confirmavit Pius X, Mctu proprio Fin dalla prima, 18 dec. 1903, in A. S. S., t. XXXVI, 1904, p. 339-345. Quse documenta fusius exponimus in Tr. de Justitid, n. 791-863; cfr. Max Tnrmann, Le Catholicisme sociat, Paris, 190G.

acquiruntur1. Jamvero si cuilibet individuo speciale Dei auxilium necessarium est ad tantos conatus frequenter faciendos, quanto magis requiritur pro magnd hominum multitudine qui in Ecclesia Romana ad perfe6lionem tendunt ?

(b) Id evidentius est quando agitur de aclibus heroicce virtutis quos non pauci catholici saepe perficiunt, ut supra dictum est, n. 813 : ibi sane specialis Dei interventus maxime elucet. — Idem dicendum est de martyrio quod subierunt atque etiam nunc haud raro subeunt, inter barbaras gentes, missionarii eorumque neophyti : hic enim recurrit argu-mentum supra expositum de heroica martyrum constantia, n. 491.

(c) Tandem, etiam nostris diebus, genuina miracula a quibusdam sanclis, aut mediante eorum intercessione, patrantur. Revera nullus hodie in album sanctorum recensetur quin quaedam saltem miracula peregerit, et aliunde nullum admittitur miraculum nisi post severam investigationem 2. Jamvero miracula praesertim frequentia, clarissima sunt signa Spiritus Sancli habitantis in Ecclesia in qua patrantur. Ergo Ecclesia Romana vere est habitaculum Spiritus Sancti.

  1. 2° Ex comparatione inter Ecclesiam Romanam et acatholicas societates. Non diffitemur quidem apud Graecos et Protestantes quosdam reperiri viros eximia virtute pr3editos3. Hi enim, utpote bonae fidei, divino non destituuntur auxilio. Deus, qui vult omnes homines salvos fier!, gratiam suam non denegat iis qui addi<5ti manent ecclesiae quam veram esse prudenter putant. Quapropter dari pcs-

1 Quare ex eo quod non pauci Catholici in peccata et vitia miserrime cadant, inferri nequit Spiritum Sanclum ab Ecclesid recessisse, ut sapienter declarat J. H. Newman, Difficulties of Angiicans, 1888, lecl. VIII-LX.

s Ut aliquot afferamus exempla, miraculum a S. Vincentio patratum erga A. E. Sackville, quod a pluribus Protestantibus ut vere divinum agnitum fuerat, non ut tale admissum fuit a S. Rituum Congregatione, propter defectum sufficientium probationum; iterum\Anglus protestans, qui Romae legerat quasdam miraculorum relationes, declaravit se libenter accipere omnia miracula, quae tam validis demonstrabantur argumentis, nec parum stupuit cum audivit haec eadem facta a Romanis Congregationibus tanquam miraculosa non fuisse habita, utpote non sufficienter probata. Cfr. Perrone, De Verd Religione, n. 187, not. 1.

3 Ita rcccntcr in Russiiyif^w de Cronstadt fama sandtitatis gaudebat.

sunt, et, ex testimoniis fide dignis, dantur revera inter schismaticos et haereticos viri egregiis virtutibus praediti. — Sed societas cujus sunt membra non exinde sancla dici potest. Plura enim desunt societatibus schismaticis aut haereticis ut nota sanctitatis praefulgeant.

  1. (A) Ecclesia grceca, quamvis omnia fere sanctitatis rnedia a Christo instituta retinuerit, non multis sanctis a tempore peracli schismatis decorata fuit. Photius ipse, schismatis auctor, in Concilio Constantinopolitano IV anathemate perculsus est tanquam dissidiorum fautor, mcechiae reus, pauperum clericorum et orphanorum res consumens. Clerus plerumque a fidelibus contemnitur propter ignorantiam, ebrietatem aut aiia vitia ; saepe zelo caret, et religio languescit.

  2. (B) Protestantes sectae, quanquam membra habent christiano spiritu imbuta, mundo exhibere nequeunt sandlos heroica virtute praeditos quales in Ecclesia. catholica inveniuntur.

(a) Multa ex mediis sanclitatis quse Christus instituit apud eos desunt. 1) Dissidia quae apud eos vigent, etiam in doclrinis essentialibus, certo sanctitati non favent, sed potius ad rationalismum et indirTerentismum trahunt, teste experientia. Pariter doctrina de inutilitate operum ac justificatione per solam fidem, ex se minime tendit ad virtutes fovendas, sed potius ad vitia augenda, et, licet prava hujus doctrinae conseclaria communiter hodie a plerisque PrQtestantibus rejiciantur, doclrina ipsa a multis retinetur. Praeterea, si praecepta evangelica retinuerunt, Reformatores tamen consilia rejecertmt, virginitatem, a Christo et Apostolis commendatam, condemnantes, mortificationem et abnegationem de medio tollentes, sicque etiam genuinum typum sanctitatis christianae ab oculis removentes; ex quo sequitur praecepta ipsa saepe violari; qui enim licitis nunquam se privat, mox ad illicita trahitur. Etiam nunc notio verae sanctitatis ignota videtur multis Protestantibus theologis et praedicatoribus, qui virtutes Christianismo proprias fere nunquam annuntiant, sed solum eas quae naturales dicuntur, et ut tales ad salutem non sufhciunt.

  1. Quoad cultu77i. Sacramenta, quae apud Catholicos sanctitatis fontes sunt efficacissimi, ab illis fere omnia rejiciuntur; et quae servantur, Baptismus et Coena, plerumque tanquam mera signa considerantur- non ut fontes gratiae. Cultus proprie dicl;us, omni sacrificio orbatus, valde frigidus est; consistit in quibusdam praedicationibus, Scripturae lectionibus et aiiis hujusmodi, quae nec ad Deum honorandum nec ad hominem sanctificandum multum prodesse videntur *. Equidem non agitur hic de sectis quae Romanam Eccle-

1 Quod nonnulli Protestantes candide fatentur; ita inter alios Goethe*, Auto-Biography, Bohn's translat., vol. I, p. 245 sq., ait Protestanticum cultum siam in cultu suo imitantur : hae siquidem suo modo agnoscunt Protestantici cultus inopiam et defeclum.

  1. (b) Quoad sanflitatis effeftus : 1) Nullam institutionem crea vit Protestantismus, quae supernaturalem notam prae se ferat ; immo vero omnes illas rejecit et in sinu suo destruxit quee gloria Christianismi fuerant, v. g., ordines religiosos, qui tam excellentes et sanclos effectus exhibuerant et a nobilissimis Christianorum, in omnibus saeculis, habiti fuerant tanquam unus e pretiosissimis fruclibus religionis Christi *. Opera caritatis quae apud Catholicos florent, imitari recenter conati sunt et certe magnas pecuniae summas illis contulerunt, sed spiritus deest, quia desunt abnegatio et caritas.
  1. In individuis, Protestantismus nihil protulit quod aequiparari possit sanclis Ecclesiae Romanae. Si quae sanctitas apud eos esset, haec in primis temporibus invenienda esset, ac praesertim apud fundatores. Legantur autem eorum vitae et opera, ac testimonia quae ipsi Protestantes de illis ferunt; et constabit eos, nedum sancti fuerint, nec ordinarias christianas virtutes coluisse. Luthcrum invenimus infidelem suis promissis, conviciosum in proximum, insignem superbia: Calvinum crudelem, ut alia taceantur; Zwinglium, libidinis servum; Henricum VIII, crudelem et luxuriae addiclum. Si tales Reformatores, mirum non est eorum discipulos non fuisse egregia virtutis exemplaria, praesertim eos qui Reformatoribus propinquiores fuerunt : de hoc querebatur ipse Lutherus : " Mundus in dies fit deterior; sunt nunc homines magis vindiclae cupidi, magis avari, magis ab omni misericordia remoti, magis immodesti et indisciplinati, multoque deteriores quam fuerint in papatu"2. Si autem postea viri, in Protestantismo nati et in eo bona fide remanentes, aliquot virtutes etiam supernaturales coluerint et hodie etiam colant, hoc tribuendum est misericordiae Dei, qui, etiam extra veram Ecclesiam, hominibus bonae voluntatis gra- minime fidelium aspirationibus accommodari, ita ut paulatim templa relinquant, el alias efforment seclas, vel nulli adhsereant, Deum suo proprio modo colentes, et ita in naturalismum labentes. Tntegrum locum legere potes apud Schanz, op. cit., p. 322 sq.

1 Hinc Puseyistce recenter ordines hujusmodi instituere conati sunt, ita agnoscentes Protestantismi auclores pessime egisse eosdem abolendo. De his autem Protestanticis ordinibus merito scribit The Independent* (nov. 28, 1895, p. 15) eos florere non posse in regionibus Protestantium, et eos qui religiosos ordines effbrmare volunt, ad Romanam Ecclesiam confugere debere.

2 Lutherus, Poslilla in Evang. dom. I. Adv. Idem fatetur Melanehthon. Ad fusiorem hujus rei probationem vide Dollinger, Die Reformalion (opus gallice translatum); J. Janssen, Geschichte des deutschen Volkes, B. II et III; vel V Allemagne et la Rdfonne par J. Janssen, traduit de 1'allemand par E. Paris, vol. II, liv. III, p. 417 sq.; A. Baudrillart, VEglise catholique, La Renaissance, Le Protestantisme (opus anglice redditum), VIIIe Conf.

tiam suam largitur; sed ex hoc minime inferri potest seclam, cui bona fide adhaerent, esse veram Ecclesiam, vel verse Ecclesise partem,

    1. Pro societate, effectus 'keformationis feliciores non fuerunt quam pro individuis : ab ea exulant virtutes propriae Christianismo, humilitas et obedientia, nam spiritus privatus fit suprema regula, nec ulla superest auc~lorilas; virginitas, quam Reformatores condemnant; abnegatio, quia inutilia ab eis existimantur bona opera. Multa testimonia ostendunt protestantes nationes catholicis inferiores esse sub respeclu morum1, quamvis hoc difficile sit cum certitudine determinare, propter varias causas quse in mores influere possunt. Dubitari saltem nequit apud Protestantes spiritum christianum minutum esse et locum dedisse indifTerentismo ac rationalismo.

Cum res ita se habeant, mirum non est nidia miracula apud eos inveniri; quod ipsi confitentur, ideoque contendunt, sed prorsus gratuito, miracula cessasse morte Apostolorum, fundato Christianismo, perinde ac si Christianismus non fundaretur quotidie in diversis regionibus. Ergo apud Protestantes nullus est effeclus qui sanclitatem socialem vere supernaturalem manifestet.

Multa certe apud eos bona sunt, sed eorum virtutes sufricienter explicantur ex eo quod aliquid Christianismi servaverint, in eoque inveniant puriorem doctrinam et efficaciora incitamenta quam in qualibet religione pagana. Sed non manifestatur specialis aclio Spiritus San<5ti in societate ipsa.

  1. Objicitu/ ssepe majorem esse iemporalem prosperitatem pro- , testantium quam catholicarum nationum 2.

(A) Dato, non concesso, factum verum esse, non inde sequitur religionem protestanticam prsestantiorem esse catholica : religio enim iirecle bonum animarum promovet, et indirecle tantum bonum temporale, in quantum videlicet ad bonum spirituale concurrit; unde fieri potest ut populus, falsae religioni addictus,, majorem prosperitatem attingat quam populus veram profitens religionem, cum haec prosperitas ex causis naturalibus maxime pendeat. Quod

1 Cf. A. Young, Catholic and Protestant Conntries compared, New-York, 1894, ubi ex ipsorum Protestantium testimoniis ostenditur apud Catholicos pauciora inveniri crimina, majoremque virtutem et felicitatem quam apud Protestantes. Hic tamen animadvertimus non posse hac de re aequum fern judicium, nisi ratio habeatur naturalium qualitatum et defectuum apud varias gentes vigentium; unde comparatio accuratior est quando fit inter Catholicos et Protestantes ejusdem regionis : tunc enim differentise quae notantur non nationis genio sed religionis influxui merito tribuuntur. Pariter non ad externa tantum attendendum est, quum nonnulli sint qui exterius gloriantur de criminibus, quae nunquam commiserunt, dum alii sedulo celant crimina vere commissa.

2 Ita, inter alios, E. de Laveleye*, U Avenir des peuples catholiques, 1875.

DIVINA INSTITUTIO ECCLESLE. 531 certe luculenter constat exemplo populi judaici, qui, per longum saltem tempus, non attigit civilisationis gradum apud nonnullas finitimas gentes vigentem. Manifestius etiam patet ex evangelica doclrina, praesertim vero sermone in Monte, quem tot encomiis extollunt Protestantes; hic enim beati declarantur non divites, nec potentes, neque ii qui voluptatibus fruuntur, sed pauperes, mites, lugentes, esurientes justitiam, misericordes ', persecutionem patientes, etc. \ Quam insulse igitur agunt qui religionis veritatem ex eo praesertim demonstrant quod temporali prosperitati ac divitiarum acquisitioni inservit !

(B) Ad factum autem quod speclat, haec notamus, post Brugere (nn. 77, 90). Tria praesertim ad bonum sociale concurrunt : opum terrenarum produclio et aequa repartitio ; ingeniorum cultura intelleclualis; voluntatum recta ordinatio et animorum satisfactio interior. (a) Jamvero hoc tertium elementum, quod praecipuum est, maxime fovetur a Catholicismo, tum prceceptis puris et omnino determinatis quae tradit, tum sacramentis, quibus praeceptorum adimpletio facilior evadit : quod multi Protestantes ipsi fatentur 2. (b) Quoad culturce intelleclualis studium, fatemur equidem theox\2ca\ judicii privati vividius forsan stimulare quarumdam mentium activitatem sed simul multiplicium errorum pullulatione?7i maxime fovet, ut ex operibus Protestantium luculenter colligitur. Ex alia. autem parte Catholicismus, auctoritati infallibili innixus, mentis aberrationem ac laboris disperditionem praevenit, necnon abnegationem et caritatem promovet, cum ardenti desiderio minimis fratribus impertiendi cognitionem eorum quae ad bonum spirituale et temporale conducunt. (c) Quoad opes terrenas, earum produclioni efficacius forsan favet Protestantismus, quia, animos ad ccelestia minus erigens, eo ipso in terrena ardentius incitat; sed Catholicismus eorum cequam repartitionem multo melius procurat, e spiritu propriae abnegationis et fraternae caritatis. Jamvero ad veram civilisationem et populorum felicitatem magis conducit aequa opum repartitio, quam febrilis produclio, ac ingentium divitiarum a paucis plutocraiicis possessio, ut saepius apud acatholicas gentes occurrit. Hinc etiam Protestantes scriptores, per regiones catholicas iter facientes, non potuerunt non mirari felicem sortem etiam eorum qui ceteroquin hujusmodi bonis carebant, dum pauperis?ni plagam et miserabile fatum pauperum in protestanticis regionibus degentium vividis coloribus depingunt 3. Nil

2 Pneter testimonia jam allata, cf. Naville apud de Baudry, La Religion du cceur, p. 84 sq.

3 Cf. C. E. Lester*, The Glory and Shame of Engtand, ed. 1876, vol. I, pp. 141, 161, 181 et alibi passim; Thieblin*, Spain and the Spaniards, pp. 58, 95. 323 sq., 377 sq., 383 sq.,etc; S. Laing*, Notes of a Traveller, pp. 42, 64, 78, etc; Contemporary Review, 1880, p. 329 sq.; Young", op. cit., ch. I-VITI.

igitur contra nostram thesim ex prosperitate temporali Protestantium desumi potest f.

Qui igitur sincere, absque praejudicio, Ecclesiam Romanam contemplatur, ejus nempe catholicam unitatem, invictam stabilitatem et in omni opere bono fecunditatem, eamque cum acatholicis societatibus diligenter comparat, divinam ejus legationem, gratia Dei juvante, haud relu6lanter agnoscet.

Quod argumentum sic breviter contrahit Augustinus* : " In catholica enim Ecclesia, ut omittam sincerissimam sapientiam, ad cujus cognitionem pauci spirituales in hac vita perveniunt... multa sunt alia qu?e in ejus gremio me justissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium ; tenet aucloritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucla, vetustate firmata; tenet ab lpsa sede Petri Apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum ; tenet postremo ipsum catholicce nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia sola obtinuit, ut cum haeretici se catholicos dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad catholicam conveniatur, nullus haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere. "

CONCLUSIO PARTIS APOLOGETICE :

DE NECESSITATE VERAM ECCLESIAM AMPLECTENDI,

SEU EXTRA ECCLESIAM NULLA SALUS 3.

  1. I. Status quaestionis. Demonstrata veritate Ecclesiae Romanae, jam intelligi potest axioma : Extra Ecclesiam nulla salus.

1 Ad fusioremhujus qusestionis solutionem, vide Balmes, op. cit., ch. XI sq.; A. Nicolas, op. cit., vol. II, 1. III, c. 5, p. 394 sq.; F. Martin, de VAvenir du Protestantisme, 1. IV, p. 200 sq., 1. IV, p. 321 sq., 1. VIII, p. 477 sq. ; J. H. Newman, Diffic. of Anglicans, lecl. VIII-IX; Baudrillart, op. cit., p. 361-398; P. Flammerion, De la prosph-ite comparee des nations cathol. et des nat. prot., Paris, Bloud, 1908.

2 Contra ep. Manichcei, cap. 4, P. L., XLII, 175. Cfr. M. d'Herbigny, Les argttments apologetiques de S. Augustin, in Rev. prat. d^Apot., t. IX, 1910,

P. 575-589- s S. Thomas, in I Decretalem (opusc. XIX, ed. Vives), c. 3; Bellarm, de Eccles. milit., 1. III, c. 3; Murray, disp. VII, vol. I, p. 731 sq.; Mazzella, n. 490 sq.; Franzelin, th. 24; Zigliara, Propadeutica, 1. IV, c. 12; Pesch, n. 391 sq.; Schanz, op. cit., vol. III, c. 9; J. Buroni, De Lntolerantid caihol., Taurini, 1868; E. Dublanchy, De Axiomate : Exira Ecclesiam nulla salus, Barri-Ducis, 1895 ; E. Hugon, Hors de P Eglise point de salut, Paris, Tequi, 1907; J. V. Bainvel, LLors de VEglise pas de salut, 1913.

(A) Ad cujus expositionem, sciendum est aliquid dupliciter esse necessarium ad salutem. Illud siquidem necessarium est necessitate medii, quod est medium et quidem necessarium justificationis, ac proinde sine quo, etiam inculpabiliter omisso, salus obtineri nequit ; id autem necessarium est necessitate/?m^/z, quod ita praescribitur ut scienter et volenter omitti nequeat sine peccato; si igitur culpabiliter omittatur, est causa damnationis ; si autem inculpabiliter omittatur, ob ignorantiam vel impotentiam, absque eo salus obtineri valet.

Insuper in Ecclesia duo distingui possunt, corpus et anima : corpus est elementum visibile, seu colleclio eorum qui exterius in unam societatem christianam coadunantur sub regimine Episcoporum Romanique Pontificis; anima vero est elementum invisibile seu collectio eorum qui interius in unam societatem spiritualem conveniunt per internumyfotez et caritatis vinculum. Itaque ad corpus Ecclesiae pertinent ii omnes qui exterius doctrinam christianam profitentur sub Romani Pontificis magisterio et regimine; ad animam vero, ii omnes qui internam fidem et caritatem habent, ideoque in statu gratiae versantur.

(B) Quibus praenotatis, (a) necessarium est necessitate viedii ad animam Ecclesiae pertinere : hoc enim nihil aliud significat nisi fidem et caritatem, seu statum gratiae esse in praesenti rerum ordine conditionem necessariam ad salutem : quod omnes Christiani concedunt. (b) Pariter necessarium est necessitate medii pertinere ad Ecclesiae corpus saltem in voto; sufficere autem, in iis qui veram Christi Ecclesiam non cognoscunt, votum implicitum, quod nempe includitur in aclu perfectae contritionis vel amoris Dei, quo quis sincere vult ejus mandata servare; cum enim unum ex divinis mandatis sit veram Ecclesiam amplecti, qui Deum diligit, vult implicite hoc mandatum exsequi *. (c) Non est autem necessarium necessitate medii ad corpus Ecclesiae pertinere in re, sed solum necessarium necessitate praecepti; adeoque

1 J. Bainvel, op. cit., putat distinctionem inter corpus et animatn Ecclesiae non sufficienter explicare praefatum axioma, sed sensum axiomatis esse omnibus necessarium esse necessitate medii ad corpus Ecclesice pertinere in re aut in voto.

qui inculpabiliter extra corpus Ecclesiae manet, non eo ipso damnatur, sed, positis ponendis, salvari potest.

  1. (C) Hic est igitur genuinus axiomatis sensus : Qui culpabiliter extra Ecclesiae Romanae corpus manet, salvari nequit. Culpabiliter autem extra Ecclesiam versatur : (a) qui sciens et volens ab Ecclesia secedit propter superbiam, voluptatem aliamve hujusmodi causam : hic enim aperte extra viam salutis ambulat; (b) qui sciens Catholicam Ecclesiam esse veram, propria culpa eam ingredi recusat, cum scienter et volenter grave divinum praeceptum contemnat. (c) Si quis autem dubitat quaenam sit vera Ecclesia, inquirere et orare debet cum sincera voluntate veritatem amplec"lendi, donec tandem aliquando omne rationabile dubium excusserit : secus culpabili negligentia laborat in re gravi. Hac de re instruendi sunt Protestantes, ut, divino adjuvante lumine, facilius veritatem inveniant et inventam ampleclantur *.

Ab obligatione Ecclesiam ingrediendi excusant : ignorantia invincibilis et impotentia. Prior multiplici modo contingere potest, v. g., quandp invincibiliter ignoratur revelatio christiana, vel ipsa existentia Ecclesiae, vel obligatio ei adhaerendi, vel quae sit vera Ecclesia; posterior occurrit quando quis, etsi veram cognoscens Ecclesiam, propter obstacula, pro praesenti insuperabilia, eam ingredi non valet : talis est catechumenus, qui ante baptismum, citra culpam dilatum, repentina morte corripitur.

  1. II. Probatur axioma. i° Qui culpabiliter extra Ecclesiam usque ad finem vitae manet, salvus fieri nequit.

(A) Ex dictis enim, Christus Ecclesiam instituit ad do<5lrinam suam tuendam praedicandamque, et in ea constituit praepositos qui jus habent docendi, regendi et sanctificandi omnem creaturam; aliunde, sub pcena damnationis, omnibus praecepit ut his praepositis obedirent : " Praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus

1 Cf. J. H. Newman, Diffic. of Anglicans, vol. I, p. 358 sq.; j. Field Spalding, op. cit., p. 201-213, ubi dilucide exponuntur obstacula quae acatholicorum conversioni obstant.

fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur . . . Euntes ergo docete omnes gentes... docentes eos servare omnia qucecumque mandavi vobis " *. Ergo qui sciens et volens obedientiam denegat his prsepositis, nempe Episcopis et Pontificibus Romanae Ecclesise, graviter peccat et periculo damnationis sese exponit.

g(B) Idem docuit christiana antiquitas. Jam enim vidimus quam strenue S. lgnatius affirmaverit necessitatem communionis cum Ecclesia, n. 669; quam saepe S. Irenceus idem inculcaverit, addens eos qui sunt extra Ecclesiam eo ipso esse extra veritatem, n. 6y$. Origenes autem primus esse videtur qui propriis terminis hoc axioma expresserit : " Nemo ergo sibi persuadeat, nemo semetipsum decipiat : extra hanc domum, id est, extra Ecclesiam nemo salvatur " 2. Sed post eum multi Patres idem inculcarunt; ita.^S. Cyprianuss : " Quisque ab Ecclesia segregatus adulterae jungitur, a promissis Ecclesiae separatur : nec perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Christi... Habere (jam) non potest Deum Patrem, qui Ecclesiam non habet matrem". S. Augustinus supponit hoc axioma omnibus esse notum, dum scribit 4 : " Salus extra Ecclesiam non est. Quis negat ? et ideo quaecumque ipsius Ecclesiae habentur extra Ecclesiam non valent ad salutem ".

Immo Protestantes ipsi plus minusve explicite idem docent; ita Confessio Helvetica prior, art 26 : " Arcemus item quotquot ab Ecclesise sancla societate discedentes, aliena dogmata vel ingerunt vel seclantur. . . Quos si obstinate monitioni Ecclesiae et christianae eruditioni non obsecundant, per magistratum coercendos, ne contagione gregem Dei inficiant, judicamus"5.

1 Marc, XVI, 15; Matth., XXVIII, 19-20; cf. Matth., X, 14-15, 40; XVIII, 17; Luc, X, 16.

s Apud Schaff*, Creeds of Chrisiendom, vol. III, p. 228. Quod etiam apertius declarat posterior Helvetica Confessio (Schaff, 1. c, p. 276) : " Communionem vero cum Ecclesia Christi vera tanti facimus, ut negemus eos coram Deo vivere posse, qui cum vera Dei Ecclesia non communicant, sed ab ea se separant". — Ita etiam Articuli Anglicani, Confessio Westmonasteriensis, etc, apud Schaff, op. cit., p. 499, 657.

533 CAPUT III. — NOTIS EXTERNIS CONFIRMATUR

  1. 20 Qui vero inculpabiliter extra Ecclesiam manet, salvus esse potest, dummodo per fidem et caritatem velcontritionem perfeclam, ad animam Ecclesice pertineat.

(A) Hic fuit enim constans Ecclesiae sensus, quem authentice declaravit Pius IX l : " Tenendum quippe ex fide est, extra Apostolicam Romanam Ecclesiam salvum fieri neminem posse, hanc esse unicam salutis arcam, hanc qui non fuerit ingressus, diluvio periturum ; sed tamem pro certo pariter habendum est qui verce religionis ignorantid laborent, si ea sit invincibilis, nulld ipsos obstringi hujusce rei culpd ante oculos Domini. Nunc vero quis tantum sibi arroget, ut hujusmodi ignorantice designare limites queat, juxta populolorum, regionum, ingeniorum aliartimque rerum tam multarum rationem et varietatem ? " Et alibi addit nullum " aeternis puniri suppliciis, qui voluntarice culpa reatum non habeat ". Doctrinam igitur catholicam falso exponunt qui contendunt acatholicos etiam bona fide versantes, omni spe salutis destitui. .

  1. (B) Revera Scriptura satis clare inculcat Gentiles non paucos apud Deum gratiam invenisse et fuisse salvatos : siquidem Job, qui ut Dei amicus exhibetur, extra Synagogam, seu hujus temporis Ecclesiam, versabatur ; ex quo concludit Augustinus quosdam aHos inter Gentiles Deo placuisse2; Ninivitse pariter, etsi extra synagogam manentes.

1 Apud Denz.-Ban., n. 1646. Errant igitur O. Brownson {Works, vol. V, controv. 1) et Muller, Extra Esclesiam nulla salus, qui contendunt Protestantss, inczdpabiliter extra Ecclesiam rnanentes, salvari non posse; dicunt siquidem fidem, quam in baptismo acceperunt, necessario amitti, quum extra actualem Ecclesise catholicas adhaesionem, impossibile sit actum verae fidei elicere. Argumentum hujusmodi omni fundamento carere ostendimus in Tr. de Fide. Interea notare sufticiat prsefatam opinionem aperte contradicere verbis Pii IX supra citatis, et sequentibus : "Notum Nobis Vobisque, eos qui invincibili circa sanCtissimam nostram religionem ignorantia" laborant, quique naturalem legem ejusque prsecepta in omnium cordibus a Deo insculpta sedtilo servantes, ac Deo obedire parati, honestam rei^amque vitam agurit, possc, divince lucis et gratia operante vircuie, aternam tonsequi vitam; cum Deus. ,. pro summa sua bonitate et clementia, minime patiatur quempiam cetemis puniri suppliciis, qui voluntdrice culpce reatum non habeat ". (Encycl. 10 August. 1 863, apud Denz.-Bann., n. 1677)

2 " Diyinitus autem provisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno (Job) sciremus etiam per alias gentes esse potuisse qui secundum Deum vixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritualem ] erusalem ". (S. August, de Civit.

paenitentiae gratiam acceperunt Fatemur equidem sub N. Lege praeceptum adesse Ecclesiam ingrediendi ; sed ex hoc minime sequitur salutis viam ita coar6latam fuisse ut qui ignorant Evangelium vel veram Ecclesiam, eo ipso damnandi sint; inconcussum enim stat principium, Scriptura, Patribus et theologis constanter inculcatum, Deum scilicet sincere velle salutem omnium, etiam Infidelium, nullumque adultum damnari posse nisi scienter et pertinaciter contra conscientiae dictamen graviter ofTenderit x. »

Fatemur equidem eos quibusdam carere mediis salutis, v. g. sacramento Psenitentiae, etc; sed ex hoc non sequitur eos omni medio carere, etiam quando peccaverunt : possunt enim aclum contritionis elicere, sicut ipsi Judaei ante Christi adventum.

  1. 30 Solv. diffic. Objiciunt Rationalisice Proiestantesque Liberales hoc dogmate immoderatum credulitatis spiritum induclum fuisse, quo scientiarum progressus maxime retardatur 2.

Resp. Hoc axioma ex se credulitatem non generat, sed solummodo supponit nos certos esse tum de existentia. revelationis tum de divinitate Ecclesiae; excludit proinde scepticismum quidem et indirTerentismum, non autem criticiwi, ut aiunt, spiritum; certitudo enim hujusmodi scientifice non acquiritur nisi criticae ope, et quicumque tantisper legerit S. Thomae aliorumque theologorum opera, mox videbit difficultates ab adversariis propositas, non fuisse suppressas, sed candide expensas et invicte confutatas. Non omnia quidem quae scripserunt, hodie ut omnino certa habentur, sed scriptis suis luculenter ostenderunt legitimum inquisitionis spiritum tunc temporis viguisse. Et sane falso asserunt adversarii absoluta certitudine legitimum criticae usum aboleri : si res enim ita se haberet, quotiescumque veritas apodiclicis demonstratur argumentis, ars critica eo ipso periret; quod certe nemo sange mentis asserit.

Omni igitur argumentorum genere constat Ecclesiam Romanam, eamque solam, vere esse Ecclesiam a Christo institutam, quam omnes ingredi debeant qui ceternam saluiem consequi volunt.

Dei, 1. XVIII, c. 47, P. L., XLI, 609). Alios Patrum textus videre est apud Dublanchy, op. cit., p. 291 sq.

1 Quod ex professo probabimus in Tr. de Deo Uno.

2 Lecky*, History of the rise and influence of the spirit of Rationalism, N.-York, 1893., ch. IV, vol. I, p. 395.

  1. Hucusque probavimus Ecclesiam Romanam, et quidem solam, esse veram Ecclesiam a Christo fundatam; eamque esse societatem visibilem, indefectibilem ac hierarchicam, ab Episcopis, sub Romano Pontifice, gubernatam. Remanet igitur ut paulo fusius et accuratius hujus Ecclesias potestatem et hierarchicam constitntionem expendamus, necnon ejus relationes cum societate civili. Qua in. parte, uti valemus non tantum Scriptura et Traditione, sensu superius explicato n. 578 sq., sed etiam infallibili aucloritate Ecclesi(Z,quse, ex jam probatis, in Romano Pontifice ex cathedra loquente residet, et in corpore episcopali, prout unitum manet cum Romano Pontifice.

  2. Antequam tamen praedi6la aggrediamur, hic pauca prsenotare juvat de relationibus Christi cum Ecclesia \

Christus, ex diclis, est Ecclesiae fundator; praeterea, etiam post suam ascensionem in caelum, ejus caput et sponsus remanet, juxta S. Pauli dodtrinam 2.

(A) Ecclesice caput : " Et ipsum (Christum) dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et plenitudo ejus"3... Revera Christus ad Ecclesiam refertur, sicut caput ad corpus. Sicut enim caput naturale sibi conjungit omnia membra, eisque praesidet

1 Ecclesia lato sensu intellecta, in triplici statu spectari potest : militans in terra, patiens in purgatorio, triumphans in cselo. Ad militantem Ecclesiam pertinent qui, viventes in carne, ecclesiasticis superioribus obediunt, et cum infensissimis hostibus, mundo, carne et diabolo bellum indesinenter gerunt ; ad Ecclesiam patientem, qui, e vita defuncli in statu gratiae, aliquid luendum habent in Purgatorio; ad Ecclesiam triumpkantem, qui, omnibus expiatis, jam cum Christo sine fine regnant.

2 Cf. Passaglia, 1. III, c. 41, n. 742 sq. ; Franzelin, th. 18; Dom A. Grea, De V Eglise et de sa divine constitution, 1. I, c. 3.

DE ECCLESI^e CONSTITUTIONE. 539 et in ea motum et vitam influit, pariter Christus : (a) sibi jungit ardissimo vinculo omnia Ecclesiae membra, ita ut jam non amplius dispersa maneant, sed unius fidei, unius caritatis, unius baptismi nexu simul uniantur, juxta illud : " Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum tamen corpus sunt; ita et Chnstus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus Mx:..; (b) eis pariter prcesidet, quatenus per S. Pontificem et episcopos, fideles docet ac regit; (c) in eos tandem spiritualem motum et vitam influit; nam, sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso; et de plenitudine ejus nos omnes accepimus : hic est enim fons gratiae, a quo quidquid boni accipimus, juxta illud : " Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant " 2; hic est vitis cujus nos palmites sumus 3, et sicut palmes a vite succos vitales accipit- ita et nos a Christo vitam spiricualem habemus.

  1. (B) Ecclesioz sponsus; quam doctrinam Apostolus declarat his verbis : " Quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae" 4...; ex quo sequitur Christum ad Ecclesiam referri sicut vir ad uxorem. Idem Patres illustrant, comparando unionem Christi et Ecclesiae cum unione iriter Adamum et Evam : (a) sicut enim ex Adami dormientis latere Eva sumpta fuit, ita ex latere Christi morientis Ecclesia prodiit; 5 (b) sicut Adamus et Eva erant duo in carne una, ita Christus et Ecclesia unum mysticum corpus efficiunt; et quemadmodum ex utriusque unione totum propagatum est genus humanum, ita ex Christi Ecclesiaeque connubio nascuntur omnes filii Dei, ideoque Ecclesia, potiori jure quam Eva, mater viventium merito appellatur; (c) sicut Adamus dilexit uxorem suam, et haec viro subdita fuit; ita Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea 6, et haec pariter subditur Christo non subjectione servili, sed summa dilectione; hinc sicut vir nutrit et fovet uxorem suam, ita Christus nutrit et fovet Ecclesiam ?.

Christus igitur est non solum Ecclesiae fundator, sed etiam ejus invisibile caput et perpetuus sponsus.

5 lta S. Augustinus, In Joannem, tr. 120, n. 2, P. L., t. XXXV, 1953 : " Propter hoc prima mul*ier facla est de latere viri dormientis, et appellata est vita materque vivorum. Magnum quippe significavit bonum ante magnum prsevaricationis malum. Hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei conjux, quod de latere dormientis effluxit ".

6 " Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret ". . . {Ephes., V, 25).

7 " Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus Ecclesiam " {Ephes., V, 29).

Chapter 20 of 81