Nn. 726–758
- Objiciunt quidem Protestantes postea S. Cyprianum, simul cum episcopis Africae, et Firmiliano Caesariensi aliosque episcopos in Asia minori, decreto S. Stephani Pontificis de baptismo haereticis non iterando restitisse, ideoque ejus primatum non agnovisse.
Rtsp. Etiamsi duo illustres episcopi auctoritati Rom. Pontificis in casu quodam particulari restitissent, non exinde sequeretur hos ejus auctoritatem omnino rejecisse; experientia enim compertum est aliquando pios ceteroquin viros, qui bona fide errorem amplexi sunt, eidem per aliquod tempus firmiter adhaerere, licet a suprema audtoritate damnatus fuerit, dummodo eis persuasum fuerit rem de qua agitur noufuisse adhuc tanquam de fide propositam ; ita v. g.Possuet, et cum eo multi gallicani episcopi, licet primatum Rom. Sedis libenter agnoscerent, propositionibus damnatis adhaerebant, quia judicium Pontificis ut definitivum minime habebant. Immo fieri potest ut quidam episcopi, qui alias virtutis specimina exhibuerunt, superbia vel praejudiciis vicli, auctoritati quam legitimam agnoscunt, propria culpa resistant 4.
Ad factum autem quod speclat, fatemur equidem S. Cyprianum et Firmilianum S. Stephani decreto restitisse, ut ex eorum Epistolis colligitur. Mox autem controversiae finem imposuit persecutio Valeriani. Stephanus mortuus est an. 257; et Sixtus II, ejus successor,
4 Quod egregie declarat J. H. Newman, op. cit., p. 26.
ob bonum pacis, in suam communionem recepit Cyprianum, qui et ipse paulo post sanguinem suum pro fide effudit (258).
Quibus prsenotatis, fatemur in Epistolis S. Cypriani, prout hodie exstant, quaedam inveniri quse stricte sumpta segre cum primatu Rom. Pontificis conciliari possint. Sed (a) ex contextu patet ipsi persuasum fuisse rem, de qua agebatur, esse magis disciplinarem quam dogmaticam,et quemlibet episcopum retinere posse praxim quse in sua ecclesia vigebat absque fidei dispendio; ad Stephanum enim scribit : " qua. in re, nec nos vim cuiquam facimus aut legem damus, cum habeat in Ecclesiae administratione voluntatis SU33 arbitrium liberum unusquisque prsepositus, rationem aclus sui Domino redditurus J ". (b) Licet Stephanus excommunicationem minatus fuerit Rebaptizantibus, et excipere recusaverit legatos a Cypriano missos, sententiam tamen excommunicationis proprie non tulit, motus forsan precibus quas S. Dionysius Alex. ad eum direxit; ideoque Cyprianus toleratus fuit, propter virtutes quas colebat; quod testatur S. Augustinus2 : " Quamvis commotius, sed tamen fraterne, indignarentur (Stephanus et Cyprianus), vicittamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos schismatis malum oriretur;\ (c) Non obstante Cypriani et Firmiliani aliorumque vehementi oppositione, decretum S. Stephani ab Ecclesia universali paulatim acceptum est, etiam ab illis provinciis quse eidem prius obstiterant3. Quod quidem magis ac magis Rom. Pontificis primatum demonstrat; utquid enim successores Cypriani Firmilianique romanam consuetudinem, sicut alii episcopi, aliquando tamen acceperunt, nisi quia sibi persuasum erat Supremi Pontificis decreta ubique vim legis habere? Ex hac igitur controversia probatur, nedum infirmetur, primatus existentia 4.
(c) Eodem saeculo, fac~tis non paucis agnoscitur Romanse Sedis primatus : ex variis provinciis ad episcopum Romanum multi, etiam episcopi, recursum habent sive ad reddendam rationem fidei suae, sive ad controversiam componendam, aut consilii causa, vel ad exquirendam approbationem particularium conciliorum. Ita Origenes ad Fabianum Romanse urbis episcopum, et ad complures alios ecclesiarum antistites epistolas scripsit, ad reddendam ra-
' * Ep. 72, P. L., III, 1050. — Ibidem, col. 1273 sq. invenies dissertationem historico-dogmaticam de hac controversia.
% 2 S. August, de Baptismo, 1. V, c. 25, P. L., XLIII^ 194; cfr. A. d'Ales, Diction. d? Apologtttique, t. I, 408-411.
3Cfr. Freppel, S. Cyprien, lec. XVIII, circa finem; L. Rivington, op. cit, p. 115-116.
4 Ita concil. Arelatense, 314, cui non pauci aderant Africani, decretum S. Stephani suum fecit (Denz.-Bannwart, n. 53).
tionem fidei suae, ita agnoscens R. Pontificis auctoritatem x, licet Alexandriae viveret ; item Dionysius, ep. Alexandr., qui, dum contra Sabellii haeresim scriberet, verbis usus fucrat, quae a nonnullis ut haeretica habebantur, apud Dionysium Romanum Pontif. accusatus, eidem scripsit, mentem suam exponendi gratia 2 ; Cyprianus pariter, ut jam diximus, pluries ad S. Pontificem recursum habuit3. Item episcopi sede sua pulsi, ut Basilides et Martialis a concilio provinciali in Hispania habito depositi, eorumque successores, Sabinus et Felix, Romam recurrerunt ut Sedes Apostolica litem componeret4; ita pariter Athanasius et Petrus Alexandrini antistites 5. Schismatici etiam, qui partes Felicissimi secuti fuerant, ad Petri cathedram confugerunt, solliciti retinendae communionis cum Sede Apostolica 6. Adeo notus erat hic primatus, ut imperator Aurelianus jusserit reddere domum ecclesiae Antiochenae iis quibus Italici christianae religionis antistites et Romanus episcopus scriberent7. Ergo tum catholici tum haeretici vel schismatici primatum Rom. Pontificis jam agnoscebant.
- 2° Quarto et quinto saeculis, primatus Romanae Cathedrae tam ciare et diserte scriptis etfaclis asseritur ut de ejus existentia et agnitione dubitari nequeat.
(A) Imprimis episcopi Romani loquuntur et agunt tanquam sui primatiis plene conscii. (a) Sylvester, an. 325, per legatos suos Nicaeno concilio praefuit. — Julius I, an. 342, docuit episcoporum causas Romae esse judicandas; ab haereticis advocatus ut arbitri partes susciperet, in gratiam Athanasii litem terminavit, eumque in sedem Alexandrinam restituit 8. — Pariter Marcellus Ancyranus, Paulus Constantinopolitanus, Asclepas Gazenus et Lucius Adrianopolita-
8 Ap. Athanasium, Apol. contra Arianos, n. 33, P. 6,XXV, 304; Hefele- Leclercq, Hist. des Conciies, 1. 1, p. 699-702.
nus ad Sedem Apostolicam appellarunt. — Liberius, ab ipso imperatore Constantio rogatus ut Athanasium deponeret, id praestare noluit, proptereaque in exilium missus fuit *; sed exinde apparetykr episcopos deponendi ad Romanam Sedem spectare. Item plurimi episcopi ^Egyptii, in causa Athanasii, ad Julium et Liberium recursum habuerunt, ut eum contra falsas accusationes episcoporum Ario favcntmm defenderent; Ariani ipsi, sive fraudibus sive aperta vi, Liberium in suam trahere sententiam conati sunt, rati videlicet nil sibi profuturum, nisi Romanus Pontifex cum ipsis consentiret 2.
(b) Damasus, post synodum Anminensem, episcopis orientalibus regulam fidei subscribendam proposuit : quam revera multi subscripserunt et ita in Ecclesiam recepti sunt 3. Quam frequenter vero ad eum recurrerent episcopi Orientis et Occidentis, testatur Hieronymus, ejus scriba4. " Cum in chartis ecclesiasticis juvarem Damasum Romanae urbis episcopum, et Orientis Occidentisque synodicis consultationibus respond.erem "... Revera S. Basilius ad Damasum scribens, tristissimum Orientis statum exponit atque additS: " Horumce malorum unicum esse remedium duximus vestrae commiserationis visitationem "; ab eodem Pontifice6 postularunt Orientales episcopi ut Timotheum, Apollinaris discipulum, damnare vellet.
73°- (c) Siricius, an. 385, ad Himerium, Tarraconensem episcopum, responsum mittens, scribit : " Porlamus onera omnium qui gravantur ; quin immo hcec portat in nobis beatus Apostohis Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suse protegit et tuetur heredes"7.
Saepius etiam episcopi Africani ad Anastasmm, 399-401, recurrerunt, posteaque Domino gratias reddiderunt eo quod illi optimo ac sancto antistiti tam piam curam pro membris
1 Athan., Hist. Arianornm, 35, P. G., XXV, 733; Hefele-Leclercq, op. cit., p. 866.
DIVINA INSTITUTIO EGCLESI^. 463
Christi, quamvis in diversitate terrarum sparsis, inspirare dignatus est r.
(d) Innocentius I, an. 417, episcopos concilii Carthaginiensis congratulabatur quod, antiquae traditionis exempla servantes, recursum habuerint ad Apostolicam Sedem, et patrum instituta custodierint, nempe " ut quidquid, quamvis de disjunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum nisi ad hujus Sedis notitiam perveniret, ut tota hujus auctoritate, justa quae fuerit, pronuntiatio firmaretur"2... Idem Pontifex S. Hieronymum a Pelagianis molestatum aucloritate sua protexit 3; ad eum pariter confugit S. Chrysostomus 4.
- (e) Zozimus, an. 418, ad episcopos africanos scribit 5 : " QuamvisPatrum traditio Apostolicce Sedi aucloritatem tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque servaverit, et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat "... — Idem Pontifex in Epistola quse Tracloria dicitur, non solum pelagianos errores damnavit, sed omnibus mandavit episcopis ut hoc decretum subscriberent 6.
(f) S. Leo Magnus (440-461) ad metropolitanos per Illyricum constitutos scribit 7 : " Et quia per omnes Ecclesias cura nostra distenditur, exigenie hoc a nobis Do?nino> qui apostolicse dignitatis beatissimo Petro primatum fidei suae remunerationem commisit, universalem Ecclesiam in fundamenti ipsius soliditate constituens, necessitatem sollicitudinis, quam habemus, cum his, qui nobis collegii caritate conjuncli sunt, sociamus ".
- (g) Disertius etiam S. Hormisdas Papa eamdem dodlrinam asserit in Formula, Constantinopolim missa, ut ab episcopis subscriberetur, et cui de facto subscripserunt omnes episcopi Orientates, quamque multi Occidentales episcopi approbarunt, et non pauca Concilia Imperatorumque rescripta confirmarunt : " Prima salus est rectae fidei regulam custodire, et a Patrum traditione nullatenus deviare. Et quia non potest D. N. Jesu Christi praetermitti senten-
1 Codex canonum ecclesia africance, 56, 65, 68.
4 Ep. Chrysost. ad InnocenL, ap. Coustant, p. 771.
tia dicentis : Tu es Petrus, et super hanc petram cedificabo Ecclesiam meam, etc. Hgec quae dicla sunt rerum probantur effectibus, quia in Scde Apostolica citra maculam semper est catholica servata religio... Suscipimus autem'et probamus epistolas b. Leonis Papae universas... sequentes in omnibus Apostolicam Sedem et prsedicantes ejus omnia constituta. Et ideo spero tit in una communione vobiscum, quam Sedes Apostolica prsedicat, esse merear, qua estintegra et vercz christiance religionis et perfecla soliditas : promittentes in sequenti tempore sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est non consentientes Sedi Apostolicse, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria " ". Ex quibus duo praesertim constant : Sedem Apostolicam, id est Romanam, esse inviolabilem fidei catholicae custodem, et eos qui non consentiunt in omnibus huic Sedi, a communione Ecclesiae catholicae esse sequestratos.
733« Contendunt quidem Protestantes - Romanos episcopos non veritatis amore, sed ambitione ita locutos fuisse. Quam injusta sit talis accusatio paulum attendenti patebit. (a) Si pauci tantum inter Rom. Pontifices sibi hanc supremam potestatem vindicavissent, possent forsan ut ambitionis rei haberi; sed omnes a S. Clemente ad Pium X eodem sensu locuti sunt, inter quos, fatentibus ipsis Protestantibus, sanclos vere humiles invenire licet; omnes pariter primatum quasi onus et ojficium, non honorem, sibi vindicant, et quidem cum plena confidentia, in medium adducendo Scripturge vel praedecessorum effata. (b) Praeterea multae ex epistolis, in quibus primatum sibi asserunt, sunt synodicce, i. e. cum approbatione multorum episcoporum conscriptse; ita Julius 1 ad Eusebianos scribens, ait3 l" Necessum est vobis notum facere, etiamsi solus scripserim, non ideo mei solius esse illam sententiam, sed et omnium qui in Italia sunt, et qui in his partibus degunt episcoporum ". (c) Tandem hunc primatum agnoverunt plerique saltem episcopi totius Ecclesiae, inter quos numerantur viri non minus doclrina quam zelo et fortitudine conspicui; jamvero testimonium tam multis aucloritatibus innixum, a nemine sanae mentis rejici potest; secus enim, ut acute animadvertit Bossuety pari jure diceretur ne episcopis quidem aut presbyteris esse adhibendam fidem, cum sacerdotii sui honorem praedicant; quod contra est. Nam quibus Deus singularem honoris dignitatisque praerogativam contulit, iisdem inspirat verum de sua potestate sensum, ut ea in Domino, cum res poposcerit, libere et confidenter utantur, fiatque illud quod ait Paulus : " Accepimus Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis " 4.
- (B) Primatum Romani episcopi Patres quarti et quinti sceculi indubitanter agnoverunt :
(a) S. Optatus Milevitanus contra Donatistas arguens, qui contendebant Ecclesiam e solis justis constitui, ideoque sanclitatem esse primariam Ecclesiae notam, ostendit duas esse alias notas, nempe catholicitatem et unitatem. Hanc vero unitatem repetit ex Cathedrd Petri Romce constitutd, quia videlicet Petrus est caput omnium Apostolorum; ceteras cathedras ab hac manasse docet, et necessarium esse, sub pcena peccati et schismatis, communionem servare cum hdc Petri cathedrd, quae usque ad nos, per seriem Romanorum Pontificum, perseveravit : "Negare non potes scire te in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus; unde et Cephas appellatus est; in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur, ne ceteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut jam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret. Ergo cathedram unicam, quae est prima de dotibus (i. e. notis Ecclesix), sedit prior Petrus; cui successit Linus (hic traditur catalogus Rom. Pontificum a Petro ad Damasum)... Damaso Siricius, hodie qui noster est socius : cum quo nobiscum totus orbis formatarum1 in una communionis societate concordat... Probatum est nos esse in Ecclesia sancla catholica... et per Cathedram Petri, quae nostra est, per ipsum, et ceteras dotes apud nos esse " 2.
735« (b) S. Ambrosius pariter tenet Petrum esse Ecclesiae centrum, Romanam Ecclesiam esse caput totius orbis catholici, et signum verai fidei esse coimnunionem cum Romand Ecclesid : " Ipse est Petrus cui dixit : Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia; ubi Ecclesia, ibi nulla mors, sed vita aeterna"3. Et alibi : " Totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanclam Apostolorum fidem, ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra : inde enim in omnes venerandae communionis jura dimanant "4 Narrat insuper fratrem suum Satyrum, ad ignota littora tempestate propulsum,advocasse ad se episcopum, nec ullam veram putasse nisi verae fidei gratiam, et inquisivisse utrum " cum episcopis catholicis, hoc esi, cuvi Romand Ecclesid conveniret"5.
1 Nomine formatarum intelligebantur littera communionis, certa quadam forma redaclae, quas episcopi sibi invicem mittebant, in testimonium unitatis Ecclesise, ad ostendendum videlicet omnes episcopos sibi invicem copulatos esse in unitate ejusdem Ecclesiae. Cf. Martigny, Diction. des Antiq. chrtt., vocabulo Lettres ecclisiast., p. 422 ed. 1877.
- (c) Item S. Augustinns l adversus Donatistas scribit, Carthaginis episcopum potuisse non curare conspirantem multitudinem inimicorum, " cum se videret et Romancz Ecclesice, in qud semper apostolicce cathedrce viguit principatus, et ceteris terris, unde Evangelium ad ipsam Africam venit, per communicatorias litteras esse conjunclum ". Alibi 2 agnoscit a sententia sua appellationem dari ad Apostolicam Sedem; immo et concilia provincialia suam praecipuam aucloritatem ex approbatione S. Pontificis desumere3 : " Jam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam; inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est".
Nec aliter S. Hieronymus, qui ad Damasum Papam scribit : " Ego nullum primum, nisi Christum sequens, Beatitudini tuae, id est, cathedrae Petri communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est Si quis in Noearca non fuerit, peribit regnante diluvio... Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecum non colligit, spargit; hoc est, qui Christi non est, Antichristi est " 4. Nil sane clarius desideratur ad primatum Rom. Sedis declarandum, et adversarii nil aliud dicere habent nisi S. Hieronymum tunc juvenem fuisse, ejusque testimonium, utpote unicum, magni ponderis non esse5; quod manifeste falsum est, cum hic nihil aliud fecerit nisi disertis verbis exprimere quod S. Ambrosius, S. Augustinus, S. Optatus aliique supra laudati etiam alio modo luculenter docuerunt.
- (d) Nec aliter in Ecclesid orientali. Ita S. Athanasius refert et approbat verba Julii I episcopis eusebianis exprobrantis quod, inconsulta Sede Apostolica, episcopos et ipsum Alexandrinum episcopum deponere ausi fuerint : " An ignoratis hanc esse consuetudinem ut primum nobis scribatur (ait Julius), et hinc quod justum est decernatur? Sane si qua hujusmodi suspicio in illius urbis episcopum cadebat, ad hanc Ecclesiam illud rescribendum fuit6". — Pariter Socrates et Sozomenes, dum referunt verba Julii I asserentis nil in orientalibus conciliis fieri debere sine episcopi Romani consensu, id minime improbant7. — S. Gregorius Nazianzenus Romam vocat totius orbis christiani prasidem 8. — Eusebiani, qui
- S. August., Ep. 43, n. 7, P. L., XXXIII, 163. 9 Ep. 209, P. L., XXXIII, 953-957.
s Ita recentissime Puller*, op. cit., p. 170. — Falsum est S. Hieronymum tunc temporis fuisse juvenem : jam enim illam setatem attigerat qua potuisset episcopus fieri, ejusque nomen jam in omnibus ecclesiis celebrabatur. Cf. L. Rivington, op. cit., p. 228.
D.IVINA INSTITUTIO EGGLESI^E. 467 primum agnoverant episcopo Romano jus inesse judicandi de causa Athanasii et Marcelli Ancyrani, sed postea ejus sententiam rejecerant, ei tandem, an. 346, se subjiciunt. — S. Chrysostomusy a Theophilo Alexandrino injuste depositus, ad Innocentium I scribit l : " Obsecro ut scribas quod haec tam inique facla ... non habeant robur, sicut nec sua natura habent; illi autem qui adeo inique egisse deprehensi sunt pcenae ecclesiasticarum legum subjaceant ".
Quod confirmatur ex testimonio ipsius Imperatoris Justiniani ad Joannem II Pontificem (534) scribentis 2 : " Nec enim patimur quidquam quod ad Ecclesiarum statutum pertinet, quamvis manifestum et indubitatum sit, quod movetur, ut non etiam vestrae innotescat Sanclitati, quae caput est omnium Ecclesiarum " ; necnon testimonio Conciliorum Ephesini, Chalcedonensis et Constantinopolitani III, quibus multi Orientales interfuerunt.
- 30 Ex consensu totius Ecclesiae in Conciliis manifestato. Episcopi universalis Eccles^ise, in concilium coadunati, non semel, sed pluries unanimiter3 agnoverunt primatum Rom. Pontificis. (a) Ita in Conc. Ephesino (431); quamvis enim Nestoriana haeresis in Oriente solo nata et propagata esset, S. Cyrillus, patriarcha Alex., qui ab initio inter ceteros Orientis patriarchas primum obtinuerat locum, a Rom. Pontifice sententiam et definitionem rogavit, ut fidei unitas servaretur ; S. Pontifex Ccelestinus Cyrillum vicarium suum creavit, ut Concilio praesideret, legatosque misit quorum unus, Philippus presbyter, Patres Concilii, nullo reclamante, sic allocutus est : " Nulli dubium, immo saeculis omnibus notum est quod sanctus beatissimusque Petrus Apostolorum princeps et caput, Jideique columnay et Ecclesice catliolicce fundamentum, a D. N. Jesu Christo, Salvatore humani generis ac Redemptore, claves regni accepit, solvendique ac lignndi peccata potestas ipsi data est : qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivit, et judicium exercet. Hujus itaque secmidum ordinem successor et locum tenens san6lus beatissimus Papa noster Ccelestinus episcopus, nos ipsius prsesentiam supplentes, ad hanc sandlam synodum misit... Quamobrem in-
1 Ep. 1 ad Innoc. /, n. 4, P. G., LII, 534. a Codex, sub titulo de S. Trinitate.
3 Hic agitur tantum de unanimitate viorali, quse existit paucis etiam contradicentibus, ut infra declarabitur.
telligat Nestorius se a communione sacerdotali Ecclesiae catholicae alienum esse " x.
(b) Nec minus diserte in Conc. Chalcedonensi (451), in quo sexcenti circiter adfuerunt episcopi, qui fere omnes Orientales erant. Leo videlicet celebrem illam scripsit epistolam 2, in qua Eutychetis errores diserte damnabantur, legatosque misit qui nomine suo Concilio praesiderent; postquam autem ejus Epistola coram Patribus le6la fuit, episcopi clamaverunt : " Haec Patrum fides; haec Apostolorum fides. Omnes ita credimus; orthodoxi ita credunt. Anathemaei qui ita non credit. Petrus per Leonem ita locntus est 3 ". Postea autem felationem omnium in Concilio ac~torum ad Leonem miserunt, in*qua haec inter alia leguntur : " Quam (fidem) veluti auro textam seriem ex veste Christi et praecepto legislatoris venientem usque ad nos ipse servasti, vocis beati Petri omnibus constitutus interpres... Quibus (episcopis in Concilio congregatis) tu quidem, sicut membris caput, praeeras per eos qui tuum tenebant ordinem (i. e. legatos) ... Rogamus igitur, et tuis decretis nostrum honora judicium ; et sicut nos capiti in bonis adjecimus consonantiam,sic et summitas tua filiis, quod decet adimpleat " 4.
(c) Similia legere est in Conc. Constantinopolitano III (680) acLAgathonem Pontificem scribente : " Itaque tibi, ut primae Sedis Antistiti universalis Ecclesia?, quid agendum sit, relinquimus stanti super firmam fidei petram, libenter acquiescentes verae confessionis litteris a vestra paterna beatitudine ad piissimum Imperatorem missis, quas ut a summo Apostolorum vertice divine perscriptas agnoscimus ". Hinc in sermone acclamatorio Patres exclamarunt : " Per Agathonem Peirus loquebatur 5 ".
(d) In Conc. Lugdunensi II (1274) et Florentino (1438-45), ubi utriusque Ecclesiae Romanae et Graecae convenerant episcopi, primatus jurisdictionis Rom. Pontificis
DIVINA INSTITUTIO ECCLESIyE. 469 disertis verbis definitus est : " Definimus Sanctam Apostolicam Sedem et Romanam Pontificem in universtim orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Rom. successorem esse B. Petri, Principis Apostolorum, et verum Christi vicarium, totiusque Ecclesise caput, et omnium Christianorum patrem et do<5lorem existere, et ipsi in B. Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam a D. N. Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis CEcumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus continetur" r.
Extra dubium est igitur ab universali Ecclesia primatum Rom. Pontificis fuisse agnitum et definitum ; ideoque huic veritati adhserere debent illi omnes Christiani qui aliquam auc~loritatem in Ecclesia admittunt, prsesertim vero illi Anglicani et Graeci qui indivisse Ecclesise definitiones ut fidei normam habent2 : supra enim probavimus corpus episcoporum esse infallibile.
- 40 Ut vero eos etiam perstringamus qui, auctoritate Ecclesiae rejecta, Apostolorum collegii infallibilitatem admittunt, prcescriptionis argumento utimur. Historice constat, ex documentis supra allatis, saltem a saeculo sexto Rom. Pontifices ab universali Ecclesia, tum Orientali tum Occidentali,ut Petri successores agnitos fuisse, et jure divino primatum jurisdiclionis in tota Ecclesia legitime exercuisse. Atqui talis persuasio nonnisi ab Apostolis dimanare potuit.
Si enim temporibus apostolicis universaliter credebatur omnes episcopos jure divino sequales esse, ut contendunt adversarii, necesse est magnam in fide et praxi totius Ecclesise intervenisse mutationem. Jamvero talis mutatio, omnibus attentis, moraliter impossibilis erat. Mutatio enim de qua agitur, summi erat momenti, in materia, non pure dogmatica et obscura, sed praclicd atque plane obvid, ad Ecdesice essentiale??i constitntionem speclante; ergo mutatio fieri non potuit quin ubique et a multis praesertim episcopis cognosceretur. Si vero talis mutatio cognita fuerit, sane reclamationes atque con-
2 Fides communis Ecclesiae de primatu Rom. Pontificis probari potest etiam e variis ecclesiarum liturgiis. Quoad liturgias orientales, cfr. Tondini, La primaut£ de S. Pierre prouvee par les titres que lui donne V Eglise russe datis sa liturgie, Paris, 1867; anglice, The Primacy of St Peter demonstrated from ihe Liturgy of the Greco- Russian Church, 1879; Livius, op. cit., p. 378 sq.
tentiones oriri debuerunt : nam agebatur de re ad omnes episcopos pertinenie, qua eorurrijura et privilegia aperte minuebanhtr : porro his temporibus multi sane erant episcopi quibus puritas fidei et institutionum Christi integritas maxime cordi habebatur; alii erant plus minusve ambitiosi, jurium suorum studiosi; utrisque talis mutatio odiosa fuisset, nec proinde sine contentionibus et reclamationibus accepta. Harum autem contentionum nulla exstant vestigia : pauca siquidem fa6la, ab adversariis congesta, ut disputatio de celebratione Paschae et rebaptizantium controversia, clare ostendunt Rom. Pontificis supremam aucloritatem communiter fuisse tunc temporis acceptam, etsi, propter quorumdam episcoporum pnejudicia, ejus decretanon fuerunt fideliter ab omnibus exsecutioni mandata; notatu autem dignum est etiam eos qui Papae mandatis restiterunt, nunquam explicite ejus aucloritatem denegasse; quod certe fecissent, si ipsis persuasum fuisset omnes episcopos esse jure divino asquales.
Ergo nulla reapse intervenit mutatio ; ergo do6lrina de Rom. Pontificis primatu vere apostolica est, ideoque. ab omnibus Christianis admittenda.
Thesis 3« : Romanus Pontifex, cum ex cathedra loquitur, infallibilitate pollet in definienda doctrina de iide vel moribus, ita ut ejus definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae, sint irreformabiles \ Hzs- torice certum, theologice de fide ex decreto Vaticano mox citando.
i° Status quasstionis. (A) Errores. (a) Infallibilitatis dogma Protestantes unanimi ore rejiciunt, ejusque notionem variis modis pervertunt. Multi adhuc existimant infallibilitatem nihil aliud esse nisi impeccabilitatem 2 ; alii dicunt Pontificem posse, vi hujus privilegii, declarare bonum id quod revera malum est, ita ut ejus voluntas sit regula boni
1 S. Thom., 2a 2«, q. I, a. 10; Bellarm., de Rom. Pontif, 1. IV, c. 1 sq.; Perrone, DeRom. Pontificis infallibilitate, Taurini, 1874; Brugere, n. 39 sq.; Mazzella, n. 1039 sq.; De Groot, q. XVI, a. 5 sq.; Pesch, n. 507;' Palmieri, de Rom. Pontifice, th. 25 sq.; Newman, Letter to the Duke of Norfolk, \n opere Diffic. of Anglicans, vol. II, ed. 1888; Manning, The Vatican Councily New York, 1887; Fessler, True and false infallibility ; D. Lyons, Christianity and Infallibility ', New York, 1892; Dom Gueranger, La Monarchu Pontifcale; Bottalla, De la souveraine et infaillible autorite du Pape dans VEglise; Schrader, de Unit. Rom., part. II.
2 Quod non solum z.popularibus, sed etiam a sapientibus audivimus, dum inter Protestantes conversaremur.
DIVINA INSTITUTIO ECCLESI^S. 471 et mali " ; nonnulli contendunt infallibilitatem idem esse ac omniscientiam 2, vel involvere inspirationem 3, immo quasi hypostaticam unionem S. Spiritus cum Papa 4, aut potestatem continuo miracula patrandi 5.
(b) Gallicani non tam longe procedebant, sed tenebant definitiones S. Pontificis non esse irreformabiles nisi accedente Ecclesice consensn.
Hic error tempore magni Occidentalis schismatis ortum habuit. Cum enim dubitaretur quis esset Papa, multi censuerunt supremam auctoritatem ad Concilium generale devolutam esse. Exinde natus est error Concilium, etiam jure ordinario, esse supra Papam, nec proinde hunc esse infallibilem nisi cum Concilio generali rem definiat, vel saltem accesserit Ecclesiae consensus.
Hic error, a Gerson propugnatus, postea fere exstinclus, renovatus est ab E. Richer, doctore Sorbonico6, et P. de Marca, et, urgente Ludovico XIV, qui, occasione jurgiorum cum Papa, eidem resistere volebat, a Facultate Parisiensi licet reluclante receptus fuit, posteaque (a. 1682) ab ipso clero gallicano in famosa. dedaratione quatuor articulis comprehensa 7. Exinde plus minusve traditus fuit
1 Ita Kingsley, * apud Macmillarf s Magazine, Jan. 1864, p. 216-217. Cf. Newman, Apologia, p. 3.
2 " Infallibilitas omniscientiam significat ". (Draper, * Conflicl between Religion ancLScience, p. 225).
3 Littledale, * op. cit., n. 80, p. 184, scribit infallibilitatem supponere omnes Pontificias decisiones esse inspiratas proindeque novas paginas canonicis Scripturis addi.
6 Cf. Puyol, Edmond Richer, etude histor. et crit. sur la rinovation du Gallicanisme au XVIIe s., 1876.
7 Gerin, Recherches sur V Asscmbtte de 1682. Hoec est substantia quatuor articulorum : " 1. Reges et principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subjici, neque auctoritate clavium Ecclesice, directe vel indirecte, deponi, aut illorum subditos eximi a fide atque obedientia, ac prsestito fidelitatis sacramento solvi posse... 2. Valeant atque immota consistant S. CEcumen. synodi Constantiensis a Sede Apostolica comprobata decreta de auctoritate Conciliorum generalium... nec ad solum schismatis tempus concilii dicta detorqueant. .. 3. Hinc Apostolicse potestatis usum moderandum per canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos ; valere etiam regulas, mores et instituta a regno et Ecclesia gallicana recepta... 4. In fidei quoque qusestionibus przecipuas S. Pontificis esse partes, ejusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, non famen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesice consensus accesserit ". Juxta Bossuet, tacitus sufificiebat consensus. — Hoec declaratio ab Alexandro VIII improbata fuit in Bulla Inier multiplices (1690), et ab ipso Ludovico XIV aliquo sensu retractata; sed paulatim tamen errores in ea contenti clerum g.illicanum pervaserunt, favente aucloritate in gallicis universitatibus, paucis tantum reluclantibus; et etiam extra Galliam, prresertim in Austria, sub nomine Josephismi, sparsus fuit, donec tandem a C. Vaticano explicite fuerit condemnatus.
- (B) Doctrina catholica ita exponitur a Concilio Vaticano'1 : " Definimus Romanum Pontificem, cum ex cathe- drd loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica au6toritate, doclrinam de fide vel moribus ab universd Ecclesid tenendam definit, per assistentiam divinam ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instru£t.am esse voluit; ideoque ejusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesise, irreformabiles esse ".
Quam definitionem libenter acceperunt omnes Catholici episcopi, etiam ii qui huic dogmatis definitioni in ipso Concilio restiterant. Huic tamen parere noluerunt nonnulli sacerdotes et laici, prassertim in Germania, qui sese Vcteres Catholicos vocant, sed melius Neo- Protestantes dici possent; inter quos Dollinger, Reinkens episcopus a Jansenistis Hollandise episcopis creatus, Von Schulte, H. Loyson aliique pauci, qui, non obstante civilis aucloritatis favore, vix ullos fideles ad se trahere potuerunt, fatentibus ipsis Protestantibus.
- 20 Declaratur thesis. Ad quod prsestandum prsefatae definitionis verba exponemus ad mentem Patrurr Concilii2.
(A) Imprimis non agitur hic de impeccabilitate, sed de in/a/u bilitate in docendo, ut constat ex ipso titulo capitis, et ex verbis " doclrinam definit... definitioiies ex sese irreformabiles esse"; jamvero impossibilitas errandi in docendo a sanctitate disjungi potest; ideoque Papa peccare potest, etiam graviter, etsi errare non possit cum ex cathedra loquitur. '
Quod illustratur exemplis : Balaam, ipso tempore quo prophetabat, graviter peccabat, quum populo judaico injuste maledicere vellet; item Caiphas, dum Christi mortem advocaret in Concilio, prophetabat et simul grave peccatum committebat 3; ergo S. Pontifex, etiam tempore quo veritatem de fide definit, peccator esse regia, quae hac utebatur tanquam clypeo ad vim, enervandam Pontificiarum decisionum. — Cfr. Denz. Ban., n. 1322- 1326.
2 Utemur proinde explicationibus datis a Relatore DD. Gasser, ap. Acta el Decreta C. Vatic. (ed. Lac), 1890.
potest. Immerito igitur huic dogmati opponunt Protestantes quo. rumdam Pontificum crimina : h«c enim probant Pontifices esse peccabi/es, non autem fallibiles in docendo.
- (B) Hoc autem infallibilitatis privilegio R. Pontifex gaudet non in omnibus sermonibus, sed cum loquitur ex cathedrd; quod quatuor praesertim importat : —
(a) Ex parte Pontificis, ut omniuvi Christianorum Pastoris et Docloris mitnere fungatur.
Hinc ut doclor privatus, non gaudet pontificia infallibilitate, sive in colloquiis familiaribus, sive in concionibus exhortatoriis ad populum, sivein libris a se editis, ut id aperte declaravit Be7iediclus XIV de operibus quse ipse scripserat vel emendaverat dum esset Pontifex1. Immo si loquitur ut episcopus urbis Romce, vel ut Princeps sacu/aris, non est necessario infallibilis 2, sed solum quando docet ut totius Ecclesise Pastor et Doclor. — Infallibilitas igitur dici potest persona/is, quatenus Petroejusque successoribus directepromissa est, ideoque direcle sedsnti, non Sedi, competit : et ita excluditur Gallicanorum distinctio inter sedem et sedentem; est etiam persona/is, quatenus ita personae Pontificis competit, ut non possit ab eo aliis delegari. Sed non est persona/is, quatenus R. Pontifici convenit, tamquam personae privatae : Papa enim infallibilis est non ut persona privata, sed ut persona publica, id est ut caput Ecclesiae universalis3.
1 Scribit siquidem in Prsefat. operis de Synodo dioccesana : " Libentique animo subscribimus doctrinoe scriptoris egregii M. Cani, qui Lib. 6 de Locis theoL, c. 8, in responsione ad nonum argumentum, de libris agens qui a Summis Pontificibus conscripti publicantur, haec ait : " Cum edunt libros de re qu&libet, R. Pontifices sententiam suam ut homines alii docli exprimunt, non tanquam Ecclesise judices de fide pronuntiant".
3 Ita Episcopus Brixinensis, apud Acta C. Vaticani, p. 398 sq. Qua occasione arrepta, theologi disputant num Papa, ut privata persona, possit in hoeresim incidere, scienter et obstinate adhoerendo errori contra fidem. Eum posse errare in fide ex ignorantia omnes fere concedunt, sed multi negant, attenta divina Providentia, eum posse tertinaciter errare, ita ut vere fiat haereticus. Libenter hac in re assentimus opinioni quam sic eximie Suarez exponit {Defide, disp. X, sect. VI, n. 11): " Licet multi verisimiliter afnrment, mihi tamen et magis pium et probabilius videtur posse quidem Papam, uf privatam personam, errare ex ignorantia, non tamen ex contumacia. Quamvis enim efficere Deus possit ut haereticus Papa non noceat Ecclesiae, suavior tamen modus divinoe Providentiae est ut, quia Deus promisit Papam definientem nunquam erraturuin, consequenter provideat ne unquam ille haereticus sit. Adde : quod haclenus in Ecclesia nunquam accidit, censendum ex Dei ordinatione et providentia accidere non posse ". Si autem de facto Papa in hoeresim pertinaciter incideret, probabilius ipso facto Pontificatu privaretur, et a corpore episcoporum sua dignitate privatus declarari posset. Cfr. Wernz, Jus Decretaliumt II, n. 615.
(b) Ex parte objecli, seu materice, ut Pontifex doclrinam de fide vel moribus definiat : id est veritates revelatas quae ad salutem credi aut in praxim adduci debent, et veritates intime cum revelatis connexas, v. g. spiritualitatem et immortalitatem animae, quse necessariae sunt ad fidei depositum custodiendum.
747- (c) Ex parte modi, seu formce, ut pro supremd sud Apostolicd aucloritate, doctrinam definiat, i. e. finaliter determinet quae sunt credenda, ut recle ait vS\ Thomas r.
Non igitur sufficit sententia quae, adhortandi causa, absque credendi obligatione, proferatur; neque satis est ut obligatio imponatur quae absque fide interna impleri possit, v. g. abstinendi a tali vel tali doclrina praedicanda vel docenda; sed requiritur verum praeceptum doctrinam interne credendi. Iterum infallibilitas non extenditur ad ea quae definitionem praecedunt, neque ad rationes propter quas doclrina definitur, sed solum ad rem ipsam definitam2. Non tamen necesse est ut quaestio antea ab aliquo proposita fuerit, cui S. Pontifex finem imponat, sed satis est ut Papa, etiam motu proprio, suam sententiam de rebus fidei et morum directe et terminative proferat3.
(d) Ex parte termini, requiritur ut definitio universam obliget Ecclesiam : " do6trinam de fide vel moribus ab universd Ecclesid tenendam ", nam fides una eademque esse debet, nec fieri potest ut alii in Ecclesia aliquid credere teneantur ad quod non obligantur alii.
Non videtur tamen necessarium ut Papa directe et immediate totam Ecclesiam alloquatur; etiam quando ad particularem Ecclesiam scribit, definitionem intendere potest pro universali Ecclesia; ita quando Innocentius I, in causa Pelagiana, ad Africanos episcopos decretum suum misit, rem definire volebat non pro sola ecclesia Africana, sed pro universali Ecclesia. Inspiciendum est igitur non solum ad quem dirigatur Pontificia definitio, sed j£r<? quo : et si ex contextu evidenter constet illum pro omnibus loqui, nil ex hoc capite prohibet quin haec definitio sit infallibilis. Theologi tamen fatentur intentionem omnes obligandi fideles clare manifestandam esse : quod hodie vix ullam patitur difficultatem; quando enim Papa vult veritatem definire, prout factum est quoad dogma de Immaculato Conceptu B. Mariae Virginis, ita clare loquitur ut de ejus mente nemo dubitare possit.
1 S. Thom., 2a 2*, q. i, a. ic. Cf. Acta C. Vaticani, ed. Lacens., pp. 288, 414 sq.
2 Quod egregie exponit J. H. Newman, Diffic. of Anglicans% vol. II, p. 325 sq. — 3 Cf. Acta C. Vatic.% ed. Lac, p. 474-475.
DIVINA INSTITUTIO EGCLESI^E. 475
- (C) Pontifex est infallibilis non per inspirationem vel revelationem, sed " per assistentiam divinam ipsi in B. Petro promissam ", i. e. per auxilium divinum quo error efficaciter praecaveatur z.
" Hinc Papa pro officio suo et rei gravitate tenetur media apta adhibere ad veritatem rite indagandam et apte enuntiandam ; et ejusmodi media sunt Concilia, vel etiam consilia episcoporum, Cardinalium, theologorum etc... Sed ideo nihil timendum est, ac si per malam fidem et negligentiam Pontificis universalis Ecclesia in errorem circa ftdem induci posset. Nam tutela Christi et assistentia divina Petri successoribus promissa, est causa ita efficax, ut judicium S. Pontificis, si esset erroneum et Ecclesise destruclivum, impediretur; aut si reapse Pontifex ad definitionem deveniat, illa infallibiliter vera existat " 2. Nec pariter timendum est ne forte Pontificia definitio waut metu extorqueatur : assistentia enim divina ita efficax erit, ut hoc impedire valeat ; ceteroquin theologi communiter tenent definitionem vi aut metu extortam, si talis esset, irreformabilem non fore.
- (D) Definitiones autem Pontificiae, praefatis conditionibus vestitae, sunt irreformabiles, seu infallibiles, " ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae "; quae verba contra Gallicanos explicite diriguntur, qui contendebant hujusmodi definitiones irreformabiles non esse, nisi accedente consensu Ecclesice. Hic consensus, quando antecedit definitioni est quidem unum ex mediis quibus Pontifex uti potest ad cognoscendum docirinam esse definibilem ; sed, cum ipse sit Judex et Doclor infallibilis, non requiritur Ecclesiae seu episcoporum consensus sive antecedens, sive concomitans aut consequens per modum judicii concurrentis cum judicio ipsius Pontificis : ipse enim pascit oves, fratresque suos confirmat in fide, non ab eis pascitur aut confirmatur. Hinc Pontificia infallibilitas est independens, non quidem a Spiritu Sancto a quo oritur, sed ab acceptatione episcoporum 3.
1 Quod in eodem capite Vaticanum aperte declarat : " Neque enim Petri successoribus Spiritus S. promissus est, ut eo' revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente traditam per Apostolos revelationem seu fidei depositum samfle custodirent et fideliter exponerent". Cfr. J. H. Newman, op. cit., p. 328.
8 Ita Episcopus Brixinensis apud Acla C. Vatic, ed. Lac, pp. 400, 401.
3 Minus recte autem a quibusdam hcec infallibilitas dicta est absoluta. Nam, ut aiebat Episcopus Brixinensis ad Patres Vaticanos (Acla C. Vat., p. 400), nullo in sensu infallibilitas pontificia est absoluta; nam infallibilitas absoluta
- 30 Thesis probatur : — Scriptura. (A) Ex textu superius citato : " Tu es Petrus et super hanc petram..." Unde sic : (a) Ibi Petrus, ejusque successores Romani Pontifices, dicuntur petra, cui tanquam fundamento tota innixa est Ecclesia, et quidem tam firmiter^ ut portae inferi contra eam praevalere nequeant. Atqui si Supremus Pontifex ex cathedrd loquens, falsam do6lrinam Ecclesiae tanquam fidei objectum proponere potest, certe Ecclesia non est firma.
Vel enim Pontifici erranti Ecclesia obedit, vel non : si prius, cum eo in errorem fidei nocivum labitur, et portae inferi contra eam prsevalent, cum societati spirituali revelatione fundatae, nihil magis perniciosum sit quam error in fide; si posterius, jam perit Ecclesiae unitas; nam, ex diclis, Petri successores suprema auct.oritate docendi atque regendi pollent, ac proinde si huic legitimae aucloritati episcopi et fideles resistunt, jam non una est Ecclesia, sed variae efformantur seclae sibi invicem oppositae, prout apud Novatores, et iterum portae inferi contra Ecclesiam praevalent.
Nec dicatur satis esse si definitiones PoMtificis irreformabiles fiant ex consensu Ecclesice; cum enim ipse sit fundamentum toti aedificio soliditatem conferens, non potest id praestare nisi ex se sit solidum; nam Ecclesia, quae super Petrum fundatur, non potest esse firmior in fide quam Petrus ipse, et si Petrus seu Papa deficiat in fide, EcclCsia ipsa deficit.
(b) Quod confirmatur ex collatione potestatis clavium : " Et tibi dabo claves regni ccelorum ". Haec enim potestas includit supremum magisterium, seu jus docendi obligandique fideles ad credendum ea quse docentur, ut colligitur ex iis quae Christus postea dixit : " Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur " x. Porro potestas docendi cum auctoritate obligandi fideles, sub pcena damnationis, ad credendum ea quae traduntur, dari nequit ei qui, in docendo res ad fidem spec~lantes, errare potest; secus enim obligatio adesset errori firmiter adhaerendi; quod sane nemo sanae mentis dicet.
competit soli Deo, primae et essentiali veritati, qui nullibi et nunquam fallere et falli potest. Omnis alia infallibilitas, etiam Pontificia, utpote communicata ad certum finem, suos habet limites et suas conditiones, sub quibus adesse censetur.
DIVINA INSTITUTIO EGCLESI^E. 477
- (B) Ex oratione Christi pro Petro : l " Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum 2 : Ego autem rogavi pro te> ut non deficiat3 fides tua; et tu aliquando conversus4 confirma fratres tuos ". Hic Christus, omnes Apostolos primum alloquens, annuntiat omnes variis et gravibus tentationibus cribrandos seu agitandos fore ; deinde solum Petrum alloquens, declarat se pro solo Petro rogavisse, ne a fide deficeret; cum enim hic sit primus et caput aliorum, ipse debet fratres suos in fide confirmare 5. Unde sic arguere datur :
(a) Nulli sane dubium est orationem Ghristi fuisse efricacem, cum pro sua reverentia semper exaudiatur; atqui oravit ut fides Petri ita firma esset ut non deficeret, sed potius ut soliditatem ceteris discipulis, fidelibus et Apostolis seu toti Ecclesiae conferre posset; ergo fides Petri ita firma erit ut nunquam, saltem in docendo ex cathedra, errare possit : si enim docens erraret, ejus fides periret, aliosque in errorem induceret, nedum eos in fide firmaret 6.
(b) Aliunde hoc infallibilitatis privilegium ad Petri successores extenditur, ut patet ex iis quae diximus de Primatu Rom. Pontificum (n. 700 sq.) et ex ipso contextu; nam nihil exigit hujus privilegii limitationem ad tempora apostolica : oppugnationes enim Satanae nunquam cessaturae sunt; ergo nunquam cessare debet impositum ofrlcium fratres in fide confirmandi; praeterea qui jubetur esse con-
2 Cribrare sicut triticum est metaphora qua significantur vehementes tentationes; in cribratione enim omnia sursum deorsum vertuntur et vehementer agitantur.
3 Grseca vox ExXsurrj significat " ut non pereat, destruatur" fides tua.
4 Gnecum verbum ETuatpE^a; tria significare potest : (a) postquam a lapsu resipueris; (b) vicissim {in turn), quasi esset : et tu vicissim confirma fratres tuos; sed hic sensus vix admitti potest, quum graeca vox citata nullibi in Scriptura talem sensum habere probetur; (c) converte te ad fratres eosque in fide confirma. Prima et tertia expositio vere probabiles sunt.
5 Quod S. Franciscus Salesius pulcherrima comparatione illustrat, op. cit., p. 247 {anglice, Catholic Controv., p. 258-259) : Hortulanus, quando videt sitientes et arescentes plantas, non omnes ramos, sed solum radicem irrigat, quia e radice humiditas omnes et singulos ramos pervadit; ita Dominus, postquam Ecclesioe arborem plantavit, pro Capite et radice oravit, ne aqua seu fides illi deficeret, qui reliquos confirmare debebat, ut Capitis subsidio fides semper in Ecclesia subsisteret.
firmator fratrum, jam constitutus est Ecclesiae caput et fundamentum, et quidem in perpetuum, ne portae inferi adversus eam praevaleant; ergo in perpetuum fratres in fide confirmare debet; tandem traditio catholica hanc conclusionem certam reddidit h
(C) Ex potestate totum pascendi gregepi : " Pasce agnos meos, pasce oves meas " ... Vi horum verborum, Petrus ejusque successores, constituti sunt supremi et universales Ecclesiae pastores, ut supra (n. 694) probavimus, ideoque jus et officium habent totum gregem, episcopos et fideles, verbo veritatis pascendi ; ita ut omnes teneantur huic magisterio obedire. Atqui hoc admitti nequit, nisi tale magisterium sit infallibile ; si enim supremus Pastor docendo fallitur et fallit, oves non jam nutrit, sed venenoso cibo occidit : porro quis unquam admittat Christum oves suas, pretioso sanguine suo redemptas, pascendas commisisse pastori, qui erroribus contra fidem easdem perdere potest? Ergo Petri successores vere infallibiles sunt docendo, et quidem absque Ecclesise consensu : si enim infallibilitas ex Ecclesiae consensu oriretur, jam Pontifices non pascerent oves, sed ab eis pascerentur 2.
Probatur Traditione. (A) Quatuor prioribus scecu- /is, infallibilitas Romani episcopi implicite traditur, dum docetur aut supponitur Ecclesiam romanam ejusque caput esse centrum unitatis fidei et tutam orthodoxice normam^ sive ad delendas hcereses, sive ad solvendas qucestiones ortas de fide et moribus.
(a) Exeunte saeculo secundo, S. Irenceusy in textu superius citato, n. 722, tanquam tutam fidei normam assignat consensionem cum Ecclesia Romana; supponit igitur hanc, Ecclesiam esse infallibilem, ideoque ejus episcopum, cum teste Irenaeo (supra, n. 650), quaelibet ecclesia suam doctrinam ab episcopo accipiat.
(b) Tertio saeculo, Viclor, 190-198, excommunicat Theodotum qui divinitatem Christi negabat, ejusque sententia ut
1 Patrum testimonia, quoe brevitatis causa omittimus, legere potes apud Manning, Tke Vatican Counci/, p. 85 sq., aliosve cit. auctores.
rviVINA INSTITUTJ.O ECCLESI..<K. 479 definitiva habetur. Zephyrinus, 198-207, Montanismum condemnat, et ex hoc tempore Montanistae tanquam ab Ecclesia ejecti censentur *. Pariter Sabelliani a Callixto, 217-222, damnati, ceu haeretici habiti sunt. Quando Dionysius Alexandrinus de haeresi fuit suspectus, res delata est ad Dionysium, Romanum episcopum, 259-268, qui definitivam tulit sententiam : quam minime impugnavit patriarcha Alexandrinus, sed solum explicare conatus est errorem sibi imputatum a sua mente alienum esse 2. Id etiam probant multa ex testimoniis supra allegatis, n. 724 sq. — Uno verbo, in rebus ad fidem speftantibus, recursus habetur ad episcopum Romanum, et ejus sententia tantam auctoritatem prae se fert ut pro tuta fidei norma habeatur.
754- (B) Jam a saeculo quinto, magis diserte affirmatur infallibilis auctoritas Sedis Romanae et Pontificis, non solum ab ipsis Rom. Pontificibus, sed ab episcopis sive singulatim sive collegialiter sumptis.
(a) An. 417, Innocentius I, post verba superius relata, n. 730, ubi declarat nil inconsulta Sede Apostolica definiendum in rebus dogmaticis, haec addit : " Ut tota hujus aucloritate justa quce fuerit pronuntiatio firmaretur, indeque sumerent ceterae ecclesiae (yelut de natali suo fonte aquae cunctae procederent et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent), quid praecipere deberent" 3... Ratio proinde cur ad S. Sedem recursus haberi debeat est quod exinde dimanat pura et incorrupta do6lrina.
Pariter S. Zosimus, 418, declarat sententias S. Sedis esse irrefomiabiles : " Cum tantum nobis esset auctoritatis ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus" 4... Idem asserit >S. Bonifacius I, 422, declarans "de nostro non esse judicio retractandum : nunquam enim licuit de eo rursus quod semel statutum est ab Apostolica Sede, tractari " 5. — Nec aliter 5. Simplicius, 476 : " Quod
apostolicis manibus cum Ecclesiae universalis assensu acie meruit evangelicae falcis abscindi, vigorem sumere non potest renascendi " x„. — Clarius etiam 5. Gelasius, 493 : " Nunquidnam licet nobis a venerandis Patribus damnata dissolvere, et ab illis excisa nefaria dogmata retraclare " 2 ?... Jamvero, si decreta dogmatica semel edita non possunt retractari aut reformari, eo ipso sunt infallibilia. Quam conclusionem infert Hormisdas in formula fidei superius tradita, n. 732 : " Haec quae di<5ta sunt, rerum probantur effeclibus, quia in Sede Apostolica citra maculam semper est catholica servata religio " 3.
755- (b) Hanc fuisse sententiam non solum Rom. Pontificum, sed etiam episcoporum et fidelium, constat ex variis Pat?-um testimoniis. Jam retulimus quid S. Optatus et S. Ambrosius de necessitate cathedne Petri adhaerendi ad veram fidem servandam, scripserint, (n. 734), quid Augustinus dixerit de sententia S. Pontificis approbantis decreta conciliorum : Causa finita est (supra, n. 736). Sozomenus narrat Pontificem Damasum, orta controversia de consubstantialitate Spiritus S., scripsisse ad Orientis ecclesias ut rem definiret; et postea addit4 : " Quo fac~to, utpote controversia judicio Rom. Ecclesise terminata, singuli quievere; eaque qusestio finem tandem accepisse videbatur". Ita etiam Maximus, Grascus Monachus et Martyr, in epistola ad Pyrrhum Constantinop., scribit (circa 645) : " Itaque si vult hsereticus non esse neque audire, non isti aut Isti satisfaciat... festinet prae omnibus Sedi Romanae satisfacere. Hac enim satisfacta, communiter ubique omnes pium hunc et orthodoxum prsedicabunt "; rationem addit, quia videlicet Sedes Apostolica " habet imperium, audloritatem et potestatem ligandi atque solvendi " s.
- (c) Sed id praecipue constat ex agendi ratione Conciliorum cecumenicorum. Patres enim Ephesini (an. 431), Nestorii haeresim condemnando, aperte declararunt se ad id
■ Thiel, Epistola Rom. Pontificum, 182; Denz.-Bannwart, 160.
2 Thiel, 321; Denz.-Bannwart, 161. — Et alibi, apud Jaffe, Regesta Pont. rom.y t. I, n. 664 : " Neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio : siquidem ad illam (Sedem Apostolicam) de qualibet parte canones appellari voluerint, ab ea autem nemo sit appellare permissus ".
s Doctrinam Maximi aliorumque Graecorum de primatu et infallibilitate S. Pontificis erudite exponit L. Andrieux, La Primautt romaine et le clergi oriental au VIP siecle (these), Le Puy, 1903.
coactos fuisse, " per sacros canones et epistolam SS. Patris nostri .... Ccelestini Rom. Ecclesiae Episcopi " * quasi videlicet jam irreformabile esset judicium a S. Pontifice latum. — Iterum S. Leo M. Patribus Chalcedonensibus (451) praescripsit quid de Incarnatione credendum esset : hi autem, lecla epistola, clamarunt : " Omnes ita credimus ... Petrus per Leonem locutus est "; et improbatus est Dioscorus, qui "contra ipsum, cui vineae custodia a Domino commissa est, extendit insaniam " 2.
Nec aliter Concil. cecumenicum VI, Constantinopolitanum III (680-681), quod Agathoni scripsit : "Tibi ut primae Sedis antistiti universalis Ecclesise quid agendum sit relinquimus, stanti super firmam fidei petram "; Agatho autem respondit fidem Ecclesise Romanae illibatam permansisse, secundum ipsius Domini divinam promissionem, ideoque omnes ecclesias catholicas semper ejus aucloritatem secutas fuisse; et Patres, accepto responso, dixerunt : Petrus per Agathoneni loquebatur*. — Concilium vero cecumenicum VIII, Constantinopolitanum IV (869-70) plane accepit Hormisdce fidei formulam (supra, n. 732), in qua dicitur fidem in Sede Apostolica semper immaculatam servatam fuisse, vi promissionis divina?, et in ea integram etveracem inveniri christianae religionis soliditatem.
Tandem C. Florentinum (1438- 1445) definivit Romanum Pontificem non solum tenere primatum in universum orbem, sed etiam *' ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a I). N. Jesu Christo plenam potestatem traditam esse; quemadmodum etiam in gestis cecumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus continetur " 4.
3 Hefele-Leclercq, op. cit., vol. III, § 314 sq., p. 477 sq. Ex his aliisque hujusmodi factis constat omni fundamento carere hanc difficultatem olim a Gallicanis propositam et ab hodiernis Protestantibus recodtam : "Si Patres S. Pontificis infallibilitatem admisissent, non existimassent Conciliaadeo necessaria esse, nec in his sententiam tulissent, sed potius R. Pontificis judicium statim accepissent ". Etsi enim Papa est infallibilis, Concilia sunt va/de uti/ia, si non absolute necessaria, tum ut facilius dignoscatur traditio ecclesiastica, tum ut judicetur de opportunitate definiendi, ut infra exponemus (n. 893). Aliunde Patres in Conciliis, etiam post acceptam S. Pontificis definitionem, rem quasi de novo traclare non dubitarunt, ut veritas melius pateret et ab adversariis facilius acciperetur. Hinc, etiam post C. Vaticani definitionem, concilia cecumenica utilia erunt, et Pontifex consilia episcoporum exquiret, ut merito notarunt Helvetiae episcopi in Pastorali Epistola a Pio IX approbata (an. 1871).
4 Cfr. Denzinger-Bannwart, n. 694. Gallicani quidem contenderunt vocem qttemadmodum (graece xaO' ov xpdirov) sensum restriclivum pr« se ferre,
Porro haec omnia infallibilitatem S. Pontificis supponunt; non enim haberet plenam potestatem docendi, nec servasset integram fidem* nec cum Petri auctoritate loqueretur, nisi esset vere infallibilis in docendo.
- Neque dicere juvat in his omnibus casibus Papae definitiones solummodo ex consensu Ecclesise irreformabiles factas fuisse ; nam inerrantia Pontificis, ut constat ex allatis testimoniis, non huic consensui tribuitur, sed auctoritati ipsius Pontificis, qui, utpote Petri successor, est unitatis centrum et fidei authenticus interpres.
Nec valet famosa distinctio Gallicanorum inter Sedem et Sedentem, vi cujus quilibet Pontifex potest, etiam definiendo, errare transitorie, licet tota series Pontificum sit indefeclibilis, quatenus non potest a fide deficere permanenter ; hac enim admissa, auctoritas pontificia esset inane figmentum vacuumque simulacrum,cum cuique eam eludere liceret, dicendo sese Cathedrae Petri adhserere, non autem huic Pontifici obedire teneri, cum ipse sit fallibilis. Aliunde talis distinctio aliena est omnino a mente Patrum, qui non solum Cathedrse Petii in abstraclo, sed regnanti Pontifici obediebant, ut ex allatis testimoniis colligi potest.
Ergo Pontificia infallibilitas jam antiquitus a Patribus Conciliisque agnita fuerat, et Vaticanum nihil aliud fecit nisi disertius eamdem afiirmare, et conditiones ejus exercitii determinare.
- Opponunt tamen Protestantes nonnulla facta, ex quibus periclitari videatur dogma supra expositum ; de his pauca dicemus, lectores remittendo, pro fusiori harum difncultatum solutione, ad historiam ecclesiasticam.
(A) Liberius Papa dicitur formulae Sirmiensi arianae vel semiarianae subscripsisse, et Athanasium condemnasse, ut ab Imperatore licentiam Romam redeundi obtineret, ideoque in fide errdsse.
Resp. Breviterfacta exponamus necesse est. (a) Liberius primum Arianos condemnaverat, et Athanasium anathematizare strenue recusaverat, proptereaque in exsilium missus fuerat a Constantio imperatore qui Arianis favebat. Post duos tamen annos, facultas et significare auctoritatem Pontificis limitari per Concilia et Canones; quod textu grseco Conc. Florentini probare conabantur. Sed textus latinus authenticus, prout legitur in manuscriptis antiquioribus, talem interpretationem non patitur; textus autem grsecus potest intelligi eodem modo ac latinus; et sane contextus id postulat, nam Florentinum, postquam definierat S. Pontifici plenam potestatem traditam esse, non poterat logice declarare hanc plenam potestatem limitari per Conciliorum decreta. Aliunde Vaticanum, formulam Florentini referendo sine clausula quemadmodum, controversiam authentice dirimit. Cf. T. Granderath, Constitut. dogmat. SS. C. Vaticani, Friburgi, 1892, p. 15° sq- ei facla est Romam revertendi. Qua vero de causa haec licentia eidem concessa fuerit, non concordant coaevi auctores; nonnullj enim dicunt Liberium formulae haereticae subcripsisse *, alii vero Constantium, a civibus Romanis exoratum, ei libertatem reddidisse2. Rufinus rem incertam relinquit3 : " Liberius, inquit, urbis Romanae episcopus, Constantio vivente, regressus est; sed hoc utrum quod acquieverit voluntati suce ad subscribendum, an ad populi Romani gratiam, a quo proficiscens fuerit exoratus (Constantius), indulserit, pro certo compertum non Ziabeo".
(b) Hodie tamen communiter admittitur Liberium, taedio viclum exilii, tertice for??iula3 Sirmiensi subscripsisse, quae, etsi minime haeretica, vocem 6fi.ooo<no<; (consubstantialis) non continebat4, in suam communionem recepisse episcopos semi-arianos, ideoque ita haeresi favisse. Attamen ipse haeresim non docuit; nam, teste Sozomeno, subscribendo declaravit ab Ecclesia alienos esse eos qui Filium secundum substantiam et per omnia Patri similem non esse assererent 5.
(c) Tandem, dato, non concesso, eum formulae ex se haereticae subscripsisse, non exinde periclitareturpontificia infallibilitas, quia, juxta documenta ab adversariis allegata, Liberii subscriptio vi et metu extorta, non illas prae se fert notas, quae necessariae sunt ad definitionem ex cathedra. Teste enim S. Athanasio6, "Liberius extorris faclus, post biennium denique fractus est, minisque mortis perterritus subscripsit".
1 " Liberius tsedio vidlus exilii, in hcereticam pravitate?n subscribens Romam quasi victor intravit ". (S. Hieronymus, Chronicott, P. L., XXVII, 683).
2 Theodoretus, H. E., II, 17, P. G., LXXXII, 301; Sozom., H. E., IV, 15, P. G., LXVII, 1149;* Sulpicius Severus, H. S., II, 39, P. L., XX, 145.
4 Quatuor sunt formulse Sirmienses, quarum secnnda manifeste arianse haeresi favet; huic non subscripsit Liberius. Ad rem L. Duchesne, Hist. anc. de V Eglise, t. II, p. 281 : "II n'abandonna pas le concile de Nicee. II signa peut-etre une formule; mais au moment ou nous sommes, les formules que les Orientaux presentaient aux Occidentaux n'avaient rien de contraire a la foi; on ne pouvait leur reprocher que de n'etre pas assez precises".
6 Hist. Arian. ad monachos, c. 41, P. G., XXV, 742. — Quod fatebatur Bossuet, licet gallicanus {Deuxieme insir. pastorale, n. 105- 1 10). Cfr. J. H. Newman {Hisiorical skeiches, vol. II, p. 340, note, ed. 1885). — Ad fusiorem hujus quaestionis solutionem, vide, praeter auctores citatos, Jung;mann, Dissertat. in hist. eccles., vol. II, 1881, p. 31 sq.; Hefele-Leclercq, Hist. des Conciles, t. P, § 81, p. 908-928 ubi copiosam invenies bibliographiam; L. Duchesne, op. cit., et Libere et Fortunatien ap. Mtlanges d' ' Archdol. et d^Histoire publUs par V Ecole /ranfaise de Rome, t. 28, p. 31-50; L. Saltet, Bulletin eccUs. Toulouse, 1905, p. 222 sq. ; 1909, p. 128; J. Zeiller, L^a chiite du Pipe Libtre, in R. pr. dyApolog^tu/ue, t. III, p. 580-608.
759« (B) Objicitur pariter Honorium docuisse monothelitarum hceresim in duabus epistolis ad Sergium, ideoque tanquam hcereticum a Leone II et duobus Concil. cecumenicis damnatum fuisse \
Antequam direc"te hanc difficultatem solvamus, facla exponantur. An. 634, Sergius, C. P. Patriarcha, monothelicis erroribus favens, ad Honorium I astute scripsit duarum operationum et unius operationis vocabula multos fideles turbare et scandalizare, ita ut opportunius esset, ob bonum pacis, talia verba devitare. Quibus litteris deceptus, Honorius prudentiam Sergii laudavit, et rescripsit se nolle unam vel duas operationes definiendo praedicare, sed, pro una quam quidam dicunt operatione, unum operatorem intelligendum esse, pro duabus autem operationibus duas potius naturas intelligi oportere. Hac aequivoca scribendi ratione inscius haeresi monothelitarum favebat. Quare concilium ce*cumenicum VI, Const. III, a. 68 1, Honorium jam defunclum inter hcereticos recensere non dubitavit. Quod decretum approbando, Leo II praedecessorem suum anathematizavit quidem, sed quia fidem subverti permiserat. — Quibus praenotatis, haec statuimus :
(a) Certum est Honorium in his litteris nullam ex cathedrd definitionem edidisse; nam Sergius nullam fidei definitionem postulaverat, sed solum approbationem prudentis silentii quoad distindlionem duplicis operationis. Aliunde Honorius ea adhibet verba, quae definitionem omnino excludunt; in prima siquidem epistola ait : "Utrum autem propter opera divinitatis et humanitatis una an gemincB operationes debeant derivatae dici vel intelligi, ad nos ista pertinere non debenty relinquentes ea grammaticis"; in secunda autem : ' ' Non nos oportet unam vel duas operationes definientes prazdicare2,.. Praeterea Honorii litterae non fuerunt promulgatae, sed ignotae manserunt usque ad ejus mortem ; ergo nullo modo haberi possunt ut definitio ex cathedrd. Non sunt tamen, ut quidam dicunt, privataz litterae, sed documentum ad Ecclesiae administrationem speclans, quo datur consilium de prudenti modo loquendi circa fidei mysterium.
(b) Non constat Honorium docuisse errorem contra fidem: afiirmat quidem unam esse voluntatem in Christo, sed, ex contextu, loqui videtur de sola voluntate humana, praetermittendo divinam voluntatem, quam existere supponit, et solum excludendo duas illas contrarias voluntates quae in nobis pugnant (scil. voluntatem spiritus et voluntatem carnis), ut colligitur ex ejus verbis : " Unde et unam voluntatem fatemur D. N. Jesu Christi, quia profeclo a divinitate
1 Lepage Renouf*, Condemn. of Pope JTonorzus, London, 1868; E. F. Willis*, Pope HonoriuS) London, 1879.
2 Epistolas Honorii legere est apud Migne, P. L., LXXX, p. 470-476; vel Hefele, op. cit., vol. IV, Appendice, p. 505 sq., ubi collecla invenies documenta ad hanc quaestionem speclantia; Denz.-Bannwart, n. 251-252.
assumpta est nostra natura, non culpa... Non est itaque assumpta a Salvatore vitiata natura, quae repugnaret legi mentis ejus, sed venit quserere et salvum facere quod perierat, id est vitiatam humani generis naturam. Nam lex alia in membris aut voluntas diversa non fuit vel contraria Salvatori, quia super legem natus est humanse conditionis".
Quod confirmatur authentica interpretatione Joannis IV, Honorii secundi successoris, qui scribit : " Praedictus ergo decessormeus docens de mysterio Incarnationis Christi dicebat, non fuisse in eo, sicut in nobis peccatoribus, mentis et carnis contrarias voluntates. Quod quidam ad proprium sensum convertentes, divinitatis ejus et humanitatis unam eum voluntatem docuisse suspicati sunt. Quod veritati omni modo est contrarium ". Fatemur tamen hunc dicendi modum, ab Honorio usurpatum, valde obscurum esse, et ambagibus plenum ".
(c) Hinc Honorius damnatus est a Concilio VI tanquam hareticus, non quia haeresim proprie docuerat, sed quia ejus propagationi faverat, inopportunum silentium utrique parti imponendo, tempore quo doctrinam catholicam diserte exponere oportebat. Quidquid est enim de mente Patrum qui hanc sententiam tulerunt, certehsec fuit mensLeonisII, dum hocConcilium confirmavit; scripsitenim: " Pariterque anathematizamus... necnon et Honorium, qui hanc apostolicam ecclesiam non apostolicae traditionis doc~lrina lustravit, sed profana proditione immaculatam maculari permisit 2... qui flammam hreretici dogmatis non, ut decuit apostolicam aucloritatem, incipientem exstinxit, sed negligendo confovit " 3. Revera appellatio haereticus eo tempore extendebatur etiam ad fautores haereticorum, suspeclos de haeresi et eos omnes qui suo agendi modo haeresim promovebant4. Aliunde, si ut haereticus proprie diclus damnatus fuerat, sane ut privata persona, non ut Pontifex ex cathedrd loquens, ut ex dictis constat 5.
Chapter 18 of 81