Nn. 496–541
- 20 Praevia de prophetis. (A) Vocis etymon. (a) Hebraice tribus nominibus designabantur antiqui prophetae, nempe roeh, hozeh^ ndbi\ Duo priora idem sonant ac videns; ideoque divinus propheta ille.est qui secreta Dei vidit2 eaque manifestare potest; ndbi* autem (interpres), juxta usum loquendi biblicum,designat Dei interpretemszw Dei legatumo qui divinitus impellitur ut hominibus divina placita exponat. (b) Grcece 7roo<pyiryj$ ille est qui pro alio loquitur (7rpoq?ayai) ejusque mentem interpretatur^ ideoque eumdem sensum exhibet ac vocabulum ndbi\
(B) Vera notio. Etymologice igitur, et praesertim ex usu loquendi biblico, propheta est Dei interpres, ab Eoque impulsus ut divina placita sibi revelata circa res pr&teritas, prce-
4 Mangenot,
sentes aut fuiuras ceteris hominibus manifestet. Ad eum proinde spcctat non solum futura annuntiare, sed etiam divinas volitiones quaecumque sint.
Prophetia igitur revelationem proprie diflam supponit, id est supernaturalcm alicujus veritatis manifestationem (supra, n. 192), cum missione eamdem aliis communicandi. DifTert proinde ab inspiratione, qua scriptor movetur et juvatur ad re<5te aliis transmittenda quae sive naturaliter sive supernaturaliter novit : haec igitur non necessario revelationem supponit. Saepe tamen utraque consociatur : primum fit revelatio prophetae, ut mentem divinam cognoscat; postea vero subsequitur inspiratio> qua movetur ad scribendum pro aliis quidquid per revelationem didicerit.
(C) Divisio. (a) Inter prophetas, alii praesertim faclis, scilicet interventu in vita publica et miraculis, ut Elias et Elisaeus; alii vero scriptis, quales fuere Amos, Isaias, Jeremias, regnum Dei promoverunt.
(b) Cum autem prophetae fuerint simul prcedicatores et prcedicentes, de eorum prcedicatione et vaticiniis successive dicemus. In utroque enim casu Dei supernaturalis interventus haud obscure apparet.
§. I, De prophetica pr^dicatione quatenus viam
PARAVIT EVANGELIC/E REVELATIONI.
I. Factum propheticge praedicationis exponitur.
- Generale proponitur argumentum. Per plura saecula, prophetae viam paraverunt christianae religioni indesinenter praedjcando religionem magis et magis spiritualem. (a) Docrrinam annuntiaverunt,quae, etsi non omnibus numeris absoluta, multo perfectior erat ceteris doctrinis tunc temporis ubique terrarum vigentibus. Ita monotheismum invicte praedicaverunt, (ab initio quidem, quamvis magis perspicue successu temporum) flrmiter asserentes unum esse Deum, supremum omnium Dominum, ab omnibus exclusive colendum, ita ut ceteri dii tanquam nihilum sint coram Eo; eumdem esse non solum omnipotentem, omniscium, sed etiam justum ac bonum ; immo aliquando et quasi obiter
DIYINITAS CHRISTIAN^ RELIGIONIS. 295 innuunt eum esse Patrem misericordia plenum, qui libenter paenitentibus parcat et bonis multiplicia impertiatur beneficia. Hic igitur non solum externis operibus et sacrificiis, sed etiam intimo corde colendus est. — Cum autem Deus sit omnium hominum dominus et pater, eos ut fratres justitia, aequitate et bonitate prosequi debemus; immo pauperes ac miserabiles speciali amore et cura fovere.
(b) Intellexerunt tamen prophetae hanc idealem perfeclionem neque inter Judaeos, neque a fortiori inter ceteras gentes in praxim adduci; immo praeviderunt eamdem nunquam in Judaea religione adimplendam fore. Quapropter augurati sunt perfectiorem religionis formam per Messiam instituendam fore, cujus ope justitia, pax et caritas per totum orbem terrarum spargeretur.
- Evolvitur argumentum. Quod ut melius intelligatur, breviter exponere juvat quae de his singuli prophetae praedicaverint. Dicemus : i° de prophetis qui faclis praesertim cultum Dei promoverunt ; 2° de iis qui verbis et scriptis idem praestiterunt.
i° De prophetis qui factis praedicaverunt.
499- (A) Primus inter hos, Moyses (an. circiter 1320 ante Christum), liberator et legislator Israelis, indesinenter praedicavit unum esse Deum, Yahweh nomine, qui olim apparuit Abraham, Isaac et Jacob, et nunc vult esse liberator et dominus populi Israelitici J; Deum fortem, aemulatorem et zelotem, qui non patiatur alienos deos a sua plebe coli; Deum sanctum, cujus nomen ipsum in vanum assumi non debeat; Deum moralibus attributis ita praeditum ut nullus deus ei comparari possit; Deum justum iniquitates stricle punientem; Deum bonum, facientem misericordiam his qui diligunt eum et ejus praecepta custodiunt 2. Hic igitur non solum adorandus et timendus, sed etiam amandus, et qui-
3 Exod., XX, 1-7; cfr. Deut., X, 17-19, ubi Yahweh iU describitur : " Dominus Deus vester, ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera; facit judicium pupillo et viduie, amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum ".
dem ex toto corde et ex tota anlrna *, — Quia vero Deus est omnium hominum Dominus, proximum diligere oportet, etiam advenam ; speciali autem misericordia digni sunt pupilli et viduae 2. — Omnes justitiam st sanclitatem colere debent, ut ita imitentur, in quantuin fieri potest, divinam sanciitatem 3,
Hae fuerunt leges praecipuae quibus tanquam fundamentc gens hebraica a Moyse constituta fuit.
(B) Mox tamen Israelitae, Chananaeorum sensuaii cultu allecTli, Baal et Astarte simul cum Yahweh colere cceperunt, etvitiis indulgere huic cultui inhaerentibus; proptereaque variis calamitatibus castigati sunt. Sed, Judicnm et prophetissae Debborce interventu, ad Dominum reversi sunt4 Cum vero plures tribus, inter se divisae, a vero cultu discedere non dubitassent, Deus suscitavit prophetam Samuelt cujus ope Israel, dimissis Baalim et Astaroth, ad Deum reductusest; hic enim religionem mosaicam instauravit, eamque tanquam fundamentum novi regni Israelitici posuitS.
(C) Regnantibus Saul, David et Salomon, cultus divinus secundum ritus praefixos magis regulariter celebratus est; et, aedificato templo Jerusalem, Judaei efficacius ab idololatria aversi sunt. Inter prophetas hujus temporis eminet Nathan, qui regem David, adulterum et homicidam, nomine Dei corripere non metuit, et ad paenitentiam adduxit6. Hac magni regis correptione justitia et aequitas erga parvulos eloquenter inculcabatur.
(D) Attamen, post scJiisma Israeliticum, religiosus cultus mox corruptus est. In regno Israely vitulis aureis Yahweh repraesentari cceptus est, superstitiones pravae, necromancia, aliaque hujusmodi cultum deturpaverunt. Ouare
1 *' Quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua? " {Detit., X, 12).
3 " Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester. " Levit., XIX, 2.
4 Legatur prresertim carmen Debboroe (Jud., V, 1-32), ubi Yaliweli magnifice laudatur tanquam Deus Israel.
Deus suscitavit prophetas, praesertim Eliam et Elisceum, qui verum cultum restituerent populumque averterent a cultu Baal, dira minitando si populus Deum relinqueret. Prior, in monte Carmeli, prophetas Baal devicit, miraculo patratq ad ostendendum omni populo solum Yahweh esse Deum Abraham et Isaac et Israel, eumque solum adorandum esse x, Justitiam pariter promovit, firmiter increpando Achab et Jezabel, qui Naboth injuste occiderant, ut ejus vineam suam facerent 2. — Posterior magistri opus praedicatione et miraculis etiam complevit 3.
In regno Judcz, jam ultimis Salomonis annis, qusedam relaxatio populum pervadere cceperat, quae in annos invaluit; alieni cultus tolerati sunt, et altaria in altis locis ere6ta.
2° De prophetis qui scrfptis praedicaverunt.
Inter prophetas qui verbis et scriptis antecessorum doftrinam ampliaverunt, et perfeciiorem unius Dei culr tum promoverunt, necnon justitiam et misericordiam prsesertim erga pauperes, — quidam pro regno Israel, alii pro regno Judce prophetaverunt.
(A) Pro regno Israel. (a) Amos, pastor Thecue ortus4, (an. 804-779) primus inter prophetas qui scripta reliquerint, purum monotheismum, quem a patribus acceperat, praedicavit, et praesertim perfeclam Dei justitiam 5. Totus est in docendo non sufficere cultum Dei mere externum et ritualem, — sed requiri internam religionem, qua lex divina sedulo custodiatur, aequitas et misericordia erga omnes, praesertim pauperes, foyeatur 6. Praedicit itaque gentes alienas castigandas esse, non quod verum Deum ignorent, sed quod legem moralem sibi notam violaverint7; Israelitas autem severius etiam puniendos, quia, etsi verum Deum ejusque mandata cognoscant, ea tamen minime servaverint8. — Annuntiat tamen modo utique generali tempora
4 Probabilius agitur de Thecue in Judcea; nil enim prohibet quin Judasus pro regno Israel prophetaverit.
6 J. Touzard, Le livre iVAmos, Paris, Bloud, 1909, Introd., p. LVI-LXXXl.
6 Am.tVt 4-27. — 7 Am.t I, 11-15. — 8 Am., II, 4-8; HI-VI. Ita prseludit Paulo qui in cap. I-II ad Rom., eamdem dodlrinan lucidius exponit.
felicissima, in quibus suscitabitur tabernaculum David, et, schismate suppresso, Israel Judae iterum unietur sub sceptro davidico; ita instaurabitur domus Israel in pace et justitia1. (b) Osee (789-706), sicut Amos, peccata Israel vivide describit, " mcndacium et homicidium et furtum et adulterium " 2, idololatriam quae fornicationi comparatur, scelera sacerdotum et principum 3; ideoque istorum criminum castigationem praenuntiat ut imminentem, praesertim vero exsilium. Sed modo magis perspicuo instaurationem populi ele<5li, ejusque causam, scilicet amorem Dei, declarat : Yahweh, qui puerum Israel diligere non cessavit, misericordia motus, populum suum in funiculis Adam, in vinculis caritatis iterum ad se trahet 4 et Israel germinabit sicut lilium, et erit quasi oliva gloria ejus 5.
- (B) In regno Juda, praecipui prophetae fuerunt Isaias, MJchaeas, Jeremias, Sophonias, Habacuc, Ezechiel, Aggaeus, Zacharias et Malachias.
(a) Isaias, qui sub quatuor regibus Ozias, Joatham, Achaz et Ezechias prophetavit (755-712), eadem fere in regrio Juda reprobat ac Amos in regno Israel. Multi enim Dominum dereliquerant6, multo plures cultum mere externum Ei reddebant7. Deus autem, quem Propheta exhibet ut sanctissimum, supremumque Dominum omnia transcendentem8, puritatem cordis, justitiam, misericordiam erga pauperes requirit, veramque paenitentiam, qua mediante peccatorum veniam libenter concedet9. Si vero injustitiam foverint, pupillos et viduas oppresserint, dirissimis pcenis castigabuntur10. Praenuntiat tamen conversionem residui Israe/11 :
1 Am., IX, 11-15. — 2 Osee, IV, 2. — 3 Osee, IV, 11-19; V, 1-15. * Osee, XI, 1-4. — 5 Osee, XIV, 5-7. Apud eum tamen de persona Messiae nulla fit mentio sensu saltem litterali.
6 " Dereliquerunt Dominum, biasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum ". {Isa. , I, 4).
7 Isa., I, 10-15. — 8 Isa., VI, et alibi passim, ubi plus quam sexagies Deus vocatur sanclus Israel.
9 " Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse, discite benefacere; quasrite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam. Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ". {Isa., I, 16-18).
DIVINITAS GHRISTIAN^: RELIGIONIS. 299 pauci quidem convertentur, sed hi erunt gens sancla, et Jerusalem iterum fiet centrum veri cultus; ad quod fluent omnes gentes, ibique verum Deum colent, ejusque cultum per universum orbem terrarum spargent1.
Tunc Israel non aemulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Israel : sub uno rege commilitabunt, et pacifice gentes ad verum Dei cultum trahent. Omnes cantabunt Domino quia magnifice fecit 2. In hac priori parte praeclara de Messia praedicuntur quae infra exponemus.
In parte altera, a capite XL, Propheta, non coaevos suos, sed Judaeos in exilio babylonico lugentes alloquens, quasi inter ipsos viveret, magis perspicue liberationem Israel praenuntiat, religiosamque instaurationem, quam promovebit servus Domini^ : hic Israelem gentesque salvabit4, non solum do6lrina et exemplis, sed etiam dolores nostros ipse portando : " Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus 5. " Ita Je.rusalem, quondam sterilis et repudiata, iterum fit uxor dilecta et fecunda6. Ipsis advenis salus offertur : ^i adhaerent Domino et coiunt eum, et ipsi in montem san<5lum adducentur, eorumque victimae Deo placebunt?.
(b) Michcece doclrina, qui eodem tempore vivebat, valde affinis est Isaiae praedicationi. Iisdem principiis innixus circa Dei justitiam cultumque internum Ei reddendum, quamvis ea minus diserte exponens, vitia procerum, praesertim injustitiam et duriiiavi ergapauperes, severe reprehendit8; simulque humiliationes et vastationem Sion clare praedicit 9. Attamen non minus perspicue annuntiat conversionem et exaltationem reliquiarum Israel, glorificationem novae Jerusalem, ad quam confluent omnes populi10; immo nativitatem Messiae in Bethlehem ejusque regnum pacificum et gloriosum ". «
(c) Jeremias (639-586) qui invenerat librum Fcederis seu Deuteronomium, ea vitia praecipue carpit (\x& fcederi
1 Isa.y II, 2-4; X, 20-26. — 2 Isa., XI et XII, — 3fsa., XL-XLII. — 4 fsa;t XLIII-XLIV, 1.5. — o/mvLIII, 5. — 6/^., XLIV. — f Isa.t XLVI. —
8 Mich.y II, i-il; VI, 1-8. — 9 Mich., III, 1-12. Notentur praesertim ultima verba : " Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum". — 10 Mich., II, 12-13; IV, 1-13; V, 7-9. " Mich., V, 2-9.
contraria erant Praeterea, cum testis fuerit ultimorum regni Judae dierum, magis perspicue inelu6labilem ruinam Judaeorum praedicit, et quidem ut pvoximam et cum minutis circumstantiis, propter multa flagitia filiorum Israel : " Et percutiam habitatores civitatis hujus, homines et bestiae pestilentia magna. morientur... Dabo Sedeciam, regem Juda, et servos ejus et populum ejus, et qui derelidli sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis..." x Nec minus clare praenuntiat regni Judaici et decem tribuum instaurationem, fcedusque novum inter Deum et Israel ineundum, propter infinitam Dei misericordiam : " Et in caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Rursumque aedificabo te, et aedificaberis virgo Israel " 2. Sed magis perspicue quam antecessores intelligit et declarat religionem esse non solum sociale fcedus inter Yahweh et Israel, sed etiam intimam unionem inter Deum et animam cujusque credeniis^ ita ut, etiam rupto fcedere sociali, intima haec unio perseveret. Quod quidem propria experientia edo6lus haud obscure perspicit : nam, inter calamitatum vicissitudines quibus tota natio opprimitur, ipse manet amico fcedere Deo unitus. Quare docet etiam peccatum esse aliquid cuique proprium, nec a patrum culpis pendere, et nationem non esse peccatricem nisi quia quisque peccavit et dereliquit fontem aquce vivce; paenitentia igitur cuique propria esse debet. Exinde etiam via aperitur universaliori religioni : haec enim intima cum Deo unio, in qua religio sita est, non solum Judaeis, sed etiam alienigenis competere potest.
(d) Sophonias, Jeremias coaevus (circiter 665), hujus prophetse necnon Isaise prophetias confirmans, proxivnas calamitates et restitutionem Israel pr^edicit, et in eo prassertim immoratur quod Deus veniam libenter concedit iis qui sunt mansueti et humiles corde3. — Habacuc qm regnante Manasse, -circa 640, floruit, specialiori modo Dei providentiam in gentibus castigandis describit4.
(e) Ezechiel (592-570), inter prophetas captivitatis maximus, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar, prope
*Jerem.y XXI, 6-7; cfr. II-VI; VIII-IX; XIV-XVI, etc. *Jerem., XXXI, 3-4; integre legantur cap. XXX-XXXIII. 3 Sophon.,.ll, 3; III, II. — 4 Hab. II, 4-20.
Babylonem, captivos Judaeos in fide et spe confirmandi munus accepit. Sicut ceteri prophetae, calamitates Judaeorum tanquam flagitiorum per multa sczcula coacervatorum castigationem ostendit. Sed magis perspicue etiam quam Jeremias affirmat peccata esse cuique propria, ideoque cuique imputanda, nec justum puniri pro impio; peccatorem paenitentiam agentem salvari, justum vcro qui a justitia sese averterit, merito castigari ; salutem proinde non tam populis quam individuis praeberi1. Quia vero Deus benigne paenitentibus parcet, miserebitur filiis Sion. Symbolo visionis ossium reviviscentium praedicitur resurreclio Israel, et symbolo duorum lignorum adumbratur unio regnorum Israel et Juda sub uno rege 2. Nova instituetur theocratia, novum aedificabitur templum, cujus minuta traditur descriptio, et majestas Domini hoc templum ingredietur. Novi regni fundamentum erit justitia, necnon antiquarum legum traditionumque custodia.
- (f) Finitd captiyitate, tres praesertim prophetae, Aggceus, Zacharias et Malachias divini cultus instaurationem promoverunt. Duo priores (circa 520) toti sunt in gente judaica in pristinum statum restituenda, atque indesinenter populum revocant ad religionem quam antiqui prophetae praedicaverant : iis enim persuasum est futurum regnum messianicum cum Judaeorum nationali instauratione connedti. Ouare cultum internum, obedientiam utpote meliorem quam viclimae sint aut jejunium, justitiam, veritatem, mansuetudinem et misericordiam saepe commendant. Jerusalem erit centrum veri cultus, et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus, ascendent ab anno in annum ut adorent Regem Dominum exercituum 3.
Malachias autem (circa 432) Esdrae et Nehemiae coaevus, nova peccata denuntians, proesertim sacerdotum qui imper-
1 Ezech., XVIII, ubi hcec, inter alia, notentur (4, 20, 21) : !l Ecce omnes anirnoe mese sunt; ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quoe peccaverit, ipsa morietur... Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii... Si autem. impius egerit pceniteniiam ab omnibus peccatis suis... et fecerit judicium et justitiam, vita vivet et non morietur ". — Integrum legatur caput. ,' /
2 Ezech.y XXXVII. — 3 Ago., II, 7-10, 12-20; Zach.t I, 3-6; VII, 4-14; VIII, 7-23: X; XI, 4-11; XIII, 1-6; XIV, 16-20.
fectas offerunt vi£timas, et Israelitarum qui matrimonium ineunt cum alienigenis, aliaque vitia moralia z; simulque praevidens antiquam legem imparem esse ad ista vitia emendanda, novum rerum ordinem praedicit, novum sacrificium, Messiae ejusque praecursoris adventum, simulque conversionern partis gentis Judaicae 2.
- Conclusio. Ita, per undecim saecula, Prophetae fidem in unum Deum, infinitum, omnipotentem, justum et misericordem, providum et remuneratorem, cultumque vere religiosum, non solum externum, sed etiam in spiritu et veritate, simulque justitiam erga omnes, misericordiam erga pauperes et morum puritatem praedicare non destiterunt populo Israelitico, quippe qui, utpote a Deo singulariter electus, ad majorem sanctitatem colendam adstringeretur 3. Id praestiterunt non obstantibus pravis propensionibus populi Judaici et saepe procerum et sacerdotum malis exemplis ; et quidem tempore quo finitimae gentes polytheismo et idololatriae necnon pessimis vitiis indulgebant. Neque omnino incassum laboraverunt. Monotheismus, etsi intus et foris saepe impugnatus, tandem inter Judaeos et Israeiitas omnino praevaluit; et cultus unius Dei, quamvis aliquando non satis internus et purus, multo sanctior fuit quam apud ceteras gentes. Morum pariter honestas, justitia et commiseratio, etsi multis vitiis deturpatae, praesertim legali formalismo et , quadam duritia cordis, nunquam a terra Israel exsulatae sunt. Et ita via parabatur perfecliori rerum ordini.
3 Quod egregie exponit J. Touzard, Vargument prophetique, ap. Rev. pra . d'Apol., t. VI, p. 917 : " Au point de vue moral : cet ideal de justice inteore dont les prophetes ont ete les infatigables predicateurs; ces reclamations incessantes en faveur des pauvres, a une epoque ou, pour le commun des hommes, ils comptaient si peu; ces sentiments d'humanite qui proscrivent jusqu'aux cruautes trop souvent regardees alors comme inseparables de la guerre; cette delica* tesse qui bannit de la vie intime tout asservissement aux passions grossieres, et mille autres revendications semblables. Si nous passons sur le terrain de la vie religieuse, quelle merveilleuse conception du Dieu unique infiniment puissant et maitre souverain, mais aussi ideal et principe de toute perfection morale, de toute justice, de toute charite, de toute bonte! Quelle vue sublime de son ac^lion dans le monde, de la sagesse avec laquelle il gouverne tout, de la force avec laquelle il sait realiser tous ses desseins. Et puis, quand il s'agit des rappo ts de ce Dieu avec le seul peuple qui 1'honore ici-bas, le prophete delimite, avec une justesse consommee, le terrain sur lequel Israel peut se prevaloir de ses
Ouem novum ordinem nunquam intermiserunt annuntiare prophetae, praesertim a temporibus Isaiae, tanquam complementum et summum apicem antiquae religionis; ordinem, inquam, magis spiritualem et universalem, in quo genuinus Dei cultus necnon justitia et caritas per totum orbem spargerentur.
II. Praefatorum factorum explicatio.
Ratio7ialist(Z et Protestantes liberales admittunt quidcm prophetas fuisse viros ingenio et sapientia et virtute eximios, qui monotheismum et quamdam morum honestatcm apud Israelitas promoverint ; autumant vero in eorum praedicatione aut agendi ratione nil supernaturale inveniri. Vates enim apud omnes populos reperiuntur; si Judaici vates pras ceteris extolluntur, id sane tribuendum est peculiari indoli Semitarum inter quos vixerunt atque proprio eorum ingenio : gradatim, propriis viribus, ex ipso conscientiae testimonio, intellexerunt unum esse Deum, cui cultus in spiritu et veritate reddi debeat x.
Haec autem theoria factis explicandis omnino impar est. Etenim : —
(A) Ipsi prophetae aperte et explicite, et quidem non semel, sed saepe, asserunt se non suam do6lrinam, sed doctrinam divinitus revelatam exponere. Ita Amos,qui pastor erat, neque propheta neque filius prophetae, speciali vocatione ad hoc munus vocatus est modo irresistibili : " Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me : vade, propheta ad populum meum Israel... Domi- privileges: il proclame, avec une vigueur sans pareille, qu'en aucune facon ces faveurs divines ne le dispensent de 1'observation des lois fondamentales de la consciencehumaine; bien plus, il declare qu'elles lui creent une obligation plus pressante de realiser en lui-meme 1'ideal que Dieu a revele a 1'humanite tout entiere ".
1 Ita, inter alios, Kuenen*, Hisl. critique des livres de VAnc. Test., trad. franc., Paris, 1879, t. II, p. 1-52; Robertson Smith*, The prophets of Israel, Edinburgh, 1882; Cornill*, Der israelitische Prophetismus, 1894; B. Stade*, Biblische Theolo^ie des Alten Testamentst Tubingue, 1905, t. I, pp. 124-126, 131-132, 204-212; Darmesteter*, Les prophetes d' 'Israel, Paris, 1895; J. R6ville*, Le prophttisme lUbreu, Paris, 1906; A. Loisy*, La religion d'Israet, Paris, 1901.
nus Deus locutus est, quis non prophetabit?" x — Isaias pariter a Deo mittitur,- ejusque labia calculo mundantur ignito, ut divinam veritatem annuntiare valeat 2; Spiritus Domini super eum, ita ut sit Dei interpres. — Jeremias, jam ab utero vocatus 3, aperte declarat os suum a Domino tactum fuisse suaque verba esse verba Dei : " Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : " Ecce dedi verba mea in ore tuo 4 ". — Nec aliter Ezechiel, super quem manus et spiritus Domini, cui Deus ipse loquitur, et qui in spiritu Domini prophetizat 5. — Et i.ta de ceteris.
Atqui testimonium tam unanime et saepe repetitum virorum qui, non solum yerbis, sed exemplis, justitiam et veritatem animis inculcant, et qui aliunde, nedum hallucinationis signa praebuerint, sapienter de rebus tum religiosis tum politicis disseruerunt, — tanquam omnino fide dignum, juxta ipsius criticae lcges, haberi debet. — Quod confirmatur ex indole eorum prophetiarum : non enim, modo philosophorum, arguunt, deducunt aut inferunt; sed, sicut videntes, vivide describunt quod Deus eis manifestat, ita ut et ipsi attoniti videantur iis quae, nomine Dei, annuntiant.
514- (B) Prseterea, etsi prophetae ideas habuerint Semitarum inter quos vivebant, praesertim vero Judaeorum, dici nequit eorum praedicationem nihil aliud esse nisi significationem mentis coaevorum. Haud raro enim doclrinam praedicant omnino contrariam concivium praejudiciis, proptereaque persecutiones patiuntur. Ita Amasias, sacerdos Bethel, omnibus viribus conatur Amos expellere a terra Israel, quia hujus doctrina populo displicet 6. Isaias, cujus verba nec a rege nec a populo accipiuntur, per aliquod tempus tacere debet, paucisque tantum discipulis legem exponere 7. Jeremias percutitur et in nervum mittitur, jubente Phassur sacerdote, quia ejus prophetiae Judseis non placebant8.. Uno verbo, prophetae, nedum suam doclrinam a concivibus mutuentur, toti sunt in contradicendis et corri-
1 Am.i VII, 15; III, 8. — 2 Isa., VI, 6-10. — *Jerem., I, 5. — *Jerem., I. 9; cfr. I, 7-8.—5Ezec/i., I, 3; III, 22; XXXIII, 22; XXXVII, i; XL, 1. — * Am.t VII, 10-17. — 7 fsa., VIII, 15-16. — sjerem., XX, 1-6.
gendis eorum praejudiciis ac vitiis. Revera cultum Dei non solum externum et mere ritualem, sed internum advocant» justitiam, caritatem, cordis puritatem, eo ipso tempore quo plerique Judaei aut ad idololatriam aut ad cultum mere externum propensi erant. Pariter Israel et Judae destructionem, Judaeorumque longum exsilium annuntiant tempore quo hujusmodi comminationes deridebantur.
Immo praecipuum discrimen inter veros falsosque prophetas in eo situm est quod hi ea annuntiarent quae regibus populoque placerent; teste Jeremia, " visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini x ". Nec mirum : qui proprio nomine docent, saepissime nihil aliud quaerunt nisi placentia dicere 2.
' 5*5- (C) Neque dici potest prophetas suam do6lrinam e vatibus et legislatoribus finitimarum gentium deprompsisse. Non diffitemur enim a.pud Gentiles haud pauca inveniri vestigia veritatis, immo quasdam veritates minus essentiales disertius propositas fuisse a paucis ethnicis sapientibus quam a Prophetis : neque negamus nonnullas gentes in rebus temporalibus magis excultas fuisse quam Judaeos. Sed si comparatio instituitur modo generali inter idealem perfeclionem indesinenter a Prophetis propositam, et leges ethicas a sapientissimis Gentilibus, v. g. a rege Hammourabi, conditas, nemo est, etiam Rationalistarum, qui non agnoscat multo sane altiorem et nobiliorem esse Prophetarum quam ceterorum sapientiam 3... Et exinde con-
*Jerem., XXIII, 16. — De conflictu inter veros falsosque prophetas, cfr. III Re&, XXII, 5-28; Isa., XXVIII, 7; Mich., II, 11; Jerem., V, 13, 14; VIII, 10; XIV, 13-18; XXIII, 9-32; Ezech. XIII, 1-16, etc. ; qure loca recenset Mangenot, 1. c, p. 724-726.
2 Quod animadvertit A. Sabatier, Esqnisse, p. 155 : " La race en Israel, comme en Moab, chez les Philistins ou les Edomites, eut ses interpretes et ses prophetes. Mais ceux-la ne furent point les prophetes de la conscience. Us flattaient le peuple, ils ne 1'elevaient pas. Ils se sont trouves n'etre que de faux prophetes. Les autres, les temoins du Dieu juste et saint, n'ont amene 1'ancien h^braisme a la conscience de sa vocation religieuse, que par une lutte seculaire et douloureuse contre 1'idolatrie et l'immoralite hereditaire. " Quare Card. Meignan recle opus suum de prophetis his verbis designat " Quatre siecles de lutte contre V idoldtrie. "
3 Ita, ut de aliis taceamus, secundum codicem Hammourabi, toleratur prostitutio in ipsis templis. Cfr. P. Dhorme, O. V., La loi morale dans la reiigion assyro-babylonienne, in Rev. prat. Apol., 15 aout 1909, p. 735.
firmatur thesis; nam, si inter Judaeos, qui minus exculti erant quam Assyrii, iEgyptii, Persae, etc, codex invenitur morum tam perfe6lus, nonne id speciali divinae Providentiae interventui tribuendum est? Id jam intulimus e monotheismo apud solos Judaeos vigente, n. 252; sed conclusio multo validior apparet, quando animadvertitur apud eos floruisse non solum unius Dei cultum, sed etiam codicem morum ceteris valde praestantiorem. — Ceteroquin, ut aequum feratur judicium, comparatio institui deberet inter Judaeos et finitimos populos minus excultos, nempe Chananaeos, Ammonitas, Moabitas et Damascenos; quo casu multo evidentius appareret Israeliticae do6lrinae transcendentia.
- Idem divinus interventus lucide apparet in mirabili innovatione qua religio Prophetarum suum ultimum complementum accepit in christiana religione. Utriusque idem est fundamentum, nempe monotheismus, justitia et caritas. Sed Judaismus, utpote imperfeclus^ aliquod complementum postulat quod nonnisi in christianismo invenitur ; (a) paterna Dei misericordiay quae aliquando a Prophetis praedicabatur, multum sane temperabatur timore divinae justitiae, dum in christiana religione amor est plenitudo legis, et fideles Deum invocant tanquam patrem amantissimum1 ;(b) caritas, quae ad inimicos generatim non sese extendebat, jam fit universalis et praecipit ut diligamus inimicos et benefaciamus his quioderunt nos2; (c) patientia in adversis ejusque mirabilis fecunditas ad sanclificandos homines aeternamque retributionem merendam quam nonnisi obiter Prophetae docuerant, — a Christo et a Paulo ita extollitur ut fiat unum e fundamentis christianae religionis 3 ; (d) universalitas verae religionis, quam Prophetae nonnisi obscure innuerant, tanquam propria nota christianismi aperte praedicatur 4. — Jamvero haec innovatio non progressiva, sed repentina, nobilissimis hominis aspirationibus optime consentiens, novum est argumentum divini interventus, ut jam animadvertimus, n. 275-281 : duo enim ostendit, nempe israeliticam religionem, quamvis ceteris religionibus multo perfecl;iorem, postulasse aliquod
1 GalaL, IV, d',Rom., VIII, 35-39. — 2 Matt., V, 43-44. — 3 Matt., V, 5, 10, 11; Rom.t VIII, 17, 18; /ICor., IV, I7,etc. — * Matth., XXVIII, 19.
DIVINITAS CHRISTIAN^ REOGIONIS. 307 nobilius complementum, ut et ipsi Prophetae agnoscunt T ; et insuper hujusmodi complementum nonnisi a Deo procedere, ut constat ex toto sermone Christi super montem2.
Remanet igitur ut de praedi6tionibus seu vaticiniis Prophetarum dicamus.
§11. De prophetiis quje futurum MESSIAM
ANNUNTIANT.
- Status quaestionis. Prophetae non solum veritates revelatas praedicaverunt, sed etiam futuros eventus praedixerunt. Inter haec vaticinia, alia referuntur ad ipsos Judceos etfinitimas gentes, alia autem ad regnum messianicum.
(A) De prioribus pauca tantum adnotamus. Certum est quosdam eventus, humanae sapientiae impervios, clare fuisse ante faclum a prophetis annuntiatos. Ita, tempore quo florebat Israel nemoque ejus ruinam praevidere poterat, Amos clare praedicit regnum Israel mox destruendum fore ejusque cives in exsilium mittendos 3. Pariter Isaias destru6lionem Damasci et Samariae annuntiat tempore quo haec duo regna amico fcedere conjun6la Judaeam invadere volebant; necnon ipsius regni Judaei ab Assyriis eo praecise instanti quo Achaz fcedus cum eisdem Assyriis inire quaerebat 4. Ita etiam, cum Judaei in exsilium missi jam de instauratione Jerusalem desperarent, Ezechiel resurrectionem populi Israel certo annuntiabat, et Isaias Cyrum Judaeorum salvatorem fore praedicebat 5. — Ex quibus, multisque aliis quae hic referre supervacuum foret, jam conciudere licet prophetas a Deo quasdam saltem revelationes accepisse.
- (B) Hic autem proprie de messianicis vaticiniis agendum est. Inter haec, alia sensu litterali^ alia sensu typi-
2 Quod argumentum prseclare exponit J. Touzard, in Kev. prat. d^ApoIogitiqiie, t. VI, 1998, p. 9°6-933-
s Ezech., XXXVII, 1-14; lsa., XLI, 25-29; XLIV, 24-28; XLV, 1-8. — Contendunt quidem RationalisUe locum ubi Cyrus designatur non esse prioris Isake, sed posterioris cujusdam prophetce qui circa finem exsilii vixerit. Quod confutarum vide ap. Vigouroux, Dicl. de la Bible, t. III, 966-976. Sed ipsi Rationalistse fateri coguntur posteriorem Isaiam instaurationem Israel Cyri ope ante eventum proedixisse.
co seu spirituali Messiae applicantur *. Jamvero, si, inter Christianos, typicus sensus rite intelleclus tanquam veritatis argumentum adhiberi potest2, non ita in re apologeticd, quando arguimus contra Rationalistas, nisi forte in aliquo casu particulari quando historice demonstratur typicum sensum ante eventum fuisse communiter agnitum. Proinde, quo firmius sit argumentum e messianicis prophetiis contra Rationalistas desumptum, expedit ut iis utamur quae tantummodo sensu litterali Christo applicantur.' Excludi igitur debent non solum textus qui nonnisi sensu accommodaticio 3, sed etiam, saltem generatim, ii qui tantummodo sensu typico ad Messiam speclant. — Pariter, si quae vaticinia sint implexa et obscura, ea praetermittere expedit in re apologetica, ne argumentum his difficultatibus enervetur4.
Quibus positis, nonnisi prcecipua vaticinia referemus, ea nempe quae bonae fidei Rationalista rejicere nequeat. Jamvero ha?c ad duo capita referuntur : i° regnum Dei universale et spirituale; 2° principem hujus regni seu Messiam.
- i° Vaticinia de regno Dei, seu de universali propagatione monotheismi. (A) Omnes prophetae perspicue et certa cum fiducia praedixerunt monotheismum quem ipsi prsedicabant, apud omnes gentes prcevaliturum esse, et Deum Abraham, Deum Jacob, Deum Israel tandem aliquando regnaturum super universam faciem terrce. Addunt insuper per Israelem tale regnum constituendum et propagandum
1 Sensus litleralis seu hisloricus i-lle est quem verba immediate exprimunt, seu quem auctor, omnibus sedulo perpensis, exprimere voluit. Sensus typictis ille est qui non immediate a littera suggeritur, sed solum mediantibus personis aut rebus quce alias res significant. Ita David et Salomon, qui sensu litterali duos reges Juda designant, typice. Messiam, cujus erant figura, significant.
2 Et merito quidem; non enim sine divino interventu factumest ut qusedam personse et res alias peteonas aut res significarent. Quare, in Evangeliis et Apostolorum Epistolis, multa Christo applicantur quoe de eo nonnisi typice scripta fuerant. Ita, ap. Jl/att., II, 15, [8.
3 Sensus accommodatus seu accommodaticius non est verus Scripturse sensus, ab auclore intentus, sed sensus diversus qui alicui textui adscribitur, propter quamdam analogiam aut consonantiam cum sensu litterali. Ita Isa., LIII, 8 : " Generationem ejus quis enarrabit ", quod nonnulli de seterna generatione Verbi intelliguntj Habac, 111,2 : " In medio duorum animalium innotesce ris'\ quod Christi nativitati accommodatur.
!■ 4 Ita prophetia Daniel, etsi messianica, tot diversis modis intellecla fuit, ur nonnisi post longas disputationes argumentum certum ex ea deduci possit.
fore. Jerusalem erit centrum veri cultiis, ad quod fluent omnes gentes, ut legi Domini sese subjiciant; de Sion exibit lex nova quam omnes populi amplectentur; et Jahweh judicabit gentcs in aequitatc et pace x.
Direcle poterat quidem Deus ad se trahere gentes 2; sed elegit Israel ut hic esset lux gentium et novi fcederis propagator3. Quare aliquando etiam invitos apostolos mittit ad praedicandam gentibus paenitentiam et salutem 4.
- (B) Naturam hujus regni pariter describunt. Regnum Dei non consistit in relatione mere externa cum Deo, sed in intima unione, cujus fundamentum sit amor mutuus> misericors quidem ex parte Dei, sed paenitens ex parte peccatoris. Ita Deus exhibetur ut pater qui dilexit Israel, et in vinculis caritatis eum sit attraclurus5, quaerens eum et vocans ad conversionem cordis 6. Israel autem sese averiere debet a via iniquitatis, paenitentiam agere et ad Deum toto corde redire7. Tunc Dominus, populo parcens, eorum maculas absterget, infirmitates sanabit, dabit eis cor novum, mittetque super eos spiritum suum, cujus ope haec innovatio intimior ac durabilior fiat; et habitabit cum eis, eosque implebit benedic~tionibus, precibus benignam aurem praebens et in adversis solatium afferens 8. — A tempore Jeremiae, haec unio non est amplius unio inter Deum et populum in genere, sed inter Deum et cujusque fidelis animam, quae metaphora sponsalium describitur : " Et sponsabo te mihi in
1 " Et erit in novissimis diebus prseparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent : Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad pnelium ". Zsa., II, 2-4; cfr. XVIII, 7; XIX, 23-25; XXIII, 15-18.
3 " Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprchendi manum tuam, et servavi te; et dedi te in fcedus popnli, in lucem gentiiun, ut aperires oculos crecorum ". (Isa., XLII, 6-7).
4Quod luculenter apparet in \bxofon<z.
5 Osee, XI, 1-14; Isa., XXX, 18. — G Osee, XIV, 2-3.-7 Osee, II, 7; XIV, 3-5. 8 Isa., IV, 4-6; XXX, 19-22; Ezech., XI, 19-20; XXXVf, 25-27; Osee, II, 14-15, XIV, 3-5.
sempiternum; et sponsabo te mihi in justitia et judicio, et in misericordia et in miserationibus * ".
Ffoc autem vaticinium fuisse perfec
te impletum omnes fateri debent. Monotheismus enim inter excultas gentes omnino prsevaluit et hodie adhuc floret; nec monotheismus qualiscumque, sed monotheismus qualis a Prophetis praedicatus fuerat 2 : Deus, quem hodie colimus, est Deus Abraham, Deus Jacob et Israel, Deus omnium Creator et Dominus, justus quidem remunerator, sed Pater misericordia plenus, paenitentibus parcere semper paratus. Cujus cognitio, etsi ratione attingi valet, reapse per Christum et Apostolos, e Judaea. stirpe ortos, in universum orbem terrarum propagata fuit, sicut Prophetae annuntiaverant. — Pariter nonnisi in christiana religione perfecle impleta fuit haec intima unio inter Deum et animam a Prophetis praedicta. Tunc enim regnum Dei advenit, spirituale simul et universale; Judaei ad fidem christianam conversi, et Gentiles ab idolorum cultu sese avertentes, paenitentiam egerunt, Spiritus Sancli effusionem acceperunt, Deum tanquam Patrem pie coluerunt, fraternam caritatem erga alios, dile6lionem inimicorum, sobrietatem, honestatem, justitiam, morumque puritatem, ut jam supra probavimus, n. 460-469.Aliunde impossibile erat humanis rationibus hanc monotheismi vi6toriam praevidere cum omnibus circumstantiis superius expositis. Quis enim unquam praevidere potuisset paucos Judaeos, viribus et animo fraclos, ab hoste potenti in exsilium missos, temporalibus negotiis et voluptatibus saepe alleclos, fautores fore mirabilis innovationis quae tempore Christi et Apostolorum reapse locum habuit ? — Remanet igitur ut divinum interventum hic candide agnoscamus.
20 Vaticinia de principe hujus regni seu de Messia. Supremus hujus regni Princeps est utique Deus ipse3;
3 Ut reCte animadvertit Abbe de l3roglie, Monotheisme, Htnotheisme, Polythtisme, Paris, Bloud (Sc. et Rel.), p. 17, monotheismus sex notas includit, " unite exclusive; transcendance par rapport a d'autres etres; spiritiaiite; realite vivante; perfeclion absolue; puissance creatrice ".
suscitabit tamen pastorem et ducem qui pascat gregem suum, et vices Dei gerat in terris T. Jamvero hujus mediatoris, qui messias vocatur, origo, dotes et munera a Prophetis describuntur, necnon modus quo ejus opus peragetur.
(A) Circa originem Messice. Omnes prophetae uno ore annuntiant eum e familia David oriundum esse 2. Speciatim Michceas ejus antiquissimam originem, et ipsum locum ejus nativitatis his verbis designat : " Et tu Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda : ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis " 3. Evidenter hic agitur de magno principe nascituro in Bethlehem Juda, civitate David. Antiqui autem Judaei, qui tempore Christi vivebant, ex hoc loco sine ulla haesitatione collegerunt Messiam in Bethlehem nasciturum,ut patet ex eorum responso ad Herodem 4.
(B) Circa ejus dotes. (a) Hic vocabitur^/zkf Deis, prout vocari solebant reges; cum autem sit rex modo excellentiori, ita et filius Dei erit eminentiori modo quam ceteri reges; immo et ipse Deus fortis6 appellabitur. (b) Super eum autem modo superexcellenti requiescet Spiritus Domini, " Spiritus sapientiae et intelleclus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis 7 ".
(C) Circa ejus munera. (a) Messias erltjudex populi sui, qui judicabit in justitia et aequitate : " Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus8. " (b) Rex erit spiritualis, Pater futuri sceculi, Princeps pacis : " Parvulus natus est nobis et filius datus est
2 Amos, IX, 11-12; Os., III, 5; Isa.t XI, 1; Jerem., XXIII, 5; XXXIII, 14-18; Ezech.y XXXIV, 23-24.
3 Mich.y V, 2-3. — Quidam hcec verba a diebus tztemitatis intelligunt de proeexistentia Messioe apud Deum; hebraice autem hic loquendi modus non proprie significat ab (Etemo, sed a diebus antiquis.
4 Matt., II, 1-6. — 5 Ps. II, 7. — G Isa., IX, 5. — ? Isa., XI, 2. — s /sa., XI, 3-5- nobis; et fa6lus est principatus super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater faturi sceculi, Princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis n r.
(c) Hujusmodi regnum cuique erit animce proprium et internum; ideoque lex nova in cordibus, non in lapideis tabulis, scripta : " Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum 2". Non erit igitur mere nationale, sed ad justos omnium gentium sese extendet 3.
(d) Impugnabitur quidem regnum Messiae, sed, Deo juvante, non destruetur sed in aeternum stabit : " Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus... Oui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos " 4. — Tandem, post varia certamina, ultimam victoriam reportabit Messias et, confra6lo orbe terrarum, omnes populos judicabit, justosque gloria et honore coronabit 5.
- (D) Modus autem quo Messias suum opus peraget> in alterd parte Isaice describitur6. Ibi, sicut in ceteris prophetiis, praedicitur quidem gloriosus exitus, sed via qua perget ad victoriam consequendam est via crucis.
Praenuntiatur enim Messias tanquam servus Domini, qui populum suum salvabit non conterendo hostes, sed humili obedientid^ passione et morte ignominiosd.
. Passiones hujus servi Dei ejusque mirabiles effectus Isaias tam vivide describit, uthic locus merito vocatus fuerltpassio Jesu Christi secundum Isaiam. (a) Primum humiliationes
3 Vide textus supra allegatos de universali regno Dei, n. 519.
5 Isa., XXIV-XXVIII. — -Hsec pars prophetiarum, quse dicitur eschatologica, multum ampliatur in libris apocryphis, prsesertim in libro Henoch; cfr. Fr. Martin, Le livre tfHenoch, Paris, Letouzey, 1906; Lagrange, Le Messianisme,
6 Isa., XLII, 1-4; XLIX, 1-6; L, 1-9; LII, 13-15, et LIII. — Rationalistae hanc Isaise partem ignoto auctori sseculi sexti ante Christum adscribunt : etsi quod argumenti causa concederetur, etiam tum verum maneret prophetiam longe ante eventum editam fuisse.
DIVINITAS GHRISTIAJN^E RELIGIONIS. 313 ejus narrantur : " Non est species ei, neque decor; et vidimus eum, et non erat aspectus... despeclum, et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem; et quasi absconditus vultus ejus et despe6lus, unde nec reputavimus eum " x. (b) Deinde ejus dolores, et causa eorum, scilicet satisfa6lio vicaria pro hominibus : " Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a ,Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrse super eum,et livore ejus sanati sumus " 2. (c) Postea ejus mors et sepultura : " Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum " 3. (d) Tandem ejus triumphus et conversio multorum : " Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit"4... Ex hoc capite intelligi datur
- Ibid., 10- 11. — Cfr. Reinke, Exegesis critica in Isaia cap. 52-53; The fifty-third ch. of Isaiah according to the jewish inteipreters, by Neubauer, Driver, Pusey, 2 vol. 1876-77; Knabenbauer, Comment. in Isa., in h. l.j Corluy, Spicilegium biblicum, vol. II, p. 84 sq. Hodierni Judoei et Rationalistse varias fingunt hypotheses ad interpretandum hoc caput de aliquo pio viro V. Test., vel de populo judaico, aut de meliore ejus parte, aut de prophetarum collectione : qusedam ex iis notis conveniunt quidem sanctiori Judseorum parti, quatenus typice Messiam figuranti. Sed nulli, sive individuo sive collegio, omnes istae notoe simul conveniunt, cum omnes plus minusve peccaverint, et pro suis non pro aliorum peccatis puniti fuerint, necullus pro tota gente passus fuerit, concivesque suos passione sua liberaverit. Unde non solum N. Testatnenti scriptores pluribus in locis {Luc, XXII, 37; Marc, XV, zS;/oau., XII, 37-38; Matt., VIII, 17; XX, 28; Acl., VIII, 28-35; I Petr., II, 22-26 etc.) prsefatum caput de Christo interpretantur, sed etiam antiqui rabbini. II i tarnen pnefatas humiliationes non ipsi Messise, sed populo Israelitico adscribunt; aut, quando, evidentia coacti, fatentur hic prsedici passiones Messhe, simul asserunt eum passurum esse antequarr. Messias agnoscatur, non autem postea. Quidquid est, plurimi, hac prophetia ad Christum conversi sunt, equibus celebris Joseph Isaac Levita, in sua Defensione veritatis hebraicce ait : " Ingenue profiteor, illud ipsum caput ad fidem christianam me perduxisse. Nam plus quam millies caput illud perlegi : contuli accurate cum multis translationibus : deprehendi centies plus de Christo mysteria in textu hebroeo contineri quam in ulla ratione reperiantur ". — De modo quo rabbini hanc prophetiam intellexerunt, quomodo haec duo concilientur, nempe Messiam futurum esse regem potentissimum etsimul omni passionum ethumiliationum generi subjectum; hic enim, in quantum peccata nostra in se suscipit et seipsum ut victimam offert pro eis expiandis, multa mala tolerabit; sed haec ipsa via est qua perveniet ad gloriam et ad Gentium conversionem, ut ipsc rem exposuit : " Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam *.
Servi Domini patientiam describunt etiam Psalmi 21 et 68, ubi Messias suos dolores vivide his verbis exponit : " Ego autem sum vermis et non homo; opprobrium hominum et abjeclio plebis. Qmnes videntes me, deriserunt me : locuti sunt labiis et moverunt caput... Foderunt manus meas et pedes meos : dinumeraverunt omnia ossa mea... Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 2... Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto "3.
Plerique tamen Judaei, temporalem Messiam exspectantes, hanc prophetiam de servi Dei humiliationibus non intellexerunt.
Vaticiniorum impletio. Jamvero illa vaticinia de Principe regni messianici in Christo impleta fuisse nemo est qui negare possit. (A) Tempore quo maxime fervebat messianica exspectatio, vir apparuit nomine Jesu, qui, e familid David ortus, in Bethlehem Juda natus est.
(B) Hic tanquam Filius Dei, et quidem modo excellentiori quam Reges et Prophetae, non solum a discipulis sed etiam a multis Judaeis agnitus est, ut supra ostendimus, n. 343-349. — Super eum requievit Spiritus Dommi, et quidem ita eminenter ut populi sapientiam ejus mirarentur : " Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei " 4.
(C) Messiae munera exercet : (a) Judex spiritualis cequitatem etjustitiam non solum verbis, sed etiam exemplis docuit, pauperes et oppressos sublevans, misericors erga
_ -t cfr. M. J. Lagrange, O. P., Le Messianisme chez les Juifs, Paris, Gabalda, 1909, p. 236-251. 1 Luc, XXIV, 26. — 2 Ps. 21, 7-S, 17, 18. — 3 ps. 68, 22. — * MaiL, VII 29, omnes, paenitentibus peccatoribus et inimicis benigne veniam concedens, omniumque virtutum praebens exemplum, ut supra probavimus, n. 357-361.
(b) Regnum quidem temporale sibi oblatum rejecit r, sed regnum spirituale instituit 2; (c) regnum internum, in quod nonnisi per fidem sui abnegationem, amorem Dei et proximi quis ingredi valeat3; regnum universale^ non solis Israelitis sed omnibus Gentibus apertum4; regnum paaficumy non vi et armis, sed praedicatione verbi, virtutum praxi, praesertimque fraterna caritate propagandum 5.
(d) Hujusmodi regnum saepe a potentibus terrae impugnatum est, multisque persecutionibus usque in hodiernam diem obnoxium manet; sed, divino fretum auxilio, patientia, mansuetudine et longanimitate omnes hostes superat, atque invi6tum manet.
- (D) Populum suum salvavit non terrcno triumpho, sed humiliationibus ac tormentis patienter toleratis. Ab uno e discipulis proditus, vere vulneratus est propter iniquitates nostras et attritus propter scelera nostra; capite damnatus, etsi innocens, sicut ovis ad occisionem du6lus est, et in cruce inter duos latrones crucifixus. Deus autem " exaltavit illum,et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut jn nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum " 6. Revera a mortuis redivivus, omnia traxit ad setpsum, congregans omnes gentes, et a mari. usque ad mare regnans tanquam Rex et Propheta.
531« Dici autem nequit haec omnia humand sagacitate praevisa esse. Tempore enim quo annuntiata fuerunt, quis unquam sine divino lumine ea praevidere potuisset? Non enim modo obscuro et incerto, sed perspicue, aliquando cum minutis circumstantiis, et absque ullo errandi formidine, declarantur. Multa ex eis quae praedicta sunt, exspeclationibus et desideriis Judaeorum omnino contraria erant, praesertim vaticinium de Messiae passionibus, de conversione Gentilium eorumque ingressu in regnum Dei. Jamvero haec
'Joan., VI, 15. —*Joan.i XVIII, 36. — 3 Matt.t X, 37-39; XXII, 37-40; Jl/arc, VIII, 34-35; Luc.u XIV, 26-27. — 4 Mz//., XXVIII, 19; Marc, XVI, 15. — *Joan.% XIII, 35. — 6 Philip., II, 9-10.
omnia, quse a tot incertis eventibus, immo et a libera voluntate hominum pendebant, praevidere et praenuntiare quinque saltem saeculis ante eventum, vires intellecluales hominis certe superat J.
Solvuntur difficuJtates. (A) Contendunt Rationalistas prophetias messianicas minime impletas fuisse '.felicitatem enim temporalem et regni Israelitici restitutionem annuntiabant2; jamvero, tempore Christi, neutrum evenit, sed mox Jerusalem funditus eversa fuit, Judseique, per universum orbem dispersi, nunquam in unum regnum coadunati sunt.
Resp. In vaticiniis duo sunt sedulo distinguenda : (a) pracipuum et spirituale elementum, nempe moralem et religiosam instaurationem, quse ab omnibus prophetis successive exponitur3, (b) secundarium et materiale elementum, videlicet temporalem prosperitatem Israeii promissam, quo libentius hic ad opus divinum concurreret. Et sane decebat ut spiritualis triumphus religionis sub figuris menti Judaeorum accommodatis depingeretur; immo, quia populus Israel ad hanc instaurationem concurrere debebat, ejus triumphus non poterat non describi. Hoc autem elementum fuisse secundarium constat tum ex eo quod in quibusdam vaticiniis, v. g. ubi de servo Domini agitur, penitus desit, — tum ex eo quod ab aliis etiam prophetis excludatur, v. g. quaneo regnum Dei annuntiatur universale, ideoque a civitate Jerusalem aliquando separandum.
534- Quibus positis, vaticinia messianica in suo prascipuo et spirituali elemento adainussim impleta sunt, ut jam ostendimus, n. 450. Quo magis vero invalescebat regnum Dei spirituale, eoevidentius apparebat temporale elementum esse omnino secundarium, immo et quasi quoddam invohtcrwn, quo remoto, mens Dei circa hominum salutem manifestius intelligebatur4 . Quod quidem ma-
1 Animadverti etiam potest cum quibusdam Apologetis hi£C fortuito non fuisse prsedicta et fortuito impleta. Ut enim, cum Pesch, (n. 245), rem computatione mathematica probabilitatum illustremus, supponamus viginti eventus fortuito proedici, et probabilitatem contra quemlibet eventum esse 10 contra 1; jam in duobus eventibus simul sumptis erit 100 contra 1, in tribus 1000 contra 1, in viginti 100.000.000.000.000.000.000 contra 1; id est probabilitas est moraliter nulia. Jamvero de Christo plusquam viginti facta aut factorum circumstantiee, clare prsedi<£la et impleta sunt; ergo nulla est moralis probabilitas eorum adimpletionem fortuitam esse, praesertim si animadvertitur hic agi de re ad salutem speclante, circa quam divina Providentia sedulo nos ab errore tuetur.
3 Os.t II, 14, 15» 17» J9> 20; XIV, 2, 3, 5; Isa.t II, 1-4; IV, 2-6; IX, 1, 5; 6; XI, 1-9, etc.
4 Quod perspicue declarat J. Touzard, ap. Rev. du Clerge fr., t. LVI, 1908, p. 538 : '* Cette distinction est importante, car elle renferme la solution d'une gis perspicuum evasit quando pars ceremonialis legis mosaicae abrogata fuit, viaque latior gentium conversioni aperta. Tunc enim omnes perspexerunt regno temporali Israelitico substitutum esse regnuin spirituale et universale, et bonis temporalibus successisse benedicliones superioris ordinis.
Ceteroquin prophetiarum pars praecipua vere adimplebatur. Gentes enim ad veram fidem conversae sunt ope Christi et Apostolorum qui Judaei erant; ideoqne ?ere dici potest de Sion exivisse novam legem.
535- (B) Instant Rationalistae : si Messias tam perspicue annuntiatus est, quomodo faclum est ut tot Judaei Christum non agnoverint?
Resp. (a) Prcenotamus apud Judaeos firmiter exspeclalum fuisse Messiam, ut constat non solum ex scriptis N. Testamenti, sed etiam ex rabbinorum operibus. i) Ita, quando Magi venerunt Jerosolymam inquirentes de Messia, Dodtores statim locum ejus nativitatis ex prophetiis designarunt x. Pariter Simeon exspeclabat unon visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini " *. Quando Joannes Baptista regnum Dei praedicare ccepit, Judaei putabanteum esse Messiam 3. Mulier samaritana proximum esse adventum Messiae declarat \ In Jerusalem, multi de turba putant Christum esse Messiam, propter multa quae patrabat miracula 5.
- Rabbini autem qui duobus prioribus saeculis post' Christum scripserunt, de Messi.a saepe agunt : docent ejus praecursorem fore Eliam; ipsum Messiam de familia David nasciturum esse, et, licet eximiis dotibus ornatum, merum fore hominem; eum, in obscuro loco natum, postea aliquot signis sese manifestaturum, praesertim facultate recle judicandi de omnibus hominibus eorum corda introspiciendo; regem fore pacificum, justum et sanclum, Salomone excellentiorem, qui regnum Israel restituat et per totum orbem terrarum diffundat6.
- (b) Quibus praenotatis, historice certum est plerosque J udaeos, vaticiniorum de passionibus servi Dei immemores, temporalem exspeclavisse Liberatorem, qui regnum Israel instauraret. Non est des difficultes le plus souvent alleguees contre 1'argument prophetique. Elle explique que, prises en leur realite brutale et autrement que comme enveloppe caduque des promesses d'ordre moral et religieux, certaines propheties ne se soient pas accomplies a la lettre : Israel n?a pas connu les triomphes que lui annoncaient sesprophetes; loin d'etre la nation souveraine dont toutes les autres reconnaitraient la suprematie, il n'est plus qu'une epave qae les peuplesse renvoient les uns aux autres. Tout cela est vrai; mais tout cela s'explique sans qu'il faille rien sacrifier du grand argument traditionnel ".
1 Mait., II, 2-6.— 2 Lac, II, 26-32. — ijoan., I, 1920. — 4 Joan., IV, 25. 6 Joan., VII, 31.
6 Quam doclrinam rabbinorum de Messia late expdsitam invenies apud M. J. Lagrange, op. cit., p. 137-256.
mirum igitur eos tanquam Messiam non agnovisse Christum illum pauperem, mansuetum et humilem, contumeliis et doloribus attritum et vulneratum, inter duos latrones crucifixum. Sancli vero et spirituales Israelitae, ut Simeon, Nicodemus, duodecim apostoli, aliique discipuli permulti, Spiritu Sanclo illuminati, Jesum libenter acceperunt tanquam salvatorem Israel et lumen ad revelationem Gentium.
537» Conclusio. Quidquid spirituale erat in prophetiis, impletum est ac quotidie impletur in christiana religione. Christus, a prophetis praeparatus et praediclus, docTrinas in Vetere Testamento quasi in germine conterttas ampliavit et perfecit, simulque vaticinia a Prophetis per plura saecula edita adimplevit ; ideoque divimis est Legatus,primarius ac principalis, cujus docTrinam Deus suo interventu approbavit.
Hic autem interventus lucidius apparet ex eo quod multi Prophetce simul ad praediclionem futuri messianici regni concurrerunt, et picluram venturi Messiae successive delineaverunt, quin saepe unus scire potuerit quod alter descripserat; atqui id fieri non potuit nisi omnes ab unosupremo et intelligente artifice direcTi fuerint, nempe a Deo qui ab initio mundi omnia ordinavit ad Christum.
Christus itaque a Deo missus est, ejusque religio est vere divina,
Caput ttj-
DIVINITAS CHRISTIANiE RELIGIONIS
CONFIRMATUR
EX COMPARATIONE CUM ALIIS.
- Demonstrata divinitate christianse religionis argumentis tum intrinsecis tum extrinsecis, eam conferre possumus cum aliis religionibus hodie florentibus, et investigare utrum necne eas ita transcendat ut snpernaturalis merito dicatur.
Jamvero duae sunt praecipuae religiones, quas, ob numerum asseclarum et doctrinae excellentiam, Christianismo videmus aliquando aequiparari vel anteponi, nempe Budhismus et Mahumetismus : de quibus proinde pauca dicamus oportet.
Art. I. De Budhismo1.
539- Budhismus, e Vedismo et Brahmanismo ortus (supra, n. 1 18-122), nomen accepit ab auclore suo, nempe Budha (id est, sapiente), qui in India floruit saeculo sexto ante Christum. Usque ad initium sseculi XIX, Budhismus tanquam mera polytheismi forma habebatur; repertis autem et inspectis sacris libris quibus exponitur, ejus doclrina paganismo excellentior visa est, immo in multis christianae religioni similis. Re tamen penitus inspe<5ta, maxima apparuerunt discrimina inter utramque religionem; paucique
1 Sacred Books of the East, edited by F. Max Miiller*, Oxford, 1879 sq-J P. Bigandet, The Life or Legend of Gaudama, the Budha of the Burmese, London, 1880, gallice translat. aucT: V. Gauvain; Barthelemy St Hilaire, Le Boudha et sarcligion; Davids Rhys*, Buddism, 1882; Ledlures on the Origin and Growth of Religion, 1881; Budhism its history and literature, 1896; Earyl Budhism, 1909; T. S. Berry*, Christianity aud Budhism, Wiliiams Monier*, Buddhism, 1889; Legge*, A Record of Budhistic kingdoms; W. Lilly, The claims of Christianity ; Abbe de Broglie, Problbnes et concl. de V Hisl. des Re/igions, c. VI; Oldenberg*, Le Boudha, op. germanice scriptum, gallice versum auct. Foucher, 1894, et anglice, London, 1881 ; Brunialti, Biblioteca di scienze politiche. Torino, 1892, t. 8, p. 1324-48. C. F Aiken, The Dhavnna of Gotama. fhe Budha and the Gospel of /estis the Chri*t. Bofiftin. 1900; L. de la Vallee-Poussin, Boudhisme, opinions sur Vhistoire de la Dogmatique, Paris, Beauchesne, 1909; in Dict. Apolog., art. Lnde.
hodie inveniuntur, etiam inter Rationalistas, qui Budham Christo aequalem dicere audeant. Ut aequum judicium de Budhismo ferri possit, ejus historiam doflrinamque breviter exponemus et critice expendemus.
I. Expositio historica. Budhismus apparuit in India, ubi jam vigebat Brahmanismus, exeunte sseculo VI ante Christum. Ejus fautor fuit Siddharta, de familia Gautama, ex regia stirpe Cakiae, circa annum 557 natus x. Hujus vitam, deficientibus documentis vere authenticis, delineare difficile est. Hsec tamen communiter ut satis certa habentur : cum esset annos 27 circiter natus, paternam domum, uxorem et filium deseruit, ut ?3rahmanistas solitarios adiret et .sapientiae studeret; eorum tamen doctrina minime contentus, in solitudinem secessit, et assidua meditatione asperisque mortiflcationibus sapientiam quaesivit, quam, post septem annos, se invenisse putavit aliisque praedicare ccepit. Ouo facillus eam disseminaret, ordinem monachorum instituit, qui, magistri vestigiis inhaerentes, caelibatum ac paupertatem amplecterentur, et se totos praedicationi devoverent. Ita gradatim propagata est haec religio in Indid primum, deinde in insula Ceyidn (30 saec. A. C), in Siam, Sinensi imperio, Thibetand regione ^Japonensi regno; multos quidem se6tatores computat (circiter 120.000.000), sed eos numerare difficiie est, quia multi Sinenses ad plures simul religiones, id est in praxi ad nullam, pertinent.
II. Expositio doctrinalis. Hic non agitur de Budhismo pcpulari, qui idololatriae plus minusve favet, nec de specialibus do6lrinis apud Thibetanos traditis, sed de Budhismo ideali, qualis a Gotamu traditus supponitur, et invenitur in antiquis documentis, quae Pdli-Pitakas2 nuncupantur, in inscriptionibus regis Asokoe, aut in cselatis imaginibus {bas-reliefs). Ad duplex caput revocari potest : vitam seu legendam Budhoe, ejusque doflrinam.
1 Variis nominibus vocatur Gatidama^ Gautama^ Gotama Fo, Cdkydmouni, (i. e. solitarius de stirpe Cakise), Budha seu sapiens.
a Haec documenta, juxta peritos, 150 annis post mortem Budhae scripta esse videntur; lapidarise inscriptiones regis Asokae, 250 an. ante Christum; caelata autem opera, 200 an. A. C. Cfr. L. de la Vallee-Poussin, op. cit., p. 29-53.
i DIVINITAS GHRISTIAN^E RELIGIONIS. 321 i° Legenda Budhce. Gotama, qui postea Budha seii sapiens a suis cognominatus est, millies forsan antea vixerat, et successive fuerat monachus, mendicus, leo, columba, elephas, mercator, rex etc, summamque perfectionem jam attigerat et in Nirvana ingredi poterat, sed rursum nasci ac vivere voluit, ut perfe6lam scientiam adipisceretur hominesque multos ab hujus vitae miseriis liberaret. Nascitur ex regina Maya, antea sterili : cujus conceptio et nativitas miraculosae sunt, eumque nascentem spirituum chori in ccelo canticis salutant. Mirabilis pariter fuit ejus infantia et adolescentia; ejus pater omnia disposuit ut vitam gratam et voluptuosam in aula regia duceret; sed, omnibus deliciis abdicatis, in desertum sese recepit, ubi malorum spirituum impugnationes superavit, donec tandem supremam sapientiam attingeret, quae in cognoscendis variis malorum causis atque remediis consistit.% Quo tempore multa patravit miracula, ipseque transfiguratus factus est Budka, seu illuminatus, sapiens,omnium entium perfectissimum ac beatissimum. De sua sorte securus,hanc sapientiam aliis manifestare intendit, et, per 45 annos, verbis et exemplis homines docet praesertim pauperes et peccatores, quomodo, cupiditatibus despeclis, ab omnibus malis liberari valeant et nirvana ingredi. Ipse tandem mortuus est, nunquam denuo nasciturus.
Chapter 12 of 81