Skip to the text

Nn. 87–136

  1. Judicium de methodo immanentiae. (a) Imprimis animadverti debet hanc meihodum, exc/usive adhibitam, absque historicis argumentis, non sufficere ex se ad probandam revelationis existentiam, sed solum ejus probabilitatem et moralem necessitatem, si de toto humano genere agitur. Cum enim revelatio non sit necessaria nisi hypothetice, id est posita ordinatione hominis ad finem supernaturalem, quae philosophicis argumentis dernonstrari nequit, existentia revelationis, sicut cetera facta, nonnisi historice cum certitudine probari potest3. — Neque methodo imma-

1 Hoc jam subobscure animadverterat Blondel, dicens : " Sans donc qu'il y ait de continuite reelle entre le monde de la raison et celui de la foi, sans qu'on fasse en rien rentrer dans le determinisme de Taclion humaine 1'ordre surnaturel qui demeure toujours au dela de la capacite, des merites, des exigences de notre nature et meme de toute nature concevable, il est legitime de montrer que le progres de notre volonte nous contraint a l'aveu de notre insuffisance, nous conduit au besoin senti d'un surcroit, nous donne 1'aptitude, non a le produire ou a le definir, mais a le reconnaitre et a le recevoir, nous ouvre en un mot, comme par une grace prevenante, ce bapteme de desir qui, supposant deja une touche secrete de Dieu, demeure partout accessible et necessaire en dehors meme de toute revelation explicite, et qui, dans la revelation meme, est comme le sacrement humain immanent a 1'operation divine ". (Lettre^ ap. Annales de Philos. , p. 710, tirage a part, p. 38).

2 Dolendum est tamen quod Laberthonniere et quidam alii propugnatoros immanentit?. methodi tam acriter impugnaverint veterem theologorum methodum, et scholasticse philosophke bellum indixerint. Nonne satius est dextras jungere contra communem hostem, et omnibus legitimis methodis uti ad convertendos eos qui a vera fide alienati sunt? De philosophia scholastica, quatenus hodiernis moribus accommodari potest, melius sentiebat d'Hulst, ut constat ex ejus operibus, praesertim Mtlanges Philosophiques. Cfr. A. Baudrillart, V Apologetique philosophique de Mgr d? Hulst^ in Revue pratique d' 'Ap>o/ogtftique, l. III, 1906, pp. 13, 73, 387, 470, 513, 577, 641.

3 Quod recenter Blondel asserebat, Lettre d VUnivers, ier mars 1907: "Loin d'admettre que les preuves historiques et objeclives sont superflues ou peuvent etre suppleees, je me suis sans cesse attache a mettre en lumiere 1'utilite et la solidarite' des diverses preuves, 1'element qui en opere la synthese, 1'unite d'une demonstration qui rend obligatoire autant que raisonnable 1'adhesion aux verites revelees. .. Je n'ai pas cesse un seul instant d'affirmer que, sans un enseignement objeclif et une revelation positive, nous ne pouvons par nous-memes decouvrir aucun dogme, obtenir aucune connaissance de la veritable realite sur- nentiae demonstrari vaiet absoluta revelationis necessitas ; vagae enim aspirationes, quae nobis insunt ex nostra ordinatione ad finem supernaturalem, non sunt satis explicitae ut ex eis existentia aut necessitas auxilii vere supernaturalis probetur. Attamen ex humanae naturae miseria ejusque morali impotentia ad vitam moralem propriis viribus recl;e ordinandam, praesertim si totum humanum genus spectatur, inferri potest moralis necessitas alicujus revelationis necnow auxilii cujusdam indebiti ut homo suum finem cognoscere et assequi valeat (infra, De verd Re/igioneyn. 212).

  1. (b) Quando immanentice defensores asserunt ad integram a<5lionum et facultatum nostrarum evolutionem postulari aliquid superadditum (un surcroit) et supernaturale, res non est ita intelligenda quod supernaturale proprie diclum vere exigatur a natura humana; nam supernaturale proprie diclum^ quod in quadam participatione naturae divinae situm est, non solum supra vires sed etiam supra exigentias cujuslibet naturae creatae meritc dicitur. Quare Pius X1 merito eos catholicos damnavit, "qui, quamvis immanentiae doctrinam ut doctrinam rejiciunt, ea tamen pro apologesi utuntur; idque adeo incauti faciunt, ut in natura humana non capacitatem solum et convenientiam videantur admittere ad ordinem supernaturalem, quod quidem apologetae catholici, opportunis adhibitis temperationibus demonstrarunt semper, sed germanam verique nominis exigentiam" — Neque exaggeranda est hominis infirmitas et inhabilitas ad verum cognoscendum aut bonum faciendum; damnata est enim sequens Baii propositio 2 : " Deus non potuissetab initio talem creare hominem qualis nunc nascitur ". Dici tamen potest, attenta hominis miseria, attentisque ejus aspirationibus, aliquod auxilium divinum esse moraliter homini necessarium ut, superatis gravibus tentationibus, vitam suam recte ad Deum ordinare valeat. Hoc autem auxilium non est necessario supernatu- naturelle, degager aucune notion de la grace, meme quand les touches secretes de Dieu se traduisent deja par des faits de conscience anonyme *', Quae si aperte ab initio declarata fuissent, non tam acriter nova methodus impugnata esset.

rale, sed potuisset esse ordinis mere naturalis, si ita Deo placuisset. Proinde nonnisi ex revelatione novimus hominem indigere auxilio vere supernaturali, et quidem ratione fmis supernaturalis ad quem, etiam post lapsum, destinatus manet. Si igitur nobis insunt vagae aspirationes ad aliquid superadditum, non exinde inferre licet cum certitudine hoc esse quid vere supernaturale.

  1. (c) Si vero methodo immanentice quis utitur ad viam parandam historicce demonstrationi ejusque vim augendam, praefatos excessus vitando, opus utile sane perficit. Cum enim non pauci philosophi rationis autonomiam hodie proclament ut dogma inconcussum, parum prodesset prius eis proponere miracula quibus revelatio innititur : istis enim vix ullam attentionem prseberent. Expedit igitur ut hi, penitus introspecla propria conscientia, attenteque consideratis altissimis aspirationibus quarum conscii sunt, necnon eorum inhabilitate ad agendum modo consentaneo cum eisdem,opportunitatem alicujus superioris luminis et auxilii sincere agnoscant : tunc enim historicorum argumentorum vim multo facilius percipient, necnon officium ampleclendi revelationem qua indigent ad finem suum attingendum r,

Ita ex conscientia primum vaga et implicita alicujus auxilii superadditi pedetentim quis assurgit ad perceptionem moralis necessitatis alicujus auxilii supernaturalis; postea historice demonstratur fa6lum revelationis, et mens bene disposita, accedente Dei gratia, intelligit sibi incumbere

1 Hanc methodum, tanquam prseparationem subjecHvam et moralem ad demonstrationem historicam et ad actum fidei, admittit Le Bachelet, S. J., De V apologdtique tradil. el de T apologtlique moderne, Paris, 1897, p. 140- 141. " Voici finalement comment la chose est concevable. Meme dans 1'ordre naturel, nous sentons le besoin d'un surcroit pour le developpement de nos aspirations legitimes et la perfection integrale de notre adlion humaine II faut donc se tourner vers Celui d'011 le secours peut venir, et cela suffit pour expliquer un mouvement initial de l'ame vers Dieu. Mais si 1'ordre surnaturel existe reellement, nous ne pourrons de fait trouver en dehors de cet ordre le surcroit tel qu'il nous le faut. Si donc nous cherchons le secours divin avec 1'humble sentiment de notre insuftisance, si nous le poursuivons d'apres toutes les Iois'de la sincerite interieure, la grace interviendra certainement pour nous aider et pour orienter nos aspirations vers 1'unique terme, Dieu notre fin surnaturelle... De la sorte il peut arriver que le besoin du surcroit, vague et indetermine au debut, se precise dans la suite sous 1'infiuence de la grace, et devienne besoin du sur. naturel propremcnt dit ".

58 PROUEGOMENA IN APOLOGETICAM.

officium crcdendi ea omnia quse divinitus revelata sunt, propter auctoritatem Dei. — Neque dici potest hunc processum, utpote subjeclivum, vi carere ad demonstrandam veritatem ohjectivae revelationis. Scopus enim hujus methodi est assurgere ab intimis et immanentibus aspirationibus, quae vere et obje&ive nobis insunt, ad recognoscendum aliquod Ens transcendens et moralem necessitatem alicujus auxilii objectivi ab illo Ente praestandi. Ita ex immanenti fit ascensus ad transcendens, et parum refert qua via Deum attingimus, dummodo eum vere attingamus et amplectamur \

  1. (d) Fatendum est tandem, hanc methodum non omnibus mentibus accommodari, sed iis tantum quae modernam philosophiam excoluerunt, simulque in seipsis experiuntur nobiles illas aspirationes quas suggerit Blondel in suo opere. Iis vero qui philosophico ingenio praediti non sunt, sed propriae indigentiae conscientiam habent, suaderi potest methodus a Card. Dechamps exposita, supra, n. 73. Quod argumentum ita declarat Vaticanum 2 : " Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam san6litatem et inexhaustam in omnibus bonis fecunditatemt ob catholicam unitatem invictamque stabilitatenv magnum quoddam et perpetuum est ' motivum credibilitatis, et divinae suae legationis testimonium irrefragabile ".

Ita via parabitur ad demonstrationem christiano-catholicam.

1 De methodo immanentise, cfr., prseter opera jam allegata : — Schwalm, O. P., Les illnsions de Pidealisme et leurs dangers pour lafoi, in Revue thomiste, sept. 1896; Gayraud, Une nouvelie apologitique, ap. Annales de Philos. chritienne, dec. 1896, janv. 1897; «^» & Apologttique nouvelle, ap. Revue du Clergefrancais, ier oc~t. 1900; id., Le probleme de la certitude re/igieuse, ibid., 15 mars 1902; Mano, La Methode dHnnnanence, in Rev. du Clerge fr. t. XXVII, p. 419; Mallet, Un entretien avec Blondel, ibid., t. XXVII, p. 627 et t. XXXVIII, pp. 405, 513; Dubois, La crise rtcente de V Apologttique, ibid., t. XXXIX, p. 113; Allo, Exirinsecisme et historicisme, t. XL, p. 655; Gar deil, O. P., La Crtdibilite", p. 189-212. '

Praestantia, scopus et divisio Tractatus.

  1. Existentiam factorum religiosorum nemo est hodie qui negare possit. Etenim, apud varias gentes, a temporibus remotissimis usque ad nos, viguere et adhuc vigent varice religiones^ et quidem tam universaliter, ut genus humanum generatim spe6latum tanquam vere religiosum haberi debeat.

Studium igitur criticum ac scientificum religionis est maximi momenti. Agitur enim de fa6lo universali, quod in vitam sive privatam sive publicam hominum maximum habuit influxum, quod proinde praetermitti nequit. Cuique enim intra se tantisper cogitanti obvia occurrit quaestio momentosa, nempe ad quem finem destinemur; ex ejus solutione pendet totius vitae nostrse ordinatio : si mundus hic spectabilis nihil aliud est nisi atrium et vestibulum alterius mundi invisibilis, si praesens vita non est nisi praeambulum immortalis vitae, actiones nostrae non ad terrenam et transeuntem felicitatem, sed ad spiritualem et sempiternam ordinandae sunt.

  1. Jamvero solutionem hujus gravis problematis praebent aut saltem praebere ambiunt variae religiones : docent siquidem, praeter hunc visibilem mundum, alium existere invisibilem, ad quem pervenire possumus, si communionem habemus cum Ente vel Entibus superioribus, quae ibi degunt; docent proinde nos aliquo divino lumine et auxilio indigere, tum ad cognoscenda ofrlcia vitae moralis tum ad eadem implenda. Si igitur de nostro fine ultimo curamus,

60 DE VERA RELIGIONE.

si vitam nostram recte ordinare volumus, necesse est ut religiosae quaestionis studio attente et perseveranter incumbamus. Nam neque scientiae physicae, neque sola philosophia solutionem certam et tutam nobis supplent, ut infra probabitur.

Scopus autem hujus tractatus est, investigare critice et scientifice quaenam sit ex his omnibus religio vera ab omnibus amplectenda.

  1. Divisio. Pleraeque religiones contendunt se divinitus esse revelatas, suisque asseclis praebent media suprahumana seu supernaturalia ad finem suum attingendum. Inter illas religiones certe eminet christiana religio, quae apud excultos cives Europae et Americae fere sola viget, et per ceteras mundi partes late dirTunditur : de hac igitur speciatim inquirendum est.

Duae igitur quaestiones praecipuae investigandae sunt, videlicet : i° num necessaria sit aliqua religio in genere, et praesertim aliqua religio revelata seu revelatio ; 2° utrum necne christiana religio sit divinitus revelata et ab omnibus ample6lenda.

In priori igitur parte, tum de religione in genere agemus, de ejus conceptu et necessitate, tum speciatim de religionis revelatae conceptu, possibilitate et necessitate, necnon de obligatione eam amplectendi et methodo eam investigandi. In posteriori parte, declarabimus divinitatem christianae religionis : i° intrinsece^ ex ejus doctrinae supereminentia; 20 extrinsece, ex factis praeternaturalibus quae ejus divinam originem manifestant ; 30 comparative^ ex eo quod ceteras religiones omnino transcendit.

DE VERA RELIGIONE.

'Religionis conceptus.

Religionis < conceptus et necessitas.

Religionis necessitas demonstrata

Pars prior :

De Religione in genere.

'historice. - psychologice. ^metaphysice. rorationis. Speciatim necessitas-[ fexterni

~nUAc. J externi lcultus(publici.

Cap. II, Religionis revelatae'

'conceptus. possibilitas. necessitas. obligatio moralis. discernibilitas.

Pars altera :

De Religione Chrisiiand, < cujus divinitas probalur

Cap. I f ^x eJus doctrinae excellentia, Intrinsece. [quae divinam originem denotat.

Cap. II,

Extrinsece seu historice.

' Praevia de credibilitate Evangeliorum.

De testimonio Christi. < De ejus miraculis.

De propagatione christianismi. kDe prophetiis messianicis.

Cap. III, jcum Budhismo. Co;nparative\cum Islamismo.

Conclusio : obligatio christianam religionem ampleclendi.

©ars ©rtot\

DE RELIGIONE IN GENERE rp rf> rf> cp cr> cp rp rr>

  1. Duplex erit caput : in priori, de religione agemus, praescindendo a quaestione utrum revelata sit necne, ejus conceptum et necessitatem exponendo; in posteriori, de religione revelata, ejus conceptum, possibilitatem ac moralem necessitatem declarando, necnon obligationem et methodum de ea inquirendi.

Caput )♦

DE CONCEPTU ET NECESSITATE RELIGIONIS.

  1. Hic agitur de religione in genere, abstrahendo a quaestione utrum haec sit naturalis an revelata; et in triplici articulo dicemus :

I. De conceptu religionis;

II. De ejus necessitate;

III. Speciatim de necessitate orationis et cultus publici.

Art. I. De conceptu religionis.

  1. Praevia de vocis etymologia. Religio, si spectetur vocis etymologia, venit : (a) juxta Ciceronem, & relegendo, quia hominis religiosi est mente revolvere seu relegerequae ad Dei cultum pertinent: 11 qui omnia quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retraclarent et tanquam relegerent, sunt dicli religiosi ex relegendo, ut ex eligendo elegantes, tanquam ex diligendo diligentes" *; (b) jaxta Laclantium 2, a religando, quia religionis proprium est homines Deo

pietatis vinculo ligare : " hoc vinculo pietatis obstricli Deo et religati %wmu%\ unde ipsa Religio nomen accepit, non, ut Cicero interpretatus est, a relegendo "; (c) vel, juxta S. Augustinum \ a reeligendo, quia Deum, per peccatum amissum, virtute religionis de novo eligimus : " hunc eligentes, vel potius religentes (amiseramus enim negligentes, hunc ergo religentes) unde et religio dicla perhibetur, ad eum dileclione tendimus ut perveniendo quiescamus".

Si autem recentes audiamus, religio primum significasse videtur scrupulum in genere, deinde pium scrupulum, postea tandem omnia officia erga Deum quae cum pio scrupulo perfici debent2.

I. De genuino religionis conceptu 3.

  1. Hunc conceptum duplici modo assequi possumus : a priori, ex ipsa notione Dei et hominis, qualis in Philosophicis Institutionibus declarata fuit; a posteriori, fa6la religiosa ab aliis fac~tis secernendo, ita ut ex hac collatione elementa religionis determinari valeant.

  2. i° Si notio religionis ex ipsa naturd Dei et hominis deducitur , tria praesertim elementa complectitur : (a) doclrinam seu dogmata : cum homo sit intellectu praeditus, Deum cognoscere debet, ejus scilicet naturam, attributa, providentiam, possibilitatem et moralem obligationem Eum attingendi, necnon modum et media quibus ad Deum assurgere Eique uniri valemus. Quare omnes religiones aliquot dogmata seu veritates credendas suis asseclis proponunt.

  3. (b) Regulam morum : cum homo sit voluntate pra> ditus et ad agendum destinatus, a6lus suos versus aliquem finem ordinare debet : hunc finem esse Deum ipsum religio ostendit, posteaque regulas morales tradit quarum ope in ipsum tendere valeamus, officia nempe implendo erga •Deum, proximum et seipsum. In omnibus itaque religionibus asseritur obligatio moralis Deum colendi et bonum faciendi 4.

2 M. Breal et A. Bailly, Dift. ttymol. latin, Paris, 1898, p. 157, ubi tamen Ciceronis opinio pr^efertur.

3 Wilmers, S. J., De religione revelatd, n. 1-16; Lahousse, S. J., De Verd Religione, n. 5-1 1; L. Gondal, Religion, ed. nouv., 1904, ch. I; Abbe de Broglie, Religion et critique, 1896, p. 3-105.

4 Quod elementum est pars essentialis religionis, ut recte ostendit Lagrange, ^Etudes sur les religions stmitiques, Paris, Lecoffre, 1903, p. 7 : " II faut cepen-

  1. (c) Principium vitce : cum homo sit amoris capax, Deum totius bonitatis fontem non solum reveretur, eique gratias pro beneficiis persolvit, sed eum diligit, ab eoque diligitur : ita religio fit principium mutui amoris, ideoque principium vitae moralis. Hos autem reverentiae, gratitudinis et amoris sensus homo a<5tibus externis seu ritibus religiosis manifestabit. — Religio igitur totum hominem, cum omnibus facultatibus, compleclitur et in Deum ordinat.

  2. 2° Si notio religionis infertur ex diligenti observatione faclorum religiosorum, eadem elementa in ejus conceptu reperimus r. Quo res dilucidius constet, necesse est ut facta religiosa cum aliis factis similibus conferantur; tunc melius patebit quomodo distinguatur reWglo & philosophid, ab ethicd et arte.

(a) Philosophia et religio circa idem fere obje6lum versantur, nerripe primum principium hominis ejusque ultimum finem, diverso tamen modo. Prior est praesertim speculativa et ad cognitionem tendit, dum posterior est principaliter praclica et ad amorem ultimo tendit; prior experientiae et rationi innititur, posterior traditioni et revelationi : religiones enim fere omnes de facto aliquam divinitatis revelationem supponunt, ut ex dicendis patebit, nn. 118, 123, 127, 130, etc.

  1. (b) Religio et ethica pariter in eo conveniunt quod ambo regulam agendi seu regulam morum praebent; sed in eo differunt quod ethica nullam aliam legem nisi naturalem agnoscit seu ofricia qualia manifestantur a conscientia; dum religio vocem conscientiae habet tanquam vocem Dei et, praeter legem naturalem, positivas leges admittit, in quantum sunt divinae sapientiae et voluntatis manifestatio.

dant reconnaitre que tous ceux qui pratiquent la religion s'y croient obligts. Nulle part on ne se resout a 1'observer par un choix libre et parce qu'elle procure des avantages dont on pourrait se passer. tes hommes religieux ont toujours cru que les relations qu'ils souhaitaient entretenir avec la divinite etaient voulues par Elle, qu'Elle exercait sur la vie un certain controle et attendait d'eux certains actes. Toute religion contient donc une exigence, et une exigence morale, car la moralit£ d'un acte est indissolublement liee a 1'idee d'obligation.- "

1 Quae facla breviter descripta invenies in sequenti articulo de necessitate religionis; hic solum exponimus notionem, cujus veritas ex infra dicendis constabit.

*03- (c) Ars et religio prosequuntur quidem pulchrum et ideale, quatenus est divinae perfectionis urnbra; sed ars pulchrum praesertim sensibile exprimere quaerit, directe ut oculis et aesthetico sensui placeat; dum religio moralem pulchritudinem, vitae honestatem et san<5titatem non solum pingere sed etiam attingere nititur, ut inter Dcum et hominem virtutibus ornatum intima sit unio.

  1. (d) Religio pariter di ffert v, superstitione eimagid; ambo in eo quidem consentiunt quod entia invisibilia admittunt, cum quibus relationes habere valemus; sed, dum magia et superstitio vanam curiositatem et saepe passionum expletionem modis illegitimis quaerit, religio propriam et aliorum sanctificationem mediis divinitus institutis prosequitur.

Jamvero ex hac comparatione constat reiigionem tribus elementis constare supra descriptis : doclrind quadam intel- /ecluali\et in hoccum philosophiaconcordat; reguld morum, et in hoc cum ethica convenit; tandem principio vitce spiritualis : non enim in mera contemplatione veri et boni sistit, sed, sicut ars, verum, bonum et pulchrum amore prosequitur et attingere nititur. — Si unum ex his tollitur,,eo ipso tollitur religio : si primum tantum servatur elementum, habetur philosophia, non autem religio; si secundum, habetur codex moralis, minime religio; si tertium, manet quidem vagus mysticismus, sed non integra religio.

  1. 30 Religionis definitio. Religio igitur objeclive spectata definiri potest complexus veritatum et officiorum quibus vita nostra in Deum ordinatur. Subjeclive autem est fides in Deumy seu aliquod eus invisibile et superius1, quod legitimas hominis aspirationes explere valet, simulque tendentia in Eum prcesertim per cultum et amorem.

(A) Religio proinde triplicem ac~tum importat : (a) actum intelleclus Dei excellentiam apprehendentis; (b) actum voluntaiis hoc judicium approbantis; (c) actum practicumy quo parati sumus omnia onicia erga Deum implere. Non

1 Dicimus " in aliquod ens invisibile et superius ", ut hcec definitio applicari possit iis religionibus quae, etsi unicum Deum supremum et infinitum non agnoscant, in aliquod Numen invisibile credunt. Tiieol. Dogm. (Vol. I.) — 3 in phantasia aut in sensu quodam speciali residet, sed primario in voluntate, secundario autem in intellectu, imo et in facultatibus sensibilibus, quatenus ipsae ad cultum Deo reddendum concurrunt. Totum igitur complectitur hominem, quia homo, totus quantus est, a Deo pendet.

  1. (B) A<5lus vero speciales ad quos praecipue religio nos inclinat, quinque sunt, e quintuplici relatione qua Deo conjungimur, fluentes : (a) adoratio, qua supremum Dei dominium agnoscitur : ipse enim, utpote Creator, est supremus omnium dominus, primum principium et ultimus finis; (b) gratiarum actioy qua Deum ut benefactorem colimus; ab eo siquidem accepimus quidquid boni habemus, sive substantiam, sive facultates, imo concursum ad agendum; (c) amor, quo Deum diligimus ut fontem omnis perfectionisetpulchritudinis,ideoque utsumme amabilem;(d)/£/ztiof qua ut fons omnium bonorum recognoscitur; quum enim omne bonum ab eo dimanet, ad eum recurramus oportet, si nova beneficia obtinere velimus; (e) pcenitentia^ qua Deum offensum placare conamur : homo enim libertate praeditus Creatorem suum nonnunquam offendit, et ad placandam ejus justitiam, pcenitentiam agere debet.

  2. (C) Reliclis aliis divisionibus, quae huc non pertinent, duplex concipi potest religio, naturalis et supernaturalis : (a) Prior ea est quae in ipsa rerum natura fundatur, solius rationis ope, sine revelationis lumine, comparari potest, et ad finem naturalem tendit. (b) Posterior ea est quae positiva revelatione manifestatur, et dogmata vel praecepta continet, quae non necessario ex ipsa natura rerum fluunt, sed expressa Dei voluntate manifestata fuerunt : de qua fusius agetur in sequenti capite.

II. Falsae aut incompletae definitiones religionis x.

. 108. Tanquam/tfto aut incompletce rejici debent sequentes definitiones religionis : (a) definitio Kantii, qui contendit religionem consisterein moraHtate^ quatenus nempe diclamen conscientiae tanquam vox ipsius Dei consideratur : ita religio cum ethica confundi-

1 Abb6 de Broglie, Rel. et critique, p. 5-15; A. Reville*, Prolegomenes de 1'hist. des Religions, p. 15-48.

DE CONCEPTU ET NECESSITATE RELIGIONIS. 67 tur; (b) notio a Fichte tradita, juxta quem religio non est scientia praclica morum, sed scientia mere speculativa de altissimis rebus : a philosophia igitur non differt; (c) definitio pantheistarum, qui contendunt religionem sitam esse in communione quddam cum Infinito; (d) variae definitiones modernistarum, juxta quos religio e subconscientia oritur, et consistit in quadam communione affectuosa cum divinitate; (e) definitiones positivistarum, qui contendunt religionem nihil aliud esse nisi puerilem explicationem naturalium phsenomenorum, quorum causa ignoratur.

Quas quidem notiones aut falsas aut incompletas esse constabit ex iis quae infra dicemus de necessitate religionis.

Art. II. Religionis alicujus necessitas.

  1. Status quaestionis. Necessitatem alicujus religionis, prout eam definivimus, n. 105, negant : (a) Ii omnes qui Dei personalis existentiam vel prorsus rejiciunt, vel in dubium revocant, quales sunt Athei, Materialistce^ Positivistce, Agnostici, Pantheistce : nam si Deus non existit, vel a mundo non distinguitur, aut si nil certi de Eo cognosci potest, de relationibus inter Eum et homines inquirere inutile est. (b) Indifferentistce absoluti, qui, licet Deum existere agnoscant, Eum de nostris obsequiis minime curare contendunt, proindeque religionem ut rem indifTerentem et inutilem negligunt; in hoc difTerunt ab indifferentistis mitigatis, qui necessitatem alicujus cultus admittunt, sed tenent cuivis licere religionem, quam libuerit, profiteri; de quibus infra agemus. (c) Praeterea, inter deistas qui religionis necessitatem agnoscunt, non desunt qui orationis utilitatem et efficaciam negent, quippe quae nec Deum nec hominem decet *. (d) Alii autem cu/tus externi et publici necessitatem rejiciunt, eo quia Deus vult tantum in spiritu et veritate adorari. — In praesenti articulo, contra duos priores errores, nccessitatem alicujus religionis in suo conceptu fundamentali speclatae, probabimus, necessitatem orationis et cultus externi ac publici in sequenti articulodemonstraturi.

  2. Thesis enuntialur ; Singulis hominibus inest obligatio moralis religionem profitendi, id est Deum agnoscendi tanquam principium a quo pendemus Eique cultum exhibendi.

1 Ita v. g. J. Simon*, Religion naturelle, IVe P, ch. I.

Thesis duplici argumentorum genere probari potest : i° argumento historico-psychologico, ostendendo ex historia religionum et ex intimis profundisque animae aspirationibus hominem aliqua religione indigere; 2° argumento metaphysicof ex reiationibus inter Deum et hominem deduclo. — Prius argumentum non supponit necessario existentiam Dei, sed eo tendit ut, directe religionis necessitatem demonstrando, indirecte etiam Deum existere demonstret. Ultimum vero argumentum praesupponit existentiam Dei atque spiritualitatem animse, quae in Philosophicis-Prceleclionibus probari solent.

§ I. Argumento historico-psychologico probatur

ALICUJUS RELIGIONIS NECESSITAS.

Argumenta ex historid et psychologid petita ad unum reducuntur, quia uno eodemque facto nituntur, scilicet inclinatione religiosa naturae humanae, considerata tum in genere humano colleclive sumpto, tum in singulis hominibus, et ad eamdem ducunt conclusionem.

I. Facta religiosa exponuntur *.

III. Fa6lum religiosum esse universale nemo inter eruditos hodie negat aut negare potest. Tum apud populos

1 Hodie hsec qusestio maximi est momenti, cum non solum in Universitatibus, sed etiam in collegiis, historiam religionum doceant Acatholici, et quidem eo fine ut exinde appareat omnes religiones superstitionibus sequiparandas esse. Ita prsesertim Sal. Reinach*, Orpheus, histoire gtnirale des religions, Paris, 1909. — Praecipui scriptores de hisforid religionum non sunt catholici; inter quos eminent : Max Miiller*, Introduction to the science of religion, 1873, gallice redditum; Hibbert Lectures on the origin and growth of Religion ; Chips from a german ivorshop ; Tiele*, Geschiedenis van den godsdienst tot aan de heerschappy der werelgodsdiensten, 1876, gallice redditum sub titulo Manuel de fhistoire des re/igiotts, trad. M. Vernes, 1880; J. Freeman-Clarke*, Ten great religions, 1871-1883;^. Reville*, Prolegomknes de Phistoire des Religions, 1881; Chantepie de la Saussaye, Lekrbuck der Religiongeschichte, gallice Maniiel de 1'histoire des Religions, traduit de la 2e ed. allemande, Paris, Colin, 1904.

Inter Catholicos recensentur : W. Schneider, Die Naiurvblker, Missverstdndtiisse, Misshandht77gen, 1885; Die Religion der afrikanischen Naturvolker, 1891 ; C. Pesch, Gott und Gotier, 1890; A. Borchert, Der animismus ;

quorum historia cognoscitur, tum apud incultas tribus quae dicuntur Primitivi, invenitur aliquis cultus religiosus : i) ubique reperiuntur dogmata, saltem fides in existentiam alicujus Numinis, homini superioris, de homine curantis, eique nocere aut prodesse valentis, quod proinde debet placari, adorari, ac propitium reddi ; 2) ubique dantur pnecepta moralia quae, licet in multis diversa, prohibent semper impietatem erga Deos et parentes, necnon injustitiam erga ceteros homines; 3) ubique dii coluntur ritibus minutim determinatis qui scrupulose observandi sunt.

Ouo melius vero intelligatur natura hujus facrti religiosi, abs re non erit praecipuas religiones. breviter describere, i° primitivorum ; 2° Gentium Extremi Orientis ; 30 Orientis ; 40 Occidentis.

  1. i° Incipimus a religione incultorum populorum, qui dicuntur etiam primitivi : hi in Africd, utraque Americd, necnon Oceanid, praecipue inveniuntur. Cum enim, juxta

Mgr de Harlez, Vedisme, Brahmanisme et Christianisme ; Abbe de Broglie, Problemes et conclnsions de Vhistoire des ReligionS, 4e ed., s. d.; A. Bros, La Religion des peuples non civilisis, 1907 ; Mgr A. Le Roy, La Religion des Primitifs, Paris, Beauchesne, 1909; J. Huby, Chris/us, Manuel d'Histoire des Religions, 1912; J. Bricout, Ou en est Vhistoire des Religions, 1912.

1 Lubbock* (Sir John), in opere Origin of civilisation, gallice redditum auctore Barbier, Les origines de /a Civilisation, asserebat multas esse tribus sine religione; idem tenebat Broca*, Bulletin de la Socittt d' ' Anthropologie, 1866, p. 56. Sed Roskoff* id erudite confutavit in opere Das Religionswesen der rohesten Naturaluoelker, Leipzig, i83o; idem prsestitit Girard de Rialle, Mythologie comparee, 1878. Hinc positivista M. Guyau*, V Irr<!ligion de Pavenir, p. 2, scribit : " II est un premier point acquis par la critique contemporaine. Apres les travaux de Roskoff, de M. Reville, de M. Girard de Rialle, il est impossible de soutenir qu'il existe aujourd'hui, sur la surface de la terre, des peuples absolument depourvus de religion ou de superstition (ce qui revient au meme quand il s'agit des non-civilises)... En outre, des les temps prehistoriques, les monuments megalithiques (menhirs, cromlechs, dolmens), les sepultures, les amulettes sont des indices certains de religiosite, auxquels il faut sans doute ajouter les rondelles crdniennes, ces fragments d'os detaches intentionnellement du crane et perces parfois de trous de suspension. La religiosite humaine remonte ainsi a l'age de la pierre polie". — Quod ita confirmat S. Reinach*, Cultes, Mythes et Religions, Paris, 1905, Introduct. : " L'homme, partout et a quelque epoque qu'on 1'observe, est un animal religieux; la retigiosittf, comme disent les positivistes, est le plus essentiel de ses attributs, et personne ne croit plus, avec Gabriel de Mortillet et Ilovelacque, que 1'homme quaternaire ait ignore la religion ".

eos qui de historia religionum scripserunt, incultse tribus sint veluti testes primitivarum traditionum, ex earum cuitu inferre probabiliter poterimus quis fuerit cultus vetustissimarum gentium x.

Jamvero, si audiuntur non viatores qui pe? transennam solum cum his populis conversati sunt, sed qui apud eos commorati sunt et eorum linguam et mores didicerunt, ad haec capita reducitur illorum religio, quatenus sub variis superstitionibus et symbolis latet 2.

  1. (a) Omnes fere admittuntexistentiam a.'icu]us principii vitalis in homine, quod, post mortem, supervivit et in speciali loco inhabitat ubi veneratione et cultu dignum est, si recte vixerit : cujus felicitas pendet ab ejus agendi ratione in praesenti vita3.

b) Inter illas defunctorum animas, quaedam, ab humanis imperfeclionibus magis immunes, spiritibus adjunguntur qui, hominibus superiores, eisdem provident et cum eis relationes habent. Notari tamen debet inter ipsos spiritus quosdam esse bonos, qui nobis auxilium praestant, alios autem malos qui nobis nocere quaerunt. — Spiritibus offeruntur preces et sacrificia, ut a bonis obtineantur beneficia, et ut mali non noceant : quae offeruntur primum a patre-

1 Quod itaasserit Sal. Reinach, Cultes, Mythesct Religionis, 1. 1, p. 100- 101: " Ainsi un sauvage de nos jours sert a nous faire entrevoir, je dirai meme a nous faire connaitre, les opinions de nos ancetres les plus lointains, appartenant a des nations qui ont miiri et qui se sont civilisees plus vite, mais qui ont passe par la phase oii le sauvage que nous etudions, se trouve encore. " — Quod tamen sine aliqua correctione admitti nequit. Nam, ut recte animadvertit M. J. Lagrange, Etudes sur les Religions semitiques, 1903, p. 5, primitivi, etsi substantialiter antiquissimas notiones de Supremo Numine satis fideliter servaverint, multos tamen accidentales et complexos ritus, multa pariter et intricata proecepta primrevae religioni addiderunt. Quare, non in omnibus, sed solum in essentialibus^ ut testes primitivae traditionis haberi possunt. — Insuper notandum est primitivos homines de quibus agitur non esse primos homines, de quibus agit Scriptura sacra, sed eos qui jam in statum inferiorem ceciderant, ut exponitur in Tr. de Deo Creante.

2 De his superstitionibus, de totemismo et magia apud incultos, cfr. Bros, La Religion des peiiples non-civilists, cum animadversionibus quas addidit Mgr Le Roy, in ep. ad auclorem.

3 Attamen felicitas non semper proportionatur virtutibus defuncli, sed ssepe dignitatibus et divitiis quas ante mortem possidebat. Cfr. Mgr Le Roy, La Religion des Primiti/s, Paris, 1909, p. 253-254; A. Bros, La mort chez les non-civilists, ap. Rev. du Cl.fr., t. LVI, nov. 1908, p. 417-422.

DE CONCEPTU ET NECESSITATE RELIGIONIS. Tl familias, posteaque a sacerdotibus speciatim ad hoc deputatis.

  1. (c) Praeter hos spiritus, plus minusve perfectos, adest Magnus Spiritus, qui hominibus, spiritibus atque viribus naturae dominatur. Nomina quibus designatur, eum perhibent tanquam mundi conditorem, altissimum, potentem, animam mundi, eum qui in altis seu in ccelo habitat, auctorem vitae et mortis, a quo omnia pendent, quin ipse ab ullo pendeat. Cum hic sit hominibus inaccessibilis, et aliunde bonus et benefaciens, generatim cultus ei non exhibetur; et ita fit ut quidam viatores putaverint apud has tribus Deum esse prorsus ignotum.

  2. (d) Quaedam sunt licita, quaedam vero illicita; homo igitur legem moralem sequi debet, quae in justitid praecipue consistit1 : secus, pcenas pro peccatis luet. Viget pariter discrimen inter res sacras et profanas.

1 Ita Mgr A. Le Roy, qui per viginti annos in Africa inter incultas tribus conversatus est, op. cit., p. 205-208.

In opere La Religion des Primitifs (p. 464-465), ita breviter contrahit essentialia religionis Primitivorum elementa : " 1° Distinclion entre lemonde visible et un monde invisible. 2° Sentiment de dependance de l'homme vis-a-vis de ce monde superieur, particulierement dans Pusage de la nature. 30 Croyance en un etre supreme, createur, organisateur et maitre dumonde, en meme temps que pere des hommes. 40 Croyance en des esprits independants, les uns tutelaires, les autres hostiles. 50 Croyance en ramehumaine, distincle du corps, survivant a la mort. 6° Croyance en un monde de l'Au-dela, ou vivent les Esprits, ou les ames survivent. 70 Sens moral universel, base sur la distinclion du bien et du mal : sentiment de la pudeur, de la justice, de la responsabilite, de la liberte, du devoir ; reconnaissance explicite ou implicite de la conscience. 8° Prescriptions et proscriptions en vue d'un but moral ou repute tel; notion du peche, avec sanclion appliquee par l'autorite du monde invisible ou de ses representants. 90 Organisation cultuelle : priere, offrande, sacrifice, rites, ceremonies, symboles, etc. comme expression de soumission, de reconnaissance ou de supplication. io° Sacerdoce, d'abord represent^ par le chef de la famille, puis par des anciens ou des pretres specialement charges des fondlions sacrees, puis par des corps organises. 1 1° Distinclion entre le Profane et le Sacre, et affeclant les personnes, les lieux, les objets, les paroles, etc. 12° Etablissement et organisation de la famille, comme centre religieux et social, cherchant a conserver la purete de son sang, s'imposant des lois, se distinguant par des marques speciales, et se fortifiant par des alliances. " — Quod confirmari potest testimonio A. Lang*, qui, in novaeditioneoperis The Making of religion, 1900, p. 160-305, rejicit animismi theoriam quam prius advocaverat, et docet animismo proeivisse monotheismum quemdam, seu fidem in aliquod Ens supremum. Cfr. R. H. Nassau*, Fetichism in West Afiica, London, 1904, p. 38 sq.; J. L. Wilson*, Western Africa. p. 209.

(e) Religio non est solum individua, sed familialis et socialis, et tanquam omnino obligatoria exhibetur.

  1. 2° Inter Gentes Extremi Orientis, tres recensebimus antiquissimas, Sinenses, Indos et Persas.

(A) Apud Sinenses J, secundum veteres libros sacros quos collegit Confucius sseculo sexto ante Christum, triplex florebat cultus : (a) cultus Entis supremi, quod vocatur Shang-ti (imperator eminens), aut Thian (caelum); Cselum vero de quo agitur non esse materiale, sed designare dominum cceli, constat ex iis locis ubi perhibetur tanquam in solio dominans, respiciens super terram, ita ut nil eum lateat, beneflcia probis conferens et malos puniens. (b) Cultus geniorum, seu entium invisibilium, quae per orbem terrarum mira operantur : his enim maxima potestas competit, fere aequalis potestati divinae; ita parabatur via polytheismo. (c) Cultus majorum qui, post mortem, geniis annumerantur, et protegere valent eos qui in terra degunt, eos praesertim a quibus honores accipiunt. Hic majorum cultus ita praevaluit ut apud quosdam principalis omnino esse videatur.

  1. Confucius triplicem hunc cultum jam tantisper adulteratum renovare conatus est. Statuit ut divinitati, quam Thian (caelum) vocat, servaretur indoles potestatis moralis, — ut geniorum ac majorum cultus restringeretur, docens neminem qui adversus Caelum peccavit, geniorum interventu salvari; etsi non diredle de vita futura loquatur, eam certo supponit, dum regulat cultum honorificum majoribus praestandum. — Quia vero cultus ita ordinatus multis frigidus videbatur, non pauci Sinenses huic praetulerunt idololatriam et superstitiones 2 quas rejecerat Confucius, aut Budhismum, de quo infra. Imo apud quosdam populares Confucius ipse colitur, eique praestantur divini honores.

  2. (B) Apud Indos antiquitus florebat et adhuc floret

1 Ch. de Harlez, Les religions de la Chine, 1891. Cfr J. H. Plath*, Die Religion und der Cultus der alten C/iinesen, 1862; J. Legge*, The religions of China, 1880; J. J. M. de Groot, The religions system of China; Abbe de Broglie, Problemes et conclusions, p. 128-136; Chant. de la Saussaye, Manuel de Phist. des religions, p. 43-60; Lahousse, De verd religioite, n. 246-247.

2 Cultus ille popularis dicetur Taosismus; quandoque tribuitur philosopho Lao-tseu, Confucii coaevo, sed immerito : huic enim non fuit adscriptus nisi multo post, et quidem ad majorem aucloritatem eidem conciliandam.

Brahmanismus*, cui adhaerent homines fere 210.000.000, non obstantibus impugnationibus quas passus est a Budhismo, Christianismo et Mohammedanismo.

Libri sacri vetustissimi, quibus hsec religio continetur, vocantur Vedas et quadruplicem colleclionem efformant, nempe Rig- Veda, Sdma-Veda, Atharva-Veda, Yajur-Veda, cujus antiquiores partes probabilius saeculo XIV ante Christum adscribi possunt. Brahmani tenent hos libros esse divinos, setemos, ab omni errore immunes, non solum inspiratoSj, sed quoddam numen. Ibi docetur, juxta quosdam, monoiheismus, et varia nomina Indra, Miira, Varuna, Agni nonnisi unum eumdemque Deum designant; secundum Mcix Miiller, ibi non traditur monotheismus, quia coluntur montes, sylv?e, sol, nubes; neque polytheismus, nam quando isti dii invocantur, non concipiuntur ut limitata potestate gaudentes; sed systema quoddam medium, quod henotheismum vocat, in quo videlicet ens infinitum concipitur sine forma determinata; secundum alios, ibi miscetur polyiheisjnus cum pantheisjno : deificantur enim virtutes naturae, ccelum, terra, luna, aurora, ignis, ventus, tempestas, et isti dii aliquando exhibentur tanquam diversae manifestationes entis universi.

Ex quo sequitur apud Indos veteres satis vagam fuisse divinitatis notionem : concipiebatur tamen ut Ens superius, cui sacrificium offerebatur ad beneficia impetranda.

; 119. Hanc popularem religionem Philosophi in systema redegerunt, quod est vere pantheisticum. Juxta eos, Brahma, (in genere neuiro\ est totum universale, germen indeterminatum unde evolvuntur Deus, mundus et omnia. Ex eo procedit Deus Brahma (in genere mascutino), a quo emanant diversae castae : ex ore ejus orti sunt brahmani seu sacerdoies, e thorace milites, e ventre mercatores, e pedibus artifices, et ita de ceteris; ita brahmani sunt aequales Brahmae, ejus vicem gerentes. — Dii vere indigent sacrificiis, nec de daemonibus vicloriam reportare olim potuerunt sine sacrificiis, quae ex se magicam virtutem habent. — Homines, post mortem, in corpora animalium migrant plus minusve perfeclorum, prout bene aut male egerint, donec tandem aliquando immutabilitatem acquirant.

1 A. Barth*, Les reiigions de Vlnde, 1870, ap. Lichtenberger, Encycl. des Sciences religieuses, — anglice redditum et aucftum, Religions of India, 2a ed., 1882; Max Miiller*, Hibbert Leclures of Ihe origin and growth of religion as illustrated by the religions of India, 1878; H. Oldenberg*, Die Religion des Veda, 1894, trad. francaise par V. Ilenry, Paris, 1903; Ch. de Harlez, La Bibie dans Flnde; Mgr Laouenan, Du Brahmanisme et de ses rapports avec ie fuddisme et le Christianisme, Pondichery, 1884; Abbe de Broglie, op. cit., p. 142-161; Ch. de la Saussaye*, op. cit., p. 315-432; L. delaVallee Poussin, Le Vidisme (Sc. et Religion), 1909.

Qua ratione immutabiles evadant, mter scholas disputatur : juxta Vedanta, homines absorbentur a Brahma, unico et universali ente; secundum San Kya, anima paulatim se_ separat a natura, quae est mutationum causa, et manet sine passionibus, sine aclione, sine gaudio et pcena; medium, quo haec obtinetur liberatio, est scientia et virtus. Cum peccata sint causa mutationum et dolorum, sedulo vitanda sunt : quod flt compescendo omnia desideria cordis, quse sunt peccatorum causa; si vero qusedam committuntur, confessione vitari possunt paenae peccato debitse. Exinde natus est ascetismus, seu praxis mortificationum quae apud quosdam omnino immodica est.

  1. Brahmanismus multum immutatus est, saeculo VI ante Christum,a Siddatha, qui vocatur £akya?nouni (sapiens edomo Cakya) aut Budha1 (sapiens). Hic enim professus est non inquirendum esse de Ente supremo, de quo nil certi cognoscere valemus,et ita praecursor fuitpositivistarum; sed solum de bono faciendo. Cum a.utem omne malum oriatur e desiderio vivendi, hoc desiderium penitus extirpandum est, cum omnibus passionibus et desideriis quae in corde germinant. Tunc homo, post plurimas vitas et pravas inclinationes superatas, ingreditur Nirvana, statum quemdam immobilitatis et forsan annihilationis.

  2. Budhismus propagatus est non solum in India, sed etiam in imperio Sinensi et Japonia, ubi adhuc floret, cum aliis religionibus, sed omnino diversus a systemate quod Budha ipse praedicaverat. Cum enim populus aliqua divinitate indigeat, honores maximos, imo et divinos, Budhae reddidit; insuper dii antiqui Indorum pariter cultum acceperunt, utpote varise manifestationes ipsius Budhae. Ita polytheisnus revixit, simulque ido/olatria ; nam dentes, capilli, ossa, aliaeque reliquiae Budhae vere adorantur tanquam divinae substantise participes. Pariter nirvana non est amplius annihilatio, sed locus ccelestis ubi multis saeculis vivitur inter spirituales et sensuales voluptates. Ita Budhismus non potuit popularis fieri nisi commercium aliquod cum divinitate profitendo.

  3. Idem relate ad Brahmanismum accidit. Cum cultus Brahmae redditus nimis frigidus esset, populus alium deum adoravit, Vishnu nernpe, seu principium vitae, qui sub variis formis piscis, leonis, testudinis sese manifestavit. Huic Brahmani addiderunt Krishna, antiquum bellatorem, quem dixerunt unam esse ex formis sub qu& Vishnu sese manifestaverat. Postea, ut Budhistas ad suum x Hic breviter solum de Budlia et Budhismo disserimus, fusius de eodem acluri, comparando Budhismum cum Christianismo.

cultum reducerent, dixerunt Budha esse ultimam formam a Vishnu assumptam. Hinc Msdio ALvo trinitas qusedam, seu trimourti, efformata est, nempe Brahma, Civa, Vishnu : tres deos in unum coadunaverunt Brahmani, ut diversas sectas conciliarent; initiatos autem docebant tres istos esse manifestationes unius ejusdemque entis universalis. Tandem apud vulgus crevit deorum numerus, hodieque multi sunt dii pluribus ornati capitibus et brachiis : et ita polytheismo favetur. — Ethica, ex una parte,docet ascetismum rigidum, et ex altera, impura bacchanalia promovet.

  1. (C) Apud Persas et Medos florebat religio maz~ deensis seu avestica, quse prsecipuum au6lorem agnoscebat Zoroastrem - seu Zarathustra, et in sacris libris, imprimis Zend-avesta, exposita invenitur 2. Hodie adhuc excolitur a paucis tribubus, nempe Guebrcs, et 40.COO Parsis in urbe Bombay.

(a) Haec religio essentialiter consistit in dualismo. Duplex siquidem agnoscitur principium, principium boni et lucis et principium mali et tenebrarum, utrumque aeternum et independens.

Prius, quod vocatur Ahura, id est Dominus, aut Mazda, sapiens, vel Ormazd. Hic spiritualis et scientia perfecla praeditus, res bonas producit, sustentat atque eisdem providet; adoratur sub symbolo ignis aut luminis. Hujus potentise participes sunt, licet ei subditi, septem spiritus, vocati Ameshas Spentas (immortales sancli), qui homines custodiunt ac protegunt contra spiritus malos; apud vulgus, materiales formas paulatim induerunt, et specialem cultum acceperunt. In recentioribus recensionibus Avestse, Supremo Numini adjungitur Mithra, ab Ahura creatus eique aequalis : hic est deus fidelitatis, et severe punit eos qui juramentum violant, dum praemia tribuit eis qui fideles permanent. — Ex adverso autem stat principium mali, Ahriman, ignorantia, quidem laborans sed eam paulatim excutiens contemplando opera principii boni; ea imitari

1 De tempore quo floruit eruditi non consentiunt; juxta alios, an. 2000 a. C., juxta alios, 500 a. C.

a Zend-avesta, germanice translatum auftore Spiegel, 1852- 1863, — gallice auclore Ch. de Karlez, 2a ed., 1881, — anglice auctore L. H. Nills, in collectione Sacred Books 0/ the East, IV, XXIII, XXXI; Haug*, Essays on the sacred language, writings and religion of the Parsies, 3a ed., 1884; F. Windischmann*, Zoroastrische Studien, 1863; Jackson*, Zoroaster, the prophet of ancient Iran, New-York, 1899; Ch. de Harlez, in period. Controverse, 1881, t. I, p. 673; t. II, pp. 385, 449, 591, 717; Robiou, LAvesta et son origine, in period. Rev. des Questious historit/ues, XXVII, 6 sq. ; Abbe de Broglie, op. cit., p. 136-142; Ch. de la Saussaye, op. cit, p. 433-484; Lahousse, op. cit., n. 248.

conatur, sed male, ita ut sit audtor mali; ministros habet spiritus tenebrarum et mortis. — Inter utrumque deum bellum grassabitur per plura millia annorum; sed, in flne temporum, Caoshyank, e stirpe Zoroastris, principium malum debellabit, et sacrificio oblato mortuos suscitabit, et penitus evertetur regnum Ahriman.

  1. (b) Prcecepta moralia ad haec reducuntur : colendus est Ormazd, deus purus et fidelis, ideoque non solum a6tiones, sed etiam verba et cogitationes pura esse debent1. Homines statim post mortem judicantur : boni paradisum ingrediuntur, mali in infernum detruduntur.

  2. 3° In Oriente floruerunt praesertim religiones Semitarum et ALgyptiorum.

A. Nomine Semitarum2 veniunt Assyrii et Babylonii, Canancei, Aramcei,Arabes, EdomitcB, Ammonitce et Moabitce; necnon Israelitce, de quibus tamen hic non agimus, cum de horum religione acluri simus in secunda parte hujus Tractatus.

(a) Apud Semitas, nomen antiquissimum divinitatis fuit El seu II, Ilu, a quo derivarunt Eloah et Elohim; quod nomen, juxta multos, potentem aut dominum designat, et, juxta alios, eum ad quem tendimus. Quidquid est, illud nomen singulare ostendit olim viguisse conceptum unius Entis Superiorisy a ceteris rebus distincti, ideoque polydaemonismum exciudit3. Insuper El non exhibetur ut deus tali vel tali loco affixus, sed solum ut dominus. Appellatur etiam Eli seu Ili, id est Deus meus, ut exinde significetur

1 Praeter hsec praecepta, alia sunt de animalibus puris et impuris; de contaclu cadaverum, quae nec humari nec cremari possunt, ne his terra aut ignis polluatur, sed exponi debent ut ab avibus devorentur.

8 De religione Semitarum, cfr. W. Robertson Smith*, Religion of the Setnites; Jastron*, Thc religion of Babylonia and Assyria; M. J. Lagrange, O. P., Etndes sur les religions sfrnites, Paris, Lecoffre, 1903; Smend*, Lehrbuch der alttestamentlichen Religiongeschichte; Baudissin*, Studien zur semitischen Religiongeschichte.

3 " D'ou nous pouvons conclure enfin qu'a 1'origine tous les Semites avaient un meme nom et un seul pour designer le divin, congu comme distinct du reste des choses, et que par consequent ils le consideraient comme unique d'une certaine facon, n'eprouvant pas le besoin de le determiner davantage : tandis qu'il est de la nature du polytheisme que tout etre divin soit distindl des autres par une note speciale, aucun d'eux n'etant suffisamment designe par le seul predkat du uivin. " (Lagrange, op. cit., p. 78).

DE CONCEPTU ET NECESSITATE RELIGIONIS. 77 intimas relationes inter Deum et hominem existere. Fatemur tamen postea plerosque Semitas in polytheismum incidisse.

  1. Ita nomen Baal, apud Semitas saepe usitatum, jam designat deum alicui loco affixum, dominum talis vel talis loci, Baal Libani, Baal Hermon, etc; exindemulti agniti sunt Baalim, seu dii secundarii. — Pariter nomen Melek, Milk, Molek (apud septuaginta Moloch), quod idem sonat ac rex, est deus localis, qui secundum varks civitates multiplicatur, et cui offeruntur aliquando sacrificia humana; a quibusdam habetur ut deus inferni. — Attamen deus concipiebatur etiam tanquam pater hominum, ut constat ex his variis nominibus Ab-Baal (Baal pater est), Bar-Rekoub (filius dei Rekoub), etc. ; hoc autem explicari nequit totemismo, qui apud Semitas non vigebat, sed ostendit deum habitum fuisse tanquam bonum et providum '. — His autem diis addebantur deae, praesertim diva Achera et diva Astarte seu Ichtar, dea amoris, de qua Plautus scribebat : "Diva Astarte hominum deorumque vis, vita, salus : rursus eadem quae est pernicies, mors, interitus' 2 : ita dii hominibus comparabantur et via parabatur anthropomorphismo.

  2. (b) Diis sacrificia offerebantur, in quibus victima quaedam immolabatur ad honorem diis reddendum et beneficia ab eis impetranda, ut ita communio quaedam inter deum et homines intimior fieret. Triplicis erant generis : in aliis tota viclima consumebatur, sicut in holocaustis; in aliis, pars vicStimae consumebatur et alia soli sacerdoti reservabatur; in aliis tandem, praeter partem viclimae destruclam, una pars sacerdoti, altera offerenti reservabatur.

  3. (c) Etsi nonnisi obscura de vita futura apud Semitas inveniantur, constat eos tamen non omnino alteram vitam ignor&sse. Post mortem, defuncti vocantur rephaim; horum anima, nephech, supervivit; quare defunclis quidam honores conferuntur, quaedam dona offeruntur. Descendunt in inferiora terrae, cheol, arallou, ubi vitam satis taediosam ducunt; sed, apud Babylonios saltem, putabatur eos posse resurgere. Aliquando preces pro mortuis offerebantur ; quandoque tamen ipsi mortui invocabantur, et ab eis

1 " Dans les obscurites des origines une chose demeure claire : l'hypothese totemiste ne peut se soutenir qu'a force de suppositions incertaines; pour nous, il suffit qu'une meme idee, celle de comparer Dieu a un parent et a un pere, se soit produite dans tout le domaine semitique, avec les applications differentes qu'exigeaient les differents etats sociaux. Jusqu'a present nous avons reconnu surtout un Maitre dans le dieu des Semites; maintenant, c'est un protecleur qui est necessairement un ami; nous touchons a 1'attribut de la bonte, du moins dans les limites des liens formes par le culte, assimiles a une parent^ ". (Lagrange, op. cit., p. 118).

exspectabatur qu.nedam rerum occultarum et futurarum notitia. Tandem quidam inter eos famosissimi diis ipsis annumerabantur.

  1. (B) Apud /Egyptios T, qui Semitis affines erant, licet ab eis distin<5h', vestigia inveniuntur monotheismi simul et pantheismi, imo et idololatria?. In libris theologicis a sacerdotibus scriptis, reperitur quidem fides in unum Deum, invisibilem, aeternum, qui nulla imagine depingitur, neque in templo manufacto inhabitat. Sed non pauci critici contendunt polytheismum ab initio apud populum viguisse, et monotheismum fuisse veluti synthesim omnium deorum quos plebs colebat. Multo probabilius est antiquos yEgyptios notionem habuisse saltem vagam unius Supremi Numinis, et exinde in polytheismum deflexisse; nam nomen Nouter, quo utebantur ad designandam divinitatem significat Deum unicum et universalem. cum ^Egyptii ad christianam fidem conversi eodem nomine {Nottte, Noutt) usi fuerint ad Deum verum designandum 2.

Attamen, praeter hunc invisibilem Deum, multi habebantur dii, qui in maximis templis Abydos et Memphis colebantur : Rd, seu Horus vel Toum (sol), Ah seu Thot (luna), Nouit seu Hdtor (caelum), Seb (terra), Hdpi vel Osiris (fluvius Nil); prsetereaque dii locales qui in variis civitatibus honorabantur. Postea animalia adorabantur, pnesertim taurus Apis, et sic mox floruit idololatria. Insuper divini honores regi seu Pharaoni tribuebantur.

De mortuis maxime curabant ^Egyptii; ipsis enim persuasum erat non totum hominem mori, sed ejus animam {ba) supervivere, et c?elum ingredi posse, ubi cum diis felicitate gaudebat. Sed antea judicium subire debet coram Osiris et quadraginta duobus judicibus; qui enim peccaverunt nec pamitentiam egerunt in inferno diris suppliciis cruciantur.

  1. 40 In Occidente, recensere suniciet religiones Grcecorum, Romanorum, Gallorum et Germanorum.

1 R. Lepsius*, Ueber den ersten aegyptischen Gotterkreis und seine geschichtlich mythologische Entstehung, 1851; P. Pierret, Essai sur la mythologie egyptienne, 1879; Le Pantheon egyptien, 1881; P. Lepage-Renouf, Ledlures on the origin andgroiuth ofreligion as illustrated by the religion ofancient Egypt, 1879; H. Brugsch*, Religion und Mythologie der alten ^Egypter, 1888; Maspero, Etudes de mythologie et d'archeologie egyptiennes, 1892; Abbe de Broglie, op. cit., p. 123-126; Ch. de la Saussaye, op. cit., p. 69-123; A. Wiedemann*, Religion of Egypt, ap. Dicl. of the Bib/e, (Hastings), Extra vol., p. 176-197.

2 Quod erudite declarat Ph. Virey, Comment les Egyptieus concurent et definirent la divinit^, ap. Rev. prat. Apologet. t. VII, mars 1909, p. 894-912.

(A.) In Graecia1 quemdam monotheismumvagum invenimus cum polytheismo mixtum. Ex una parte Zeus videtur esse supremus deus, divum pater atque hominum rex2, simulque providus, in rebus humanis frequenter sese immiscens, ad quem omnes, etiam dii, recursum habere debent. Ex altera vero, deificantur vires naturce atque viri eminentissimi seu heroes.

Ita flumina et fontes, sub nomine nyjnpharum coluntur; arbores sub nomine Dryadum; animalia quaedam cultum pariter accipiebant, ut serpentes, qualis erat Athemis oixoupos ocpi^. — Honores defunclis praestabantur; nam Graeci putabant animas hominum supervivere et generatim in ipso loco sepulturse manere, ubi cibum, potum aliaque a posteris accipiebant. Exinde natus est heroum cultus, virorum scilicet qui virtute aut dignitate ceteris prsecelluerant; hi ut semi-dii habebantur. Simul varii dii diversis civitatibus assignabantur, aut variis mundi muneribus praesidebant. Inter deos, duodecim praecipui numerabantur : Zeus seu Jupiter, Hera, Poseidon, Demeter, Apollo, Artemis, Hephestos, Athene, Ares, Aphrodite, Hermes et Hestia.

  1. Cultus primitus non in templis perfkiebatur, sed in sacris nemoribus, super altaria sub dio eredta; neque tunc erant idola, quae nonnisi postea erecla fuere. Diis sacrificia offerebantur, quandoque humana, quibus Graaci sibi divinum favorem conciliare intendebant. His addebantur orationes, ad beneficia impetranda, aut ad gratias pro praeteritis donis agendas, aut etiam ad adorationem Supremo Numini reddendam. Cultus exhibebatur in qualibet familia praecipuis diis, sed praesertim Hestiaz, quae domi specialis erat protectrix; insuper in qualibet phratria, quae erat quasi ipsius familiae extensio; et tandem in civitate, pro tota natione : ita cultus non solum privatus et familialis sed etiam publicus et nationalis erat.

  2. (B) Graecae religioni affinis est Romanorum religio3. (a) Apud eos viget quidem polytheismus, imo et

1 Stengel*, Die griechischen Sakralallerthiimer, ap. Miiller,, Handb. der Klass-Alterthnmszviss., V. 3, 1899; Gruppe*, Griechische Culte und Mythen, 1887; A. Maury, Histoire des religions de la Grece antique, 1857-59; P. Decharme, Mythologie de la Grece antique, 1886; Daremberg et Saglio, Dict. des antiquitts grecques et romaines; Percy Gardner and F. B. Jevons*, Manual ofgreek antiquities, 1895; Ch. de la Saussaye, op. cit, p. 485-587; Fustel de Coulanges, La CiUantique, i6aed., 1898; Hastings*, Dict. of the Bible, Ext. vol., p. 109-156.

3 Mommsen und Marquardt, Handbuch der romischen Alterthiimcr, t. VI; gallice, redditum auctore Brissaud, Manuel des antiquitts romaines, t. XIV, Le cuite chez les Romains; Bouche-Leclercq, Manuel des Institutions romai- inveniunturquaedam pantheismi vestigia. Attamen, inter deos, unus antiquitus prae ceteris colebatur, nempe Janus, qui ut principium omnium rerum habebatur; postea vero quando Graeca civilitas Italiam pervasit, principalis inter deos factus est Jupiter. Teste Ennio, duodecim praecipuae recensebantur divinitates :

" Juno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars Mercurius, Jovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo. "

133- "(b) Ceteroquin religiosissimi erant Romani, in vita tum privata tum publica : cultus totam eorum vitam pervadebat eique aliquid sacri conferebat. Cuique familise praeerat Vesta; domum protegebant dii Penates, necnon Lares, seu spiritus majorum jam defunclorum : his sacra precesque offerebantur a patrefamilias, mane, tempore prandii; festaque in eorum honorem celebrabantur statis diebus, necnon in prsecipuis vitse circumstantiis. Supra familiam erat gens, ex omnibus familiis constans quae ab uno eodemque avo descendebant; haec suum habebat gentilicium cultum, qui reddebatur aflamine, seu sacerdote ab ipsa gente electo. Quo facilius cultus perpetuus maneret, creata sunt collegia et sodalicia, non solum inter patricios sed etiam inter plebeios, quorum munus erat sacra celebrandi, totius communitatis nomine. Tandem Civitas ipsa suos habebat lares, Romulum et Remum, suum Numen, Vestam nempe, cui speciale templum dedicabatur, in quo sacer ignis perpetuo a virginibus accensus servabatur. Duplicis generis sacra celebrabantur : sacra popularia, quae laribus compitalibus seu laribus cujusque vici offerebantur; et sacra publica, quae, nomine totius reipublicae, a flaminibus seu sacerdotibus offerebantur.

134- (c) In precibus et sacrificiis bona temporalia fere exclusive postulabantur; ritus veluti magicam virtutem habere censebantur, ita ut minima omissio aut mutatio validitati noceret. Attamen dii ultores criminum existimabantur, et speciatim juramenti violationem injustitiamque stricle puniebant, non solum in praesenti, sed etiam in altera vita. Dum vero quaedam festa pietatem et puritatem foverent, alia, ut bacchanalia et saturnalia, turpissima promovebant vitia. Quod quidem praecipue accidit quando graeca et orientales religiones Romam invaserunt.

J35- (C) De antiqua Gallorum religione pauca novimus J. Tempore quo Caesar Galliam invasit, jam vigebat nes, 1896; G. Wissowa*, Religion nnd Kultus der Romer, 1902; Andre Baudrillart, La religion romaine, 1905 (Science et Religion.)

1 H. d'Arbois de Jubainville, Cours de UtUrature celtique, 1. 1 et II, Paris, 1883-84; A. Bertrand, La religion des Gaulois, les druides et h druidisme% polytheismus ; praecipui guos colebant dii erant Mercurius, Atesmerius, Mars (Belatueradus), Apollo (Bowo), Jupiter (Aramo), Silvanus. Sed multa erant alia numina : fontes enim et flumina deificabantur. Cultus a druidis perficiebatur, qui maxima au6loritate gaudebant; sacrificia ofiferebantur, saepe humana, praesertim tempore belli. Firmiter Galli tenebant animam esse immortalem,oX. praesenti vitae alteram succedere in qua omni genere bonorum frui exspectabant ; quare mortalem vitam haud magni faciebant nec morte terrebantur.

  1. (D) Plura de Scandinavis et Germanis novimus1, licet aliqaatenus obscura.

! (a) In Sca?idinavid tres praecipui colebantur dii : Thor, qui tonitrui praesidet; Oditius seu Wodan, qui primum tanquam sapientissimus habitus est posteaque tanquam deus belli; Friggo seu Freyr, deus pacis et abundantiae, qui postea impurum cultum obtinuit. Quibus adjungebantur deae, praesertim Hertha, seu tellus, Holda, yenatorum patrona, Frea, seu dea fecunditatis et amoris. Multi erant alii dii secundarii. His omnibus sacrificia ofterebantur, quandoque humana, a sacerdotibus qui simul erant principes temporales. — In libris sacris a sacerdotibus scriptis, quaedam inveniuntur monotheismi vestigia : deus siquidem exhibetur ut potens, remunerator et judex, qui malos severe puniet atque justos praemiabitur2.

(b) Germani eamdem fere religionem, paucis tantum mutatis, habebant. Quoddam supremum numen (Gott) in sylvis colebant, quod neque picturis neque statuis repraesentabant. Praeterea, tres praecipuos deos adorabant, teste Tacito, nempe Mercurium, Herculem et Martem : haec sunt nomina latina ad significandum Wodan (Odin), Thor et Donar. Quibus multa inferiora addebantur numina. Vitam futuram credebant, in qua justi praemia suorum laborum accipiebant. Sed multae superstitiones atque magicae artes, necnon impuri atque crudeles ritus cultum religiosum deturpabant.

1897; A. Holder, Altceltischer Sprachschatz, Leipzig, 1891-1903; J. Rhys, Ledlures on the origin and growth of religion, as illustrated by Celtic-Heathendron, London, 1888; G. Dottin, La Religion des Celtes, Paris, Bloud, 1904.

Tacitus, De origine, si/u, moribus ac populis Gertnanorttm; J. Grimm, Die deutsche Mythologie, 4e ed., 1875-1878; Chantepie de la Saussaie, The religion of the Teutons, 1902; A. F. Ozanam, Les Germains avant le Christianisme, ch. II, La Religion, Paris, 1872; Ch. de la Saussaye, Manuel d'hisU des religions, p. 675-700.

  • Ita describitur ap. Edda Stzmundar : " Tum venit Potens ille, — ad magnum judicium, — validus e superis, — qui omnia regit. — Fert hic sententias et causas dirimit, sacra fata... quoe semper durabunt ".

Chapter 3 of 81